Fragments from the Diary of Maecenas.
Latin Verses by P. Sebleius Ferus
(Payson S. Wild).
I—AUGUSTUS FIT CUPIDUS SCIENDI (C II K)
Maecenas vult ut Princeps faciat quod intemperanter promiserit.
“Nuper, Octavi, dixisti iturum
Te mecum olim et campos visurum
Ubi libentes iam ludimus illa
Altivolante, durissima pila.
Die mihi, vetule, saltem spectare
Nonne nunc vis, si nondum tentare?”
Octavius respondet breviter “Minime pol in tuo daguerreotypo.”
Frustra cum Imperatore locutus,
Impedimenta ac fustes indutus,
Abii atque quaesivi amicos
Qui iam profecti ad agros apricos.
Sed vix discesseram fessus orando,
Cum Caesar, fessus et ipse negando,
Talia reddit adstantibus fando:
Princeps affirmat hunc ludum sibi nihil in lusibus esse.
“Bella, Rapinae, Incendia, Caedes,
Carmina, Litterae, Templa et Aedes,
Quae sunt res publicae, graves et durae,
Illis furentibus nihil sunt curae;
Immo pol vinum, mulieres, cantum,
Non tantum diligunt, antea quantum!
Namque novicius lusus damnabilis
Nescio quis, et, ut dicunt, mirabilis
Fascinavisse videtur sodales
Quondam carissimos contubernales.
Eam rem omnem non facio flocci;
Sum studiosior comici socci,
Amo picturas moventes vel pontem,
Cupidus nunquam per vallem aut montem
Pilulam albam sequendi in fontem!
Sed putat illum sibi investigandum saltem.
“At cantilenam eandem cur cano;
Num decet ipsi mentiri tyranno?
Huc automovens vehiculum ferte!
Quid-inel agant comperiam certe.”
II—AUGUSTUS UTITUR LINGUA VULGARI SED LUDUM DISCIT.
Maecenas pilam expellit dum Princeps adridet.
Pilam expuleram aggere primo,
Cum Imperator iam illitus limo,
Clamans “Quid! Istoc est totum?” apparet,
Atque observat dum pila volaret
Pedes per caelum ad terram sescentos.
“En,” inquit, “sane homunculos lentos,
Qui quot diebus exercent iam dudum
Effeminatum eiusmodi ludum!
Hic Maecenatem exululat (ut ita dicamus).
“Quam putris ictus hic proximus erat!
Talis ut aegre peritus pol ferat;
Tu imbecillus es, hercle, Maecenas;
Quid fluit tibimet, quaeso, per venas?
‘Atavis edite regibus’—quippe;
Hoc enim luderet ludo Xantippe!
Si non potuero longius sphaeram
Quam tu impellere, causam tum quaeram.
Clavam da mihi; ostendam, sceleste,
Ego tu faciam. Omnes adeste!”
Augustus “fusillum exspirat.”
Ita locutus, tenaciter prendit
Clavam et statim ad aggerem tendit.
Spuens confestim in mediam manum,
Pectore scelus anhelans profanum,
Agitat baculum sat negligenter;
S-s-s-t! ferit sphaeram (ut putat) valenter.
At tamen haece immobilis iacet,
Atque Augustus attonitus tacet.
Puer cachinnat, qui saccum ferebat,
Temporis tamen momento silebat,
Nam ululatum iam Princeps tollebat:
“Stulte damnate, ad usque avernam
Volo tu eas Gehennam infernam!”
Maecenas leniter loquitur.
Tum ridens “Oculos,” inquam, “attollis;
Pilula illa est, minime follis.”
“Istud pro di immortales excide!
Si placet, eris dum mortuus, ride!
Princeps lepidopteron acquirit.
Heus, vespertilio, caece, ausculta:
Quae tibi faciam ea sunt multa.
Ego et tu excercebimus soli—
Pilam amittere edepol noli!”
Maecenas amicique ludunt pocillum undevicensimum.
Nos modo caudas gallorum martini,
Modo lagenas arcessimus, vini.