Annumeratio missarum, & congregationum hominum fit postposito, za, numeralibus: v.g. ichi za, vna niza, duæ, sanza, tres; juza, & melius, tòza, decem.
Annumeratio saccorum orizæ, aut tritici etc. fit postposito, fiô, numeralibus: v.g. ippiô, vnus, ni fiô, duo sanbiô, tres, xi fio, quatuor, roppio, sex, jippio, decem, fiappio, centum, xenbiô, mille.
Annumeratio lignorum, arundinum, acuum, fit postposito fon, numeralibus: v.g. ippon, vnum, ni fon, duo, sanbon, tria, roppon, sex, jippon, decem, fiàppon, centum, xenbòn, mille.
Annumeratio fasciculorum fit postposito va, numeralibus: v.g. ichi va, vnus; ni ua, duo, sanba, tres, jippa; decem júichi va; vndecim; ni jippa; uiginti.
Annumeratio onerum seu sarcinarum; quas equi portant; fit postposito; só; numeralibus: u.g. issó unum; niso duo; sanzó tria; jisso; decem: eodem modo numerantur illa instrumenta quæ uocantur; biobu; duo enim seu par ex illis uocatur; issó; etc.
Annumeratio uero eius quod uulgo dicimus mano de papel fit postposito, giô; numeralibus: u.g. ichi gio; una nigio; duæ, sangiô tres; usque ad decem quæ sit postposito; socu, numeralibus: u.g. issocu decem, seu vna quæ uulgo uocatur media resma, ni socu; viginti quæ erit resma integra cum ista particula; socu postposita numeralibus annumerant etiam par calceorum: u.g. issô cu, par calceorum.
Annumeratio substantiarum fit postposito, tai, numeralibus: u.g. ittai, una; nitai duæ; sandai; tres; Deus no von tocoro va goittai de gozaru; Deus in quantum Deus est vna substantia et essentia.
Annumeratio capitulorum fit postposita cagiô, numeralibus: v.g. iccagiô vnum, nicagio duo, sangagio tria, roccagio sex, fiaccagìo, centum.
Annumeratio guttarum fit postposito, tèqi, numeralibus: v.g. ittèqi, vna gutta, jitteqi, decem: idem fit postposito, xizzucu numeralibus, iomi; v.g. fito xizzucu, vna &c. debet auferri, tçu, a numero vt videtur.
Annumeratio paxillorum quibus comedunt, & eorum quæ bina & bina portantur, fit postposito, tçui, numeralibus: v.g. itçui, vnum par, jittçui, decem.
Annumeratio sarcinarum hominum fit postposita, ca, numeralibus: v.g. icca vna, nica duæ, sànga, tres.
Annumeratio librorum fit postposito, quan, numeralibus: v.g. icquan vnus, niquan duo, sanguàn tres, ròquan sex, jiquan decem.
Ad interrogandum verò anteponitur, nan, nominibus mutatis vel non literis sicut in numero tertio: v.g. àno mmadòmo va nanbiqi zo? quot sunt illi equi?
Annumeratio regnorum fit postposito, cacocu, numeralibus: v.g. icca cocu, vnum, ni cacocu duo, sangacocu tria, jiccacocu, decem: regna verò diuiduntur in prouincias seu districtus quos vocant postposito, gun, numeralibus: v.g. ichigun, vna prouincia, nigun, duæ, sangun, tres &c.
Sermones vero & exhortationes annumerantur postposito, dan numeralibus: v.g. ichi dan, vnus sermo vel concio, verba vero annumerantur postposito, gon, vel guen, numeralibus: v.g. ichĩgon vnum, sanguen tria verba.
Postposita particula, zzutçu, numeralibus tam, coie, quam iomi, fit sensus binus, a, um, v.g. ichinin ni vxi sanbiqi zzutçu vo toraxeta, vni dedit tres vaccas, ichinin zzutçu saqe sànbài zzutçu vo nomarèta, vnusquisque bibit tria hausta vini.
Ad loquendum diuisiue duo vel tria: v.g. copulant duo numeralia: v.g. xĩgonin, quatuor vel quinque homines, cætera ex his elicies.
Particulæ honoris sunt quatuor, vo, von, go, mi, duæ primæ iunguntur vocabulis, iomi, vltimæ verò iunguntur vocabulis, coie, siue chinensibus: vltima est honoratior & illa vtimur ad loquendum de rebus diuinis: v.g. midexi tachi, discipuli Christi Domini, goichi nin vocoite cudasarei, mittatis obsecro vnum ex dominis.
Verba verò quæ sequũtur etiam si habeant particulas honoris; habent se tamen ex parte loquentis; honorem verò important inquantum personam cum qua loquimur vel de qua loquimur attingunt: v.g. go focô, quod significat seruitium, von furu mài, quod est conuiuium, von cotõba, quod est verbum seu sermo, von monõ gatàri, quod est conuersatio, von natçucaxij, vel von nocori vo voi, habere quod Lusitani vocant saudades vel Hispani cariño, von tòri auaxe, quod est intercessio, von mi mai, quod est visitatio, von chà, quod est quidam potus quo inuitant, go dancó, quod est consultatio seu congregatio ad consilium capiendum, von rei, quod est gratiarum actio, von busata, quod est defectus in vrbanitate, vomòtenaxi, quod est bene & laute tractare, go chiso, quod est æstimatio, go iqen, quod est consilium v.g. fabacari nagara go iqen vo moxitài, & si sit inuerecundum & indecens volo tamen consilium tibi dare &c.
Aliquæ regulæ coniugationum in scriptura librorum.
Aliquando fit verbum affirmatiuum cum præsenti negatiuo supra posito; ablato u, in quo finitur: v.g. oracio vo tçutomen tòqi va, quãdo habeo orationem, xòsa vo tçutotmèn tàme ni va, ad exequendum opus, michĩ biqi tama van to voboxi mexi, ad illum deducendum &c.
Ad futurum affirmatiuum additur particula, bèqi, affirmatiuo supraposito ablato, ru, & ad futurum negatiuum additur, bècarazu, affirmatiuo: v.g. mòsu beqi, dices, mòsu beqarazu, non dices: si vero oratio finitur in futuro, bèqi, conuertitur in bexi.
Infinitiuum futuri fit addito, còto, futuro: v.g. iòmu bèqi coto, subiunctiuum fit postposito, qerẽba, radicibus verborum v.g. sugure qerẽba.
Gerundium in do fit postposito, te, radicibus: v.g. qiqi tamaite.
Verbum substantiuum in scriptura librorum est, nàri u & qeri u, & si in illo finitur oratio est in radice: v.g. sadàme naqi io no ixei nari, est dignitas mundi qui non habet stabilitatem.
Præteritum est postposito, ari, u, radicibus: v.g. sũguretaru, si verò oratio in illo finitur remanet, ari, u, in radice: v.g. sũguretari.
Præteritum plusquam perfectum est postposito nari, præsenti: v.g. ãgue tamo nari, adorauerant.
Si forte fuerint aliquæ aliæ regulæ in librorum scriptura erunt ita faciles quod facillimo negotio illas consequentur qui in lingua Iaponica fuerint tam prouecti, vt iam eius librorum lectioni possint vacare.
LAVS DEO.
ERRATA SIC CORRIGE.
Primus numerus paginam, secundus lineam indicat.
pag. 3. linea 2. iu. lege in.
7.25. niffion. l. niffon.
10.7. goraru. l. gozaru.
14. & 15. accentus supra, o, sunt acuti & debent esse graues.
16.5. mainnen. l. mainen.
19.24. loca. l. loco.
24. antepenultima. de gozate. l. de gozatte.
28.12. ẽgue l. ãgue.
33.22. fucacaranda. l. fucacarananda.
33.28. cuuaav l. cuvazu.
34. antepenultima. incadeca. l. icãdeca.
36. penultima. voi cotaranu. l. vo cotaranu.
39.25. cu vanu. l. cui maraxenu.
40. antepenultima amittit. l. admittit.
43.10. anteposita particula. na. l. postposita particula. va.
42.32. nobrou. l. noboru.
42.11. vqetaam vari. l. vqe tamavari.
48. vltima. vosorozij. l. vosoroxij.
49.1. vosoroxi. l. vosoroxij.
49.26. significat. l. significant.
50.10. doco. l. coco.
51.3. Poca. l. foca.
57.26. teugu. l. tengu.
60.5. tocude. l. tocorõde.
60.19. vo xite. l. coxite.
60.26. mate. ommittatur et non legatur.
61.34. ãgne. l. ãgue.
64.15. ni va qenbut. l. ni va vo qenbut.
64.19. genzan. l. guenzan.
67.14. iiuni, iusan. l. juni, jusan.
70.31. culum. l. anum.
Latin:
All variation between u and v, i and j is as in the original.
In “potest ne” and similar forms, “ne” is always printed as a separate word. Conversely, “idest” is printed as a single word.
Punctuation and capitalization are as in the original except:
Missing or inappropriate punctuation at paragraph-end or in the abbreviation “v.g.” was changed to “.”
Japanese:
The translation of this text is currently in preparation at Project Gutenberg. It was consulted to clarify long-s ambiguities and to resolve some uncertainties in accentuation, primarily ô : õ. There was no attempt to make the forms consistent or correct, or to regularize word/morpheme breaks.