Copia regiæ commissionis aduersus Lollardos & Lollardorum sequaces.
RICHARDUS Dei gratia rex Angliæ & Franciæ, & dominus Hiberniæ, dilectis sibi magistro Thomæ Brightwell in theologia doctori, decano collegij noui operis Leicestriæ, & Gulielmo Chesulden præbendario præbendæ eiusdem collegij, ac dilectis & fidelibus nostris Richardo de Barow Chinall, & Roberto Langham, salutem. Quia ex insinuatione credibili certitudinaliter informatur, quòd ex insana doctrina magistrorum Iohannis Wickliffe dum vixit, Nicholai Herford, Iohannis Liston, & suorum sequaciū, quàm plures libri, libelli, schedulæ, & quaterni, hæresibus & erroribus manifestis in fidei catholicæ læsionem, & sanæ doctrinæ derogationem, expressè, & palàm, & notoriè redundantes, frequentiùs compilantur, publicantur, & conscribuntur, tam in Anglico quàm in Latino, ac exinde opiniones nefariæ sanæ doctrinæ contrariantes, oriuntur, crescunt, & manutenentur, ac prædicantur, in fidei orthodoxæ eneruationem, ecclesiæ sanctæ subuersionem, & ex consequenti (quod absit) quàm plurium incredulitatem, eorúmq; animarum periculum manifestum. Nos zelo fidei catholicæ, cuius sumus & esse volumus defensores in omnibus (vt tenemur) moti salubriter & inducti, nolentes huiusmodi hæreses aut errores infra terminos nostræ potestatis, quatenùs poterimus, oriri, seu quomodolibet pullulare: assignamus vos coniunctim & diuisim, ad omnes & singulos libros, libellos schedulas, & quaternos huiusmodi doctrinā dictorū Iohannis, Nicholai, Iohannis, & sociorum sequacium, seu opinionum aliquam minùs sanam continentes, vbicúnq;, & in quorumcúnq; manibus, possessione, seu custodia inueniri poterunt, infra libertates vel extra, inuestigandum, capiendum, & arrestandum, & penes concilium nostrum cum omni celeritate possibili deferri faciendum, vt tunc ibidem de ijsdem ordinare valeamus, prout de auisamento concilij nostri prædicti fore viderimus faciendum: ac etiam ad proclamandum, & ex parte nostra firmiter inhibendum, ne quis cuiuscúnq; status, gradus, seu conditionis fuerit, sub pœna imprisionamenti & forisfacturationum, quæ nobis forisfacere poterit, aliquas huiusmodi prauas & nefarias opiniones manutenere, docere, pertinacitérque defendere, clàm vel palam, seu huiusmodi libros, libellos, schedulas, & quaternos detinere, scribere, vel scribi facere, aut emere vel vendere præsumat quouis modo; sed |827| omnes & singulos huiusmodi libros, libellos, schedulas, & quaternos secum habitos & inuentos, ad mandatum nostrum vobis reddat, seu reddi faciat indilatè. Et ad omnes illos, quos post proclamationem & inhibitionem prædictis contrarium inueneritis facientes, & huiusmodi nefarias opiniones manutentes, coràm vobis præfato Thoma decano & Gulielmo euocandum, & diligenter examinandum: & cùm inde legitimè euicti fuerint, ministris proximísq; prisonis committendum, in ijsdem detinendum, quoúsque à suis erroribus, hæresibus, & prauis opinionibus resipiscant, seu nos pro deliberatione eorundem aliter duxerimus ordinandum. Et ideo vobis mandamus, quòd dicta præmissa cum omni diligentia & efficacia intendatis, & ea faciatis & exequamini in forma prædicta. Damus autem tàm vniuersis & singulis viris ecclesiasticis, quàm vicecomitibus, maioribus, balliuis, ministris, & alijs fidelibus & subditis nostris, tàm infra libertates quàm extra tenore præsentium firmiter in mandatis, quòd vobis, & cuilibet vestrum, in præmissis faciendis assistentes sint, consulentes, & auxiliantes, prout decet. In cuius rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Westmonasterium vicesimo tertio die Maij, anno regni nostri vndecimo.