De Convivio inter cervisiæ barathra celebrando.
Strophilus & Lyconides.
Strophilus. — Salvus sis sodalium meorum optime.
Lyconides. — Quid adeò blandè me appellas ?
Strophilus. — Quia diu mihi visus non es.
Lyconides. — Neque tu mihi.
Strophilus. — Latuisti semper domi instar testudinis.
Lyconides. — Domi rarò fui, semper foris negotia parentum executus sum.
Strophilus. — Tanto in tempore cur me non salutasti ?
Lyconides. — Licuit mihi nunquàm per occupationes.
Strophilus. — Refarciemúsne intermissam amicitiam et sodalitatem ?
Lyconides. — Ad tuum nutum obsequar.
Strophilus. — Id ego ferrem consilii, ut compotaremus pauxillulum.
Lyconides. — Renitar nihil.
Strophilus. — Potatoriámne domum aliquam nosti ?
Lyconides. — Rarus soleo esse aliorum compotor, quòd tabernas nescio.
Strophilus. — Mihi est compertum, ubi bibuli scholastici latêre solent.
Lyconides. — Fortè et frequens ipsis ades.
Strophilus. — Interdum, cum per crumenam licet.
Lyconides. — Non te immunem poculis tingunt ?
Strophilus. — Pari asse impendium solvo.
Lyconides. — Non donarent te pauperem symbolo ?
Strophilus. — Vis scire ubi sit situm diverticulum nostrum cervisiarum ?
Lyconides. — Percupio.
Strophilus. — In platea (quam vocant) ovium.
Lyconides. — Tranquillum et solitarium locum egistis.
Strophilus. — Latebris solemus gaudere.
Lyconides. — Id prudentiæ est.
Strophilus. — Concedamus istuc visum an aliquot nostrûm ibi pocula tractant.
Lyconides. — Congredior.
De Convivio vicissitudinario, quod sacerdotes inter se agunt.
Burchardus & Conrardus.
Burchardus. — Domi vestræ cur adeò lautus instruitur focus ?
Conrardus. — Convivium nobiscum agetur festivum.
Burchardus. — Qualénam erit illud ?
Conrardus. — Nequeo Latinè reddere.
Burchardus. — Effare ut potes.
Conrardus. — Canonici inter se convivium agunt, quod à serto capitis vocitant.
Burchardus. — Scio, convivium vicissitudinarium Latinè dices.
Conrardus. — Quare ?
Burchardus. — Quia per vices, nunc ab hoc, nunc ab illo sumptus ipsius fiunt.
Conrardus. — Verum est, alternatim faciunt impendia.
Burchardus. — Fiet istud ære tui domini ?
Conrardus. — Fiet, quia ordine sequitur eum, qui ultimò expensas dedit.
Burchardus. — Quanti constabit credis prandium istud ?
Conrardus. — Insumet forte decem aureos numos.
Burchardus. — Hui tanti ?
Conrardus. — Et alii suo tempore non minus in obsoniis exponunt.
Burchardus. — Exporrigunt etiam frontem basilicè ?
Conrardus. — Omnibus numeris sese exhilarant.
Burchardus. — Edunt etiam carnes veru paratas ?
Conrardus. — Carnem elixam ac assam simul, et vinum, et hornum, et bimum.
Burchardus. — Quàm crebrò istud convivium agunt ?
Conrardus. — Ni fallor quolibet mense.
Burchardus. — Quisque fortè semel est convivator ?
Conrardus. — Toties quoties numero succedit.
Cur convivium istud instituerunt sacerdotes, vel alii.
Zacharias & Ferdinandus.
Zacharias. — Proverbium vulgò est, Nihil sine causa.
Ferdinandus. — Quid tum ?
Zacharias. — Hoc mihi probatur maximè.
Ferdinandus. — Etiam si detestari velles, salva fronte non posses.
Zacharias. — Convivii vicissitudinarii precor causam profer.
Ferdinandus. — Unde radices ceperit, facile est cognitu.
Zacharias. — Mihi est quàm ignotissimum.
Ferdinandus. — In convivis farcitur amicitia, nónne ?
Zacharias. — Hercule non dissentio.
Ferdinandus. — Et sarcitur solidius, sæpius invicem convivando.
Zacharias. — Esset inde vicissitudo illa convivii nata ?
Ferdinandus. — Persuasum ita habeo.
Zacharias. — Vix mihi persuaseris.
Ferdinandus. — Es adeò incredulus ?
Zacharias. — Ad istud dictum difficilis sum fide.
Ferdinandus. — Scrupulum in eo quem habeas, cedo.
Zacharias. — Scio, Vulgus amicitias utilitate probat.
Ferdinandus. — Ita Horatius in Odis refert.
Zacharias. — Est Horatii verbum, sed et vulgi probatum calculo.
Ferdinandus. — Non inficiabor istum diligi unde commodum datur.
Zacharias. — Sed convivium illud incommodat convivatori, ideo non est ob amicitiam natum.
Ferdinandus. — Canonici opulenti amicitiam non commodo, sed corde pensitant.
Zacharias. — Malunt tamen accipere, quàm præbere.
Ferdinandus. — Dando etiam non sunt difficiles.
Exemplo Sacerdotum, etiam conviviorum ineunt circulum.
Gerardus & Henricus.
Gerardus. — Seniorum vita, audivi quondam, est iuniorum instructio.
Henricus. — Debet esse, si fuerit bona.
Gerardus. — Si autem fuerit mala. quid tum fiet ?
Henricus. — Non erit imitanda.
Gerardus. — Vicissitudo conviviorum frequens sacerdotibus éstne sequenda ?
Henricus. — Est, sed opulentis.
Gerardus. — Nobisne fugienda ?
Henricus. — Inopia nostra satis docet.
Gerardus. — Pulchrum tamen esset inter nos orbem agi conviviorum.
Henricus. — Quàm pulchrum fuerit ignoro, parum quæstuosum certè.
Gerardus. — Nescis ob sumptum pulchra non intermittenda ?
Henricus. — Fateor, pulchra et honesta.
Gerardus. — Non indecorum est invicem potitare modicè.
Henricus. — Sed nequimus abstinere, ubi amplexi fuerimus pocula.
Gerardus. — Cessabimus una aut altera epota mensura.
Henricus. — Tum unusquisque vix labia humectaret.
Gerardus. — Ineamus precor fœdus agendi inter nos mutuas interdum compotationes.
Henricus. — At quis sumptus feret ?
Gerardus. — Vicissim omnes.
Henricus. — Quantum impendet potationis princeps ?
Gerardus. — Exiguum : nam præter cervisiam et bolum panis (nisi liberalior fuerit) dabit nihil.
Henricus. — Si vinum appeteremus, unde istud compararetur ?
Gerardus. — Quisque suo apponet nomine.
Henricus. — Nunc consentio.
De moribus Mensæ.
Iulius & Morus.
Iulius. — Iuvenem exornat nihil quàm ingenii mores, dixit hodie præceptor noster.
Morus. — È tripode locutus est.
Iulius. — Hactenus credidi, plus scientia nos decoraret.
Morus. — Toto cœlo aberrasti.
Iulius. — Pluris tamen constat scientia, quàm virtus.
Morus. — Nonnunquam scientia facilius adipiscitur.
Iulius. — Sed sine moribus probis, scientia nihil habet laudis.
Morus. — Nescius sum istis.
Iulius. — Quantumvis peritus sit, si moribus vacaverit candidis, nihili homo erit.
Morus. — Tantíne fiunt mores ?
Iulius. — Æstimantur magni ubivis locorum, maxime tamen ad mensam.
Morus. — Ad lances ego frontem perfrico, morum omnium ignarus.
Iulius. — Non pudet te absque fronte esse hominem ?
Morus. — Proverbium vulgi sequor : Ad mensam verecundari decere neminem.
Iulius. — Non satis intelligis dicterium illud.
Morus. — Quid sibi velit tu apertius dicas.
Iulius. — Neminem à cibis debere abstinere, iuxtà tamen, mores servandi.
Morus. — Admones me hactenus ignoti.
Iulius. — Nusquàm magis, quàm ad mensam rusticitas advertitur hominis.
Morus. — Estne adeò facile ad mensam delinquere ?
Iulius. — Facillime, si vel indecorè biberis, comederis, vel cibum attigeris.
Morus. — Posthac me instar assidentium geram, ne quid committam indignum.
De feriis divi Blasii.
Osvaldus & Paschasius.
Osvaldus. — In quem usum paras cuspidem illam ?
Paschasius. — Quasi tu nescires.
Osvaldus. — Quî ego scirem tua negotia ?
Paschasius. — Id quod molior, commune hîc locorum est.
Osvaldus. — Age, et me istius certiorem redde.
Paschasius. — Crastino die oculis cernes.
Osvaldus. — Spectaculum fortè aliquod erit ?
Paschasius. — Spectaculum erit non ludi, sed cursus.
Osvaldus. — Quî current, et quorsum ?
Paschasius. — Receptum est puerulos cras ostiatim cursitare.
Osvaldus. — Quid ostiatim petent ?
Paschasius. — Aliquid muneris in divi Blasii nomine.
Osvaldus. — Et quid precantibus erogatur ?
Paschasius. — Frustum carnis suillæ, vel panis triticeus unius teruntii.
Osvaldus. — Unde natus est mos iste ?
Paschasius. — Fugit me per Herculem.
Osvaldus. — Coniicio eius originem.
Paschasius. — Enarra unde æstimas.
Osvaldus. — In templo memini me vidisse divi Blasii simulachrum.
Paschasius. — At qua effigie vel forma ?
Osvaldus. — Habens caput porcinum baculo infixum.
Paschasius. — Ista est vero similis coniectura.
Osvaldus. — Ipse credo inde esse ortum morem quem dicis.
Paschasius. — Origo sit quæcunque, ego prædam me facturum spero.
De Eloquentia & Barbarie.
Quirinus & Romulus.
Quirinus. — Mirum est, quantum loquendo discrepant homines.
Romulus. — Quomodo dissonant ?
Quirinus. — Unus cultè, alius fœtidè Latinè loquitur.
Romulus. — Unde ista sermonis diversitas ?
Quirinus. — À vario præceptorum genere.
Romulus. — Non sunt præceptores eiusdem farinæ ?
Quirinus. — Ah, inter corvum et cygnum colore plus convenit, quàm inter præceptores literarios.
Romulus. — In quo dissimiles sunt ?
Quirinus. — In eruditione, peritus est unus, alter amusus.
Romulus. — Præceptor indoctus esse nequit, si instituit.
Quirinus. — Magistratum præceptoris multi gerunt, sed provinciæ non satagunt.
Romulus. — Omnes discipulos docent.
Quirinus. — Docere varium est.
Romulus. — Quomodo est varium ?
Quirinus. — Aliqui docent vana, inutilia, et auditu iniucundi.
Romulus. — Quæ vocas iniucunda auditu ?
Quirinus. — Latinum impolitum fortè in aliqua coquorum officina effectum.
Romulus. — Talem sermonem nullus docet discipulos.
Quirinus. — Ah, nunc mihi cerebrum excutis.
Romulus. — Loquor ut qui ignorat.
Quirinus. — De te verè iudicas.
Romulus. — Doceas tamen quid Barbaries sit, et quid eloquentia.
Quirinus. — Barbaries est sermo, inculta habens verba, et impolitam compositionem.
Romulus. — Quid Eloquentia ?
Quirinus. — Est sermo ornatum habens tum verbis, tum compositione.
An omne perdatur tempus, quod studio non impartitur, ut dixit Plinius.
Stephanus & Theodorus.
Stephanus. — Historici, admiror an semper vera afferant.
Theodorus. — Istud credendum audaci animo.
Stephanus. — Tamen Græci à multis mendaciis arguuntur in historiis.
Theodorus. — Latinorum ego tutelam gero.
Stephanus. — Plinii iunioris verbum fuit, id perire temporis, quod studio vacaret literario, credis tu illud ?
Theodorus. — Non crederem ? experior in dies.
Stephanus. — Aliud agendo nónne etiam bene collocant tempus homines ?
Theodorus. — Audiam, quid operis putes ?
Stephanus. — Potitando, edendo, et ventrem iuvando.
Theodorus. — Hoc aliud est nihil, quàm tempus perdere.
Stephanus. — Tamen inde commodum sequitur corpori.
Theodorus. — Sed interim negligitur anima, quæ est nobilior.
Stephanus. — Qui manibus laborant artifices, perdunt isti etiam tempus ?
Theodorus. — Id non reor.
Stephanus. — Tamen Plinius istud videtur velle.
Theodorus. — Plinius de literis deditis loquitur.
Stephanus. — Literarum alumni nequeunt semper incumbere chartis.
Theodorus. — Dic quando non ?
Stephanus. — Dicam. Plinius Secundus in Epistolis dicit de Plinio iuniore, quòd tempus balnei eximebat studio : ergo et illud perdidit.
Theodorus. — Vanè loqueris : et si libros non tractabat, tamen semper de suis meditabatur scientiis.
Stephanus. — Fortè dicere vis, istud bene collocari tempus, quod in libris vel colloquiis de scientia teritur.
Theodorus. — Rem ipsam tenes.
Cum ætate esse sapiendum.
Antonius & Burchardus.
Antonius. — Non pudet te adultum ita gerere ?
Burchardus. — Quî ago ?
Antonius. — Instar pueri.
Burchardus. — Das id mihi vitio ?
Antonius. — Quis vitio ubi non adscriberet ?
Burchardus. — Nescis, nemo ubique iuxtà sapit.
Antonius. — Scio dulce esse quandoque desipere in loco.
Burchardus. — Cur tum me increpas ?
Antonius. — Tu nunquàm non desipis.
Burchardus. — Ut sapiam me instrue.
Antonius. — Si audire me velis.
Burchardus. — Auscultabo.
Antonius. — Duo sunt sapientiæ præcepta.
Burchardus. — Quæ illa sunt ?
Antonius. — Primum est, posse tacere.
Burchardus. — Alterum quod est ?
Antonius. — Discere quid sit loquendum.
Burchardus. — Ista memoria recondam.
Antonius. — Sed scis quando, vel ubi tacendum ?
Burchardus. — Non, et id me doceas.
Antonius. — Tacendum est, ubi taciturnitas plus confert, quàm loquacitas.
Burchardus. — Istud præscire quis potest ?
Antonius. — Præmeditandum istud est, antequàm lingua moveatur.
Burchardus. — Quando loquendum est ?
Antonius. — Dum taciturnitas est obfutura.
Burchardus. — Obéstne aliquando silere ?
Antonius. — Nescis, Amyclas tacendo periisse ?
Burchardus. — À quo discam quid loquendum sit ?
Antonius. — Sapientum adverte verba, et plus audias quàm loquare.
Burchardus. — Vix illa tenere potero.
Antonius. — In mente habeas præceptum Periandri Corinthii, quòd meditatio totum continet.
Burchardus. — Posthac non hiscam, nisi enixè præmeditatus, quò verba vergant.
De novis indumentis colloquuntur.
Carolus & Daniel.
Carolus. — Hodie me noscis, cras non agnosces.
Daniel. — Mutaberis in aliud animal ?
Carolus. — Non, sed alio modo totus variabor.
Daniel. — Fortè incantamentis.
Carolus. — Non, sed vestitu novo.
Daniel. — Vestiêris recens ?
Carolus. — Utique novus à talis usque ad verticem.
Daniel. — Tuo ære vel parentum ?
Carolus. — Parentum, non meo sumptu.
Daniel. — Quî id es meritus ?
Carolus. — Diu est quòd polliciti sunt mihi.
Daniel. — Cuius rei gratia ?
Carolus. — Si viderint me in literis progredi.
Daniel. — Certè tui profectus sunt avidi.
Carolus. — Commodum meum plus quàm ego anhelant.
Daniel. — Ista vera est parentum pietas.
Carolus. — Laborabo omni conatu, ut talis efficiar, qualem me cupiunt ipsi.
Daniel. — Nunc tempus esset, ut nuces spargeres.
Carolus. — Cum isto recenti amictu fervidior fiam literarum alumnus.
Daniel. — Faxit id magnus Apollo.
Carolus. — Ludibrio tu habes quæ dico, sed meliora præstaturum me videbis.
Daniel. — Ut primum videro credam.
Carolus. — Ignoras muneribus illectari iuvenes ad studia ?
Daniel. — Horatii ista sententia est.
Carolus. — Non secus ac ego novis vestibus donatus, discendo fervescam.
Daniel. — Ardor ille vereor peribit propediem.
Carolus. — Id Dii avertant.
Daniel. — Ero tibi augur, vestibus veterascentibus, exarescet et in te discendi cupiditas.
Carolus. — Hoc in plerisque accidit, sed in me locum non habebit, id exitus ostendet.
Daniel. — Si perduraveris diligentia, eris mihi magnus Apollo.
Tractare dicunt fabrilia fabros.
Eberhardus & Fabritius.
Eberhardus. — Quæ convivæ vestri fuderunt colloquia ?
Fabritius. — Talia, quales fuere hospites.
Eberhardus. — Cuius tum farinæ isti erant ?
Fabritius. — Negotiatores, et mercatores, ac fœneratores.
Eberhardus. — Hi quid invicem nugabantur ?
Fabritius. — De fœnore quod exercent.
Eberhardus. — Sperant nunc quæstum aliquem ?
Fabritius. — Spe lucri iam foventur.
Eberhardus. — Sed quare lucrum facient nunc temporis ?
Fabritius. — Annonam vænundando.
Eberhardus. — Frugum venditio nunc tempestiva est.
Fabritius. — Id et ipsi norunt, quia pretiose vænit.
Eberhardus. — Hui pereant cum eorum aviditate illi hominum et pauperum tortores.
Fabritius. — Faxit Deus ut mercatus annonæ vilior fiat.
Eberhardus. — Vereor ante proximam messem vilius non vendetur frumentum.
Fabritius. — Fidendum est Deo, qui omnia vertere potest.
Eberhardus. — Ferendum adhuc esset, si non charior fieret emptio frugum.
Fabritius. — Id Dii prohibeant.
Eberhardus. — Non alii adfuere convivæ ?
Fabritius. — Præsto erant et sacerdotes nonnulli.
Eberhardus. — An isti qui mercede conducti missas celebrant, quos præsentionarios vulgus vocat ?
Fabritius. — Eiusmodi erant sacrificuli.
Eberhardus. — Qualis ipsis fuit sermo ?
Fabritius. — Nusquam iam vel rarò defunctis exequias fieri.
Eberhardus. — Quid causæ putabant esse ?
Fabritius. — Quòd Luthero accederent homines.
Eberhardus. — Altera et hæc est ratio, quod egent plerique.
Fabritius. — Certum est, egestate ubique laboratur.
Ad mensam læta, & non tristia debere esse colloquia.
Hero & Iulianus.
Hero. — Abeant verba illa.
Iulianus. — Quare ?
Hero. — Tristia sunt quæ huic loco et tempori non conveniunt.
Iulianus. — Quæ tum verba hîc apta erunt ?
Hero. — Dulcia et iucunda dicteria.
Iulianus. — Quis hic est, qui aliquot scommata proferet ?
Hero. — Sales dicantur inter nos vicissim.
Iulianus. — Cuius rei auspicari ?
Hero. — Hospitis istud est munus.
Iulianus. — Placet, deinde et propius assidentes aliqui iocos afferent.
Hero. — Vel si visum est hospiti, sortiemur quis incipiat.
Iulianus. — Incipere ipse essem instructus.
Hero. — Lepidi igitur aliquid recense.
Iulianus. — Sed sileant prius omnes.
Hero. — Tenebimus ora intenti omnes, ut inquit Vergilius ?
Iulianus. — Proverbium est multorum in ore, ad mensam sedendo iuvenescere homines, ídne vobis verisimile videtur ?
Hero. — Fertur, sed certum est quòd falsè.
Iulianus. — Cur fictum esse creditis ?
Hero. — Quia tempore senescimus, ubicunque locorum simus.
Iulianus. — Diffiteri nequeo, attamen ad mensam iuvenescimus.
Hero. — Consonum verò non credimus esse.
Iulianus. — Advertite vobis persuadebo.
Hero. — Age facias, et Phyllida solus habebis.
Iulianus. — Sententia Horatii est : Vinum hominem reddere iuvenem.
Hero. — Æquè tamen senes manent ebrii.
Iulianus. — Fiunt iuvenes animo et hilaritate.
Hero. — Id verum est, quia vinum curas abigit.
Iulianus. — Et iuvenum est curis vacare.
Hero. — Ipsi non curant, quanti annona veniat.
Iulianus. — Ideò ad mensam sinite et nos iuvenescere, largius bibendo.
Ante & post cibum hymnum esse dicendum.
Lucanus & Mauricius.
Lucanus. — Homines sitis an bestiæ, dubito.
Mauricius. — Formam nostram aspice.
Lucanus. — Species est humana, sed vita non.
Mauricius. — Vivimus tum bruta ?
Lucanus. — Agitis mores beluinos.
Mauricius. — Hui, bona verba.
Lucanus. — Porcorum est edere, nullis precibus dictis.
Mauricius. — Oraremus usque ?
Lucanus. — Decet hominem orando, cibum adire et deserere.
Mauricius. — In æde sacra sat precum diximus.
Lucanus. — Fortassis ibidem fabulis transegistis tempus.
Mauricius. — Confabulari illic non solemus.
Lucanus. — Etiam non ad Deum preces funditis scio.
Mauricius. — Observasti tu in templo quid ageremus ?
Lucanus. — Sæpenumero.
Mauricius. — Tecum habita, si nos mordere intendis.
Lucanus. — Reprehendite vos et me, si quid scitis malè per me gestum.
Mauricius. — Sapientiores sumus, quàm quòd litem auspicaremur.
Lucanus. — Oretis, deinde cibo fruamini.
Mauricius. — Omittemus posthac nunquàm preces ad cibum solitas.
Lucanus. — Nihil incivilius est, hominem edere sine hymno dicto, cùm id CHRISTUS fecerit.
Mauricius. — Obliviscimur quandoque, aliarum dum sumus soliciti rerum.
Lucanus. — Solicitus sum nunquàm adeò, ut Dei obliviscar.
Mauricius. — Felix, qui istam habeas gratiam.
Lucanus. — Precantibus ad mensam victus suppeditatur à Deo.
Mauricius. — Facilè credimus.
Lucanus. — Facite igitur, ut hoc præcepto mei semper suis memores.
Mauricius. — Fiet, tibi gratiam habemus.
De Capite aperiendo.
Nestor sapiens & Otmarus.
Nestor. — Rustice, ubi egisti vitam, an inter bestias ?
Otmarus. — Mihi cum beluis non convenit.
Nestor. — Plus cum bestiis, quàm hominibus tibi est similitudo.
Otmarus. — Causam indica.
Nestor. — Apud honestos viros sine moribus es.
Otmarus. — Mores quos haberem ?
Nestor. — Honestiori te aperiendo caput, loquereris.
Otmarus. — Caput aperire crebrò molestum est.
Nestor. — Optimè decet, quia datur virtuti.
Otmarus. — At caput nudum frigus mordet.
Nestor. — Quantumvis acre sit frigus, nequit citò lædere detectum caput.
Otmarus. — Ipse doleo capite, dum frigus sentio.
Nestor. — Nihil plus decorat iuvenem, quàm dignioribus adesse non operto capite.
Otmarus. — Admiror, nihil tamen prodest illis quibus illud fit.
Nestor. — Honor non accipientium, sed exhibentium est.
Otmarus. — Ut audio honor est meus, non quibus ipsum facio.
Nestor. — Sentis veraciter.
Otmarus. — Si præscivissem aperuissem caput crebrius.
Nestor. — Ingenuos indicat mores adolescentis.
Otmarus. — Tum facillimè moratus efficiar.
Nestor. — Audisti unquam Romanorum morem de capite nudando ?
Otmarus. — Non, recense tu mihi.
Nestor. — Lex erat apud eos, quòd capite plecteretur, qui seniorem præteriret coopertis capillis.
Otmarus. — Nollem tunc temporis apud illos me vixisse.
Nestor. — Ipse si ibidem vitam egissem, nunquàm operimento verticis fuissem usus.
Otmarus. — Istud et ego non omisissem.
De fertili Sacerdotio.
Pater & Quirinus.
Pater. — Ad vitam agendam sat mihi nunc est commeatus.
Quirinus. — Gratiam Deo habeas.
Pater. — Sed nostíne, unde victitabo ?
Quirinus. — Tu me certiorem redde.
Pater. — Optimum mihi est sacerdotium.
Quirinus. — Tale et mihi esse vellem.
Pater. — Piscare undique, fortè reperies simile meo.
Quirinus. — Aureo hamo careo.
Pater. — Argenteum ut habeas hamum oportet.
Quirinus. — Fortassis et tibi ære adeptum est sacerdotium.
Pater. — Crede mihi, non inani ipsum sum nactus manu.
Quirinus. — Id tibi iniurato credo.
Pater. — Pendet mihi singulis annis centum aureos numos.
Quirinus. — Sufficiet et tibi, et Nymphæ, quam ales.
Pater. — Puellam educabo nullam, sed parentibus commorabor.
Quirinus. — Sapies in rem tuam, si feceris.
Pater. — Grave esset, me et domum, et ancillam, et coquinam fovere.
Quirinus. — Dicto citius multum prodigitur.
Pater. — Parentibus vivis, impendiis largis parcam.
Quirinus. — Viaticum ad senium tibi compara.
Pater. — Vellem et tibi esse fœcundum sacerdotium.
Quirinus. — Ipse quoque percuperem.
Pater. — Reperies aliquos pios, qui tui miserabuntur.
Quirinus. — Ô utinam quàm gratus esse vellem.
Pater. — Suborna amicos, qui pro te divites precentur.
Quirinus. — Tentarem sedulò, si profuturum scirem.
Pater. — Periculum faciendum quippiam cupienti.
Quirinus. — Verum est, audaces fortuna iuvat. Et desidenti (ut vulgò fertur) assa non advolat columba.
De officio mechanico addiscendo.
Romulus & Scipio.
Romulus. — Nunc temporis novus mos inolevit.
Scipio. — Quem morem putas ?
Romulus. — Quòd à plerisque literæ deferuntur.
Scipio. — Quid tum susceptant ?
Romulus. — Manibus operando victitant.
Scipio. — Pœnitebit ipsos olim.
Romulus. — Illud quàm multis prædixi, sed lapidi loquebar, et mortuo verba feci.
Scipio. — Sapient nimis serò.
Romulus. — Laboriosos dies non diu tolerabunt.
Scipio. — Gustata laboris amaritudine, ad literas recurrent.
Romulus. — Regredi ipsis non licebit ad deserta studia.
Scipio. — Reditum quid morabitur ?
Romulus. — Parentes et aliorum hominum nasi suspensio.
Scipio. — Satis amarum est Ciconia affici et depingi.
Romulus. — Quid agent credis, postquàm eos laboris tæduerit ?
Scipio. — Crumenas amputabunt, et iugulabunt homines.
Romulus. — Bellorum satellites fient etiam strenui.
Scipio. — Fieri potest, nam et animam et vitam vænum habent.
Romulus. — Monachorum et quorundam divitum admiror dementiam.
Scipio. — Ah, admirari desine, nequeunt opiparos ferre dies.
Romulus. — Stolidi qui luxuriosam vitam commutant miseria.
Scipio. — Ignoras ? Optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
Romulus. — Horatius isto verbo quid dicere volebat ?
Scipio. — Quenque suæ sortis pœnitere, optare alienam.
Eos rarò probos fieri, quibus in teneris annis parentes nimiùm indulgent.
Thelesphorus & Udo.
Thelesphorus. — Ô iuvenis, iuvenis, melior virtute evades nunquàm.
Udo. — Nosti tu fortunas hominum ?
Thelesphorus. — Tantum nosco sortem tuam, quod in melius non proficies.
Udo. — Deus adhuc successum felicem mihi spero non denegabit.
Thelesphorus. — Tenera ætas de tota iudicat vita.
Udo. — Hercule fallit sæpissimè.
Thelesphorus. — In teneris molliter, ut tu, educati omnium evadunt pessimi.
Udo. — Tum nulli fierent principes probi, quia lautè aluntur.
Thelesphorus. — Principem probum nigro cygno invenies rariorem.
Udo. — Contine linguam, audire fastidio.
Thelesphorus. — Veterum perlustra historias, invenies egisse tyrannos ferè omnes.
Udo. — Abeant prisca tempora, ætate nostra Reges et Duces trutinemus.
Thelesphorus. — Hac tempestate dives probus albo corvo est rarior.
Udo. — Tertius tu Cato es, omnia nosti.
Thelesphorus. — Sim qui sim, Quintiliani sequor sententiam.
Udo. — Quæ illa est ?
Thelesphorus. — Virtute eum nunquàm adolescere, qui in purpura repserit.
Udo. — Ita visum est Quintiliano fortè inopi.
Thelesphorus. — Censura est sua, et experientia veracissimum esse probat.
Udo. — Perpauci probi essent, si vera diceres.
Thelesphorus. — Loquor de illis, quorum lautè alitur iuventus.
Udo. — Omnis fermè mater molliter alit filium.
Thelesphorus. — Facerent quidem istud omnes nutrices, sed multis reclamat indigentia.
Udo. — Ideò Deus pauperibus, non divitibus proles concedit.
Qui parentes suos diligant filios.
Xenophon & Cyprianus.
Xenophon. — Vellem tales mihi contigisse parentes.
Cyprianus. — Quales optares ?
Xenophon. — Ut ille est fortius.
Cyprianus. — Fatue, nescis quid desideras.
Xenophon. — Oppidò bene scio.
Cyprianus. — Si perpenderes votum, taceres.
Xenophon. — Dies delicatos cupio.
Cyprianus. — Tales si haberes, commodaréntne tibi ?
Xenophon. — Frugiferi essent, nam nulla re egerem.
Cyprianus. — Unde tum omnium rerum haberes copiam ?
Xenophon. — Ab opulentis parentibus.
Cyprianus. — Ah, ah, quid loqueris stolide ?
Xenophon. — Loquor quod res est.
Cyprianus. — Parentes divites plus surripiunt, quàm largiuntur filiis.
Xenophon. — Ipsis quid auferunt ?
Cyprianus. — Omnem laudem et commoditatem.
Xenophon. — Parentes darent filiis, citius quàm adimerent.
Cyprianus. — Ut tu reris.
Xenophon. — Amabo, effare quid filiis demunt ?
Cyprianus. — Virtutem, qua nihil est in mundo præstantius.
Xenophon. — Dicta tua non teneo.
Cyprianus. — Vis ut tibi tanquam Davo Terentiano apertius loquar ?
Xenophon. — Volo et desidero.
Cyprianus. — Divites suis filiis plus æquo indulgent.
Xenophon. — Indulgentia ista quid obesse potest ?
Cyprianus. — Quintilianus inquit, quòd et corporis et animi nervos omnes corrumpit mollis illa educatio.
Xenophon. — Age, quomodo indulgent ?
Cyprianus. — Errantes non puniunt, neque à præceptoribus eos corrigi volunt.
Quis noster sit Amicus.
Albertus & Bruno.
Albertus. — Miser homo nunc est, qui rerum est expers humanarum.
Bruno. — Quis esset illarum rerum rudis ?
Albertus. — Proh dolor, tales reperies complures.
Bruno. — Quos vocas tu humanarum rerum ignaros ?
Albertus. — Hosce quibus facilè imponitur.
Bruno. — Nonnunquàm prudentissimo cuique dantur verba.
Albertus. — Sortem mundi qui calluerit pulchrè, sibi cavebit.
Bruno. — Nostíne dicterium, Homerum quandoque dormitare ?
Albertus. — Inter homines agenti vigilandum est strenuè.
Bruno. — Tenduntur tum nobis semper insidiæ ?
Albertus. — A multis nobis insidiatur, etiam quos amicissimos credimus.
Bruno. — Amici illi personati sunt.
Albertus. — Apparent fautores coràm, sed clam mordent, et pungunt instar felium.
Bruno. — Effingunt pulchrè naturam felis.
Albertus. — Amicus est res nobilissima sed rarissima.
Bruno. — Unico tamen munusculo amicus adipiscitur.
Albertus. — Iste muneris, non nostri est amicus.
Bruno. — Verùm quem æstimabimus amicum ?
Albertus. — Neminem festinanter et temere.
Bruno. — Quando ? oro instrue me.
Albertus. — Quem diutino convictu intus et in cute noverimus.
Bruno. — Intus aliquem noscere difficillimum est.
Albertus. — Longa consuetudo arguit, qualis sit à talis ad verticem, albus an ater.
Bruno. — Multi Crocodili naturam habent, aliud vultu, aliud corde gerentes.
Albertus. — Verum est, ideo Momus Deus reprehensorius carpebat naturam, quòd hominem occluso pectore crearit, quòd cordis alterius nos lateret cogitatus.
Bruno. — Cordium si quis explorator esse posset, facilè amicum verum agnosceret.
Quis nobis sit inimicus.
Critolaus & David.
Critolaus. — Ô tu hominis somnium, non homo.
David. — Tu me hominem esse negas ?
Critolaus. — Nego et manibus et pedibus.
David. — Confirma quod dicere audes.
Critolaus. — Quia brutis minus sapis.
David. — Bruta, sapiúntne ?
Critolaus. — Provident diligentius sibi, quàm tu tibi.
David. — Curam mei quantum possum gero.
Critolaus. — Factis istud, verbis non præstas.
David. — Ubi tum mihi incommodo ?
Critolaus. — Quòd cuilibet homini æquè credis.
David. — Non crederem amicis ?
Critolaus. — Amicos quos æstimas, inimici veri sunt.
David. — Id Dii prohibeant.
Critolaus. — Coràm tibi blandiuntur, rodunt à tergo.
David. — Hoc si agnovero, deferam eos.
Critolaus. — Percipies vereor non sine periculo.
David. — Argus ero quò me non fallant.
Critolaus. — Actum est, diu in casses eorum incidisti.
David. — Adhuc tamen liber sum.
Critolaus. — Corpore liber es, sed emolumento captus.
David. — Nocumenti adhuc sentio prorsus nihil.
Critolaus. —Percipies more Phrygum serus nimiúm.
David. — Tu si amicus es, præmoneas, quo mihi caveam commodius.
Critolaus. — Sed me apud eos non prodas velim.
David. — Silebo ac lapis iste.
Critolaus. — Fœdus inierunt te deplumandi, quoad possent.
David. — Id ipsis prohibebitur, quia parum mihi restat quod dem.
Critolaus. — Id modicum si perdideris, nudus esses totus, ipsos desere.
David. — Diutius eis non convivam.