Colloquia sive Confabulationes Tyronum Literatorum.
Difficile esse Latinum discere sermonem, et unde dicatur sermo Latinus.
Albertus & Antonius.
Albertus. — Quid tu hîc terrarum geris ?
Antonius. — Hîc literis incumbo.
Albertus. — Quando venisti huc ?
Antonius. — Ante paucos dies.
Albertus. — Quis tecum ?
Antonius. — Pater meus.
Albertus. — Rediit ipse deinde solus in patriam ?
Antonius. — Non, sed habuit comitem unum aut alterum.
Albertus. — Qui isti fuerunt ?
Antonius. — Nostri concives fuerunt.
Albertus. — Militas in schola sermonis Latini vel Germanici ?
Antonius. — Latinæ linguæ.
Albertus. — Difficile est Latinum addiscere sermonem.
Antonius. — Consentio.
Albertus. — Nisi quis semper loquatur Latinè ægrè addiscet.
Antonius. — Non dissentio.
Albertus. — Sed scisne quare dicatur lingua Latina ?
Antonius. — Credo quòd ab Italia, quæ quondam Latium est dicta.
Albertus. — Venit tunc ab Italia lingua Latina ad nos Germanos.
Antonius. — Ita, ignoras illud ?
Albertus. — Optimè credo, quia sermo Italorum est medius Latinus.
Antonius. — Non aberras.
Albertus. — Sed cur Italia olim dicta est Latium ?
Antonius. — Quia Poëtæ scribunt, dum Saturnus à suo filio Iove è cœlo esset expulsus, tum latuit in Italia, inde a latendo dicitur Latium. Et à Latio Latinus, a, um.
Albertus. — Ubi in Italia Latina lingua est orta ?
Antonius. — Dicunt in urbe Roma, quæ Italiæ caput est.
De salutatione matutina.
Vilhelmus & Volfgangus.
Vilhelmus. — Bonum mané.
Volfgangus. — Semper sanè.
Vilhelmus. — Sic ipse non responderem.
Volfgangus. — Cur non ?
Vilhelmus. — Quia barbarum est, et doctis displicet.
Volfgangus. — Tamen multos sacerdotes ita fari audivi : verum dic tu, si nosti, elegantius.
Vilhelmus. — Et tibi quoque, dicerem.
Volfgangus. — Et ita posthac responsum solutanti dabo.
Vilhelmus. — Bonus vel bona dies.
Volfgangus. — Et tibi.
Vilhelmus. — Precor tibi hunc diem candidum.
Volfgangus. — Tibi quoque et talem rursus precor.
Vilhelmus. — Felix sit tibi huius diei exordium.
Volfgangus. — Et tibi quoque.
Vilhelmus. — Opto tibi diem felicem.
Volfgangus. — Eiusmodi et tibi opto vicissim.
Vilhelmus. — Candidus sit tibi hic dies.
Volfgangus. — Tibi etiam.
Vilhelmus. — Precor, ut hoc die tibi prosperè succedant omnia.
Volfgangus. — Rursus et tibi fiat istud.
Vilhelmus. — Opto ut hodie nihil tibi accidat mali.
Volfgangus. — Non aliud et ego opto tibi.
Vilhelmus. — Auspicatum tibi diem precor.
Volfgangus. — Non inauspicatum tibi per vices precor.
Vilhelmus. — Faxit. Deus, ut hic dies tibi candidus illuxerit.
Volfgangus. — Idem faciat ut talis sit tibi.
Vilhelmus. — Felici omine hic dies te afficiat.
Volfgangus. — Te pariter.
Vilhelmus. — Fortunatus præsens sit tibi dies.
Volfgangus. — Sit tibi non infortunatus.
De salutatione Pomeridiana.
Petrus & Cornelius.
Petrus. — Salve.
Cornelius. — Salve et tu.
Petrus. — Sis salvus.
Cornelius. — Salvus sis tu quoque.
Petrus. — Sis salutatus.
Cornelius. — Tu pariter.
Petrus. — Salutem tibi precor.
Cornelius. — Eandem et tibi opto.
Petrus. — Salute te impertior.
Cornelius. — Ego quoque te.
Petrus. — Salus sit tibi.
Cornelius. — Et tibi non desit.
Petrus. — Salutem opto ut habeas.
Cornelius. — Eam precor habeas et tu.
Petrus. — Adsit tibi salus.
Cornelius. — Et tibi absit minimè.
Petrus. — Iubeo te salvere.
Cornelius. — Te quoque ego.
Petrus. — Iubeo ut salvus sis.
Cornelius. — Talem iubeo et ego te esse.
Petrus. — Iubeo te salute frui.
Cornelius. — Et ea te potiri opto.
Petrus. — Salutifera sit tibi fortuna.
Cornelius. — Et talis tibi adsit.
Petrus. — Salvam et incolumem vitam habeas.
Cornelius. — Talem habeas et tu.
Petrus. — Salute te afficio.
Cornelius. — Ego vicissim et te.
Petrus. — Adeo te salute.
Cornelius. — Id facio et ego.
Petrus. — Salute te adorior.
Cornelius. — Non aliter et ego te.
Petrus. — Salvum te esse toto cupio animo.
Cornelius. — Et ego infelicem te non esse desidero.
Petrus. — Felicitatis particeps sis, anhelo.
Cornelius. — Totus et tu sis felix.
Petrus. — Secunda tibi sint omnia.
Cornelius. — Tibi etiam secundè adveniant singula et ex sententia.
De salutatione Vespertina.
Ioannes & Gysbertus.
Ioannes. — Bonus vesper.
Gysbertus. — Et tibi.
Ioannes. — Bonum serum.
Gysbertus. — Sic ego non loquerer.
Ioannes. — Quare ?
Gysbertus. — Quia serum significat tarde, et non tempus vespertinum.
Ioannes. — Tamen Capnion in Comœdia prima dicit : Uxor, bonum serum.
Gysbertus. — Id ioco dicitur, et qui loquitur, est homo villanus imperitus.
Ioannes. — Estne dicendum Bonum vesper ?
Gysbertus. — Non, sed bonus.
Ioannes. — Tamen sic olim loquebantur, et adhuc quidem senes.
Gysbertus. — Quid tum ? nunc non licet apud doctos.
Ioannes. — Precor tibi felix tempus vespertinum.
Gysbertus. — Idem et tibi opto.
Ioannes. — Felicem noctem tibi opto.
Gysbertus. — Talem et tibi precor.
Ioannes. — Auspicata sit tibi nox.
Gysbertus. — Non alia sit et tibi.
Ioannes. — Faustam habeas noctem.
Gysbertus. — Tu quoque.
Ioannes. — Fortunatum tibi sit tempus nocturnum.
Gysbertus. — Et tibi non infortunatum.
Ioannes. — Candidam tibi opto noctem.
Gysbertus. — Et ego non sinistram tibi precor.
Ioannes. — Prospera sit tibi nox imminens.
Gysbertus. — Tibi etiam non infelix.
Ioannes. — Vespertinum tibi commodet tempus.
Gysbertus. — Et tibi non incommodet.
De verbis dum cubitum itur.
Valterus & Adrianus.
Valterus. — Quota est hora ?
Adrianus. — Octava.
Valterus. — Quotam horam sonuit ?
Adrianus. — Octavam.
Valterus. — Quota est audita hora ?
Adrianus. — Octava, et nona imminet.
Valterus. — Id non credo.
Adrianus. — Verum est per Herculem.
Valterus. — Tunc eundi cubitum tempus est.
Adrianus. — Ego nondum dormiturio.
Valterus. — Me autem somnus oppidò urget.
Adrianus. — Ipse adhuc horam aut alteram vigilarem.
Valterus. — Vigila tu quoad placuerit, ego cubitum ibo.
Adrianus. — Abi tu Endymion.
Valterus. — Ita me appellas, sed id nominis rectius tibi convenit.
Adrianus. — Res ipsa nunc loquitur, quis maior sit Endymion et Epimenides.
Valterus. — Tu alias semper prius me te cubitum confers.
Adrianus. — Istud posthac non fiet.
Valterus. — Ô insigne mendacium !
Adrianus. — Voco te in pignus quodcunque.
Valterus. — Nihil habeo quod tecum deponam.
Adrianus. — Nunc, si unquam prior te lectum petiero, solidum pendam.
Valterus. — Qualem solidum ? an talem, qualem præceptor noster præbet ferula ?
Adrianus. — Non, sed pecuniæ solidum.
Valterus. — Agè placet, memor ero.
Adrianus. — Istud facias.
De cubitu resurgendo.
Volfgangus & Georgius.
Volfgangus. — Heus tu, expergiscere.
Georgius. — Hui, sine ut dormiam.
Volfgangus. — Non sinam te dormire longius.
Georgius. — Quare ?
Volfgangus. — Quia surgendi tempus est.
Georgius. — Nondum tamen diluxit.
Volfgangus. — Lux non est amplius expectanda.
Georgius. — Tamen ante dies octo hora sexta in luce sonuit.
Volfgangus. — Credo, sed interim dies diminutus est.
Georgius. — Quomodo tam citò ?
Volfgangus. — Nunc pauca loquere, et surge.
Georgius. — Surge tu prior.
Volfgangus. — Faciam sed postea te non expectabo.
Georgius. — Fac ut lubet, nam mihi ad scholam nota est via.
Volfgangus. — Verùm et ego lucernam mecum feram, tum tibi in tenebris est eundum.
Georgius. — Id parum refert, Lyncei mihi sunt oculi.
Volfgangus. — Nunc surge, ut unà eamus.
Georgius. — Ah, si liceret mihi adhuc momentum stertere.
Volfgangus. — Tandem tamen oporteret te calidum deserere nidum.
Georgius. — Post semihorulam ac lubens surgerem.
Volfgangus. — Surge nunc, et vesperi eò citius lectum repetas.
Georgius. — Æstimas id consultum probè ?
Volfgangus. — Ita mea fert opinio.
Georgius. — Parebo tibi, ac surgam.
De Ientaculo sumendo.
Hermannus & Laurentius.
Hermannus. — Quid sibi vult celer tuus gressus ?
Laurentius. — Quid loqueris ?
Hermannus. — Quæro quò tendas tam cito gradu.
Laurentius. — Domum versus.
Hermannus. — Quid isthuc est, quod te properare cogit ?
Laurentius. — Ientaculum nunc ibi sumitur, quod negligam, si non mox affuero.
Hermannus. — Non expectant te servi ientando ?
Laurentius. — Expectant quidem, sed patina exinanita.
Hermannus. — Non tum coquinæ ministra aliud tibi parat ientaculum ?
Laurentius. — Minimè, sed citius fustem mihi offert tam serò venienti.
Hermannus. — Cogeris tunc esurire ad prandium usque ?
Laurentius. — Non prorsus.
Hermannus. — Quid tum ientaris ?
Laurentius. — Panem cui, pro obsonio addo caseum.
Hermannus. — Non iuvat te id ientaculi ?
Laurentius. — Non quantum panis iurulentus.
Hermannus. — Ô tu delicate, et miseriæ expers.
Laurentius. — Nescis fruendum esse fortuna, dum præstò est.
Hermannus. — Bellè scio : sed delicata iuventus omni ætati nocet.
Laurentius. — Iuventus mea etiam non adeò lautè alitur.
Hermannus. — Nunc sat est verborum, tu abi, ne te morer.
Laurentius. — Abeo, tu vale.
Hermannus. — Sis mei memor, dum ex voto tibi succedit.
Laurentius. — Non intermittam.
De prandio.
Theodoricus & Baptista.
Theodoricus. — Quid ita mœsto es vultu ?
Baptista. — Miraris hoc ?
Theodoricus. — Quid ni mirarer ? Laboras ne morbo ?
Baptista. — Ita, morbo stomachi, quia fortiter esurio.
Theodoricus. — Nondum es ientatus ?
Baptista. — Essem ientatus, cum sit ieiunium ?
Theodoricus. — Servas ne tu ieiunium ?
Baptista. — Non observarem ? magis certè quàm lubeat.
Theodoricus. — Sis bono animo, mox aderit prandii hora.
Baptista. — Ô utinam adesset, quam ego vellem.
Theodoricus. — Expecta, iam audies horam undecimam.
Baptista. — Si illam audirem, hunc roderem panem.
Theodoricus. — Prandebis ne ad nudum panem ?
Baptista. — Non, sed ipsum ederem quoad melius consequerer.
Theodoricus. — Quid obsonii domi vestræ paratum est in prandium ?
Baptista. — Æstimo olus, ova, et halec unum aut alterum.
Theodoricus. — Exaturas te etiam isto cibo ?
Baptista. — Utique olere voragines ventris impleo.
Theodoricus. — Quot ova peredis ?
Baptista. — Nunquam plura nisi duo.
Theodoricus. — Addis ovis etiam halec unum ?
Baptista. — Addo, et quidem integrum si tostum est.
Theodoricus. — Quid te delectet halec erutum salsugine ?
Baptista. — Ab isto nauseo.
Theodoricus. — Qui tum iuvat te halec elixum ?
Baptista. — Utcunque, praefero tamen tostum.
De Victu pomeridiano.
Ludovicus & Ioannes.
Ludovicus. — Cur ita altè suspiria ducis ?
Ioannes. — Pudet me dicere causam.
Ludovicus. — Credo, quod domum cogitas.
Ioannes. — Penè rem acu attigisti.
Ludovicus. — Urgeris ne siti ?
Ioannes. — Ita, sed et fame.
Ludovicus. — Nondum fortè prandisti ?
Ioannes. — Prandi utique, sed modice.
Ludovicus. — Fuit vobis prandium adeò exiguum ?
Ioannes. — Fuit, quia foris prandebant parentes.
Ludovicus. — Non sat habuistis panis et casei ?
Ioannes. — Habuimus quidem, sed isto non capior cibo.
Ludovicus. — Sumes iam domi cibum merendinarium ?
Ioannes. — Sumam, Deo favente.
Ludovicus. — Erit lautior quàm meridiei fuit obsonium ?
Ioannes. — Ita spero, si mater domi fuerit.
Ludovicus. — Quid tu ipsius eges præsentia ?
Ioannes. — E promptuario cibi aliquid carnis mihi largietur.
Ludovicus. — Ut audio : caro domi vestræ occluditur ?
Ioannes. — Occluditur, sed non prandii vel cœnæ tempore dum parentes adsunt.
Ludovicus. — Sed dum absunt, fortè occlusa servatur.
Ioannes. — Nonnunquam.
Ludovicus. — Ô miseram vestram familiam, cui carnes denegantur interdum.
Ioannes. — Non est misera, sat habet alimenti.
Ludovicus. — Sed ad merendam et ientaculum nihil habet carnis.
Ioannes. — Istud facile est toleratu : nescis tenuem tunc temporis oportere esse cibum, aliàs in cœna vel prandio nihil haberemus esuriei, neque ad edendum essemus alacres.
De Cœna.
Petrus & Valterus.
Petrus. — Salve : ut tecum agitur ?
Valterus. — Et tu salve, agitur mecum prosperè, gratia superis.
Petrus. — Id lubens audio.
Valterus. — Gratiam habeas.
Petrus. — Ubi toto latuisti die ?
Valterus. — Nusquam nisi in ludo literario.
Petrus. — Esset mihi quod tibi loquerer, si vacaret.
Valterus. — Certè modò vacat minimè.
Petrus. — Quî sic ?
Valterus. — Nox imminet, domum mihi eundum est illico.
Petrus. — Domi quid ages ?
Valterus. — Cœnabo cum parentibus.
Petrus. — Non licet tibi pauxillum morari ?
Valterus. — Non, si saltem plagas vitare volo.
Petrus. — Fortassis tuum est mensam sternere ?
Valterus. — Est, simul et ad cyathos stare.
Petrus. — Non facit famula ista munera ?
Valterus. — Non, sed in popina agenda exequitur.
Petrus. — Cœnant parentes tui semper domi ?
Valterus. — Ita, verùm prandent quandoque foris.
Petrus. — Nunquam vocantur et interdum aliô ad cœnam ?
Valterus. — Persæpe, sed venire renuunt.
Petrus. — Quamobrem recusant ?
Valterus. — Timent noctu plateas emetiri.
Petrus. — Vanè timent.
Valterus. — Nequaquam, nescis noctem nihil boni, sed sæpe pugnas afferre.
De Postcœnio.
Cornelius & Adrianus.
Cornelius. — Ô utinam nox præsto esset.
Adrianus. — Cur id velles ?
Cornelius. — Quia delicati aliquid edulii edam.
Adrianus. — Ubi, domi vestræ ?
Cornelius. — Non, sed alibi.
Adrianus. — Ubinam dic amabo mi Corneli ?
Cornelius. — Dicam, sed tibi nihil conferet.
Adrianus. — Quid tum, gestio tamen audire.
Cornelius. — Arrige igitur aures.
Adrianus. — Faciam sedulò.
Cornelius. — Parentes mei sunt vocati ad dubiam cœnam, quam postcœnium appellitant.
Adrianus. — Quid ibi tu frugis speras ?
Cornelius. — Permultum sanè.
Adrianus. — De isto me certiorem reddas.
Cornelius. — Lucernam feram isthuc, ut domum versùs reducam parentes.
Adrianus. — Tum tibi fortè ad lumen tibi operiendum erit.
Cornelius. — Non, sed intromittar, quia ædium custodem nosco.
Adrianus. — Intromissus quo concedis ?
Cornelius. — Mensam accedo, cui parentes accumbunt, ibi bolum opiparum consequor.
Adrianus. — È parentum manu ?
Cornelius. — Ita et quidem largiter, saccharum, mellitissimúmque potum.
Adrianus. — Ô si tum tibi adessem : sed ore et mihi sacchari buccellam serva.
Cornelius. — Polliceor tibi, si ipse non totum absumpsero.
Adrianus. — Fac te amicum experiar.
De potu postremo à cœna.
Quirinus & Nicolaus.
Quirinus. — Ut sic sedes nutanti capite ?
Nicolaus. — Dormiturio.
Quirinus. — Certè non dormituris, sed iam dormis.
Nicolaus. — Fortassis.
Quirinus. — Quin surge, et cubitum perge.
Nicolaus. — Congredere mihi.
Quirinus. — Cur me comitem petis, timésne lemures ?
Nicolaus. — Non, sed quia lectus friget.
Quirinus. — Ventris anhelitu ipsum tepefac.
Nicolaus. — Nequeo, quia rapas cœnatus non sum.
Quirinus. — I præ, postquam denuo bibero, sequar.
Nicolaus. — Mihi quoque palatum adhuc aret.
Quirinus. — Mane, eo eductum haustum postremum à cœna.
Nicolaus. — Manebo, sed velox redi.
Quirinus. — Promámne plusculum tui gratia ?
Nicolaus. — Sic facito.
Quirinus. — En, hîc affero.
Nicolaus. — Gratum mihi est.
Quirinus. — Sed præbibere est meum.
Nicolaus. — Non displicet mihi.
Quirinus. — Medium tibi propino.
Nicolaus. — Prosit, sed non exhaurias totum.
Quirinus. — Ne dubita, sat tibi reliquum sinam.
Nicolaus. — Nunc bibe actutúm.
Quirinus. — Vides plus tibi relictum, quàm à me potatum.
Nicolaus. — Video, rursus tecum partiar.
Quirinus. — Non admodum moror, si lubet exicca.
Nicolaus. — Nimium est, quam quod ebibere possem.
De invitatione ad Ientaculum.
Crato & Michael.
Crato. — Ô te miserum hominem !
Michael. — Quid me miserum vocas ?
Crato. — Quia domus tua hinc longe distat, non potes ientare.
Michael. — Assuetus sum ad prandium usque famem suspendere.
Crato. — Id certè meo non arrideret stomacho.
Michael. — Tu bene in ipso nido ederes.
Crato. — Si esuris, veni mecum ientatum.
Michael. — Istud tibi cordi non est.
Crato. — Seriò loquor, comitare me.
Michael. — Sed quid mater tua diceret ?
Crato. — Ipsa aberit ab ædibus.
Michael. — Nunc lubet mihi congredi.
Crato. — Sed id tibi prædico, præter panem iurulentum habebimus nihil edulii.
Michael. — Credo, quia fortassis caro nondum erit percocta.
Crato. — Rectè coniicis.
Michael. — Instruit famula tam serò focum ?
Crato. — Ita, quia non nisi undecima hora accumbimus mensæ.
Michael. — Cur tam serò ?
Crato. — Quia non citius pater à negotiis executis domum redit.
Michael. — Non prandetis nisi ipse præsto fuerit ?
Crato. — Essemus adeò inciviles, quòd ipsum non operiremur ?
Michael. — Istud non suspicabar.
Crato. — Nunc ingrediemur, ne coquinæ ministra ientacuculo nos maneat.
Michael. — I præ, sequar.
Invitandi alium ad prandium.
Petrus & Georgius.
Petrus. — Tempore pomeridiano gymnasio nostro non interero.
Georgius. — Quid te remorabitur ?
Petrus. — Vocandi mihi erunt convivæ in crastinum prandium.
Georgius. — Qui sit, quòd convivas invitatis ?
Petrus. — Bovem mactavimus, ad intestina hospites tractabimus.
Georgius. — Etiam et me ?
Petrus. — Si non est tibi lautior mensa, veniat.
Georgius. — Umbra sum, nolo.
Petrus. — Emaneres ideo ?
Georgius. — Ita, nam umbris non est parata sedes.
Petrus. — Ignoras convivam subitum et improvisum, nonnunquàm vocato esse acceptiorem ?
Georgius. — Apud paucos certè.
Petrus. — Parentes mei omnes ex æquo tractant et excipiunt convivas.
Georgius. — Nosti tu parentum cogitatus ?
Petrus. — Ego opera eorum et mentis perpendo recessus.
Georgius. — Sæpe aliud foris, et aliud corde habent homines.
Petrus. — Talia de meis desine parentibus suspicari.
Georgius. — Esto, faciam.
Petrus. — Actutum cras decima postquàm sonuerit, venias. Domi nostræ nil plus dicas, quàm parentes salutes.
Georgius. — Essem adeò incivilis ?
Petrus. — Te à me invitatum loquitor.
Georgius. — Faciam, tum audacior ero, ingrediendo domum, et ad mensam edendo ac bibendo.
Vocandi alium ad cibum pomeridianum.
Antonius & Albertus.
Antonius. — Quid in sinu geris adeò turgidum ?
Albertus. — Cibum merendinarium.
Antonius. — Certè providus es, quòd esuriem futuram præmeditaris.
Albertus. — Non et tu quippiam alimenti tecum tulisti ?
Antonius. — Mehercle ne bolum quidem.
Albertus. — Fortè memoriæ tuæ non obrepsit.
Antonius. — Non soleo à prandio cibum ferre mecum in ludum literarium.
Albertus. — Si esuris, tecum hunc panem partiar.
Antonius. — Vix tibi soli sufficit.
Albertus. — Æstimas me vulturem esse ?
Antonius. — Non sed ipse ieiunus istum panem uno devorarem rictu.
Albertus. — En, accipe dimidiatum ipsum.
Antonius. — Hui, tantum non expeto.
Albertus. — Casei, quantum lubet, ede.
Antonius. — Comede et tu.
Albertus. — Non admodum esurio.
Antonius. — Tamen edendo sis mihi comes.
Albertus. — Faciam, ne cibus tibi venenatus videatur.
Antonius. — Istud non soleo vereri.
Albertus. — Ut tuum delectat palatum caseus iste ?
Antonius. — Optime, nam pinguedine affatim est condîtus.
Albertus. — Paritne tibi sitim ?
Antonius. — Paululùm excitat mihi palatum.
Albertus. — Ex hac lignea lagena tibi propino.
Antonius. — Sit felix tibi bibenti.
Albertus. — Cervisia est nostra domestica.
Antonius. — Eam malo, quàm quæ vulgò venit.
Vocandi alium ad Cœnam.
Ioannes filius civis, Henricus aliò oriundus.
Ioannes. — Condixistíne alicui hodie cœnam ?
Henricus. — Nemini.
Ioannes. — Neque aliquis tibi obtulit ?
Henricus. — Nemo : hercle nemo.
Ioannes. — Cœnabis tum domi tuæ ?
Henricus. — Domi meæ non cœnabo, sed ieiunabo.
Ioannes. — Qui fit hoc ?
Henricus. — Quia nihil mihi est quod edam.
Ioannes. — Parentes mei rogant, ut nobiscum cœnam sumas.
Henricus. — Vellem te vera loqui.
Ioannes. — Fidem mihi habeas.
Henricus. — Esto, do fidem.
Ioannes. — Eas igitur celerrimè.
Henricus. — Ut præcesseris, ita et sequar.
Ioannes. — Veni ocyus, mensa est instructa obsoniis.
Henricus. — Venio, ac velox.
Ioannes. — Rogo, ad mensam ne quid mali de me loquaris parentibus.
Henricus. — Securus esto, delator non sum.
Ioannes. — Si quærent parentes an in literis progrediar, quid dices ?
Henricus. — Asseram te omnibus aliis in literis ferventiorem.
Ioannes. — Si secùs dixeris, postremum me amicum habuisti.
Henricus. — Ad mensam soleo non garrire, sed stomachum curare.
Ioannes. — Fac edas fortiter, ne vereare ob parentum præsentiam.
Henricus. — In mensa frontem perfrico.
Ioannes. — Sat vini tibi in calicem largiar, tu vide, ut ebibas.
Henricus. — Vinum non moror, si cervisia in promptu est.
Ioannes. — Nescis, vinum modice sumptum acuere ingenium ?
Henricus. — Ingenium meum plus enecat vini potus, quàm excitat.
Ioannes. — Bibendo fortè modum excedis. Sed ingredere, ne cœnando moremur parentes.
Henricus. — Præcede, ut dignum est.
De modo studendi.
Thylmannus & Martinus.
Thylmannus. — Ubi lates, quòd nusquam proripis ?
Martinus. — Semper domi ad libros.
Thylmannus. — Assides continuè libris ?
Martinus. — Assideo utique.
Thylmannus. — Vide ne quid immodico te affligas studio.
Martinus. — Id minimè timeo.
Thylmannus. — Multi qui in studio modum excedunt, tandem desipiunt.
Martinus. — Id præcavebo ne quid desipiam.
Thylmannus. — Vigilandum est tibi providè.
Martinus. — Non tantum me macero literis.
Thylmannus. — Amentia illa etiam quandoque oritur ex tenui victu.
Martinus. — Non est mihi victus parcus.
Thylmannus. — Assiduitatem tuam in literis laudo.
Martinus. — Nunc naso me suspendis.
Thylmannus. — Moriar, si non ex animo loquor.
Martinus. — Concedo.
Thylmannus. — Is primus in studio est modus, ut quis laboret, quò indies alios assequatur scientia.
Martinus. — Id ego conor sedulò.
Thylmannus. — Pudendum est, dum scientia ab alio vincimur.
Martinus. — Nusquam Pol, est maior habendus pudor.
Thylmannus. — Multos tamen nihil pudet esse indoctos.
Martinus. — Horum est salus desperanda.
Thylmannus. — Sed quis tibi studendi est modus ?
Martinus. — Indies aliquid addisco.
Thylmannus. — Id si perannum feceris, non parum coacervabis scientiæ.
Martinus. — Istud exitus ostendet anni.
Thylmannus. — Vide, ne ante anni egressum tepescas.
Martinus. — Istud Dii avertant, quòd deferveam discendo.
Thylmannus. — Accidit plerunque initio calescentibus, ut in dies frigidius laborent.
De Epistola conficienda.
Leo & Nicolaus.
Leo. — Ut sic sedes labia mordens ?
Nicolaus. — Epistolam vulgarem verto Latinè.
Leo. — Opúsne est tibi conatu tanto in epistola conficienda ?
Nicolaus. — Est, et quidem perdifficili.
Leo. — Ego dico citius epistolam in Latinum commuto.
Nicolaus. — Credo, sed admodum impolite.
Leo. — Non curo an polita vel inepta sit.
Nicolaus. — Cur id parui pendis ?
Leo. — Quia præceptor adhibet limam.
Nicolaus. — Tamen puderet me alios audire tam inelegantem meam epistolam.
Leo. — In isto perfricui frontem.
Nicolaus. — Hui, quid loqueris ? non pudet te inscitiæ ?
Leo. — Non pudet me istius, quod etiam doctis usu venit.
Nicolaus. — Quid istud est ?
Leo. — Quòd eorum emendantur scripta.
Nicolaus. — Utcunque sit, dedecus est lapsum esse.
Leo. — Cudis tu epistolam ubique politam ?
Nicolaus. — Id certè si non facio, laboro tamen pro vîribus.
Leo. — Est id satis, pro viribus laborasse, dum nihil exit egregii ?
Nicolaus. — Ita, quia in magnis (ut aiunt) voluisse sat est.
Leo. — Posthac in epistola diligentior etiam ero.
Nicolaus. — Id faxit Deus.
Leo. — Si lubet, certemus, quis in epistola scribenda excellat, vel Nicolaus sit.
Nico. — Assumo provinciam.
Leo. — Ego glaciem secabo.
Nicolaus. — Quid hoc proverbii est ?
Leo. — Adagium est, significans primùm rem aliquam experiri.
Nicolaus. — Et ego te sequar, literisque meis tibi obstrepam.
De repetenda Lectione.
Gosvinus & Matthæus.
Gosvinus. — Quid à cœna tibi domi est negotii ?
Matthæus. — Appetis id scire ?
Gosvinus. — Appeto oppidò, ideo sciscitor.
Matthæus. — Arrige aures, non te celabo.
Gosvinus. — Arrigo sedulò, effare.
Matthæus. — Cibo recondito expatior, vel colloquor parentibus pauculis.
Gosvinus. — Quid istis colloqueris ?
Matthæus. — Varia sunt verba, et præcipuè si quæ iucunda per diem didici.
Gosvinus. — Ut audio, tu parentes doces vesperi, quod ipse per diem didicisti.
Matthæus. — Non doceo eos, sed dicto aliquo lepido eos delecto.
Gosvinus. — Transigis totam vesperam istis colloquiis ?
Matthæus. — Non, sed semi fortassis hora.
Gosvinus. — Quid operis deinde tibi sumis ?
Matthæus. — Per diem in ludo literario audita rumino.
Gosvinus. — Quo id facis modo, cùm solus sis ?
Matthæus. — Perlego subinde : ubi ignoro, sciscitor altero mane à peritiore.
Gosvinus. — Vellésne repetendo te Theseum habere ?
Matthæus. — Mallem, si consequi possem.
Gosvinus. — Quid si me comitem susciperes ?
Matthæus. — Arrideret mihi.
Gosvinus. — Si hospitio parentes tui me vellent immunem habere ?
Matthæus. — Nihil libentius facerent, mei gratia.
Gosvinus. — Ô quàm fervidè lectiones repetere velimus.
Matthæus. — Certè manibus et pedibus discere velimus.
Gosvinus. — Certaremus ante cubitum, quis eo die didicisset uberius.
Matthæus. — Hîc ego semper tibi cederem.
Gosvinus. — Quisque laborare deberet ut vinceret.
Matthæus. — Utique, nam vinci turpissimum est, in literis præcipuè.
De Corycæi metu auscultantis eos qui non Romano utuntur sermone.
Erasmus & Udalricus.
Erasmus. — Hem, quî sic loquêris ?
Udalricus. — Ut loquor ?
Erasmus. — Éstne hic sermo habendus ?
Udalricus. — Cur non ? ita mater me instituit.
Erasmus. — Nostíne, nobis indicta esse verba, quæ à matre didicimus ?
Udalricus. — Quibus tum utemur ?
Erasmus. — Latinis vel Romanis.
Udalricus. — Quis ita sancivit ?
Erasmus. — Præceptor constituit Coryceos in eos, qui non Latinè sonant.
Udalricus. — Quid facient illi, qui Latini sunt expertes ?
Erasmus. — Hi aut silebunt, aut ut possunt Latina proferent.
Udalricus. — Sed quid iuvat malè Latina fari ?
Erasmus. — Qui loquendo delirat, ab eruditione debet instrui.
Udalricus. — Id æquum est.
Erasmus. — Timeo mihi malè à clanculario illo Coryceo.
Udalricus. — Ego autem manum non vertero.
Erasmus. — Ipse oppidò timeo, quia ferulæ podicem subdere oportet.
Udalricus. — Cutis mea ad ferulam occalluit.
Erasmus. — Aliud certè diceres, si ad ferulam tibi res rediret.
Udalricus. — Quid tum, quando corrigor, dentes comprimo, quòd ictus non sentio.
Erasmus. — Ego conabor ut caliga mea ligulis sint constrictæ diploidi.
Udalricus. — Non solet præceptor ligulas cultro solvere ?
Erasmus. — Nondum visum est mihi.
Udalricus. — Sed mihi sæpiusculè contigit.
Erasmus. — Fortassis iste præceptor tuus fuit plagosus.
Udalricus. — Imò sævior Orbilio.