Colloquia sīve Cōnfābulātiōnēs Tīrōnum Litterātōrum.
Difficile esse Latīnum discere sermōnem, et unde dīcātur sermō Latīnus.
Albertus & Antōnius.
Albertus. — Quid tū hīc terrārum geris ?
Antōnius. — Hīc litterīs incumbō.
Albertus. — Quandō vēnistī hūc ?
Antōnius. — Ante paucōs diēs.
Albertus. — Quis tēcum ?
Antōnius. — Pater meus.
Albertus. — Rediit ipse deinde sōlus in patriam ?
Antōnius. — Nōn, sed habuit comitem ūnum aut alterum.
Albertus. — Quī istī fuērunt ?
Antōnius. — Nostrī concīvēs fuērunt.
Albertus. — Mīlitās in scholā sermōnis Latīnī vel Germānicī ?
Antōnius. — Latīnae linguae.
Albertus. — Difficile est Latīnum addiscere sermōnem.
Antōnius. — Cōnsentiō.
Albertus. — Nisi quis semper loquātur Latīnē aegrē addiscet.
Antōnius. — Nōn dissentiō.
Albertus. — Sed scīsne quārē dīcātur lingua Latīna ?
Antōnius. — Crēdō quod ab Ītaliā, quae quondam Latium est dicta.
Albertus. — Vēnit tunc ab Ītaliā lingua Latīna ad nōs Germānōs.
Antōnius. — Ita, ignōrās illud ?
Albertus. — Optimē crēdō, quia sermō Italōrum est medius Latīnus.
Antōnius. — Nōn aberrās.
Albertus. — Sed cūr Ītalia ōlim dicta est Latium ?
Antōnius. — Quia Poētae scrībunt, dum Sāturnus ā suō fīliō Jove ē caelō esset expulsus, tum latuit in Ītaliā, inde ā latendō dīcitur Latium. Et ā Latiō Latīnus, a, um.
Albertus. — Ubi in Ītaliā Latīna lingua est orta ?
Antōnius. — Dīcunt in urbe Rōmā, quae Ītaliae caput est.
Dē salūtātiōne mātūtīnā.
Vilhelmus & Volfgangus.
Vilhelmus. — Bonum māne.
Volfgangus. — Semper sānē.
Vilhelmus. — Sīc ipse nōn respondērem.
Volfgangus. — Cūr nōn ?
Vilhelmus. — Quia barbarum est, et doctīs displicet.
Volfgangus. — Tamen multōs sacerdōtēs ita fārī audīvī : vērum dīc tū, sī nōstī, ēlegantius.
Vilhelmus. — Et tibi quoque, dīcerem.
Volfgangus. — Et ita posthāc respōnsum solūtantī dabō.
Vilhelmus. — Bonus vel bona diēs.
Volfgangus. — Et tibi.
Vilhelmus. — Precor tibi hunc diem candidum.
Volfgangus. — Tibi quoque et tālem rūrsus precor.
Vilhelmus. — Fēlīx sit tibi hujus diēī exōrdium.
Volfgangus. — Et tibi quoque.
Vilhelmus. — Optō tibi diem fēlīcem.
Volfgangus. — Ejusmodī et tibi optō vicissim.
Vilhelmus. — Candidus sit tibi hic diēs.
Volfgangus. — Tibi etiam.
Vilhelmus. — Precor, ut hōc diē tibi prōsperē succēdant omnia.
Volfgangus. — Rūrsus et tibi fīat istud.
Vilhelmus. — Optō ut hodiē nihil tibi accidat malī.
Volfgangus. — Nōn aliud et ego optō tibi.
Vilhelmus. — Auspicātum tibi diem precor.
Volfgangus. — Nōn inauspicātum tibi per vicēs precor.
Vilhelmus. — Faxit. Deus, ut hic diēs tibi candidus illūxerit.
Volfgangus. — Idem faciat ut tālis sit tibi.
Vilhelmus. — Fēlīcī ōmine hic diēs tē afficiat.
Volfgangus. — Tē pariter.
Vilhelmus. — Fortūnātus praesēns sit tibi diēs.
Volfgangus. — Sit tibi nōn īnfortūnātus.
Dē salūtātiōne Pōmerīdiānā.
Petrus & Cornēlius.
Petrus. — Salvē.
Cornēlius. — Salvē et tū.
Petrus. — Sīs salvus.
Cornēlius. — Salvus sīs tū quoque.
Petrus. — Sīs salūtātus.
Cornēlius. — Tū pariter.
Petrus. — Salūtem tibi precor.
Cornēlius. — Eandem et tibi optō.
Petrus. — Salūte tē impertior.
Cornēlius. — Ego quoque tē.
Petrus. — Salūs sit tibi.
Cornēlius. — Et tibi nōn dēsit.
Petrus. — Salūtem optō ut habeās.
Cornēlius. — Eam precor habeās et tū.
Petrus. — Adsit tibi salūs.
Cornēlius. — Et tibi absit minimē.
Petrus. — Jubeō tē salvēre.
Cornēlius. — Tē quoque ego.
Petrus. — Jubeō ut salvus sīs.
Cornēlius. — Tālem jubeō et ego tē esse.
Petrus. — Jubeō tē salūte fruī.
Cornēlius. — Et eā tē potīrī optō.
Petrus. — Salūtifera sit tibi fortūna.
Cornēlius. — Et tālis tibi adsit.
Petrus. — Salvam et incolumem vītam habeās.
Cornēlius. — Tālem habeās et tū.
Petrus. — Salūte tē afficiō.
Cornēlius. — Ego vicissim et tē.
Petrus. — Adeō tē salūte.
Cornēlius. — Id faciō et ego.
Petrus. — Salūte tē adorior.
Cornēlius. — Nōn aliter et ego tē.
Petrus. — Salvum tē esse tōtō cupiō animō.
Cornēlius. — Et ego īnfēlīcem tē nōn esse dēsīderō.
Petrus. — Fēlīcitātis particeps sīs, anhēlō.
Cornēlius. — Tōtus et tū sīs fēlīx.
Petrus. — Secunda tibi sint omnia.
Cornēlius. — Tibi etiam secundē adveniant singula et ex sententiā.
Dē salūtātiōne Vespertīnā.
Jōannēs & Gīsbertus.
Jōannēs. — Bonus vesper.
Gīsbertus. — Et tibi.
Jōannēs. — Bonum sērum.
Gīsbertus. — Sīc ego nōn loquerer.
Jōannēs. — Quārē ?
Gīsbertus. — Quia sērum significat tardē, et nōn tempus vespertīnum.
Jōannēs. — Tamen Capniōn in Cōmoediā prīmā dīcit : ‘ Uxor, bonum sērum ’.
Gīsbertus. — Id jocō dīcitur, et quī loquitur, est homō vīllānus imperītus.
Jōannēs. — Estne dīcendum Bonum vesper ?
Gīsbertus. — Nōn, sed bonus.
Jōannēs. — Tamen sīc ōlim loquēbantur, et adhūc quidem senēs.
Gīsbertus. — Quid tum ? nunc nōn licet apud doctōs.
Jōannēs. — Precor tibi fēlīx tempus vespertīnum.
Gīsbertus. — Idem et tibi optō.
Jōannēs. — Fēlīcem noctem tibi optō.
Gīsbertus. — Tālem et tibi precor.
Jōannēs. — Auspicāta sit tibi nox.
Gīsbertus. — Nōn alia sit et tibi.
Jōannēs. — Faustam habeās noctem.
Gīsbertus. — Tū quoque.
Jōannēs. — Fortūnātum tibi sit tempus nocturnum.
Gīsbertus. — Et tibi nōn īnfortūnātum.
Jōannēs. — Candidam tibi optō noctem.
Gīsbertus. — Et ego nōn sinistram tibi precor.
Jōannēs. — Prōspera sit tibi nox imminēns.
Gīsbertus. — Tibi etiam nōn īnfēlīx.
Jōannēs. — Vespertīnum tibi commodet tempus.
Gīsbertus. — Et tibi nōn incommodet.
Dē verbīs dum cubitum ītur.
Valterus & Hadriānus.
Valterus. — Quota est hōra ?
Hadriānus. — Octāva.
Valterus. — Quotam hōram sonuit ?
Hadriānus. — Octāvam.
Valterus. — Quota est audīta hōra ?
Hadriānus. — Octāva, et nōna imminet.
Valterus. — Id nōn crēdō.
Hadriānus. — Vērum est per Herculem.
Valterus. — Tunc eundī cubitum tempus est.
Hadriānus. — Ego nōndum dormīturiō.
Valterus. — Mē autem somnus oppidō urget.
Hadriānus. — Ipse adhūc hōram aut alteram vigilārem.
Valterus. — Vigilā tū quoad placuerit, ego cubitum ībō.
Hadriānus. — Abī tū Endymiōn.
Valterus. — Ita mē appellās, sed id nōminis rēctius tibi convenit.
Hadriānus. — Rēs ipsa nunc loquitur, quis major sit Endymiōn et Epimenidēs.
Valterus. — Tū aliās semper prius mē tē cubitum cōnfers.
Hadriānus. — Istud posthāc nōn fīet.
Valterus. — Ō īnsigne mendācium !
Hadriānus. — Vocō tē in pignus quodcumque.
Valterus. — Nihil habeō quod tēcum dēpōnam.
Hadriānus. — Nunc, sī umquam prior tē lectum petierō, solidum pendam.
Valterus. — Quālem solidum ? an tālem, quālem praeceptor noster praebet ferulā ?
Hadriānus. — Nōn, sed pecūniae solidum.
Valterus. — Age placet, memor erō.
Hadriānus. — Istud faciās.
Dē cubitū resurgendō.
Volfgangus & Geōrgius.
Volfgangus. — Heus tū, expergīscere.
Geōrgius. — Hui, sine ut dormiam.
Volfgangus. — Nōn sinam tē dormīre longius.
Geōrgius. — Quārē ?
Volfgangus. — Quia surgendī tempus est.
Geōrgius. — Nōndum tamen dīlūxit.
Volfgangus. — Lūx nōn est amplius exspectanda.
Geōrgius. — Tamen ante diēs octo hōra sexta in lūce sonuit.
Volfgangus. — Crēdō, sed interim diēs diminūtus est.
Geōrgius. — Quōmodo tam citō ?
Volfgangus. — Nunc pauca loquere, et surge.
Geōrgius. — Surge tū prior.
Volfgangus. — Faciam sed posteā tē nōn expectābō.
Geōrgius. — Fac ut libet, nam mihi ad scholam nōta est via.
Volfgangus. — Vērum et ego lucernam mēcum feram, tum tibi in tenebrīs est eundum.
Geōrgius. — Id parum rēfert, Lyncēī mihi sunt oculī.
Volfgangus. — Nunc surge, ut ūnā eāmus.
Geōrgius. — Āh, sī licēret mihi adhūc mōmentum stertere.
Volfgangus. — Tandem tamen oportēret tē calidum dēserere nīdum.
Geōrgius. — Post sēmihōrulam ac libēns surgerem.
Volfgangus. — Surge nunc, et vesperī eō citius lectum repetās.
Geōrgius. — Aestimās id cōnsultum probē ?
Volfgangus. — Ita mea fert opīniō.
Geōrgius. — Pārēbō tibi, ac surgam.
Dē Jentāculō sūmendō.
Hermannus & Laurentius.
Hermannus. — Quid sibi vult celer tuus gressus ?
Laurentius. — Quid loqueris ?
Hermannus. — Quaerō quō tendās tam citō gradū.
Laurentius. — Domum versus.
Hermannus. — Quid istūc est, quod tē properāre cōgit ?
Laurentius. — Jentāculum nunc ibi sūmitur, quod neglegam, sī nōn mox affuerō.
Hermannus. — Nōn exspectant tē servī jentandō ?
Laurentius. — Exspectant quidem, sed patinā exinānītā.
Hermannus. — Nōn tum coquīnae ministra aliud tibi parat jentāculum ?
Laurentius. — Minimē, sed citius fustem mihi offert tam sērō venientī.
Hermannus. — Cōgeris tunc ēsurīre ad prandium ūsque ?
Laurentius. — Nōn prōrsus.
Hermannus. — Quid tum jentāris ?
Laurentius. — Pānem cui, prō obsōniō addō cāseum.
Hermannus. — Nōn juvat tē id jentāculī ?
Laurentius. — Nōn quantum pānis jūrulentus.
Hermannus. — Ō tū dēlicāte, et miseriae expers.
Laurentius. — Nescīs fruendum esse fortūnā, dum praestō est.
Hermannus. — Bellē sciō : sed dēlicāta juventūs omnī aetātī nocet.
Laurentius. — Juventūs mea etiam nōn adeō lautē alitur.
Hermannus. — Nunc sat est verbōrum, tū abī, nē tē morer.
Laurentius. — Abeō, tū valē.
Hermannus. — Sīs meī memor, dum ex vōtō tibi succēdit.
Laurentius. — Nōn intermittam.
Dē prandiō.
Theodorīcus & Baptista.
Theodorīcus. — Quid ita maestō es vultū ?
Baptista. — Mīrāris hoc ?
Theodorīcus. — Quid nī mīrārer ? Labōrās nē morbō ?
Baptista. — Ita, morbō stomachī, quia fortiter ēsuriō.
Theodorīcus. — Nōndum es jentātus ?
Baptista. — Essem jentātus, cum sit jejūnium ?
Theodorīcus. — Servāsne tū jejūnium ?
Baptista. — Nōn observārem ? magis certē quam libeat.
Theodorīcus. — Sīs bonō animō, mox aderit prandiī hōra.
Baptista. — Ō utinam adesset, quam ego vellem.
Theodorīcus. — Exspectā, jam audiēs hōram ūndecimam.
Baptista. — Sī illam audīrem, hunc rōderem pānem.
Theodorīcus. — Prandēbisne ad nūdum pānem ?
Baptista. — Nōn, sed ipsum ederem quoad melius cōnsequerer.
Theodorīcus. — Quid obsōniī domī vestrae parātum est in prandium ?
Baptista. — Aestimō holus, ōva, et hallēc ūnum aut alterum.
Theodorīcus. — Exsaturās tē etiam istō cibō ?
Baptista. — Utique holere vorāginēs ventris impleō.
Theodorīcus. — Quot ōva peredis ?
Baptista. — Numquam plūra nisi duo.
Theodorīcus. — Addis ōvīs etiam hallēc ūnum ?
Baptista. — Addō, et quidem integrum sī tostum est.
Theodorīcus. — Quid tē dēlectet hallēc ērutum salsūgine ?
Baptista. — Ab istō nauseō.
Theodorīcus. — Quī tum juvat tē hallēc ēlixum ?
Baptista. — Utcumque, praeferō tamen tostum.
Dē Vīctū pōmerīdiānō.
Lūdovīcus & Jōannēs.
Lūdovīcus. — Cūr ita altē suspīria dūcis ?
Jōannēs. — Pudet mē dīcere causam.
Lūdovīcus. — Crēdō, quod domum cōgitās.
Jōannēs. — Paene rem acū attigistī.
Lūdovīcus. — Urgērisne sitī ?
Jōannēs. — Ita, sed et famē.
Lūdovīcus. — Nōndum forte prandistī ?
Jōannēs. — Prandī utique, sed modicē.
Lūdovīcus. — Fuit vōbīs prandium adeō exiguum ?
Jōannēs. — Fuit, quia forīs prandēbant parentēs.
Lūdovīcus. — Nōn sat habuistis pānis et cāseī ?
Jōannēs. — Habuimus quidem, sed istō nōn capior cibō.
Lūdovīcus. — Sūmēs jam domī cibum merendinārium ?
Jōannēs. — Sūmam, Deō favente.
Lūdovīcus. — Erit lautior quam merīdiēī fuit obsōnium ?
Jōannēs. — Ita spērō, sī māter domī fuerit.
Lūdovīcus. — Quid tū ipsīus egēs praesentiā ?
Jōannēs. — Ē prōmptuāriō cibī aliquid carnis mihi largiētur.
Lūdovīcus. — Ut audiō : carō domī vestrae occlūditur ?
Jōannēs. — Occlūditur, sed nōn prandiī vel cēnae tempore dum parentēs adsunt.
Lūdovīcus. — Sed dum absunt, forte occlūsa servātur.
Jōannēs. — Nōnnumquam.
Lūdovīcus. — Ō miseram vestram familiam, cui carnēs dēnegantur interdum.
Jōannēs. — Nōn est misera, sat habet alimentī.
Lūdovīcus. — Sed ad merendam et jentāculum nihil habet carnis.
Jōannēs. — Istud facile est tolerātū : nescīs tenuem tunc temporis oportēre esse cibum, aliās in cēnā vel prandiō nihil habērēmus ēsuriēī, neque ad edendum essēmus alacrēs.
Dē Cēnā.
Petrus & Valterus.
Petrus. — Salvē : ut tēcum agitur ?
Valterus. — Et tū salvē, agitur mēcum prōsperē, grātiā superīs.
Petrus. — Id libēns audiō.
Valterus. — Grātiam habeās.
Petrus. — Ubi tōtō latuistī diē ?
Valterus. — Nusquam nisi in lūdō litterāriō.
Petrus. — Esset mihi quod tibi loquerer, sī vacāret.
Valterus. — Certē modo vacat minimē.
Petrus. — Quī sīc ?
Valterus. — Nox imminet, domum mihi eundum est īlicō.
Petrus. — Domī quid agēs ?
Valterus. — Cēnābō cum parentibus.
Petrus. — Nōn licet tibi pauxillum morārī ?
Valterus. — Nōn, sī saltem plāgās vītāre volō.
Petrus. — Fortassis tuum est mēnsam sternere ?
Valterus. — Est, simul et ad cyathōs stāre.
Petrus. — Nōn facit famula ista mūnera ?
Valterus. — Nōn, sed in popīnā agenda exsequitur.
Petrus. — Cēnant parentēs tuī semper domī ?
Valterus. — Ita, vērum prandent quandōque forīs.
Petrus. — Numquam vocantur et interdum aliō ad cēnam ?
Valterus. — Persaepe, sed venīre renuunt.
Petrus. — Quamobrem recūsant ?
Valterus. — Timent noctū platēās ēmētīrī.
Petrus. — Vānē timent.
Valterus. — Nēquāquam, nescīs noctem nihil bonī, sed saepe pugnās afferre.
Dē Postcēniō.
Cornēlius & Hadriānus.
Cornēlius. — Ō utinam nox praestō esset.
Hadriānus. — Cūr id vellēs ?
Cornēlius. — Quia dēlicātī aliquid edūliī edam.
Hadriānus. — Ubi, domī vestrae ?
Cornēlius. — Nōn, sed alibī.
Hadriānus. — Ubinam dīc amābō mī Cornēlī ?
Cornēlius. — Dīcam, sed tibi nihil cōnferet.
Hadriānus. — Quid tum, gestiō tamen audīre.
Cornēlius. — Arrige igitur aurēs.
Hadriānus. — Faciam sēdulō.
Cornēlius. — Parentēs meī sunt vocātī ad dubiam cēnam, quam postcēnium appellitant.
Hadriānus. — Quid ibi tū frūgis spērās ?
Cornēlius. — Permultum sānē.
Hadriānus. — Dē istō mē certiōrem reddās.
Cornēlius. — Lucernam feram istūc, ut domum versus redūcam parentēs.
Hadriānus. — Tum tibi forte ad lūmen tibi opperiendum erit.
Cornēlius. — Nōn, sed intrōmittar, quia aedium cūstōdem nōscō.
Hadriānus. — Intrōmissus quō concēdis ?
Cornēlius. — Mēnsam accēdō, cui parentēs accumbunt, ibi bōlum opiparum cōnsequor.
Hadriānus. — Ē parentum manū ?
Cornēlius. — Ita et quidem largiter, saccharum, mellītissimumque pōtum.
Hadriānus. — Ō sī tum tibi adessem : sed ōre et mihi saccharī buccellam servā.
Cornēlius. — Polliceor tibi, sī ipse nōn tōtum absūmpserō.
Hadriānus. — Fac tē amīcum experiar.
Dē pōtū postrēmō ā cēnā.
Quirīnus & Nīcolāus.
Quirīnus. — Ut sīc sedēs nūtantī capite ?
Nīcolāus. — Dormīturiō.
Quirīnus. — Certē nōn dormīturīs, sed jam dormīs.
Nīcolāus. — Fortassis.
Quirīnus. — Quīn surge, et cubitum perge.
Nīcolāus. — Congredere mihi.
Quirīnus. — Cūr mē comitem petis, timēsne lemurēs ?
Nīcolāus. — Nōn, sed quia lectus frīget.
Quirīnus. — Ventris anhēlitū ipsum tepefac.
Nīcolāus. — Nequeō, quia rāpās cēnātus nōn sum.
Quirīnus. — Ī prae, postquam dēnuō biberō, sequar.
Nīcolāus. — Mihi quoque palātum adhūc āret.
Quirīnus. — Manē, eō ēductum haustum postrēmum ā cēnā.
Nīcolāus. — Manēbō, sed vēlōx redī.
Quirīnus. — Prōmamne plūsculum tuī grātiā ?
Nīcolāus. — Sīc facitō.
Quirīnus. — Ēn, hīc afferō.
Nīcolāus. — Grātum mihi est.
Quirīnus. — Sed praebibere est meum.
Nīcolāus. — Nōn displicet mihi.
Quirīnus. — Medium tibi propīnō.
Nīcolāus. — Prōsit, sed nōn exhauriās tōtum.
Quirīnus. — Nē dubitā, sat tibi reliquum sinam.
Nīcolāus. — Nunc bibe āctūtum.
Quirīnus. — Vidēs plūs tibi relictum, quam ā mē pōtātum.
Nīcolāus. — Videō, rūrsus tēcum partiar.
Quirīnus. — Nōn admodum moror, sī libet exsiccā.
Nīcolāus. — Nimium est, quam quod ēbibere possem.
Dē invītātiōne ad Jentāculum.
Crātō & Michāēl.
Crātō. — Ō tē miserum hominem !
Michāēl. — Quid mē miserum vocās ?
Crātō. — Quia domus tua hinc longē distat, nōn potes jentāre.
Michāēl. — Assuētus sum ad prandium ūsque famem suspendere.
Crātō. — Id certē meō nōn arrīdēret stomachō.
Michāēl. — Tū bene in ipsō nīdō ederēs.
Crātō. — Sī ēsurīs, venī mēcum jentātum.
Michāēl. — Istud tibi cordī nōn est.
Crātō. — Sēriō loquor, comitāre mē.
Michāēl. — Sed quid māter tua dīceret ?
Crātō. — Ipsa aberit ab aedibus.
Michāēl. — Nunc libet mihi congredī.
Crātō. — Sed id tibi praedīcō, praeter pānem jūrulentum habēbimus nihil edūliī.
Michāēl. — Crēdō, quia fortassis carō nōndum erit percocta.
Crātō. — Rēctē conjicis.
Michāēl. — Īnstruit famula tam sērō focum ?
Crātō. — Ita, quia nōn nisi ūndecimā hōrā accumbimus mēnsae.
Michāēl. — Cūr tam sērō ?
Crātō. — Quia nōn citius pater ā negōtiīs exsecūtīs domum redit.
Michāēl. — Nōn prandētis nisi ipse praestō fuerit ?
Crātō. — Essēmus adeō incīvīlēs, quod ipsum nōn opperīrēmur ?
Michāēl. — Istud nōn suspicābar.
Crātō. — Nunc ingrediēmur, nē coquīnae ministra jentāculō nōs maneat.
Michāēl. — Ī prae, sequar.
Invītandī alium ad prandium.
Petrus & Geōrgius.
Petrus. — Tempore pōmerīdiānō gymnasiō nostrō nōn intererō.
Geōrgius. — Quid tē remorābitur ?
Petrus. — Vocandī mihi erunt convīvae in crāstinum prandium.
Geōrgius. — Quī sit, quod convīvās invītātis ?
Petrus. — Bovem mactāvimus, ad intestīna hospitēs tractābimus.
Geōrgius. — Etiam et mē ?
Petrus. — Sī nōn est tibi lautior mēnsa, veniat.
Geōrgius. — Umbra sum, nōlō.
Petrus. — Ēmanērēs ideō ?
Geōrgius. — Ita, nam umbrīs nōn est parāta sēdēs.
Petrus. — Ignōrās convīvam subitum et imprōvīsum, nōnnumquam vocātō esse acceptiōrem ?
Geōrgius. — Apud paucōs certē.
Petrus. — Parentēs meī omnēs ex aequō tractant et excipiunt convīvās.
Geōrgius. — Nōstī tū parentum cōgitātūs ?
Petrus. — Ego opera eōrum et mentis perpendō recessūs.
Geōrgius. — Saepe aliud forīs, et aliud corde habent hominēs.
Petrus. — Tālia dē meīs dēsine parentibus suspicārī.
Geōrgius. — Estō, faciam.
Petrus. — Āctūtum crās decima postquam sonuerit, veniās. Domī nostrae nīl plūs dīcās, quam parentēs salūtēs.
Geōrgius. — Essem adeō incīvīlis ?
Petrus. — Tē ā mē invītātum loquitor.
Geōrgius. — Faciam, tum audācior erō, ingrediendō domum, et ad mēnsam edendō ac bibendō.
Vocandī alium ad cibum pōmerīdiānum.
Antōnius & Albertus.
Antōnius. — Quid in sinū geris adeō turgidum ?
Albertus. — Cibum merendinārium.
Antōnius. — Certē prōvidus es, quod ēsuriem futūram praemeditāris.
Albertus. — Nōn et tū quippiam alimentī tēcum tulistī ?
Antōnius. — Mehercle nē bōlum quidem.
Albertus. — Forte memoriae tuae nōn obrēpsit.
Antōnius. — Nōn soleō ā prandiō cibum ferre mēcum in lūdum litterārium.
Albertus. — Sī ēsurīs, tēcum hunc pānem partiar.
Antōnius. — Vix tibi sōlī sufficit.
Albertus. — Aestimās mē vulturem esse ?
Antōnius. — Nōn sed ipse jejūnus istum pānem ūnō dēvorārem rictū.
Albertus. — Ēn, accipe dīmidiātum ipsum.
Antōnius. — Hui, tantum nōn expetō.
Albertus. — Cāseī, quantum libet, ede.
Antōnius. — Comede et tū.
Albertus. — Nōn admodum ēsuriō.
Antōnius. — Tamen edendō sīs mihi comes.
Albertus. — Faciam, nē cibus tibi venēnātus videātur.
Antōnius. — Istud nōn soleō verērī.
Albertus. — Ut tuum dēlectat palātum cāseus iste ?
Antōnius. — Optimē, nam pinguēdine affatim est condītus.
Albertus. — Paritne tibi sitim ?
Antōnius. — Paululum excitat mihi palātum.
Albertus. — Ex hāc ligneā lagēnā tibi propīnō.
Antōnius. — Sit fēlīx tibi bibentī.
Albertus. — Cervisia est nostra domestica.
Antōnius. — Eam mālō, quam quae vulgō vēnit.
Vocandī alium ad Cēnam.
Jōannēs fīlius cīvis, Henrīcus aliō oriundus.
Jōannēs. — Condīxistīne alicui hodiē cēnam ?
Henrīcus. — Nēminī.
Jōannēs. — Neque aliquis tibi obtulit ?
Henrīcus. — Nēmō : hercle nēmō.
Jōannēs. — Cēnābis tum domī tuae ?
Henrīcus. — Domī meae nōn cēnābō, sed jejūnābō.
Jōannēs. — Quī fit hoc ?
Henrīcus. — Quia nihil mihi est quod edam.
Jōannēs. — Parentēs meī rogant, ut nōbīscum cēnam sūmās.
Henrīcus. — Vellem tē vēra loquī.
Jōannēs. — Fidem mihi habeās.
Henrīcus. — Estō, dō fidem.
Jōannēs. — Eās igitur celerrimē.
Henrīcus. — Ut praecesseris, ita et sequar.
Jōannēs. — Venī ōcius, mēnsa est īnstrūcta obsōniīs.
Henrīcus. — Veniō, ac vēlōx.
Jōannēs. — Rogō, ad mēnsam nē quid malī dē mē loquāris parentibus.
Henrīcus. — Sēcūrus estō, dēlātor nōn sum.
Jōannēs. — Sī quaerent parentēs an in litterīs prōgrediar, quid dīcēs ?
Henrīcus. — Asseram tē omnibus aliīs in litterīs ferventiōrem.
Jōannēs. — Sī secus dīxeris, postrēmum mē amīcum habuistī.
Henrīcus. — Ad mēnsam soleō nōn garrīre, sed stomachum cūrāre.
Jōannēs. — Fac edās fortiter, nē vereāre ob parentum praesentiam.
Henrīcus. — In mēnsā frontem perfricō.
Jōannēs. — Sat vīnī tibi in calicem largiar, tū vidē, ut ēbibās.
Henrīcus. — Vīnum nōn moror, sī cervisia in prōmptū est.
Jōannēs. — Nescīs, vīnum modicē sūmptum acuere ingenium ?
Henrīcus. — Ingenium meum plūs ēnecat vīnī pōtus, quam excitat.
Jōannēs. — Bibendō forte modum excēdis. Sed ingredere, nē cēnandō morēmur parentēs.
Henrīcus. — Praecēde, ut dignum est.
Dē modō studendī.
Thylmannus & Mārtīnus.
Thylmannus. — Ubi latēs, quod nusquam prōripis ?
Mārtīnus. — Semper domī ad librōs.
Thylmannus. — Assidēs continuē librīs ?
Mārtīnus. — Assideō utique.
Thylmannus. — Vidē nē quid immodicō tē afflīgās studiō.
Mārtīnus. — Id minimē timeō.
Thylmannus. — Multī quī in studiō modum excēdunt, tandem dēsipiunt.
Mārtīnus. — Id praecavēbō nē quid dēsipiam.
Thylmannus. — Vigilandum est tibi prōvidē.
Mārtīnus. — Nōn tantum mē mācerō litterīs.
Thylmannus. — Āmentia illa etiam quandōque oritur ex tenuī vīctū.
Mārtīnus. — Nōn est mihi vīctus parcus.
Thylmannus. — Assiduitātem tuam in litterīs laudō.
Mārtīnus. — Nunc nāsō mē suspendis.
Thylmannus. — Moriar, sī nōn ex animō loquor.
Mārtīnus. — Concēdō.
Thylmannus. — Is prīmus in studiō est modus, ut quis labōret, quō in diēs aliōs assequātur scientiā.
Mārtīnus. — Id ego cōnor sēdulō.
Thylmannus. — Pudendum est, dum scientiā ab aliō vincimur.
Mārtīnus. — Nusquam Pol, est major habendus pudor.
Thylmannus. — Multōs tamen nihil pudet esse indoctōs.
Mārtīnus. — Hōrum est salūs dēspēranda.
Thylmannus. — Sed quis tibi studendī est modus ?
Mārtīnus. — In diēs aliquid addiscō.
Thylmannus. — Id sī perannum fēceris, nōn parum coacervābis scientiae.
Mārtīnus. — Istud exitūs ostendet annī.
Thylmannus. — Vidē, nē ante annī ēgressum tepēscās.
Mārtīnus. — Istud Diī āvertant, quod dēferveam discendō.
Thylmannus. — Accidit plērumque initiō calēscentibus, ut in diēs frīgidius labōrent.
Dē Epistulā cōnficiendā.
Leō & Nīcolāus.
Leō. — Ut sīc sedēs labia mordēns ?
Nīcolāus. — Epistulam vulgārem vertō Latīnē.
Leō. — Opusne est tibi cōnātū tantō in epistulā cōnficiendā ?
Nīcolāus. — Est, et quidem perdifficilī.
Leō. — Ego dīcō citius epistulam in Latīnum commūtō.
Nīcolāus. — Crēdō, sed admodum impolītē.
Leō. — Nōn cūrō an polīta vel inepta sit.
Nīcolāus. — Cūr id parvī pendis ?
Leō. — Quia praeceptor adhibet līmam.
Nīcolāus. — Tamen pudēret mē aliōs audīre tam inēlēgantem meam epistulam.
Leō. — In istō perfricuī frontem.
Nīcolāus. — Hui, quid loqueris ? nōn pudet tē īnscītiae ?
Leō. — Nōn pudet mē istīus, quod etiam doctīs ūsū venit.
Nīcolāus. — Quid istud est ?
Leō. — Quod eōrum ēmendantur scrīpta.
Nīcolāus. — Utcumque sit, dēdecus est lāpsum esse.
Leō. — Cūdis tū epistulam ubīque polītam ?
Nīcolāus. — Id certē sī nōn faciō, labōrō tamen prō vīribus.
Leō. — Est id satis, prō vīribus labōrāsse, dum nihil exit ēgregiī ?
Nīcolāus. — Ita, quia in magnīs (ut ajunt) voluisse sat est.
Leō. — Posthāc in epistulā dīligentior etiam erō.
Nīcolāus. — Id faxit Deus.
Leō. — Sī libet, certēmus, quis in epistolā scrībendā excellat, vel Nīcolāus sit.
Nīcō. — Assūmō prōvinciam.
Leō. — Ego glaciem secābō.
Nīcolāus. — Quid hoc prōverbiī est ?
Leō. — Adagium est, significāns prīmum rem aliquam experīrī.
Nīcolāus. — Et ego tē sequar, litterīsque meīs tibi obstrepam.
Dē repetendā Lēctiōne.
Gosvīnus & Matthaeus.
Gosvīnus. — Quid ā cēnā tibi domī est negōtiī ?
Matthaeus. — Appetis id scīre ?
Gosvīnus. — Appetō oppidō, ideō scīscitor.
Matthaeus. — Arrige aurēs, nōn tē cēlābō.
Gosvīnus. — Arrigō sēdulō, effāre.
Matthaeus. — Cibō reconditō expatior, vel colloquor parentibus pauculīs.
Gosvīnus. — Quid istīs colloqueris ?
Matthaeus. — Varia sunt verba, et praecipuē sī quae jūcunda per diem didicī.
Gosvīnus. — Ut audiō, tū parentēs docēs vesperī, quod ipse per diem didicistī.
Matthaeus. — Nōn doceō eōs, sed dictō aliquō lepidō eōs dēlectō.
Gosvīnus. — Trānsigis tōtam vesperam istīs colloquiīs ?
Matthaeus. — Nōn, sed sēmi fortassis hōrā.
Gosvīnus. — Quid operis deinde tibi sūmis ?
Matthaeus. — Per diem in lūdō litterāriō audīta rūminō.
Gosvīnus. — Quō id facis modō, cum sōlus sīs ?
Matthaeus. — Perlegō subinde : ubi ignōrō, scīscitor alterō māne ā perītiōre.
Gosvīnus. — Vellēsne repetendō tē Thēseum habēre ?
Matthaeus. — Māllem, sī cōnsequī possem.
Gosvīnus. — Quid sī mē comitem susciperēs ?
Matthaeus. — Arrīdēret mihi.
Gosvīnus. — Sī hospitiō parentēs tuī mē vellent immūnem habēre ?
Matthaeus. — Nihil libentius facerent, meī grātiā.
Gosvīnus. — Ō quam fervidē lēctiōnēs repetere velimus.
Matthaeus. — Certē manibus et pedibus discere velimus.
Gosvīnus. — Certārēmus ante cubitum, quis eō diē didicisset ūberius.
Matthaeus. — Hīc ego semper tibi cēderem.
Gosvīnus. — Quisque labōrāre dēbēret ut vinceret.
Matthaeus. — Utique, nam vincī turpissimum est, in litterīs praecipuē.
Dē Cōrycēī metū auscultantis eōs quī nōn Rōmānō ūtuntur sermōne.
Erasmus & Udalrīcus.
Erasmus. — Hem, quī sīc loqueris ?
Udalrīcus. — Ut loquor ?
Erasmus. — Estne hic sermō habendus ?
Udalrīcus. — Cūr nōn ? ita māter mē īnstituit.
Erasmus. — Nōstīne, nōbīs indicta esse verba, quae ā mātre didicimus ?
Udalrīcus. — Quibus tum ūtēmur ?
Erasmus. — Latīnīs vel Rōmānīs.
Udalrīcus. — Quis ita sancīvit ?
Erasmus. — Praeceptor cōnstituit Cōrycēōs in eōs, quī nōn Latīnē sonant.
Udalrīcus. — Quid facient illī, quī Latīnī sunt expertēs ?
Erasmus. — Hī aut silēbunt, aut ut possunt Latīna prōferent.
Udalrīcus. — Sed quid juvat male Latīna fārī ?
Erasmus. — Quī loquendō dēlīrat, ab ērudītiōne dēbet īnstruī.
Udalrīcus. — Id aequum est.
Erasmus. — Timeō mihi male ā clanculāriō illō Cōrycēō.
Udalrīcus. — Ego autem manum nōn verterō.
Erasmus. — Ipse oppidō timeō, quia ferulae pōdicem subdere oportet.
Udalrīcus. — Cutis mea ad ferulam occalluit.
Erasmus. — Aliud certē dīcerēs, sī ad ferulam tibi rēs redīret.
Udalrīcus. — Quid tum, quandō corrigor, dentēs comprimō, quod ictūs nōn sentiō.
Erasmus. — Ego cōnābor ut caliga mea ligulīs sint cōnstrictae diploidī.
Udalrīcus. — Nōn solet praeceptor ligulās cultrō solvere ?
Erasmus. — Nōndum vīsum est mihi.
Udalrīcus. — Sed mihi saepiusculē contigit.
Erasmus. — Fortassis iste praeceptor tuus fuit plāgōsus.
Udalrīcus. — Immō saevior Orbiliō.