Dē Somnō plūs aequō extēnsō.
Vīnandus & Sebastiānus.
Vīnandus. — Hui nōs miserōs, quid faciēmus nunc ?
Sebastiānus. — Quid sīc ejulās ?
Vīnandus. — Quidnī ejulārem ? surgendī hōra praeteriit.
Sebastiānus. — Quam hōram putās ?
Vīnandus. — Sextam, quā schola invīsenda est.
Sebastiānus. — Sīs bonō animō, ea nōndum sonuit.
Vīnandus. — Sonuit certē diū.
Sebastiānus. — Id mihi nōn persuādēbis.
Vīnandus. — Sī scholam accesserimus, tum ferulam nancīscēmur.
Sebastiānus. — Semel nōbīs indulgēbit praeceptor.
Vīnandus. — Indulsit mihi heri, dīcēns sē ultrā nōn condōnātūrum.
Sebastiānus. — Nōndum mihi condōnāvit plāgam, ideō jam līber erō.
Vīnandus. — Pete igitur tū scholam.
Sebastiānus. — Nōn es congressūrus ?
Vīnandus. — Nōn, sed tū ēmanendī mihi cōpiam flāgitā.
Sebastiānus. — Quid causae afferam ?
Vīnandus. — Dīc mē mātrī negōtium facessere.
Sebastiānus. — Timeō nē posteā māter ambōs apud praeceptōrem mendāciī accūset.
Vīnandus. — Id nē metuās, in mē sūmam sī quid īrāta fuerit.
Sebastiānus. — Bene, tū luēs, ego minimē.
Vīnandus. — Perīculum faciam.
Sebastiānus. — Jaciās āleam, meā nihil rēfert.
Vīnandus. — Tū abī, nam appetit septima hōra.
Sebastiānus. — Abeō, tū in medium dormiās diem.
Vīnandus. — Nōn hercle, pauxillum adhūc quiēscam, mox inde ērumpam.
Sebastiānus. — Ego hinc discēdō, tū pigritiam ēdormiās. sed vidē nē cum perīculō.
Vīnandus. — Ferulae ictum nōn timeō, vulnera nōn īnflīgit.
Dē morbō Socordiae, quem scholasticīs adscrībunt.
Valterus & Petrus.
Valterus. — Salvē tū Epimenidēs, cūr tam diū Gymnasiō nōn interfuistī ?
Petrus. — Morbus obstitit.
Valterus. — Morbus ! cujus farīnae fuit ?
Petrus. — Dolor nempe capitis et ventris.
Valterus. — Conjiciō facile quid aegritūdinis fuerit.
Petrus. — Quī hoc agnōscis ? an ex faciē meā ?
Valterus. — Nōn, quia medicam artem nōn calleō.
Petrus. — Unde aliās percipis ?
Valterus. — Dīvīnō.
Petrus. — Potes dīvīnāre, amābō dīc, quam putās fuisse mihi īnfirmitātem ?
Valterus. — Eam quam adscrībunt scholasticīs, scīlicet dēsidiam.
Petrus. — Minimē, tōtō caelō aberrās.
Valterus. — Nē īnficiās īveris, per Herculem is fuit morbus.
Petrus. — Peream sī ille fuerit.
Valterus. — Estō, sed istō morbō plērumque succumbunt scholasticī, dum ā lūdō absunt.
Petrus. — Assentiō, sed istīus cohortis ego nōn sum.
Valterus. — Āh, quasi tē intus et in cute nōn nōscerem.
Petrus. — Sī tālem mē aestimās, nōndum ā vertice ad pedēs mē nōvistī.
Valterus. — Dum mē hic occupat morbus, dīcō mātrī, mē ex intestīnōrum dolōre labōrāre.
Petrus. — Adhibet tum fidem tuīs dictīs ?
Valterus. — Īlicō, et mollem collocat lectum, ōvōrumque sorbitiunculā lautā mē reficiēns.
Petrus. — Sī tālem habērem mātrem, saepe mē aegrum simulārem, ut sorbitiunculā potīrer et lautīs bōlīs.
Valterus. — Ego nōnnumquam tōtus sānus asserō mē īnfirmum, dum opiparī aliquid meum palātum suspīrat.
Petrus. — Māter mea citius fustem, quam tālia mihi praebēret.
Valterus. — Per Pollūcem mīror cūr scholasticī plūs aliīs socordiae sint obnoxiī.
Petrus. — In prōmptū causa est, quia ā labōre fēriantur, eumque fugiunt et exsecrantur omnēs.
Dē metū Ferulae.
Cornēlius & Chrīstiānus.
Cornēlius. — Quō tū abīs ?
Chrīstiānus. — Gymnasium litterārium versus.
Cornēlius. — Istūc tibi nōn congrediar.
Chrīstiānus. — Quid tē remorātur vel dētinet ?
Cornēlius. — Quia (ut nōstī) lēctiōnibus diū nōn interfuī.
Chrīstiānus. — Ēmanērēs ideō.
Cornēlius. — Ita, quia male mihi metuō ā ferulā.
Chrīstiānus. — Nōn est tibi quid commentī, quō tē excūsēs ?
Cornēlius. — Vērī nihil habeō quod afferam.
Chrīstiānus. — Vēra ubi dēsunt, falsīs ūtere, quō plāgās effugiās.
Cornēlius. — Rogābō fortassis mātrem, ut praeceptōrem mihi reconciliet.
Chrīstiānus. — Id age, et īlicō redeās.
Cornēlius. — Vereor tamen mātrem petere, quia latet eam illa mea ā scholā absentia.
Chrīstiānus. — Fūgit id mātrem tuam ? ubi locōrum tum ēgistī ?
Cornēlius. — Cum nōnnūllīs commīlitōnibus avēs captātum.
Chrīstiānus. — Prōh, quid audiō ? es tū avium captātor ?
Cornēlius. — Nōn sum sed captiōnis spectātor.
Chrīstiānus. — Jūxtā carpendus ut captātor es.
Cornēlius. — Nunc quid faciam cōnsulis, quō ferulam ēvādam ?
Chrīstiānus. — Certē cōnsiliō vacō.
Cornēlius. — Sciō quid faciam.
Chrīstiānus. — Quid fac audiam.
Cornēlius. — Praeceptōris ferulam subībō, nē parentum fustēs recipiam.
Chrīstiānus. — Id sī fēceris, prūdenter agēs.
Cornēlius. — Praestat mollēs ferulae plāgās sustinēre, quam fustium gravēs morsūs.
Chrīstiānus. — Istud tē sapere arguit, et pītuītae (ut vulgō fertur) nōn esse obnoxium.
Cornēlius. — Corneae fibrae homō esset, quī nōn ācrem ferulam, quam viridēs fustēs ferre māllet, sī quid commeruisset.
Dē excūsātiōne absentiae ā lūdō litterāriō.
Laurentius & Crātō.
Laurentius. — Quī fīat, nesciō, hodiē tōtus ā scholā abhorreō.
Crātō. — Ego quoque.
Laurentius. — Ō sī licēret jam ā librīs et lēctiōne nōs fēriārī.
Crātō. — Id perquam vellem.
Laurentius. — Perīculum faciēmus apud praeceptōrem dē impetrandā vacātiōne.
Crātō. — Aegrē impetrābitur ōtiandī facultās, nam multī fuērunt diēs celebrēs.
Laurentius. — Dīcēmus posthāc nōs fore ferventiōrēs in litterāriō labōre.
Crātō. — Istud verbum apud eum nihil habēbit locī.
Laurentius. — Unde hoc nōstis ?
Crātō. — Quia illō verbō saepe ūsī sumus, neque umquam factō aequāvimus.
Laurentius. — Pollicēmur nunc, cum perīculō cutis.
Crātō. — Arrīdet mihi, sī et aliīs.
Laurentius. — Sed sī lūdendī cōpiam nōbīs nōn concēdat praeceptor, ipse mihi fēriās faciam.
Crātō. — Vidē sī fēceris, nē male cadat.
Laurentius. — Quōmodo male caderet ?
Crātō. — Quia crās ferulam sentiēs.
Laurentius. — Ibi cōnsiliī sum plēnus.
Crātō. — Fac et nōs participēs sī quid bonī cōnsiliī nōstī.
Laurentius. — Praeceptōrem adeō vel ipse, vel per nūntium, et domī meae dētinērī dīcō negōtiō aliquō.
Crātō. — Faciēmus et id nōs quoque tunc, tum ūnā exspatiābimur.
Laurentius. — Sanciēmus inter nōs foedus, ut in scholīs ūnus alterīus afferat verbum.
Crātō. — Placet, sed poena dīcātur in eum, quī tesseram frēgerit.
Laurentius. — Poena sit, quod ē nostrō ēlīminētur cōnsortiō.
Crātō. — Ratum sit et sancitum quod loqueris.
Quārē Schola dīcātur Lūdus.
Eberardus & Theodorīcus.
Eberardus. — Quōrundam verbīs aliquandō percēpī, scholam dīcī lūdum, audīstīne et tū ?
Theodorīcus. — Audīvī saepiusculē.
Eberardus. — Quid tum cēnsēs ? aestimās vērum esse ?
Theodorīcus. — Neutiquam certē.
Eberardus. — Neque ego, cum in eā nōn lūdātur, sed percutiātur.
Theodorīcus. — Tuae accēdō sententiae.
Eberardus. — Fortassis praeceptōrī est lūdus, quī ad nūtum nōs miserōs serit.
Theodorīcus. — Istud lūdere Eumenidēs ferant.
Eberardus. — Hercule scholam potius pistrīnum quam lūdum dīcerem.
Theodorīcus. — Vērius istud nōminis ipsī convenīret Gymnasiō.
Eberardus. — Sed age, dīc causam, cūr crēdis scholam dictam esse lūdum ?
Theodorīcus. — Ēloquar, quantum ab aliīs didicī.
Eberardus. — Erō audītor sēdulus.
Theodorīcus. — Ut lūsor suō Thēseō saepe facētiās praebet, ita praeceptor animō amīcō tamquam lūdendō docēbit discipulōs.
Eberardus. — Hoc certē perpaucī scholā praefectī faciunt.
Theodorīcus. — Nōscō cute expertus.
Eberardus. — Ō quam libēns scholās invīserem, sī blandiēns esset praeceptor !
Theodorīcus. — Oportet blandīrī dīligentī, nōn dēsīdī et Endymiōnī, ut tibi.
Eberardus. — Mīror an plūs prōdesset discipulīs benignitās vel sevēritās praeceptōris.
Theodorīcus. — Istud nōn mīror vel haereō : nescīs libentius nōs sequī blandientem quam minantem ?
Eberardus. — Habuistīne umquam lūdīmagistrum, quī lūdentis speciem īnstruendō exhibuit ?
Theodorīcus. — Habuī, et quidem prīmō studiī meī tempore.
Eberardus. — Studēbās sub istīus ferulā apprīmē dīligenter ?
Theodorīcus. — Cōnātum quem potuī discendō adhibuī, ut solent elementārēs puerī, sī laudātī fuerint, et nōn ad ācrēs tractātī virgās.
Eberardus. — Mīrum est, sī studiō incaluistī : licentiā tamen et blanditiīs solēmus fierī dēteriōrēs, ut Terentius inquit.
Theodorīcus. — Nihil sceleris nōbīs permīsit praeceptor, sed in discendō nostrōs cōnātūs laude extulit.
Dē diē quā ōtiātur ā lēctiōne.
Jōannēs & Udalrīcus.
Jōannēs. — Ō sīmus hilarēs, sodālēs cārissimī.
Udalrīcus. — Ut sīc gestīs ?
Jōannēs. — Nōn gestīrem hodiē, cum ā prandiō sit nōbīs ōtiandum ā lēctiōnibus ?
Udalrīcus. — Illud et ipsī scīmus.
Jōannēs. — Hanc diem fēlīciōrem omnibus aliīs jūdicō.
Udalrīcus. — Et nōs nōn parum dēlectat.
Jōannēs. — Bellē post merīdiem sōl lūcēbit.
Udalrīcus. — Ita aurōra praedīxit.
Jōannēs. — Prandiī igitur perāctā fābulā, sī omnibus est cordī, ūna rūsticābimur.
Udalrīcus. — Cui id displicēret ?
Jōannēs. — Vel sī vōbīs vīsum fuerit, in pōmēriō lūdēmus.
Udalrīcus. — Parum intererit, quō nōs recreēmus locō, saltem in scholā nōn dēsideāmus.
Jōannēs. — At adhūc incertī sumus, an ā lēctiōne vacābimus.
Udalrīcus. — Istō nihil est certius.
Jōannēs. — Sī facultās dīvagandī nōbīs dabitur, quid agēmus sciō.
Udalrīcus. — Exprime.
Jōannēs. — Arcum in rūs mēcum feram in columbās tēla ēmissūrus.
Udalrīcus. — Sī velint sagittam tuam morārī.
Jōannēs. — Nōnnumquam volandō ipsās ēnecāvī.
Udalrīcus. — Hoc contigit perquam rārō.
Jōannēs. — Quicquid avium cōnsecūtus fuerō, commūne erit.
Udalrīcus. — Age tum convīvābimur.
Jōannēs. — Ubi ? An in platēā ovium, ubi solēmus pōtitāre ā lūdō ?
Udalrīcus. — Ibīdem torrēbimus avēs ā tē ēnectās.
Jōannēs. — Sed ā symbolō per avēs ego immūnis erō.
Udalrīcus. — Quicquid biberimus, nōs pendēmus, tū nōn teruncium dabis.
Jōannēs. — Sīn nihil praedae et spoliī sagittae ā mē ēmissae attulerint, dē impendiō compōtātiunculae quid fīet ?
Udalrīcus. — Compōtātiuncula nūlla inter nōs agētur.
Jōannēs. — Dēdecēret ā dēambulandō siccīs palātīs nōs dīgredī.
Udalrīcus. — Id laudābilius, quam sī madentēs pōtū, nūtantī gressū domum parentum repeterēmus.
Dē Aestāte.
Hermannus & Gīsbertus.
Hermannus. — Placetne tibi mihi congredī rūsticātum ?
Gīsbertus. — Rūsticārī nōndum cupiō.
Hermannus. — Ego autem anhēlō māximē, quia aestātis amoenitās advēnit.
Gīsbertus. — Est tibi aestās ? mihi hībernāculum adhūc immorātur.
Hermannus. — Hui, nōn pudet tē hībernāculō nunc īnfidēre temporis ?
Gīsbertus. — Minimē, cum ācre sit frīgus.
Hermannus. — Rūs hinc abeō, vīsum quō modō campī flōreant.
Gīsbertus. — Abī, mē comitem nōn habēbis.
Hermannus. — Aliquō tamen diērum, quō tibi integrum erit, rūs ūnā invīsēmus.
Gīsbertus. — Sī vacāverit, nōn renuam.
Hermannus. — Eundem in campum mihi est lātum frondēs redolentēs.
Gīsbertus. — Tālēs vix ortās reperiās.
Hermannus. — Inveniam complūrēs, nam diū flōruērunt.
Gīsbertus. — Dēferēsne eās deinde vēnum clāmandō per platēās, hīc frondēs redolentēs ?
Hermannus. — Aestimās tālia mē agere ?
Gīsbertus. — Quō aliās ferās ipsās ?
Hermannus. — Domum versus, ut ibi nōbīs redoleant.
Gīsbertus. — Hoc negōtiī quis tibi dedit ?
Hermannus. — Māter.
Gīsbertus. — Tum vāde, ōcius exsequere.
Hermannus. — Satis temporis ad vesperam restat.
Gīsbertus. — Audīn’ tū hāc aestāte quid agēs, dum nimius fuerit aestus ?
Hermannus. — Domī mē in umbrā continēbō.
Gīsbertus. — Inamoenum est domī latitāre āere calidō et blandientī.
Hermannus. — Nōn īnficiās eō.
Gīsbertus. — Cūr tum sub tēctō domī tempus teris ?
Hermannus. — Oportet per parentēs.
Gīsbertus. — Plūs aequō cūriōsī et molestī sunt parentēs, quī tē eō tempore domī coercent, ut nusquam prōripiās.
Hermannus. — Meī commodī sunt sollicitī.
Gīsbertus. — Istud domī dēsidēre, quid cōnferre tibi potest ?
Hermannus. — Nōn parum prōdest.
Gīsbertus. — Explicā.
Hermannus. — Domī cochleae agendō vītam, calceōs nōn dēterō, neque ā sōle exūror, ut fuscus fīam.
Gīsbertus. — Per Herculem istud multum accommodat.
Dē Autumnō.
Jasperus & Jācōbus.
Jasperus. — Adest rūrsus tempus istud pestiferum, et hiemem redūcēns.
Jācōbus. — Quod tempus putās ?
Jasperus. — Autumnāle, cujus hodiē prīmus est diēs, fēstum sānctī Bartholomaeī.
Jācōbus. — Vocās tū istud tempus pestiferum ?
Jasperus. — Vocō, quia numquam magis quam hōc tempore, morbō succumbunt hominēs.
Jācōbus. — Sī vērum fatērī vīs, nūllō nōn tempore tōtīus annī labōrātur dolōribus corporis.
Jasperus. — Praecipuē tamen Autumnī diēbus.
Jācōbus. — Nesciō, laus superīs, ego numquam īnfirmitātem sēnsī in Autumnō.
Jasperus. — Praeter istud incommodum, et frūgem tamen aliquam sēcum affert.
Jācōbus. — In quō est frūgifer ?
Jasperus. — Quia vīnum prōfert.
Jācōbus. — In hōc certē laudem merētur.
Jasperus. — Alia quoque commoda habet.
Jācōbus. — Quaenam ? dīc.
Jasperus. — Abigit pūlicēs suō frīgore, quī nōs nocte in aestāte verminārunt.
Jācōbus. — Certē nōn omnibus illōs dēpellit.
Jasperus. — Quī sentiunt pūlicēs in Autumnō ?
Jācōbus. — Vetulae mulierēs semper sub vestibus quaeritant eōs.
Jasperus. — Apud illās perpetuum habent hospitium.
Jācōbus. — Adde, et pediculī.
Jasperus. — Autumnus etiam nucum addūcit messem.
Jācōbus. — Istās nōn admodum moror.
Jasperus. — Nārrā quid causae siet ?
Jācōbus. — Quia adimunt vōcis sincēritātem.
Jasperus. — Eam restituit aqua pūra et calida.
Jācōbus. — Sed ā cibō abhorreō, quī mē aquam pōtāre cōgit.
Jasperus. — Suprā commūnem hominum fortem sapis.
Jācōbus. — Nunc mē nāsō suspendis.
Jasperus. — Nōn, quia hominēs saepe aliqua edunt, etiam unde perniciem sunt acceptūrī, istud tū fugitūrum tē dīcis.
Dē Hieme.
Vilhelmus & Geōrgius.
Vilhelmus. — Āh, āh, quantum frīgeō.
Geōrgius. — Frīgēs nunc temporis ?
Vilhelmus. — Nōnne et tū frīgore premeris ?
Geōrgius. — Nōn, sed tōtus caleō.
Vilhelmus. — Praestantius mē vestītus es.
Geōrgius. — Id sānē parum est, sed crepidae mē calēre faciunt.
Vilhelmus. — Facile frīgus pellit, cui crepidae sunt et chīrothēcae subductae pellibus.
Geōrgius. — Oportet et corpus multīs opperīrī indūmentīs.
Vilhelmus. — Quid faciam nesciō, male ad hiemem īnstrūctus sum.
Geōrgius. — Quī hoc fit ?
Vilhelmus. — Indūmentī mihi nihil est, nisi quam cōnspicis.
Geōrgius. — Vērē nōn bene tibi cum hieme conveniet.
Vilhelmus. — Sī in patriā agerem, in caelō essem.
Geōrgius. — Quārē ?
Vilhelmus. — Dum ibīdem essem, hiemem nōn sēnsī.
Geōrgius. — Nōn tum scholam invīsistī ?
Vilhelmus. — Aestāte quidem, sed hieme post fornācem latuī.
Geōrgius. — Quid ēgistī ? torrēbāsne pōma in fornācem ?
Vilhelmus. — Utique et pira quandōque.
Geōrgius. — Mīrum quod parentēs tibi indulsērunt.
Vilhelmus. — Libentissimē, sed istam nōn habēbō hīc lautitiam.
Geōrgius. — Vereor quod nōn.
Vilhelmus. — Āh, quantum mihi ferendum erit vice dēliciārum, quās in patriā habuī.
Geōrgius. — Tibi ipsī es vātēs.
Vilhelmus. — Dabit Deus hīs quoque fīnem.
Geōrgius. — Sed sērius fortassis quam vellēs.
Vilhelmus. — Et haec ōlim (ut inquit Poēta) meminisse juvābit.
Geōrgius. — Mehercle dulcius nihil est, quam āctōrum recordārī labōrum, quōs superāvimus.
Vilhelmus. — Multōs tamen quandōque vīdī (ut 2. Aenēidōs dē Aenēā scrībit Vergilius) quī lacrimandō habitam miseriam recēnsuērunt.
Geōrgius. — Stultī hominēs quī victam calamitātem lacrimīs prōsequuntur.
Dē Vēre.
Gerhardus & Brūnō.
Gerhardus. —Unde tanta fluviōrum cōpia ?
Brūnō. — Nix altīs in montibus līquitur.
Gerhardus. — Fortassis.
Brūnō. — Sīc est.
Gerhardus. — Tempus expetit, quia vēr adest.
Brūnō. — Nōn adesset vēr, cum sīmus in mārtiō mēnse ?
Gerhardus. — Nunc agricolae redeunt ad agrōs colendōs.
Brūnō. — Labor etiam rūrsus incumbit equīs.
Gerhardus. — Satis per hiemem quiēvērunt.
Brūnō. — Inertiam ipsīs arātrum expellet.
Gerhardus. — Fuistīne hīsce diēbus in pōmāriīs ?
Brūnō. — Istīc nihil est quod agam.
Gerhardus. — At fortassis violās quaesīssēs.
Brūnō. — Nōn sum violārum, sed librōrum amātor.
Gerhardus. — Putābam violās ā rūsticīs egestās.
Brūnō. — Hae tuō nāsō et ōrī conveniunt.
Gerhardus. — Bona verba, quaesō.
Brūnō. — Ut loqueris, ita et respōnsum accipis.
Gerhardus. — Fateor, meō ipsīus gladiō cadō.
Brūnō. — Incidistī in foveam quam fēcistī.
Gerhardus. — Post aliquot diēs redolēbunt pōmāria violīs.
Brūnō. — Post multōs, nōn paucōs certē.
Gerhardus. — In diēs jam ē terrā ērumpunt.
Brūnō. — Vīdistīn’ aliquās ?
Gerhardus. — Vīdī complūsculās.
Brūnō. — Ego hōc vēre nūllam.
Gerhardus. — Sī quās reperiam, ad tē feram.
Brūnō. — Id facitō, sī tē nōn gravābit.
Gerhardus. — Nōn mē dēgravat obsequium amīcō exhibendum.
Brūnō. — Facile amīcōs tibi parābis (teste Cōmicō) sī obsequiīs cōnferendīs aliīs dēlectāris.
Gerhardus. — Īnservīre amīcīs mihi dēlicium est.
Brūnō. — Id hominem decet (ut alius inquit Cōmicus) ut hominī alterī Deus sit, id est, praestet auxilium et commodum.
In fēstō sānctī Gallī.
Nīcolāus & Vīnandus.
Nīcolāus. — Appetit nunc diēs sānctī Gallī, quō scholasticī dēlectārī solent.
Vīnandus. — Ego certē ipsīus adventū nunc doleō.
Nīcolāus. — Solēbās tamen plūs aliīs gaudēre ob diem istum.
Vīnandus. — Fateor, sed nunc secus mēcum agitur.
Nīcolāus. — Amābō dīc, quis tibi est scrūpulus ?
Vīnandus. — Facilis est, et tamen plūrimum mē male habet.
Nīcolāus. — Fortassis causam probē augurārer.
Vīnandus. — Sī conjectūrā cōnsequī potes, dīcam.
Nīcolāus. — Perīculī conjiciendī faciam.
Vīnandus. — Age, audiam.
Nīcolāus. — Nōn licet tibi prōsternātiōnī gallī adesse.
Vīnandus. — Hercule rem acū tetigistī.
Nīcolāus. — Sed cedo, quid impedīmentī erit ?
Vīnandus. — Māter aes mihi largīrī recūsat.
Nīcolāus. — Sīs animī praesentis, istī reī facile medēbor.
Vīnandus. — Quī mihi succurrēs ?
Nīcolāus. — Mūtuum tibi solidum aeris dabō.
Vīnandus. — Sī fēceris, nōn diū carēbis ipsō.
Nīcolāus. — Estne tibi animus labōrāre ut tū gallum ēnecēs, et (ut ajunt) rēx efficiāris ?
Vīnandus. — Istud honōris nōn cupiō, ubi nihil est lucrī.
Nīcolāus. — Vellem mē posse ipsīus caedem peragere.
Vīnandus. — Vīnō tē dōnābō, sī ipsī mortem intuleris.
Nīcolāus. — Omne movēbō saxum, quō ipsum acerbius aliīs tangam.
Vīnandus. — Spectātor erō.
Nīcolāus. — Sed interim nōn oblīvīscāris vīnī mihi modo prōmissī.
Vīnandus. — Dō fidem mē praestitūrum prōmissa.
Nīcolāus. — Ego sī gallum interfēcerō, lautum exhibēbō vōbīs convīvium.
Vīnandus. — Quid ā tē immūne accipiēmus ?
Nīcolāus. — Duōs gallōs gallīnāceōs ad verū coctōs, et vīnī mēnsūrās quattuor.
Vīnandus. — Sat erit.
Nīcolāus. — Spērō quod aliquid vīnī mihi dōnābitur, tum minus impendiī faciam.
Dē fēstō sānctī Lambertī.
Paulus & Thōmās.
Paulus. — Rūrsus mātrem īrātam reddam.
Thōmās. — Quō ipsam offendēs ?
Paulus. — Rogitandō pecūniam.
Thōmās. — Pecūniā quid egēs, cum vīctum habeās ?
Paulus. — Aliīs egeō quam vīctū.
Thōmās. — An nōn, quibus indigēs, praebent tibi parentēs ?
Paulus. — Quid nī ?
Thōmās. — Cūr tum aes expetis ?
Paulus. — Lūdīmagistrō ut manūs farciam.
Thōmās. — Cujus reī grātiā ?
Paulus. — Lambertī fēriae expostulant.
Thōmās. — Ecce nisi dīxissēs, oblītus fuissem.
Paulus. — Numquid et tū modicō aere ipsum dōnābis ?
Thōmās. — Quod moris est, ipse nōn intermittam.
Paulus. — Solet fierī, sed ignōrō an meritō.
Thōmās. — Forte praemiī locō est ?
Paulus. — Pretium seorsum exsolvitur.
Thōmās. — Quod nunc dandum est, forte mūnus aestimat praeceptor.
Paulus. — Id mūneris crēbrius pendimus.
Thōmās. — Nōstīne, saepe dandum amīcīs, nē intereat grātia ?
Paulus. — Praeceptor mūnere istō nōn amīcus, sed inimīcus redditur.
Thōmās. — Explōrātum unde habēs ?
Paulus. — Sciō aliquōs quī plūs cēterīs ipsī cōnferunt mūnuscula, et illōs acerbius corrigit, et in eōs animadvertit.
Thōmās. — Quōs saevius tractat, illōs prae aliīs dīligit.
Paulus. — Istud dīligere Eumenidēs ferant.
Thōmās. — Cessā imprecārī praeceptōrī.
Paulus. — Quid tū ipsī dabis ? ego solidō eum exhilarābō.
Thōmās. — Nummum praestārēs (quem indoctī album vocant) tū opulentus es, ego obolum ūnum aut alterum dabō.
Dē ēligendō Epīscopō.
Jaspar & Melchior.
Jaspar. — Intererisne diē lūnae Gymnasiō litterāriōs ?
Melchior. — Sīc crēdō.
Jaspar. — Cui tuam dabis vōcem ?
Melchior. — Quid hoc est vōcem dare ?
Jaspar. — Id est, quem ēligēs in epīscopum ?
Melchior. — Inconcinna est locūtiō.
Jaspar. — Dictū venustiōrem.
Melchior. — Cui tuum dabis suffrāgium ?
Jaspar. — Poterisne et aliō pactō ēloquī ?
Melchior. — Possum, in cujus persōnam ēligendam tū cōnsentiēs ?
Jaspar. — Memoriae istās recondam ōrātiōnēs. Ego suffrāgābor tibi.
Melchior. — Nē facitō.
Jaspar. — Cūr ? istum nōn dēsīderās magistrātum ?
Melchior. — Nōn, quia frūgis nihil affert.
Jaspar. — Satis praemiī mihi esset honor iste.
Melchior. — Ipse honōris istīus avidus nōn sum.
Jaspar. — At pulchrum est dīcī epīscopus.
Melchior. — Vērum, sed miserum est cēnsum nōn exspectāre.
Jaspar. — Sī epīscopus fierem, spērārem adhūc mē in magnum ēvāsūrum virum.
Melchior. — Unde istud spērārēs ?
Jaspar. — Ex mōribus Gentīlium.
Melchior. — Quōs istī habuērunt mōrēs ?
Jaspar. — Ab hīs quae in juventūte alicui accidērunt, sūmpsērunt futūrae fortūnae condiciōnem.
Melchior. — Fīēbant etiam quandōque vōtī compotēs ? vel semper frūstrābantur spē ?
Jaspar. — Quidnī ? saepissimē.
Melchior. — Exemplum ūnum ēloquere.
Jaspar. — Platōnī in cūnīs dormientī, apēs in ōs mel ingessērunt, ex quō haruspicēs eum fore virum fācundum dīxērunt, quod sīc factum est.
Melchior. — Mīrum quod audiō, sed haud et aegrē crēdibile est.
Dē ēligendō Rēge.
Henrīcus & Jācōbus.
Henrīcus. — Hodiernō vesperī ubi tuī cēnābunt parentēs ?
Jācōbus. — Ubi aliās, nisi domī nostrae ?
Henrīcus. — Nōn aliquō sunt vocātī convīvae ?
Jācōbus. — Quō hodiē invītātī essent ?
Henrīcus. — Ad amīcōrum lancēs.
Jācōbus. — Forīs cēnāre eōs pudēret hōc diē.
Henrīcus. — Apud honestōs convīvam agere nōn est pudendum.
Jācōbus. — Fateor.
Henrīcus. — Cūr tum dīcis quod eōs pudēret ?
Jācōbus. — Quia nōn solent hanc vesperam sollemnem forīs peragere.
Henrīcus. — Quī fīat cedo ?
Jācōbus. — Nōbīscum frontem domī exporrigunt.
Henrīcus. — Ecquid voluptātis domī habētis ?
Jācōbus. — Multum certē.
Henrīcus. — Fortassis rēgem inter vōs dēcernitis.
Jācōbus. — Id ipsum facimus scīlicet.
Henrīcus. — Dīlēctūne, an forte ?
Jācōbus. — Chartulīs pilleō impositīs.
Henrīcus. — Suntne omnēs īnscrīptae litterīs ?
Jācōbus. — Sunt, et quidem nōminibus magistrātuum.
Henrīcus. — Adest etiam rēgīnae scrīptus titulus ?
Jācōbus. — Est, sed vel mātrī, vel ancillīs vindicantur.
Henrīcus. — Fortūna quem rēgem fēcerit, quid pendet ?
Jācōbus. — Hodiernō vesperī ā sūmptū est immūnis.
Henrīcus. — Immūnis ? quis tum vīnī exsolvit cyathōs ?
Jācōbus. — Pōtū omnī nōs aliī rēgem dōnāmus, sed ipse aliō tempore suō aere geniāle parat nōbīs convīvium et rēgium.
Dē fēstō Nātālī Chrīstī.
Geōrgius & Gīsbertus.
Geōrgius. — Ego numquam tōtō annō plūs gaudeō, quam nunc temporis.
Gīsbertus. — Ego vērō numquam magis doleō.
Geōrgius. — Dolēs tū tempore adeō laetō ?
Gīsbertus. — Nōn dolērem in tantō frīgore ?
Geōrgius. — Ipse tōtus laetor, ob fēstōrum diērum adventum et cōpiam.
Gīsbertus. — Quid fēriae tibi commodant ?
Geōrgius. — Ōtiābimur ā lēctiōnibus abundē.
Gīsbertus. — Quot diēs ?
Geōrgius. — Fermē quattuordecim.
Gīsbertus. — Quandō incipient istae vacātiōnēs nostrae ?
Geōrgius. — Ā prīdiānō Thōmae, et ad alterum Circumcīsiōnis diem dūrant.
Gīsbertus. — Et interim nōn vīsimus scholam ?
Geōrgius. — Accēdimus quandōque, sed sōlum cantātum.
Gīsbertus. — Quae cantābimus ?
Geōrgius. — Reddenda istīs sacrīs diēbus in templō.
Gīsbertus. — Istōs cantūs nōvī abhinc bienniō.
Geōrgius. — Annī curriculō mihi excidērunt memoriā.
Gīsbertus. — Oportet ut sterilissima sit tibi memoria.
Geōrgius. — Tālia mihi cūra nōn sunt, dīligentius lūsus quam ista cōgitō.
Gīsbertus. — Scholasticum id dēdecet.
Geōrgius. — Canenda bis diēbus habēsne scrīpta ?
Gīsbertus. — Habeō, et cum mūsicīs concentibus.
Geōrgius. — Exscrībenda mihi ipsa accommodēs.
Gīsbertus. — Libentissimē.
Geōrgius. — Plūrimum laetor, quod nunc temporis adeō mītis est āēr, et nōn acerbum frīgus.
Gīsbertus. — Et ego gaudeō, aliās in mātūtīnīs precibus frīgore perīrem.
Geōrgius. — In lectō mē continērem, sī frīgus saevīret.
Gīsbertus. — Āh, propter novum Rēgem nātum nihil velīs patī ?
Geōrgius. — Dūrum est ā tepidō nīdō discēdere.
Dē tempore Bacchānālī.
Michāēl & Vilhelmus.
Michāēl. — Quot hebdomadae nunc intersunt, inter fēriās Nātālēs Chrīstiānās et Quadrāgēsimam ?
Vilhelmus. — Opīnor novem.
Michāēl. — Hui tot ?
Vilhelmus. — Ita relātū aliōrum accēpī.
Michāēl. — Cujus verbīs habēs ?
Vilhelmus. — Virī cujusdam apprīmē doctī.
Michāēl. — Tum longum erit carnisprīvium.
Vilhelmus. — Tacē, obsecrō, verbum istud barbarum.
Michāēl. — Carnisprīvium nōn est verbum venustum et Latīnum ?
Vilhelmus. — Minimē, sed māximē impolītum.
Michāēl. — Dīc polītiōrem dictiōnem aliquam.
Vilhelmus. — Tempus Bacchānāle.
Michāēl. — Cūr ita appellās tempus hoc ?
Vilhelmus. — Quia ōlim in sacrificiīs Bacchī īnsāniēbant ita, ut hōc tempore furiunt.
Michāēl. — Īnsāniēbant, sacrificandō Bacchō Deō Gentīlēs ?
Vilhelmus. — Vīvēbant in omnī luxū et dēmentiā.
Michāēl. — Estne tibi aliud verbum quō hoc tempus appellēs ?
Vilhelmus. — Fēstum vel tempus Lupercāle etiam potest dīcī.
Michāēl. — Quid novī verbī affers ?
Vilhelmus. — Novum nōn est, sed ā veteribus historicīs prōditum.
Michāēl. — Ā quibus ?
Vilhelmus. — Ā Valeriō Māximō.
Michāēl. — Cūr illud nōmen huic tribuis temporī ?
Vilhelmus. — Ob mōrem Gentīlium.
Michāēl. — Quis is erat mōs ?
Vilhelmus. — Pāstōrēs pecorum currēbant hōc tempore nūdī, habentēs pellēs inmānibus in honōrem Pānōs Deī pāstōrum.
Michāēl. — In quod commodum istī sacrificābant ?
Vilhelmus. — Crēdēbant quod ab ovibus pelleret lupōs : hinc vocātum est tempus Lupercāle.
Michāēl. — Fīēbant etiam vōtī compotēs ?
Vilhelmus. — Ignōrō, nam tunc temporis vītam nōn ēgī.
Dē Quadrāgēsimā.
Sevērīnus & Philippus.
Sevērīnus. — Poētārum nōn semper vānae sunt fābulae.
Philippus. — Certē mē jūdice parum habent vērī.
Sevērīnus. — Habent meā sententiā saepe nihil praeter vēritātem.
Philippus. — Probēs id, aliō quī fidem tibi nōn habeō.
Sevērīnus. — Dē Fortūnā fābulantur, quod rotae īnsistat.
Philippus. — Nōtum habuī diū.
Sevērīnus. — Istud vērācissimē dīcunt.
Philippus. — Fac mihi persuādeās.
Sevērīnus. — Hāctenus per aliquot diēs cūrāvimus cutem dēlicātissimē.
Philippus. — Praetereā quid ?
Sevērīnus. — Et nunc īnstat tempus quō corpus rūrsus mācerābimus.
Philippus. — Aestimās forte jejūniī tormentum.
Sevērīnus. — Putō istud, nam carnēs prohibentur, quae sōlae pāscunt corpus.
Philippus. — Etiam piscēs multōs sagīnant.
Sevērīnus. — Nervōs adeō nōn rōborant, ut carō.
Philippus. — Immō videās nōnnūllōs pinguiōrēs ex piscibus, quam aliōs ē carnibus.
Sevērīnus. — Quī istī sunt ?
Philippus. — Monachī in coenobiīs, ubi Pȳthagoricē mēnsa īnstruitur.
Sevērīnus. — Crassa illōrum capita et ventrēs obēsī certē ē piscibus nōn fīunt, vel exsurgunt.
Philippus. — Forte extrā līmen monastēriōrum vēscuntur crūdīs carnibus.
Seuērīnus. — Sciō, et vīdī, nōn sōlum crēdō.
Philippus. — Et mihi vīsum est crēberrimē.
Sevērīnus. — In hīsce sēmiseptem hebdomadibus ēsuriālibus quō vēsceris cibō ?
Philippus. — Pisīs et pirīs in fornāce tostīs.
Sevērīnus. — Fīcubus istīs, quī rūsticīs mel sapiunt ?
Philippus. — Ita, illōs ad pānem edō cum nucibus.