Dē fēstō Paschatis.
Petrus & Matthaeus.
Petrus. — Appetit nunc tempus, quō nūllum tōtō annō est crūdēlius.
Matthaeus. — Quod illud est adeō impium ?
Petrus. — Paschatis putō diēs.
Matthaeus. — Sunt istī tibi immānēs et impiī ?
Petrus. — Utique nam magna solet fierī caedēs.
Matthaeus. — Habētur tum semper bellum hōc tempore ?
Petrus. — Nescīs istud ?
Matthaeus. — Ignōrō.
Petrus. — Nōstī Thuringiam regiōnem Germāniae Orientālis ?
Matthaeus. — Nōscō, ubi urbs Erphurdia est excellentior.
Petrus. — Ibīdem duo sunt locī : ūnus ab Hallēce, alter ā Vitulō nōmen sortītus.
Matthaeus. — Et quid posteā ?
Petrus. — Inter hōs circā Pascha ingēns bellum oritur.
Matthaeus. — Etiam annuō ?
Petrus. — Immō quotannīs duābus vicibus.
Matthaeus. — Tempore dīc quō ?
Petrus. — Circā Quadrāgēsimae auspicium, et fēriās paschālēs.
Matthaeus. — Cujus locī incolae ēvādunt victōrēs ?
Petrus. — Cum exōrdītur ēsuriāle tempus, illī dē Hallēce agnōminātī.
Matthaeus. — Quārē illī ?
Petrus. — Quia diēbus jejūniī piscis iste in coquīnīs et patinīs dominātur.
Matthaeus. — Quandō illī triumphant dē proeliō, quibus Vitulus agnōmen praebuit ?
Petrus. — Paschatis tempore.
Matthaeus. — Quī hoc ?
Petrus. — Nam sequentibus diēbus vīctitātur carnibus.
Matthaeus. — Lepidum audiō jocum.
Petrus. — Hoc quondam Erphurdiae agēns, nūgārī audīvī.
Matthaeus. — Satis festīnum dictērium.
Dē fēstō Pentēcostēs.
Vīnandus & Baptista.
Vīnandus. — Sabbatō proximō prīdiānus erit diēs fēstī Pentēcostēs.
Baptista. — Compertum id habeō.
Vīnandus. — Ventrī nostrō rūrsus bellum afferet.
Baptista. — Quāle bellum nārrās ?
Vīnandus. — Corporis bellum, jejūnium scīlicet.
Baptista. — Pulchrē jejūnium vocās bellum, quia ventrī odiōsum est.
Vīnandus. — Hāctenus tranquilla fuit carō nostra.
Baptista. — Unde ista sibi tranquillitās quam aestimās ?
Vīnandus. — Quia ā Paschatis diē nōn sēnsit jejūniī molestiam.
Baptista. — Corpus meum tum ōvīs, tum aliīs affatim est pāstum dēlicātīs bōlīs.
Vīnandus. — Sabbatō dēnuō in prīstinum ībimus.
Baptista. — Facile est ūnum diem abstinentiā peragere.
Vīnandus. — Ipsō diē Pentēcostēs accēdēs sacram Synaxīn ?
Baptista. — Incertus sum.
Vīnandus. — Quī sīc ? ego mē accingam, quō grātiam Spīritūs sānctī acquīram.
Baptista. — Facerem et id ipse quoque, sed ūnicum mē morātur.
Vīnandus. — Istud quidnam est ?
Baptista. — Invītus cōnfiteor.
Vīnandus. — Ego alicubi ignōtō mea dēlicta recēnseō, tum plūs audeō.
Baptista. — Parābō et mē, ut tēcum peccāta in sacrificulī aurem murmurem.
Vīnandus. — Hīs Spīritūs sānctī fēriīs nōbīs scholasticīs in prīmīs est scelerum sex ējicienda.
Baptista. — Vērē dīcis, ut Spīritus sānctus nōs invītat.
Vīnandus. — Sī is nōbīs praestō fuerit, sine sūdōre discēmus.
Baptista. — Ō utinam tum mihi adesset.
Vīnandus. — Peccāta exue, paenitentiam age, certē tē suō dōnābit mūnere.
Baptista. — Ēnītar prō vīribus.
Vīnandus. — Sīc faciās, et litterīs fīēs aptior alumnus.
Dē fēstō sānctī Mārtīnī.
Hierōnymus & Hermannus.
Hierōnymus. — Quotnam diēs abhinc absunt fēriae sānctī Mārtīnī ?
Hermannus. — Opīnor octo.
Hierōnymus. — Quōdiē peragentur ?
Hermannus. — In macrā diē, scīlicet Veneris.
Hierōnymus. — Vespera tamen erit ipsō diē Jovis.
Hermannus. — Erit nī fallor.
Hierōnymus. — Ō tum adhūc bene nōbīscum agētur.
Hermannus. — Unde illud conjicis ?
Hierōnymus. — Nam tunc carnibus vēscentur hominēs.
Hermannus. — Illud nostrō stomachō nōn commodābit.
Hierōnymus. — Immō plūrimum prōderit.
Hermannus. — Effāre quōmodo ?
Hierōnymus. — Quicquid jūsculī vel carnis ā mēnsīs levārint, nōbīs ad forēs cantantibus impartient.
Hermannus. — Ad istud certē ōllam mihi parābō.
Hierōnymus. — Sī tibi placuerit, invicem tunc temporis ōstiātim canēmus.
Hermannus. — Oppidō mihi arrīdet.
Hierōnymus. — Sed quicquid obsōniī, vel aeris nōbīs datum fuerit, commūne erit.
Hermannus. — Cōnferētur in illīus vesperae nostrum convīvium.
Hierōnymus. — Sed quā hōrā ēgrediēmur precātum stipem ?
Hermannus. — Postquam octāva sonuerit.
Hierōnymus. — Illud temporis plānē integrum erit nostrae precātiōnī.
Hermannus. — Conveniet māximē, nam eō tempore dē mēnsā tolluntur patinae.
Hierōnymus. — Annō abhinc proximō tantum accēpī alimentī, quō octo vīctitābam diēs.
Hermannus. — Ō sī ea nunc redīret fortūna !
Hierōnymus. — Spērandum est, et Deō cōnfīdendum.
Hermannus. — Quis illīus nōn anhēlāret adminiculum ?
Hierōnymus. — Multī suum exoptant praesidium, vērum īnserviunt ipsī inīquē.
Hermannus. — Hī cōnsequentur grātiam ejus ad Graecōrum Kalendās.
Dē Xeniīs mittendīs.
Kiliānus & Theodorīcus.
Kiliānus. — Precor tibi diem candidum.
Theodorīcus. — Tālem et tibi optō.
Kiliānus. — Xenium fac mihi praebeās.
Theodorīcus. — Hui, tam citō ! vix novī annī diēs illūxit.
Kiliānus. — Hodiē vērum est tempus dandī xeniola.
Theodorīcus. — Hodiē incipit, sed diū dūrat.
Kiliānus. — Fateor, sed tamen quī alterī dare volunt, nōn diuturnam moram agunt.
Theodorīcus. — Exspectā, quō ad ipsum strūxerō.
Kiliānus. — Nōn optō strēnam farīnāceam.
Theodorīcus. — Lautior mihi nōn est alia.
Kiliānus. — Sed pudēret mē amīcum mellītō mūnusculō salūtāre.
Theodorīcus. — Quī id fit ?
Kiliānus. — Quia timērem nē ab ipsō nauseāret.
Theodorīcus. — Vānum metuis, sī bonus esset, bonī cōnsīderet.
Kiliānus. — Verbīs fortassis, at corde sperneret.
Theodorīcus. — Is persōnātus amīcus esset.
Kiliānus. — Honestius est panniculum ēmūnctōrium largīrī vice xeniī.
Theodorīcus. — Est quidem, sed tāle mūnus nōn omnibus in prōmptū est.
Kiliānus. — Dē interulā aut pannī ulnā plūra cōnficiuntur.
Theodorīcus. — Sed saepe plūris cōnstat cōnficiendī sūmptūs, quam pannus.
Kiliānus. — Cultrōs vīdī quandōque inter amīcōs missitārī.
Theodorīcus. — Illōs ego nōn mitterem.
Kiliānus. — Cūr ?
Theodorīcus. — Quia vulgō dīcitur, cultrōs amīcitiam rumpere.
Kiliānus. — Solidē istī tū accēdis dictō ?
Theodorīcus. — Nōn tōtus cōnsentiō.
Kiliānus. — Attamen nōnnihil ipsī fidem praebēs.
Theodorīcus. — Faciō, ut solent hī, quī quicquid audiunt, ex ōrāculō prōlātum putant.
Kiliānus. — Es tū illīus farīnae homō ?
Theodorīcus. — Nesciō. Mēipsum nōn nōscō.
Kiliānus. — Sed strēnulam mihi fac mittās.
Theodorīcus. — Crās ultrō tibi cōnferam, interim spē vīvās.
Dē Pecūniā dandā in novae scholae ingressū.
Mārtīnus & Nīcolāus.
Mārtīnus. — Fēriābimurne post merīdiem ā lēctiōnibus ?
Nīcolāus. — Nōn compertum habeō.
Mārtīnus. — Ego eā spē dūcor.
Nīcolāus. — Vidē nē vānam spem foveās.
Mārtīnus. — Certus sum, spē nōn frūstrābor.
Nīcolāus. — Praestāret fidējussōrem habēre.
Mārtīnus. — Tam sciō quam nōmen meum.
Nīcolāus. — Ēloquere quī sciās.
Mārtīnus. — Est mihi adulēscēns domī, quī prīmum jam scholam invīset.
Nīcolāus. — Hoc quid afferet nōbīs ?
Mārtīnus. — Ipse ā praeceptōre cōpiam ōtiandī nōbīs impetrābit.
Nīcolāus. — Quā arte ?
Mārtīnus. — Largiendō ipsī pauxillulum nummōrum.
Nīcolāus. — Putās illud quod introitum vulgō appellitant ?
Mārtīnus. — Istud ipsum volō.
Nīcolāus. — Sat habeō.
Mārtīnus. — Vērum, nōstīn’ unde mōs ille pervēnerit ?
Nīcolāus. — Audīvī numquam orīginem.
Mārtīnus. — Dīcam hujus cōnsuētūdinis fontem, sī tē audīre nōn taeduerit.
Nīcolāus. — Audīre gestiō.
Mārtīnus. — Quī apud artificēs mēchanicōs tīrōnēs sunt, istīus artificiī classī aliquid pendere cōguntur.
Nīcolāus. — Vīdī quandōque in ipsōrum artificum conciliābulō.
Mārtīnus. — Istō mūnusculō favōrem sibi vindicant aliōrum.
Nīcolāus. — Etiam in ipsōrum album referuntur.
Mārtīnus. — Nōn secus et novus litterārum tīrō et praeceptōrem et nōs dēmerētur.
Nīcolāus. — Quō ?
Mārtīnus. — Praeceptōrem pauxillō aeris, nōs vērō ōtiō mediī diēī.
Nōn semper esse studendum.
Vincentius & Vilhelmus.
Vincentius. — Heus tū, paucīs tē volō.
Vilhelmus. — Quis mē vocat ?
Vincentius. — Ēn, ego tē vocō.
Vilhelmus. — Quid est quod mē vīs ?
Vincentius. — Facilis rēs est.
Vilhelmus. — Exprime ocius.
Vincentius. — Quī sit quod ita pallēs ?
Vilhelmus. — Palleō ? id ipse ignōrō.
Vincentius. — Pallēs nōn secus ac aegrōtārēs.
Vilhelmus. — Sānē nihil sentiō dolōris, grātiā Deō.
Vincentius. — Unde tum pallor ille oritur ?
Vilhelmus. — Color hic mihi est nātīvus.
Vincentius. — Nōn adeō pallēscunt hominēs ā nātūrā.
Vilhelmus. — Quī nōstī ? esne medicus ?
Vincentius. — Nōn, sed conjectūrā assequor, tē chartīs nimium addictum.
Vilhelmus. — Litterīs tōtum trānsigō ōtium quod habeō.
Vincentius. — Sī id agis, tibi ipsī obes.
Vilhelmus. — Hoc nōn spērō, quod mihi dēsim studendō.
Vincentius. — Prōdes forte animae, sed corporī nocēs.
Vilhelmus. — Mālō animae quam corporis prōfectum.
Vincentius. — Bellē dīcis, sed corporī dēbilī et animae tandem vīs perimitur.
Vilhelmus. — Perītī istud nōn asserunt.
Vincentius. — Quid tum dīcunt ?
Vilhelmus. — Ad tenuem lancem, litterās melius imbibī.
Vincentius. — Concēdō, sed tamen oportet corporis cūram nōn tōtam omittere.
Vilhelmus. — Neque hoc faciō.
Vincentius. — Extrēmum dēmentiae esset, abstinentiā immodicā suum fraudāre genium.
Vilhelmus. — Praestat tamen alimōnia animae quam corporis.
Vincentius. — Ēnervātīs autem corporis vīribus, fulcīmentum animae et virtūtibus tollitur.
Vilhelmus. — Īnficiās nōn eō, cum corpus sit animae prōmptuārium.
Quem lūdum dēbeant juvenēs exercēre.
Antōnius & Laurentius.
Antōnius. — Hui lūdis tū tesserīs ?
Laurentius. — Hoc tuā quid rēfert ?
Antōnius. — Lūdus iste nōn scholasticōrum est.
Laurentius. — Quōrum tum est ?
Antōnius. — Nebulōnum, helluōnum, et histriōnum.
Laurentius. — Vīdī ego complūrēs litterārum tīrōnēs hōc ūtī lūdō.
Antōnius. — Nihilō fuēre meliōrēs.
Laurentius. — Anne pejōrēs eōs fuisse cēnsēs ?
Antōnius. — Hercule nōn sōlum pejōrēs, sed et pessimōs.
Laurentius. — Tū nōstī, quia tertius Catō es.
Antōnius. — Rīdē ut libet, vēra loquor.
Laurentius. — Nihil lūdendum et scholasticīs arbitrāris ?
Antōnius. — Lūdendum et ipsīs quandōque, sed aliud lūsūs genus.
Laurentius. — Age, quī lūdus ?
Antōnius. — Lūdī nempe honestī, et verēcundī.
Laurentius. — Quī illī sunt ?
Antōnius. — Quōs ōlim Cūmānī suōs docuērunt līberōs.
Laurentius. — Quālēs istī trādidērunt puerīs ?
Antōnius. — Natāre, dīmicāre, et certāre luctandō.
Laurentius. — Nūllōs aliōs ?
Antōnius. — Nūllōs quōs audierō.
Laurentius. — Numquam charta lūsōria, vel tālis ?
Antōnius. — Minimē gentium.
Laurentius. — Etiamne inter convīvia cum amīculō ?
Antōnius. — Nusquam locōrum.
Laurentius. — Nimium sapuērunt.
Antōnius. — Sī semel et iterum concessissent, male cecidisset.
Laurentius. — Nōnnumquam lūdere, ferendum esse.
Antōnius. — Audīstīn’ Platōnem dīcentem, nōn parvum incommodum esse cōnsuētūdinem inīquam ?
Laurentius. — Cōnsuētūdō diūtinō et frequentī cōnātū fit, nōn rārō tentandō.
Dē Eleēmosynīs colligendīs.
Lūdovīcus & Pantaleōn.
Lūdovīcus. — Placetne tibi mihi congredī ?
Pantaleōn. — Quō ?
Lūdovīcus. — Ignōrās ? ōstiātim petītum decimās nostrās.
Pantaleōn. — Decimās quid vocās ?
Lūdovīcus. — Stipem, quae nōbīs pauperibus ā dīvitibus ērogātur.
Pantaleōn. — Est illa nōbīs vice decimārum ?
Lūdovīcus. — Utique est.
Pantaleōn. — Mihi nōn fit vērisimile.
Lūdovīcus. — Pinguis Minervae homō es, quod ista nōn capis.
Pantaleōn. — Haud capiō, rogō apertius mihi dīcās.
Lūdovīcus. — Obsecundābor, tū auscultā.
Pantaleōn. — Advertam dīligenter.
Lūdovīcus. — Nōstī agrōrum dominōs oportēre suīs, aut paroeciānīs, aut prīncipibus pendere decimās ?
Pantaleōn. — Nōscō per parentēs meōs.
Lūdovīcus. — Nōn secus oportet et dīvitēs illōs, dē suīs bonīs pendere nōbīs stipem.
Pantaleōn. — Certē sī oportēret eōs, tum numquam recūsārent.
Lūdovīcus. — Dum renuunt, ipsīs lūditur.
Pantaleōn. — Immō plūs lūditur nōbīs, quam ipsīs.
Lūdovīcus. — Longē aberrās.
Pantaleōn. — Dēlīrō dīcis : venter mihi famē perit.
Lūdovīcus. — Dīvitum incommodum longē est gravius.
Pantaleōn. — Dīc, quod illud est ?
Lūdovīcus. — Deī incidunt īram, quod pietātis nōn sunt cultōrēs.
Pantaleōn. — Istud nōn aestimant.
Lūdovīcus. — Sed ōlim ante jūdicem Deum acerbē sentient.
Pantaleōn. — Interim indūtiīs fruuntur ?
Lūdovīcus. — Miserae indūtiae sunt, quās certum sequitur tormentum.
Pantaleōn. — Sōlācium tamen est dīlātiōne fruī, etiam mōmentāneā.
Dē Lūdō Pilae.
Gīsbertus & Petrus.
Gīsbertus. — Ut sīc dēsīdētis ? surgite pigerrimī.
Petrus. — Quid cōnābimur ?
Gīsbertus. — Collūdēmus nōnnihil ?
Petrus. — Mālumus hīc in grāmine viridī quiēscere.
Gīsbertus. — Endymiōnum est, nōn adulēscentum, ita grāminī incumbere.
Petrus. — Attamen dulce est.
Gīsbertus. — Jūcundius mihi est lūdere, quam torpēre.
Petrus. — Age, lūdendō concertēmus.
Gīsbertus. — Pilamne jaciendō invicem ?
Petrus. — Cui est pila ? nōbīs deest.
Gīsbertus. — Ēn, hīc duās habeō.
Petrus. — Molliōrem et leviōrem accipiēmus.
Gīsbertus. — Bellē dīcis, nam ista minus afferet dolōris.
Petrus. — Sed sortiēmur perīculī et lūdī comitēs.
Gīsbertus. — Lūdēmus, ut pīla scrobibus impellātur.
Petrus. — Tum sors mittātur, quis incipiat.
Gīsbertus. — Scrobis prius adscrībātur cuilibet.
Petrus. — Quisque accipiat quam velit, suprēma erit mea.
Gīsbertus. — Advolve pilam, in cujus scrobem ceciderit, eam in aliōs prōjiciet.
Petrus. — Papae, meam incidit, fugite hinc.
Gīsbertus. — Ho, ho, nēminem tetigistī, notula tibi appingātur crētā.
Petrus. — In calceum fīge mihi crētae līneam.
Gīsbertus. — Dēmum adjice foveīs pilam.
Petrus. — Nunc tuae intrūdam foveae.
Gīsbertus. — Sī fēceris, tē prīmum prōjiciam.
Petrus. — Vidēn’ ? age quae libet.
Gīsbertus. — Fuge, aut tē jactū petam.
Petrus. — Sī audēs, jaciās.
Gīsbertus. — Audeō majōra, ēn, tāctus es.
Petrus. — Et tē rūrsus ad sūrās laesī.
Gīsbertus. — Vix crēdō, nam sēnsī penitus nihil.
Dē Lūdō globōrum missilium, quōs Omnia vocant Colōniēnsēs tīrunculī litterāriī.
Cornēlius & Jācōbus.
Cornēlius. — Nōn decet aliīs lūdentibus nōs ita dēfīdere.
Jācōbus. — Praestat spectātōrem esse, quam ignāvum collūsōrem.
Cornēlius. — Auspicēmur et nōs duo lūdum cognitum.
Jācōbus. — Quem agēmus cōnsulis lūdum ?
Cornēlius. — Globulārem.
Jācōbus. — Cum globulīs quōs Omnia vocant ?
Cornēlius. — Impolītum est istud verbum.
Jācōbus. — Nōstī tū aliud venustius ?
Cornēlius. — Ipse dīcerem globulōs missilēs per pollicēs.
Jācōbus. — Et istam memoriā recondam ōrātiōnem.
Cornēlius. — Fīat fossiculus, in quem globulī mittantur.
Jācōbus. — Tibi culter est, effode terram.
Cornēlius. — Praescrībe tū lūdī carcerēs.
Jācōbus. — Hōc signō ligneolō.
Cornēlius. — Praemitte tū globulum, ego deinde.
Jācōbus. — Ēn istīc mē feriās.
Cornēlius. — Sī possum, nōn sinam tē ibīdem dūrāre.
Jācōbus. — Tē exspectābit globulus.
Cornēlius. — Vidēs ? ubi nunc sistis ?
Jācōbus. — Semel sum ā tē prōpulsus, id nihil aestimō.
Cornēlius. — Dēnique tria vīcī, tū nōndum lucrātus es.
Jācōbus. — Istīs tribus nihil addēs lucrī.
Cornēlius. — Rēs ipsa loquētur.
Jācōbus. — Quibus Fortūna prius aspīrat, tandem adversātur.
Cornēlius. — Mox sex numerābō.
Jācōbus. — Ipse praeveniam tē.
Cornēlius. — Āh, nunc mihi timeō.
Jācōbus. — Ecce et mihi tria sunt.
Cornēlius. — Ego rūrsus tribus tē excellō.
Jācōbus. — Nōn diū numerō superior manēbis.
Cornēlius. — Istud experiar.
Jācōbus. — Tuīs cōnātibus ipse obsistam.
Cornēlius. — Ēnitēre quantum potes.
Dē Lūdō globōrum quī torquentur per ānulum.
Udalrīcus & Vīnandus.
Udalrīcus. — Eāmus dēambulātum rūs versus.
Vīnandus. — Rūrī quid tractābimus ?
Udalrīcus. — Ibi et ambulandō, et collūdendō nōs oblectābimus.
Vīnandus. — Quod lūdī genus exercēbimus ?
Udalrīcus. — Torquēbimus globum per ānulum ferreum.
Vīnandus. — Age, properē eāmus.
Udalrīcus. — Sed audī, in lūdō globī ānulāris perītior mē es.
Vīnandus. — Rārus certē ipsum exerceō.
Udalrīcus. — Attamen vidēbō quid et ego possim.
Vīnandus. — Globum prōme.
Udalrīcus. — Ēn tibi ferreum ānulum, terrae īnfīge.
Vīnandus. — Flagellum et mihi praebē.
Udalrīcus. — Sortiēmur, quis prius lūdet.
Vīnandus. — Ego cultrum sūrsum jaciam, tū ēlige.
Udalrīcus. — Sēligam alterum cultellī latus, signum ubi impressum est.
Vīnandus. — Latus plānum sūrsum vergit, exōrdīrī est meum.
Udalrīcus. — Age, placet, incipe.
Vīnandus. — Ictū prīmō globum per ānulum pellam.
Udalrīcus. — Sī fēceris eris mihi magnus Apollō.
Vīnandus. — Rīdēre sine, vidēbis mē virum.
Udalrīcus. — Ah, ah, nōndum tē expertum aspiciō.
Vīnandus. — Nescīs verbum Vergiliī, nēminem ubīque fēlīcī lūdere dextrā ?
Udalrīcus. — Ut ego, ita per ānulum agitārēs globum.
Vīnandus. — Rōbur tibi est majus quam mihi.
Udalrīcus. — Hic nōn rōbur, sed et prōmptitūdō valet.
Vīnandus. — Nunc bellē ānulum penetrābit.
Udalrīcus. — Vel ā latere praeterībit.
Vīnandus. — Istud ipsī prohibēbō.
Udalrīcus. — Clausīs oculīs aptius tē lūderem.
Vīnandus. — Verbīs tū magnus es, sed factīs nūllus.
Dē Lūdō Saltūs.
Geōrgius & Volfgangus.
Geōrgius. — Ō vōs cicōniārum prōlēs.
Volfgangus. — Sumus prōlēs cicōniārum ?
Geōrgius. — Estis, quia longissima habētis crūra.
Volfgangus. — Hoc tuā nihil rēfert.
Geōrgius. — Sī audētis, ego pūmilīō ūnum quemvīs vestrum ad saltandum lacessō, et prōvocō.
Volfgangus. — Et ipse in harēnam tēcum dēscendam.
Geōrgius. — Hōc saltandī mōre mē imitāre.
Volfgangus. — Praesileās, faciam perīculum.
Geōrgius. — Ter sōlum saliās post cursum factum.
Volfgangus. — Mētam signā lapide aut lignō.
Geōrgius. — Ēn, hīc cōnstitī.
Volfgangus. — Eam facile assequar mētam.
Geōrgius. — Id post cursum jactitā.
Volfgangus. — Nunc virī aspice saltum.
Geōrgius. — Āh, saltum indignum juvene tālī.
Volfgangus. — Prō vīribus cōnātus sum.
Geōrgius. — Vīrēs tibi (ut videō) sunt imbēcillēs.
Volfgangus. — Rūrsus experiar quid possim.
Geōrgius. — Semel vīcī, nōn alterum tibi concēdam saltum.
Volfgangus. — Sī nunc nōn assequor mētam, palmam dabō.
Geōrgius. — Libēns permittō, tandem tentā.
Volfgangus. — Vidēs mē paene assecūtum mētam tuam ?
Geōrgius. — Assecūtus es, sed nōn longius trānspōnis.
Volfgangus. — Sat est quod attigī.
Geōrgius. — Dēnuō tibi cōnsequendam pōnam mētam aliam.
Volfgangus. — Vix remōtius collocābis.
Geōrgius. — Pudēret mē sī nōn quālibet vice distantius saltārem.
Volfgangus. — Tē virum dīcam, sī ostenderis.
Geōrgius. — Vidēs ? paene prolongāssem.
Volfgangus. — Quod paene fit (ut vulgō dīcitur) id tamen nōn cōnsequitur vōtum.
Dē certāmine cursūs.
Gerhardus & Crātō.
Gerhardus. — Cessēmus ōrō dē hōc lūdō torquendī globum per ānulum.
Crātō. — Repetēmus tum aedēs nostrās ?
Gerhardus. — Ut vīsum fuerit vōbīs.
Crātō. — Esset nimis tempestīvum.
Gerhardus. — Lūdī aliud genus incipiāmus.
Crātō. — Quāle aestimās auspicandum ?
Gerhardus. — Mihi ex diūtinō īnflexū genua dolent.
Crātō. — Eō praestāret in grāmine dēcumbere.
Gerhardus. — Id mē pudēret, sed currendō ipsa reficiam.
Crātō. — Hoc fatīgat, nōn recreat.
Gerhardus. — Currere vīrēs excitat, quās ēnervāvit torpor.
Crātō. — Multī currendō crūra īnfrēgērunt, quī torpendō tūtī fuissent.
Gerhardus. — Equī in stabulīs diūtius sistendō, crūrum vīrēs āmittunt.
Crātō. — Aliud equīs et hominī competit.
Gerhardus. — Quemlibet vestrum ad parem cursum irrītō.
Crātō. — Et ego currendō tēcum palaestram ineō.
Gerhardus. — Aliquō pretiolō currēmus.
Crātō. — Quid dēpōnēmus ?
Gerhardus. — Victus pendet bīnās vīnī mēnsūrās.
Crātō. — Mēnsūrās cervisiae, nōn vīnī exsolvet.
Gerhardus. — Ut libet, quī prīmus portae adfuerit, vīcit.
Crātō. — Sed ūnā cursum inchoēmus.
Gerhardus. — Adsīs, meō adstā laterī : dum clāmāverō, currēmus alacriter.
Crātō. — Astō, curre, nōn retinē mē veste.
Gerhardus. — Ho, ho, vīcī, vīcī.
Crātō. — Nisi cecidissem, mē nōn praecurrissēs.
Gerhardus. — Gaudeō mē ēvīcisse tē : utcumque prīmus attigī mētam, id rēfert nihil.
Crātō. — Facile est vincere sōlum currentem.
Gerhardus. — Fortūna victōriam largīrī solet.
An ille sit doctus semper (ut putant rūsticī) quī magnōs potest legere librōs.
Philippus & Hierōnymus.
Philippus. — In doctissimī hominis aedibus nunc fuī.
Hierōnymus. — Doctissimī ! age, quis iste est ?
Philippus. — Ecclēsiae nostrae rēctor, quem vulgus pāstōrem appellitat.
Hierōnymus. — Prōh, istum doctissimum exīstimās ?
Philippus. — Nōn magnae esset ērudītiōnis, cum grandēs legat et habeat librōs !
Hierōnymus. — Librōrum acervus et pretiōsitās doctum nōn arguit virum.
Philippus. — Vulgus tamen persuāsum habet, grandium librōrum lēctōrem, perītum admodum esse.
Hierōnymus. — Tōtō errat caelō id crēdendō.
Philippus. — Errōrem illum mihi ostende.
Hierōnymus. — Multī librōs habent, quōs neque legunt, neque lēctōs intellegunt.
Philippus. — Quārē tunc eōs mercātī sunt ?
Hierōnymus. — Ut sē exōrnent, tamquam oppidō gnārōs.
Philippus. — Stultī quī pecūniam nōn retinent.
Hierōnymus. — Emendō librōrum supellectilem doctī sibi nōmen conciliant.
Philippus. — Sī hoc scīrem, doctum mē vocātum īrī, tōtā rē paternā librōs emerem.
Hierōnymus. — Apud populum philosophus dīcerēris.
Philippus. — Utrum praestāre crēdis, complūrēs habēre librōs, et indoctum esse, vel perītum, et pauculōs librōs ?
Hierōnymus. — Perītum esse praevalet, et modicōs possidēre cōdicēs.
Philippus. — Perītia ē memoriā citō ēlābitur, in librīs autem diūtius dūrat.
Hierōnymus. — Praestantius tamen est (ut inquit Erasmus) ingenium habēre doctum, quam librōs ērudītōs.
Philippus. — Sed ē memoriā ēlāpsa scientia, ubi rūrsus acquīrētur, sī cōpia librōrum dēerit ?
Hierōnymus. — Ubīque extant bibliothēcae litterāriae.
Dē praeceptōre ēligendō.
Antōnius & Jōannēs.
Antōnius. — Es tū in hōc lūdō litterāriō dūrātūrus longius ?
Jōannēs. — Minimē, sed aliō mē cōnferam.
Antōnius. — Quō locōrum ?
Jōannēs. — Ubi melius erit cōnsultum meō prōfectuī in litterīs ?
Antōnius. — Vidē nē praestantiōra quaerēns, vīliōra incidās.
Jōannēs. — Prōvidēbō strēnuē.
Antōnius. — Sed nōstī quis sit praeceptor ēligendus ?
Jōannēs. — Īnstar caecī, quī mihi arrīdet, illī mē subdō.
Antōnius. — Ementium habērēs mōrem, quī nihil emunt, nisi diū ante perspectum habeant.
Jōannēs. — Praeceptōrem, ut rem vēnum expositam, licetne perspicere ?
Antōnius. — Duo sunt, per quae praeceptor utrīsque (ut ajunt) bracchiīs amplexandus cognōscitur.
Jōannēs. — Quae illa sunt ? ēdissere precor.
Antōnius. — Sī ērudītē docet, et discipulōs litterātōs reddit.
Jōannēs. — Ērudītiōnem praeceptōris ignōtī quōmodo percipiam ?
Antōnius. — Audiendō eum docentem, vel aliōs dē ipsō cōnsulendō.
Jōannēs. — Ego indoctus jūdiciī sum expers.
Antōnius. — Perītiōrēs, quī vir sit, facile tibi ostendent.
Jōannēs. — Jūdicantne etiam discipulī dē praeceptōris industriā ?
Antōnius. — Haerēs in illō ? nescīs prōverbium vulgō ūsūrpātum, discipulī doctrīnam ex praeceptōris pendēre perītiā ?
Jōannēs. — Audīvī interdum, Quālis praeceptor, tālēs et fierī discipulōs.
Antōnius. — Quid tum adhūc suspēnsō es animō ?
An Praeceptor litterārius sit colendus tamquam parentēs.
Jācōbus & Laurentius.
Jācōbus. — Ut ita ergā praeceptōrem tē habēs ?
Laurentius. — Tuā quid rēfert ?
Jācōbus. — Nihil.
Laurentius. — Quid nī ? tum sileās.
Jācōbus. — Inīquum vidēns, tacēre nequeō.
Laurentius. — Est istud inīquum, obloquī praeceptōrī ?
Jācōbus. — Certē parum decet.
Laurentius. — Pār parī referre licet.
Jācōbus. — Praeceptōrī nōn reluctandum, sed tacendum est.
Laurentius. — Dīcō ut tū, inīqua obticēre nequeō.
Jācōbus. — Taciturnitās decorat juvenem, praecipuē ad praeceptōris verba.
Laurentius. — Vēcors esset, quī ad plāgās obmūtēsceret.
Jācōbus. — Quī obmurmurat, plūs ictuum recipit.
Laurentius. — Juvat mē tamen verbīs ulcīscī, sī factus nōn concēditur.
Jācōbus. — At miserum est verbīs emere verbera.
Laurentius. — Istās parvī pendō plāgās.
Jācōbus. — Illī īnfēlīcis ter succēdit, quī praeceptōrem nōn venerātur.
Laurentius. — Tālem hominem quis venerārētur ?
Jācōbus. — Sit fortūnae cujuscumque, dēnique praeceptor noster est.
Laurentius. — Nōn diū sibi discipulus erō.
Jācōbus. — Dē tuō nōn plōrābit discessū.
Laurentius. — Et ego gaudēbō mē ab eō līberārī.
Jācōbus. — Praeceptōrēs nōn secus ac parentēs sunt colendī.
Laurentius. — Sānē per Herculem, id ego fēcī numquam.
Jācōbus. — Ego autem majōrī amōre praeceptōrem, quam parentēs sum prōsecūtus.
Laurentius. — Ō ingrāte parentibus !
Jācōbus. — Praeceptor scientiam mihi praebet, quod nequeunt parentēs.
Laurentius. — Ab ipsīs autem vītam habēs, et quod homō es.
Jācōbus. — Id parum est : quid enim vīta est sine litterārum perītiā ?
Laurentius. — Nescīs, vītā nihil est nōbilius ?
Jācōbus. — Sed vīta nostra, imperītī sī fuerimus, nōn vīta, sed mors est vērius, sī quid Aristotelī fideī datur.
Dē Nūndinīs & mūnerum Nūndināriōrum ēmptiōne.
Sevērīnus & Balthasar.
Sevērīnus. — Vīdistī, quam fervidē tentōria ērigunt mercātōrēs ?
Balthasar. — Vīdī, quid deinde ?
Sevērīnus. — Nūndinārum appetunt fēriae.
Balthasar. — In illō mihi nihil metitur.
Sevērīnus. — Sed ipse nōnnihil commodī spērō.
Balthasar. — Quō nōmine ?
Sevērīnus. — Ab amīcīs mūnera nūndināria exspectō.
Balthasar. — Āh, exspectāre miserum est.
Sevērīnus. — Satius tamen exspectāre, quam nihil habēre speī.
Balthasar. — Quī spē vīvit, miseram agit vītam.
Sevērīnus. — Nōn omnēs spē frūstrantur.
Balthasar. — Plūrēs certē quam vōtī compotēs fīunt.
Sevērīnus. — Nūndināria mūnera quotannīs hīs nūndinīs mihi largiuntur affatim.
Balthasar. — Fortūnātior mē es, cui nōn teruncius datur.
Sevērīnus. — Tū aliēnus es, ego incola et cīvis sum.
Balthasar. — Sī in patriā agerem, etiam dē nūndinīs gaudērem.
Sevērīnus. — Exspectō nunc, et calceōs, et tiāram mē acceptūrum.
Balthasar. — Quis ista ubi mercābitur ?
Sevērīnus. — Cognātī et agnātī meī, quī ex aliēnīs adsunt oppidīs.
Balthasar. — Vidē, nē mercimōniīs impedītī tuī oblīvīscantur.
Sevērīnus. — Ego ipsōs saepe admoneō, et interpellō.
Balthasar. — Rogāre mendīcōrum est.
Sevērīnus. — Nōn stipem rogō, sed mūnus nūndinārum.
Balthasar. — Parum interest.
Sevērīnus. — Sit utcumque, ego libēns accipiō ea mūnuscula.
Balthasar. — Certē dēsiperēs, sī data recūsārēs.
Dē Nūndinīs Francfordiēnsibus.
Gīsbertus & Andreās.
Gīsbertus. — Nautae nunc suās īnstruunt nāvēs passim.
Andrēās. — Quō concessūrī sunt ?
Gīsbertus. — Francfordiam versus.
Andrēās. — Appropinquatne tempus nūndinārum ?
Gīsbertus. — Mox in foribus erit anteā, quam istūc venient.
Andrēās. — Nōn putāssem adhūc eās pulsāre forēs.
Gīsbertus. — Ō quam vellem et mē istūc posse concēdere.
Andrēās. — Ibīdem tibi quid exsequendum esset.
Gīsbertus. — Praeter quam ignōta perlūstrārem loca, prōrsus nihil.
Andrēās. — Pigrior ego essem, quam quod eō tenderem, ubi nihil esset quod agerem.
Gīsbertus. — Dulce est peragrāsse variās urbēs.
Andrēās. — Praestat tamen quandōque in patriā mānsisse.
Gīsbertus. — Francfordiam Hercule accēderem, nisi aliquā memorārentur.
Andrēās. — Quae tē dētinent ?
Gīsbertus. — Sānē multa, praecipuē tamen duo.
Andrēās. — Quae illa sunt ?
Gīsbertus. — Prīmum viāticī carentia.
Andrēās. — Num id pater tibi suppeditāret ?
Gīsbertus. — Nimiō cōnstat, ego juvenis quantum ipse sūmptūs in dēversōriīs facerem ?
Andrēās. — Fidem dō, sed quod est alterum impedīmentum ?
Gīsbertus. — Dīcunt in itinere eum, cui numquam vīsa est Francfordia, tractārī ut asinum inter sīmiās.
Andrēās. — Et istud nōnnumquam vīdī quōmodo aquae immergēbantur.
Gīsbertus. — Post illud et multantur crēdō pecūniā.
Andrēās. — Forte aureum īnsūmunt convīviō, id parum est.
Gīsbertus. — Certē nōn parum est, quia difficilis acquīsītū est pecūnia.
Andrēās. — Tibi et tuī similibus nihil obest.