Dē vītandō mendāciō.
Evergissus & Hermannus.
Evergissus. — Nostra nōn diū amīcitia cōnstābit.
Hermannus. — Malī quid ipsam īnfrīgēret ?
Evergissus. — Mentīrī assuēscis.
Hermannus. — Mentīrī jocō ferendum est.
Evergissus. — Anguem minus ōdī, quam mendācium.
Hermannus. — Loqueris tū semper certa ?
Evergissus. — Aut sileō, aut quae mihi cōnstant, loquor.
Hermannus. — Jocārisne interdum ?
Evergissus. — Etiam saepissimē.
Hermannus. — Quī jocārī potes, sī vērō innīteris ?
Evergissus. — Nequit jocus per vērum, crēdis, fierī ?
Hermannus. — Vērum mordēre solet, et odium pārēre.
Evergissus. — Dēlectatne tum sermō falsus ?
Hermannus. — Nūgae quantō majōrēs, tantō exhilarant ūberius.
Evergissus. — Frūgī hominēs falsitāte et mendāciō nōn capiuntur.
Hermannus. — Nōn omnēs sunt Solōnēs, ut tū.
Evergissus. — Probī vēritāte sōlā tenentur.
Hermannus. — Attamen quandōque dum carpuntur, invītī eam recipiunt.
Evergissus. — Mendāciō dētestābilius in homine nihil esse potest.
Hermannus. — Lūsōrem, vel fūrem, vel latrōnem esse adhūc gravius est.
Evergissus. — Āh, minimē, longē ista excēdit mentīrī ipsum.
Hermannus. — Crēdat hoc Jūdaeus apella.
Evergissus. — Quī mentīrī audet, nihil sceleris intentātum relinquit.
Hermannus. — Ō tū mendāciī contemptor.
Evergissus. — Vulgō fertur, Fūrārī mendācium comitātur.
Hermannus. — Vulgī nōn est innītendum sententiae.
Dē cōnfessiōne.
Thōmās & Jodocus.
Thōmās. — Recēnsuistīne sacerdōtī peccāta tua ?
Jodocus. — Nōndum.
Thōmās. — Quandō exsequēris istud mūneris ?
Jodocus. — Adhūc sat restat temporis.
Thōmās. — Perāctō autem opere, dulce est quiēscere.
Jodocus. — Etiam ante labōrem quiēs est jūcunda.
Thōmās. — Sed nōn adeō dēlectat ut negōtiō exsecūtō.
Jodocus. — Assentiō.
Thōmās. — Ego nunc cōnfessum eō.
Jodocus. — Comitābor tē.
Thōmās. — Cui solēs dēlicta ēnārrāre, an plēbēiāriō nostrō ?
Jodocus. — Fēcī numquam, sed semper cuipiam monachōrum.
Thōmās. — Istud et mihi est mōris.
Jodocus. — Apud illōs plūs mihi est dēvōtiōnis.
Thōmās. — Et illī ipsī pecūniae nihil expetunt.
Jodocus. — Aliquid eōrum tamen acciperent, sī darētur.
Thōmās. — Timēsne etiam sacerdōtī peccāta dēnūdāre ?
Jodocus. — Metuēbam ōlim puer, nunc nōn.
Thōmās. — Metum quid tibi incutiēbat ?
Jodocus. — Dīcēbātur passim, quod ūnī ā cōnfessōre frontī clāvus īnfīgerētur.
Thōmās. — Istud et ipse audīvī, sed crēdēbam numquam.
Jodocus. — Cōnfitēris tū ex chartulā ?
Thōmās. — Cōnfiteor, aliās timor omnium mihi indūceret peccātōrum oblīviōnem.
Jodocus. — Prohibent tamen istud nōnnūllī cōnfessiōnem audientēs.
Thōmās. — Timent nē perdātur schedula, vērum eam deinde īlicō combūrō.
Jodocus. — Latīnēne reddis cōnfessiōnem ?
Thōmās. — Nōn, sed Germānicē loquor.
Jodocus. — Cōnfessor quādam vice nōlēbat ā mē Rōmānum audīre sermōnem.
Thōmās. — Fortassis pessimē intellēxit.
Jodocus. — Certē parum doctus fuit.
Dē cēnā suprēmā CHRĪSTĪ cum discipulīs, & dē diē Parascēvēs.
Vincentius & Matthīās.
Vincentius. — Nunc post trīduum Pascha praestō erit.
Matthīās. — Vērum, sed illud trīduum nōndum lāpsum est.
Vincentius. — Ēlābētur dēnique citius, quam diēs ēsuriālēs hāctenus āctī.
Matthīās. — Magis autem et acerbius nunc ēsuriendum est.
Vincentius. — Id rēfert nihil, carcerī inclūsō egendum esset cibō.
Matthīās. — Ibi necessitās eum urgēret.
Vincentius. — Hī diēs trēs mihi abībunt pernīcissimē.
Matthīās. — Quō dēliciō eōs trānsigēs ?
Vincentius. — Spē vēscendī ōvīs paschālibus (ut vulgō fertur) post ipsōs.
Matthīās. — Pulchrē dīcis, nam spēs quandōque levat adversa.
Vincentius. — Ubi hodiē intereris pedum lōtiōnī ?
Matthīās. — Coenobium aliquod religiōsōrum accēdam.
Vincentius. — Quōrum ?
Matthīās. — Incertus sum, quōcumque vēnerō.
Vincentius. — Exspectās aliquem bōlum opiparum ?
Matthīās. — Utique in quibusdam coenobiīs mēnsae accumbitur.
Vincentius. — Cui monastēriō solēs interesse hōc diē ?
Matthīās. — Antōniō dīvō dicātīs aedibus.
Vincentius. — Ibīdem quid cōnsequēris lucrī ?
Matthīās. — Placentās duās trīticeās.
Vincentius. — Accumbit quīlibet istūc veniēns mēnsae ?
Matthīās. — Assidet, et ante ipsum calix vīnī pōnitur.
Vincentius. — Et quot placentae ?
Matthīās. — Cuilibet duae, deinde ūna inter duōs, dē quō rōdunt ut sitim excitent.
Vincentius. — Dēfert quisque duās sēcum domī.
Matthīās. — Quidnī ?
Vincentius. — Quotiēs calicēs vīnō replentur ?
Matthīas. — Tribus (nī fallor) vicibus.
Vincentius. — Lavanturne ibi pedēs ?
Matthīās. — Religiōsīs, sed advenīs dextra manus.
Vincentius. — Quis CHRĪSTĪ mūnus exsequitur ?
Matthīās. — Coenobiī antistes, quem vulgus praeceptōrem appellat, vir nostrā aetāte vērē litterātōrum Maecēnās.
Dē sūmptiōnis Eucharistiae praeparātiōne.
Antōnius & Michāēl.
Antōnius. — Hōc vesperī sī libet tibi, ūnā modicē bōlum ūnum aut alterum edēmus.
Michāēl. — Edere mihi nōn licet.
Antōnius. — Es forte crās sacrum CHRĪSTĪ corpus mandūcātūrus ?
Michāēl. — Ita stat sententia, sī dignē possem.
Antōnius. — Bōlus ac haustus ūnus vīnī tē nihil impediet.
Michāēl. — Nōnnihil edam, nē dēficiam corpore.
Antōnius. — Quō modō tē parāre solēs ad synaxim sūmendum ?
Michāēl. — Vesperī ōs colluō aquā, et eximō sī quid cibī inhaeret dentibus.
Antōnius. — Praestāret cor ā peccandī voluntāte pūrgāre.
Michāēl. — Quantum possum nē id neglegō.
Antōnius. — Ad dignē mandūcandum id cōnfert oppidō.
Michāēl. — Compertum habeō.
Antōnius. — Difficillimum est voluntātem peccandī rādīcitus excutere.
Michāēl. — Fit facile, sī Deī precātī fuerimus opitulāmen.
Antōnius. — Istud sēdulō invocō.
Michāēl. — Tum cōnfīde sacrāmentī sūmptiōnem tibi salūtī futūram.
Antōnius. — Nōstī quid faciēs, sī hostia summō adhaeserit palātō ?
Michāēl. — Sciō, pōtū dēpōnō, nōn digitō dētrahō.
Antōnius. — At, quam diū corpus CHRĪSTĪ in nostrō manet ventre ?
Michāēl. — Quoūsque hostiae māteria fuerit dēcocta.
Antōnius. — Estne expuendum illō diē in terram ?
Michāēl. — Ante cibum sūmptum vītandum est.
Antōnius. — Licēbit tum prandiō perāctō ?
Michāēl. — Concēdētur : satius tamen esset (vulgī sententiā) in parietem spūtum ēmittere.
Dē mōre post Gymnasia triviālia accēdendī scholās praecelsās, quās byrsās appellant.
Vīnandus & Crātō.
Vīnandus. — Praeceptor erit nōbīs in prandiō convīva.
Crātō. — Vocārunt eum parentēs tuī ?
Vīnandus. — Ego ipsum heri nōmine parentum invītāvī.
Crātō. — Cujus reī grātiā ?
Vīnandus. — Id homō linguāx mox dīxisset.
Crātō. — Tū loquāce nōn es praestantior.
Vīnandus. — Expetis scīre causam ?
Crātō. — Utique cupiō.
Vīnandus. — Meā fit causā.
Crātō. — Facile persuādēbis mihi.
Vīnandus. — Mercēdem meae īnstrūctiōnis eī pendet pater.
Crātō. — Hoc ipsum oblectābit.
Vīnandus. — Sed aliud audiet, unde dolēbit.
Crātō. — Loquenturne eī parentēs tuī lapidēs ?
Vīnandus. — Dīcent mē ferulae alterīus subditūrum manūs.
Crātō. — In quōnam Gymnasiō mīlitābis ?
Vīnandus. — Nōn in triviālī, sed ubi studentēs agunt nūdīs capitibus.
Crātō. — In byrsāne ?
Vīnandus. — Ibīdem scīlicet.
Crātō. — Cūr nostram dēseris palaestram litterāriam ?
Vīnandus. — Pudet mē grandaevum assidēre tīrunculīs litterāriīs.
Crātō. — Nōn puduit tamen Jūdaeōs assidēre puerō Iēsū.
Vīnandus. — Etiam aetās mea exigit, ut graviōra petam studia.
Crātō. — Vidē ut prīmam et rudem prius calleās ērudītiōnem.
Vīnandus. — Sī quid meīs dēfuerit rudīmentīs, tempus addet.
Crātō. — Sed forsan nōn omnis schola.
Vīnandus. — Nōlī mihi tūtor esse.
Crātō. — Nostīne cūr Gymnasia ista Philosophica Byrsae vocentur ?
Vīnandus. — Doceās mē, auscultābō.
Crātō. — Ā byrsā (quod nōnnūllīs crumēna est) quia crumēnam exigunt.
Vīnandus. — Quī hoc ?
Crātō. — Quia gradūs inānium nōminum magnō in ipsīs veniunt.
Dē dēpōnendīs (ut ajunt) cornibus Beānitātis.
Petrus & Urbānus.
Petrus. — Heus tū, audīstīne umquam prōverbium, ‘ ōdit figulus figulum ’ ?
Urbānus. — Hīsce hausī auribus saepiusculē.
Petrus. — Nōsti quid velit ?
Urbānus. — Nōvī diūtissimē.
Petrus. — Explicā ut audiam.
Urbānus. — Id est, quisque artis suae ōdit rīvālem.
Petrus. — Haec inter dēditōs litterīs etiam est simultās ?
Urbānus. — Est inter studentēs et nōs, quōs Beānōs vocant.
Petrus. — Crēdisne tū, cornua nōs gerere, ut ipsī garriunt ?
Urbānus. — Ignōrō, nam mēipsum nōn nōscō.
Petrus. — Nēmō persuādēbit mihi.
Urbānus. — Ipsī tamen dīcunt, et sē ōlim ea habuisse.
Petrus. — Nūgantur et nōs hircum olēre.
Urbānus. — Istud est facilius crēditū.
Petrus. — Ais et tū, unde conjicis ?
Urbānus. — Sordēmus ā frustīs pānis dēlinītīs, quae saepe ad diem in sinū gessimus.
Petrus. — An nōs līberant ab bis duōbus vitiīs, dum cornua nōbīs tollunt ?
Urbānus. — Sīc habet fidēs ipsōrum.
Petrus. — Fidēs ista vānior est mulierum crēdulitāte.
Urbānus. — Ipse fortassis brevī experiar.
Petrus. — Tollentur tibi cornua ?
Urbānus. — Auferentur simul et sorditiēs.
Petrus. — Ō sī licēret mē esse spectātōrem.
Urbānus. — Ego quoque spectāre māllem, quam ferre.
Petrus. — Vīdistīn’ quandōque spectāculum istud ?
Urbānus. — Nusquam integrē.
Petrus. — Tractābunt tē ut asinum inter sīmiās.
Urbānus. — Jaciam āleam, nōn tamen dē capite agitur.
Quod difficile et amārum sit, ā tepefactō surgere lectō.
Cornēlius & Petrus.
Cornēlius. — Āh, sī licēret nōbīs diūtius stertere.
Petrus. — Hoc et ego optārem.
Cornēlius. — Mē sopor oppidō adhūc gravat.
Petrus. — Et mihi oculī sunt cōnstrictī.
Cornēlius. — Spūtō ipsōs liniās, et aperientur.
Petrus. — Prōderitne ?
Cornēlius. — Fac perīculum et percipiēs.
Petrus. — Incipiō ūtī vīsū.
Cornēlius. — Sed surgēmusne ?
Petrus. — Tuae mē subscrībam sententiae.
Cornēlius. — Frīgus est ācre.
Petrus. — Sēnsī dum ē lōdīce extendī manum.
Cornēlius. — Praestāret nīdō tepidō immorārī, quam ā cubitū resurgere.
Petrus. — Probē monēs.
Cornēlius. — Frīgus nōn minus ac culter laedit.
Petrus. — Istud nāsus meus et manūs loquuntur.
Cornēlius. — Pauxillum temporis adhūc sub centōne agēmus.
Petrus. — Hoc sī tacuissēs, prōtulissem.
Cornēlius. — Interulam et caligās sub lōdīcem pōne, quō incalēscant.
Petrus. — Hāc nocte indūsiō indormīvī.
Cornēlius. — Nequeō somnum capere, nisi tōtus mē exuerō.
Petrus. — Ō dēliciās hominis !
Cornēlius. — Ajunt inde vermēs gignī, sī diū noctūque vestēs corporī adhaeserint.
Petrus. — Expers metūs illīus sum, quia saepe mūtō līneum indūmentum.
Cornēlius. — Sat nūgātum est, surgendum est tandem.
Petrus. — Hui, vellem mē indūtum esse.
Cornēlius. — Festīnēmus, nōs cingendō vestibus.
Petrus. — Age, uter citius erit īnstrūctus.
Cornēlius. — Caligae mē morantur.
Petrus. — Et ego calceōs nōn reperiō.
Dē profectiōne in peregrīnae urbis gymnasium litterārium.
Erasmus & Adolphus.
Erasmus. — Salvē sodālium jūcundissime.
Adolphus. — Salvē et tū quoque.
Erasmus. — Quōmodo tibi convēnit cum parentibus tuīs ?
Adolphus. — Quī tū istud quaeritās ?
Erasmus. — Eō, quia ipse apud meōs longius dūrāre nequeō.
Adolphus. — Nōlunt tē alere ?
Erasmus. — Alerent mē bene, sed numquam tranquillē.
Adolphus. — Forte plāgīs tē saepe domant.
Erasmus. — Nōn, sed mē semper īnscītiae arguunt.
Adolphus. — Unde ipsī tuae perītiae perīculum habent ?
Erasmus. — Māter aestimat mē jūxtā īnscium manēre.
Adolphus. — Mōre Andabatārum id fortassis conjicit.
Erasmus. — Ideō aliō mē cōnferam ē patriā.
Adolphus. — Exsulābisne ?
Erasmus. — Invīsam quid aliīs in urbibus rērum gerātur.
Adolphus. — Sed fac ut ērudītior redeās.
Erasmus. — Omne movēbō saxum.
Adolphus. — Id decet : nam patriam regredī imperītum, extrēmum est vitiōrum.
Erasmus. — Accinge tē, mēcum proficīscere.
Adolphus. — Placēret mihi, sī parentibus vīsum esset.
Erasmus. — Nōn possēs sciō ā mātre abesse.
Adolphus. — Quī hoc nōstī ?
Erasmus. — Nōnnumquam mammillās tē sūgere oportet.
Adolphus. — Assem sūmerem, et mātris dēvovērem cōnspectum.
Erasmus. — Sī tibi līberum fuerit, hōc vesperī mihi adsīs.
Adolphus. — Dabis nōbīs monimentum discessūs ?
Erasmus. — Largiar, et crās prīmā lūce hinc ancoram solvam.
Adolphus. — Precābor parentēs meōs, quō convenīre liceat.
Erasmus. — Istud facitō et veniās, bellōs homunculōs agēmus.
Adolphus. — Sī per parentēs potuerō, nōn ēmanēbō.
Quandō quis satis scientiae habeat, vel sciat.
Jōannēs & Jācōbus.
Jōannēs. — Tū veterāne mīles, assidēs adhūc librīs ?
Jācōbus. — Aliud nihil agere possum commodius.
Jōannēs. — Tranquillam nunc sūmerēs vītam, ōtiandō et pōtandō.
Jācōbus. — Nūlla mihi tranquillior est vīta, quam litterāria.
Jōannēs. — Satis nunc scientiae habēs.
Jācōbus. — Scientiās vix priōribus labiīs attigī.
Jōannēs. — Nunc tuum ipsīus encōmium tacēs.
Jācōbus. — Loquor quod rēs est.
Jōannēs. — Tamen omnēs tuōs commīlitōnēs perītiā excellis.
Jācōbus. — Facile est amūsōs praecellere.
Jōannēs. — Sī tua mihi esset ērudītiō, librōs rārō salūtārem !
Jācōbus. — Tum certē tibi ipsī impōnerēs.
Jōannēs. — Nōn moror philosophiae fastīgium.
Jācōbus. — Et ego nōllem aliīs esse imperītior.
Jōannēs. — Precor ēdissere, quandō quis satis scientiae habeat ?
Jācōbus. — Quod quaeris, meī ingeniī vīrēs excēdit.
Jōannēs. — Respondeās saltem, quantum per Minervam potueris.
Jācōbus. — Respondeō, quandō nihil ignōrat.
Jōannēs. — Tuō jūdiciō (ut audiō) nūllus fieret doctus.
Jācōbus. — Nōn capiō quid velīs.
Jōannēs. — Quia illī quī habentur passim ērudītī, adhūc multa ignōrant, ut artēs ipsās manuāriās.
Jācōbus. — Nescīre illās litterīs dēditum rēfert nihil.
Jōannēs. — Spērās etiam tē ōlim cōnsecūtūrum scientiae mētam ?
Jācōbus. — Sī Nestoris audiō sententiam, tunc numquam.
Jōannēs. — Quid Nestor dīxit dē scientiārum mētā ?
Jācōbus. — Retulit sē et senem fierī, et in diēs prius ignōta discere.
Jōannēs. — Quem Platō litterātum cēnsuit ?
Jācōbus. — Eum, quī omnium scientiārum esset utcumque gnārus.
Dē mōre standī ad cyathōs.
Hadriānus & Chrīstophorus.
Hadriānus. — Ō quam occupātissimī omnēs crās erimus domī nostrae !
Chrīstophorus. — Unde istae occupātiōnēs ?
Hadriānus. — Permultī apud nōs prandēbunt.
Chrīstophorus. — Facient tuī parentēs sōlī sūmptum ?
Hadriānus. — Utique, solēmus hōc diē annuō vīcīnōs excipere convīviō.
Chrīstophorus. — Gentīlēs Rōmānōs imitāminī.
Hadriānus. — Solēbantne et illī inter sē sollemne agitāre convīvium ?
Chrīstophorus. — Solēbant, sī Valeriō Māximō crēdātur.
Hadriānus. — Et quōs invītābant ?
Chrīstophorus. — Sōlōs amīcōs.
Hadriānus. — Apud pōcula quid tractābant ?
Chrīstophorus. — Annī spatiō inter sē ortam invidiam lēniēbant.
Hadriānus. — Nī fallor, et eā grātiā nōbīs mōs ille est.
Chrīstophorus. — Facile crēdiderō.
Hadriānus. — Mihi autem crās plūs aliīs sūdandum erit.
Chrīstophorus. — Quod tibi commendātur mūnus ?
Hadriānus. — Aliīs accumbentibus standum mihi erit ad cyathōs.
Chrīstophorus. — Est illud tibi molestum ?
Hadriānus. — Nōn molestum admodum, sed labōriōsum.
Chrīstophorus. — Convīvae tibi interdum calicēs exsorbendōs dabunt.
Hadriānus. — Certē istās dēliciās nōn efflāgitō.
Chrīstophorus. — Tamen aliquōrum palāta juvant.
Hadriānus. — Cantharus quō pōcula impleō, et patinārium tollere, mē onerābunt.
Chrīstophorus. — Nōn licēbit tibi fessō, alterī trādere in dēcursū lampadem ?
Hadriānus. — Tum omnēs mē incūsārent dēsidiae.
Chrīstophorus. — Simulārēs tē aegrōtāre.
Hadriānus. — Absit istud, quia tunc lautīs prīvārer bōlīs.
Chrīstophorus. — Minimē, nescīs dēlicātiōra porrigī aegrīs ?
Quibus ūtendum verbīs, dum vīnum forīs ēmptum, mēnsae adfertur.
Aemerīcus & Chrȳsantus.
Aemerīcus. — Quippiam tē rogārem, sī scīrem nōn recūsātūrum.
Chrȳsantus. — Sī potuerō, haud difficilis erō.
Aemerīcus. — Poteris facile, sī tē nōn gravāverit.
Chrȳsantus. — Gravābit mē nēquāquam, sī praestāre possum.
Aemerīcus. — Doceās mē ōrō, quibus verbīs vīnum afferam mēnsae, mercātum vel lātum forīs.
Chrȳsantus. — Nihil ac libēns fēcerō.
Aemerīcus. — Loquere tū ut vīnum afferēns, ego ac mēnsae accumbēns respondēbō.
Chrȳsantus. — Faciam, tū vidē commodē respondeās.
Aemerīcus. — Auspicāre.
Chrȳsantus. — Hoc vīnī prōsit bibentibus.
Aemerīcus. — Et tibi afferentī.
Chrȳsantus. — Istud vīnī bibentibus nōn obsit.
Aemerīcus. — Neque tibi addūcentī.
Chrȳsantus. — Vīnum quod apportō, sit vōbīs omnibus salūtiferum.
Aemerīcus. — Et tibi apportantī salūtem praebeat.
Chrȳsantus. — Merum hoc quod forīs tulī, fēlīx sit vōbīs pōtus.
Aemerīcus. — Neque īnfēlīx sit tibi nūntiō.
Chrȳsantus. — Hic Bacchicus pōtus vōbīs omnibus fortūnātus sit.
Aemerīcus. — Tālis sit et tibi id nōbīs precantī.
Chrȳsantus. — Hoc vīnī Deus salūbre faciat.
Aemerīcus. — Idem et tibi reddat.
Chrȳsantus. — Fēlīcissimō ōmine haec Bacchica bibite mūnera.
Aemerīcus. — Et tū quoque fēlīcī auspiciō dē ipsīs sūmitō.
Chrȳsantus. — Hās vīneae dōtēs optō vōbīs omnibus secundās.
Aemerīcus. — Grātiam habē, neque tibi sint minus salūtiferae.
Dē modō sternendī mēnsam.
Crātō & Valterus.
Crātō. — Audīn’ tū hōrologium ?
Valterus. — Audiō, quid inde ?
Crātō. — Scīs quota sonat hōra ?
Valterus. — Aestimō nōna.
Crātō. — Sī addideris ūnam, vēra loquēris.
Valterus. — Sonat decimam ?
Crātō. — Accelerā tū domum versus.
Valterus. — Tardus nōn ībō.
Crātō. — Apparā mēnsam ante patris adventum.
Valterus. — Timeō nē tam citō possim.
Crātō. — Vēnī, juvābō tē.
Valterus. — Āh, levā mihi labōrem.
Crātō. — Faciam, sed aliā vice et mē auxiliō afficiēs.
Valterus. — Experiēris mē dīligentiōrem quam putās.
Crātō. — Linteum quō mēnsa sternitur, ferās, ego pānem quaeram.
Valterus. — Linteum nōndum ab hesternā cēnā ēvacuātum est.
Crātō. — Īlicō effunde, sī quid intus est quisquiliārum.
Valterus. — Ēn fēcī, mēnsam sternō.
Crātō. — Pānis nōndum est dēcorticātus.
Valterus. — Ego celerrimē ipsum perpoliam.
Crātō. — Cōnferō mē ēductum cervisiam.
Valterus. — Vāde vorāns viam.
Crātō. — Rūrsus praestō sum.
Valterus. — Quadrās porrige.
Crātō. — Aereās, vel ligneās ?
Valterus. — Ligneās prīmum.
Crātō. — Circinum in medium mēnsae pōnās.
Valterus. — Tū tālis sīs memor.
Crātō. — Cuilibet quadrae frustum pānis appōne.
Valterus. — Et tū singulīs pōculum adde cervisiae.
Crātō. — Quid nunc restat ?
Valterus. — Calicēs vīnī ēlue.
Crātō. — Satis mātūrē istud fīet vīnō allātō.
Valterus. — Mox aderit quī vīnum afferet.
Miserum esse in prandiō venīre perāctā fābulā.
Balthasar & Lībōrius.
Balthasar. — Tū saltās nunc, ego potius flērem.
Lībōrius. — Flērēs forte siccīs oculīs.
Balthasar. — Certē oculīs madentibus.
Lībōrius. — Nōn tamen vāpulās.
Balthasar. — Aliud est quod mihi lacrimās excuteret.
Lībōrius. — Dum nihil est sēcrētī, effāre.
Balthasar. — Ēsuriē mihi crepitat venter.
Lībōrius. — Ēsurīs tū ā prandiō ?
Balthasar. — Jejūnī est ēsurīre.
Lībōrius. — Forte nōndum es prānsus.
Balthasar. — Nōn tantillum.
Lībōrius. — Dēnegābant tibi parentēs vīctum ?
Balthasar. — Et ā cibō et pōtū mē arcēbant.
Lībōrius. — Graviterne eōs offendistī ?
Balthasar. — Nihil commeruī, nisi quod mēnsā sublātā, domum vēnī.
Lībōrius. — Ubi tam sērus fuistī morātus ?
Balthasar. — Templa dīversa obambulāvī ōrandī grātiā.
Lībōrius. — Vix tantum religiōnis tibi esse crēdō.
Balthasar. — Dēvōtiōnis nihil mihi vindicō.
Lībōrius. — Sed age, cōgitur ille ēsurīre, quī post sūmptum prandium vēnerit ?
Balthasar. — Aedēs nostrae, perāctā prandiī fābulā, nūllī vīctum praebent.
Lībōrius. — Certē tum post plaudite apud vōs venīre, miserum est.
Balthasar. — Mē hodiē veniente domum, dē prandiō conclāmātum fuit.
Lībōrius. — Nōn rūrsus tibi sternēbātur mēnsa ?
Balthasar. — Nēquāquam, sed fuste ego sternēbar terram versus.
Lībōrius. — Saturāberis etiam inde ?
Balthasar. — Nōn in stomachō, sed in corpore plāgīs.
Lībōrius. — Ita nōllem saturārī.
Balthasar. — Et ego ēsurīre mālō, quam saepe illō pāscī cibō.
Dē ūvīs carpendīs.
Petrus & Cornēlius.
Petrus. — Nōstī quid sequentī hebdomadā nōbīs incumbit labōris ?
Cornēlius. — Carpēmus ūvās, ut opīnor.
Petrus. — Libēns faciam.
Cornēlius. — Ō quantum ūvārum ego dēvorābō !
Petrus. — Et ego illīs nōn abstinēbō.
Cornēlius. — Videndum tamen est, nē eārum ēsus nōbīs male cadat.
Petrus. — Quī male caderent ?
Cornēlius. — Multī nocte lectum concacant.
Petrus. — Nōvī aliquōs quī caligās implēvērunt ventris olētō.
Cornēlius. — Ego in diē saepe exonerābō alvum.
Petrus. — Eris tum nocte līber, crēdis.
Cornēlius. — Spērō.
Petrus. — At in nocte prīmum fit dīgestiō.
Cornēlius. — Ego postquam cūnās dēfervī, numquam lectum olētō foedāvī.
Petrus. — Neque ipse, ut māter testis est.
Cornēlius. — Acuistī cultrum tuum ?
Petrus. — Heri subēgī in cōticulā.
Cornēlius. — Per quot diēs carpēmus ūvās ?
Petrus. — Nesciō, istud cōpia vel turba dēcerpentium admonēbit.
Cornēlius. — Sī mēnsis spatiō dūrāret, nōn mē gravāret.
Petrus. — Quid ais ? omnium rērum est satietās.
Cornēlius. — Aliquot ūvās cēlābō sub vestem, et domī dēpōnam.
Petrus. — Quō ? ad arculam tuam ?
Cornēlius. — Sīc, et dum cubitum ībō, semper ūnam aut alteram edam.
Petrus. — Ō tū dēlicātī palātī homō !
Cornēlius. — Partiar tēcum, sī apud mātrem mē nōn prōdes.
Petrus. — Harpocratem agam bellissimē.
Cornēlius. — Quam diū forte sōlus fueris.
Petrus. — Silēbō bellissimē.
Dē Cerasīs.
Bartholomaeus & Aegīdius.
Bartholomaeus. — Ho, ho, quid ego novī vīdī.
Aegīdius. — Quid ? quid ? exprime.
Bartholomaeus. — In forō quippiam vīdī, quō gaudēbam.
Aegīdius. — Audiam quid ?
Bartholomaeus. — Mātūra cerasa.
Aegīdius. — Vix crēdō.
Bartholomaeus. — Sānē erant ligneolō circumligata.
Aegīdius. — Quantī vēniēbant ?
Bartholomaeus. — Ligneolum forte vīgintī continēns cerasa, terunciō vēndēbātur.
Aegīdius. — Tantī ego nōn edam cerasa.
Bartholomaeus. — Sī nummus mihi esset, mercārer īlicō.
Aegīdius. — Exspectā, mox vīlius vēnient.
Bartholomaeus. — Exspectāre vix queō, ita gula mihi prūrit.
Aegīdius. — Eme ipsa, sī aes in numerātō habēs.
Bartholomaeus. — Coeāmus rogō solidō.
Aegīdius. — Fīet posthāc, dum minōris vēndentur.
Bartholomaeus. — Timeō dēsinat cerasōrum messis, antequam mē ipsīs exsaturāverō.
Aegīdius. — Metuis nē caelum ruat.
Bartholomaeus. — Quam diū crēdis adhūc erit ipsōrum mercātus ?
Aegīdius. — Ad sēsquimēnsem.
Bartholomaeus. — Nunc in caelō sum, interim nummātus ēvādam.
Aegīdius. — Istud mihi nōn est spērandum.
Bartholomaeus. — Colligis tū ē cerasīs nucleōs ?
Aegīdius. — Cōnservō utique.
Bartholomaeus. — At in quem ūsum ? an tū pār vel impār lūdās ?
Aegīdius. — Nōn, sed ut ipsōs dem praeceptōrī.
Bartholomaeus. — Locum tibi dīcam, ubi permultōs reperiēs nucleōs ceraseōs.
Aegīdius. — Ubinam ?
Bartholomaeus. — In olētī reconditōriō.
Aegīdius. — Istīc tū eōs lege.
Bartholomaeus. — Ego ipsīs nōn egeō.
Aegīdius. — Et mihi satis magna illōrum est cōpia.
Dē Fabīs, et cūr sit prōverbium, Fabīs virentibus furiunt mōrī.
Franciscus & Augustīnus.
Franciscus. — Nunc virent campī, nunc fōrmōsissimus annus.
Augustīnus. — Haud falsa nārrās.
Franciscus. — Segetēs nunc adolēscunt.
Augustīnus. — Mox adolēvērunt.
Franciscus. — Vīdistī etiam et fabās virēre ?
Augustīnus. — Utique ante diēs complūsculōs.
Franciscus. — Sēnsistī etiam ipsās flōrēre in capite tuō ?
Augustīnus. — Quōmodo fabārum germen caput meum perciperet ?
Franciscus. — Mīrāris hoc ?
Augustīnus. — Admīror māximē, cum in agrīs, nōn meō crēscant capite.
Franciscus. — Āh, certē jūs fabārum nusquam magis, quam in tuō cerebrō oritur.
Augustīnus. — Cerebrum meum tamen nōn est satum fabīs.
Franciscus. — Aequē vīs ipsārum ibīdem refīdet.
Augustīnus. — Quid vocās vim fabārum ?
Franciscus. — Vīs eārum est, obtūsum reddere quod tangunt.
Augustīnus. — Forte ingenia eōrum quī ipsīs vēscuntur.
Franciscus. — Sīc : ideō Pȳthagorās jussit abstinēre ab illīs.
Augustīnus. — Vērō nōn dissonat.
Franciscus. — Habēs compertum, cūr dīcātur, ‘ Fabīs virentibus furere mōrōs ’ ?
Augustīnus. — Prōverbium sciō, sed nōn causam.
Franciscus. — Haec est causa, quia per ipsa īnfatuāta cerebra hominis faciunt furere.
Augustīnus. — Tunc eās numquam dēgustābō.
Franciscus. — Etiam odōre perceptae gestīre faciunt mōrōs.
Augustīnus. — Nunc tūtus esse nequeō.
Franciscus. — Olfactum occlūde alterīus reī odōre.
Augustīnus. — Cujus reī suādēs ?
Franciscus. — Olētī vetulae aniculae.
Augustīnus. — Id facitō vice meā.
Franciscus. — Ipse amōris sum līber.
Augustīnus. — Quī hoc ?
Franciscus. — Saepe nāvigō Anticyrās, et edō nasturtium.
Dē Missā in diēs audiendā.
Bernardus & Conrādus.
Bernardus. — Quandō ē lectō tū tē māne corripis ?
Conrādus. — Statūtum mihi tempus nōn habeō.
Bernardus. — Licet dum tibi ad tuum dormīre nūtum ?
Conrādus. — Hīsce diēbus quōs sacrōs habēmus.
Bernardus. — Trānsigis tunc cubandō longius tempus, quam aliō diē ?
Conrādus. — Etiam, quia plūs per scholam vacat.
Bernardus. — Mātūtīnīs sacrificiīs nōn solēs interesse ?
Conrādus. — Soleō, sed nōn nisi in praecipuīs sānctōrum fēstīs et summīs.
Bernardus. — Diēbus autem operōsīs quandō ā cubitū surgis ?
Conrādus. — Ad hōram quīntam.
Bernardus. — Invīsis eā hōrā scholam ?
Conrādus. — Nōn, sed templum accēdō.
Bernardus. — In templō quid exsequeris ?
Conrādus. — Sacrificiō missae intersum.
Bernardus. — Cottīdiēne audīs missam ?
Conrādus. — In diēs certē, sī licet per negōtia.
Bernardus. — Ego numquam, nisi diē fēstō vel dominicō.
Conrādus. — Ideō etiam in litterīs nequīs prōgredī.
Bernardus. — Aestimās id esse causae ?
Conrādus. — Sciō vērācissimē.
Bernardus. — Unde nōstī ?
Conrādus. — Ēvangelium dīcit, ‘ Sī prīmum quaesierimus rēgnum Deī, omnia nōbīs dabuntur ’.
Bernardus. — Nōnnūllōs tamen vīdī perītissimōs ēvādere, et rārissimē aedem sacram invīsērunt.
Conrādus. — Fortūna illōrum diū nōn dūrābit.
Bernardus. — Quantumvīs autem scīvērunt, inopēs tamen ūsque mānsēre.
Conrādus. — Sint tibi exemplō, et tū frequentius ōrā.
Bernardus. — Faciam, tū tuae admonitiōnis grātiam habeās.
Conrādus. — Vidēbis pauxillulō temporis prōgressum ubīque fēlīciōrem tē habitūrum.
Bernardus. — Pārēbō tuīs jussīs.
Quōmodo juvenis in litterīs profectūrus sē gerere dēbeat.
Albānus & Lycurgus.
Albānus. — Salvē.
Lycurgus. — Et tū quoque.
Albānus. — Negōtiī quid geris ?
Lycurgus. — Equidem ōtium, nōn negōtium agō.
Albānus. — Tū rārus librōs tractās.
Lycurgus. — Nōn semper eadem sunt agenda.
Albānus. — Crēdēbam tē nihil quam chartās revolvere.
Lycurgus. — Cūr id persuāsum habuistī ?
Albānus. — Quia longē praecellis aliōs perītiā.
Lycurgus. — Scientia nōn sōlum legendō acquīritur.
Albānus. — Quō tum aliō modō ?
Lycurgus. — Etiam precandō, et grātiam dīvīnam implōrandō.
Albānus. — Tamen rārō templīs intersunt ferventēs studiō.
Lycurgus. — Māne, dum tū stertis in nīdō calidō, ipsī Deō serviunt.
Albānus. — Ego etiam singulīs diēbus ōrō, perlegō folia multa.
Lycurgus. — Labiīs forte murmurās, sed cor aliud volvit.
Albānus. — Et corde ōrō quantum concēditur.
Lycurgus. — Et ōrāre et studēre simul oportet.
Albānus. — Putābam habitā grātiā dīvīnā labōre opus nōn esse.
Lycurgus. — Minimē, prōverbium est, Cum Diīs manum admovē.
Albānus. — Quid illud sibi vult adagium ?
Lycurgus. — Id est, cum grātiā dīvīnā etiam labōrandum esse.
Albānus. — Posthāc igitur ferventius et ōrābō, et chartīs impallēscam.
Lycurgus. — Scientia datur ā praeceptōribus, ā librīs, et grātiā dīvīnā.