De Somno plus æquo extenso.
Vinandus & Sebastianus.
Vinandus. — Hui nos miseros, quid faciemus nunc ?
Sebastianus. — Quid sic eiulas ?
Vinandus. — Quídni eiularem ? surgendi hora præteriit.
Sebastianus. — Quam horam putas ?
Vinandus. — Sextam, qua schola invisenda est.
Sebastianus. — Sis bono animo, ea nondum sonuit.
Vinandus. — Sonuit certè diu.
Sebastianus. — Id mihi non persuadebis.
Vinandus. — Si scholam accesserimus, tum ferulam nanciscemur.
Sebastianus. — Semel nobis indulgebit præceptor.
Vinandus. — Indulsit mihi heri, dicens se ultrà non condonaturum.
Sebastianus. — Nondum mihi condonavit plagam, ideo iam liber ero.
Vinandus. — Pete igitur tu scholam.
Sebastianus. — Non es congressurus ?
Vinandus. — Non, sed tu emanendi mihi copiam flagita.
Sebastianus. — Quid causæ afferam ?
Vinandus. — Dic me matri negotium facessere.
Sebastianus. — Timeo ne postea mater ambos apud præceptorem mendacii accuset.
Vinandus. — Id ne metuas, in me sumam si quid irata fuerit.
Sebastianus. — Bene, tu lues, ego minimè.
Vinandus. — Periculum faciam.
Sebastianus. — Iacias aleam, mea nihil refert.
Vinandus. — Tu abi, nam appetit septima hora.
Sebastianus. — Abeo, tu in medium dormias diem.
Vinandus. — Non hercle, pauxillum adhuc quiescam, mox inde erumpam.
Sebastianus. — Ego hinc discedo, tu pigritiam edormias. sed vide ne cum periculo.
Vinandus. — Ferulæ ictum non timeo, vulnera non infligit.
De morbo Socordiæ, quem scholasticis adscribunt.
Valterus & Petrus.
Valterus. — Salve tu Epimenides, cur tam diu Gymnasio non interfuisti ?
Petrus. — Morbus obstitit.
Valterus. — Morbus ! cuius farinæ fuit ?
Petrus. — Dolor nempe capitis et ventris.
Valterus. — Coniicio facilè quid ægritudinis fuerit.
Petrus. — Quî hoc agnoscis ? an ex facie mea ?
Valterus. — Non, quia medicam artem non calleo.
Petrus. — Unde aliâs percipis ?
Valterus. — Divino.
Petrus. — Potes divinare, amâbo dic, quam putas fuisse mihi infirmitatem ?
Valterus. — Eam quam adscribunt scholasticis, scilicet desidiam.
Petrus. — Minimè, toto cœlo aberras.
Valterus. — Ne inficias iveris, per Herculem is fuit morbus.
Petrus. — Peream si ille fuerit.
Valterus. — Esto, sed isto morbo plerunque succumbunt scholastici, dum à ludo absunt.
Petrus. — Assentio, sed istius cohortis ego non sum.
Valterus. — Ah, quasi te intus et in cute non noscerem.
Petrus. — Si talem me æstimas, nondum à vertice ad pedes me novisti.
Valterus. — Dum me hic occupat morbus, dico matri, me ex intestinorum dolore laborare.
Petrus. — Adhibet tum fidem tuis dictis ?
Valterus. — Ilico, et mollem collocat lectum, ovorúmque sorbitiuncula lauta me reficiens.
Petrus. — Si talem haberem matrem, sæpe me ægrum simularem, ut sorbitiuncula potirer et lautis bolis.
Valterus. — Ego nonnunquam totus sanus assero me infirmum, dum opipari aliquid meum palatum suspirat.
Petrus. — Mater mea citius fustem, quam talia mihi præberet.
Valterus. — Per Pollucem miror cur scholastici plus aliis socordiæ sint obnoxii.
Petrus. — In promptu causa est, quia à labore feriantur, eumque fugiunt et execrantur omnes.
De metu Ferulæ.
Cornelius & Christianus.
Cornelius. — Quò tu abis ?
Christianus. — Gymnasium literarium versús.
Cornelius. — Istuc tibi non congrediar.
Christianus. — Quid te remoratur vel detinet ?
Cornelius. — Quia (ut nosti) lectionibus diu non interfui.
Christianus. — Emaneres ideò.
Cornelius. — Ita, quia malè mihi metuò à ferula.
Christianus. — Non est tibi quid commenti, quo te excuses ?
Cornelius. — Veri nihil habeo quod afferam.
Christianus. — Vera ubi desunt, falsis utere, quò plagas effugias.
Cornelius. — Rogabo fortassis matrem, ut præceptorem mihi reconciliet.
Christianus. — Id age, et illico redeas.
Cornelius. — Vereor tamen matrem petere, quia latet eam illa mea à schola absentia.
Christianus. — Fugit id matrem tuam ? ubi locorum tum egisti ?
Cornelius. — Cum nonnullis commilitonibus aves captatum.
Christianus. — Proh, quid audio ? es tu avium captator ?
Cornelius. — Non sum sed captionis spectator.
Christianus. — Iuxtà carpendus ut captator es.
Cornelius. — Nunc quid faciam consulis, quò ferulam evadam ?
Christianus. — Certè consilio vaco.
Cornelius. — Scio quid faciam.
Christianus. — Quid fac audiam.
Cornelius. — Præceptoris ferulam subibo, ne parentum fustes recipiam.
Christianus. — Id si feceris, prudenter ages.
Cornelius. — Præstat molles ferulæ plagas sustinere, quàm fustium graves morsus.
Christianus. — Istud te sapere arguit, et pituitæ (ut vulgò fertur) non esse obnoxium.
Cornelius. — Corneæ fibræ homo esset, qui non acrem ferulam, quàm virides fustes ferre mallet, si quid commeruisset.
De excusatione absentiæ à ludo literario.
Laurentius & Crato.
Laurentius. — Quî fiat, nescio, hodie totus à schola abhorreo.
Crato. — Ego quoque.
Laurentius. — Ô si liceret iam à libris et lectione nos feriari.
Crato. — Id perquàm vellem.
Laurentius. — Periculum faciemus apud præceptorem de impetranda vacatione.
Crato. — Ægrè impetrabitur otiandi facultas, nam multi fuerunt dies celebres.
Laurentius. — Dicemus posthac nos fore ferventiores in literario labore.
Crato. — Istud verbum apud eum nihil habebit loci.
Laurentius. — Unde hoc nostis ?
Crato. — Quia illo verbo sæpe usi sumus, neque unquam facto æquavimus.
Laurentius. — Pollicemur nunc, cum periculo cutis.
Crato. — Arridet mihi, si et aliis.
Laurentius. — Sed si ludendi copiam nobis non concedat præceptor, ipse mihi ferias faciam.
Crato. — Vide si feceris, ne malè cadat.
Laurentius. — Quomodo malè caderet ?
Crato. — Quia cras ferulam senties.
Laurentius. — Ibi consilii sum plenus.
Crato. — Fac et nos participes si quid boni consilii nosti.
Laurentius. — Præceptorem adeo vel ipse, vel per nuntium, et domi meæ detineri dico negotio aliquo.
Crato. — Faciemus et id nos quoque tunc, tum unà expatiabimur.
Laurentius. — Sanciemus inter nos foedus, ut in scholis unus alterius afferat verbum.
Crato. — Placet, sed pœna dicatur in eum, qui tesseram fregerit.
Laurentius. — Pœna sit, quòd è nostro eliminetur consortio.
Crato. — Ratum sit et sancitum quod loqueris.
Quare Schola dicatur Ludus.
Eberardus & Theodoricus.
Eberardus. — Quorundam verbis aliquando percepi, scholam dici ludum, audistíne et tu ?
Theodoricus. — Audivi sæpiusculè.
Eberardus. — Quid tum censes ? æstimas verum esse ?
Theodoricus. — Neutiquam certè.
Eberardus. — Neque ego, cùm in ea non ludatur, sed percutiatur.
Theodoricus. — Tuæ accedo sententiæ.
Eberardus. — Fortassis præceptori est ludus, qui ad nutum nos miseros serit.
Theodoricus. — Istud ludere Eumenides ferant.
Eberardus. — Herculè scholam potius pistrinum quàm ludum dicerem.
Theodoricus. — Verius istud nominis ipsi conveniret Gymnasio.
Eberardus. — Sed age, dic causam, cur credis scholam dictam esse ludum ?
Theodoricus. — Eloquar, quantum ab aliis didici.
Eberardus. — Ero auditor sedulus.
Theodoricus. — Ut lusor suo Theseo sæpe facetias præbet, ita præceptor animo amico tanquam ludendo docebit discipulos.
Eberardus. — Hoc certè perpauci schola præfecti faciunt.
Theodoricus. — Nosco cute expertus.
Eberardus. — Ô quàm lubens scholas inviserem, si blandiens esset præceptor !
Theodoricus. — Oportet blandiri diligenti, non desidi et Endymioni, ut tibi.
Eberardus. — Miror an plus prodesset discipulis benignitas vel severitas præceptoris.
Theodoricus. — Istud non miror vel hereo : nescis libentius nos sequi blandientem quàm minantem ?
Eberardus. — Habuistíne unquàm ludimagistrum, qui ludentis speciem instruendo exhibuit ?
Theodoricus. — Habui, et quidem primo studii mei tempore.
Eberardus. — Studebas sub istius ferula apprimè diligenter ?
Theodoricus. — Conatum quem potui discendo adhibui, ut solent elementares pueri, si laudati fuerint, et non ad acres tractati virgas.
Eberardus. — Mirum est, si studio incaluisti : licentia tamen et blanditiis solemus fieri deteriores, ut Terentius inquit.
Theodoricus. — Nihil sceleris nobis permisit præceptor, sed in discendo nostros conatus laude extulit.
De die qua otiatur à lectione.
Ioannes & Udalricus.
Ioannes. — Ô simus hilares, sodales charissimi.
Udalricus. — Ut sic gestis ?
Ioannes. — Non gestirem hodie, cum à prandio sit nobis otiandum à lectionibus ?
Udalricus. — Illud et ipsi scimus.
Ioannes. — Hanc diem feliciorem omnibus aliis iudico.
Udalricus. — Et nos non parum delectat.
Ioannes. — Bellè post meridiem sol lucebit.
Udalricus. — Ita aurora prædixit.
Ioannes. — Prandii igitur peracta fabula, si omnibus est cordi, unà rusticabimur.
Udalricus. — Cui id displiceret ?
Ioannes. — Vel si vobis visum fuerit, in pomœrio ludemus.
Udalricus. — Parum intererit, quo nos recreemus loco, saltem in schola non desideamus.
Ioannes. — At adhuc incerti sumus, an à lectione vacabimus.
Udalricus. — Isto nihil est certius.
Ioannes. — Si facultas divagandi nobis dabitur, quid agemus scio.
Udalricus. — Exprime.
Ioannes. — Arcum in rus mecum feram in columbas tela emissurus.
Udalricus. — Si velint sagittam tuam morari.
Ioannes. — Nonnunquàm volando ipsas enecavi.
Udalricus. — Hoc contigit perquàm rarò.
Ioannes. — Quicquid avium consecutus fuero, commune erit.
Udalricus. — Age tum convivabimur.
Ioannes. — Ubi ? An in platea ovium, ubi solemus potitare à ludo ?
Udalricus. — Ibidem torrebimus aves à te enectas.
Ioannes. — Sed à symbolo per aves ego immunis ero.
Udalricus. — Quicquid biberimus, nos pendemus, tu non teruntium dabis.
Ioannes. — Sin nihil prædæ et spolii sagittæ à me emissæ attulerint, de impendio compotatiunculæ quid fiet ?
Udalricus. — Compotatiuncula nulla inter nos agetur.
Ioannes. — Dedeceret à deambulando siccis palatis nos digredi.
Udalricus. — Id laudabilius, quàm si madentes potu, nutanti gressu domum parentum repeteremus.
De Æstate.
Hermannus & Gysbertus.
Hermannus. — Placétne tibi mihi congredi rusticatum ?
Gysbertus. — Rusticari nondum cupio.
Hermannus. — Ego autem anhelo maximè, quia æstatis amœnitas advenit.
Gysbertus. — Est tibi æstas ? mihi hybernaculum adhuc immoratur.
Hermannus. — Hui, non pudet te hybernaculo nunc infidere temporis ?
Gysbertus. — Minimè, cùm acre sit frigus.
Hermannus. — Rus hinc abeo, visum quo modo campi floreant.
Gysbertus. — Abi, me comitem non habebis.
Hermannus. — Aliquo tamen dierum, quo tibi integrum erit, rus unà invisemus.
Gysbertus. — Si vacaverit, non renuam.
Hermannus. — Eundem in campum mihi est latum frondes redolentes.
Gysbertus. — Tales vix ortas reperias.
Hermannus. — Inveniam complures, nam diu floruerunt.
Gysbertus. — Deferésne eas deinde vænum clamando per plateas, hîc frondes redolentes ?
Hermannus. — Æstimas talia me agere ?
Gysbertus. — Quò aliâs feras ipsas ?
Hermannus. — Domum versús, ut ibi nobis redoleant.
Gysbertus. — Hoc negotii quis tibi dedit ?
Hermannus. — Mater.
Gysbertus. — Tum vade, ocyus exequere.
Hermannus. — Satis temporis ad vesperam restat.
Gysbertus. — Audín’ tu hac æstate quid ages, dum nimius fuerit æstus ?
Hermannus. — Domi me in umbra continebo.
Gysbertus. — Inamoenum est domi latitare aëre calido et blandienti.
Hermannus. — Non inficias eo.
Gysbertus. — Cur tum sub tecto domi tempus teris ?
Hermannus. — Oportet per parentes.
Gysbertus. — Plus æquo curiosi et molesti sunt parentes, qui te eo tempore domi coërcent, ut nusquàm proripias.
Hermannus. — Mei commodi sunt solliciti.
Gysbertus. — Istud domi desidere, quid conferre tibi potest ?
Hermannus. — Non parum prodest.
Gysbertus. — Explica.
Hermannus. — Domi cochleæ agendo vitam, calceos non detero, neque à sole exuror, ut fuscus fiam.
Gysbertus. — Per Herculem istud multum accommodat.
De Autumno.
Iasperus & Iacobus.
Iasperus. — Adest rursus tempus istud pestiferum, et hyemem reducens.
Iacobus. — Quod tempus putas ?
Iasperus. — Autumnale, cuius hodie primus est dies, festum sancti Bartholomæi.
Iacobus. — Vocas tu istud tempus pestiferum ?
Iasperus. — Voco, quia nunquàm magis quàm hoc tempore, morbo succumbunt homines.
Iacobus. — Si verum fateri vis, nullo non tempore totius anni laboratur doloribus corporis.
Iasperus. — Præcipuè tamen Autumni diebus.
Iacobus. — Nescio, laus superis, ego nunquàm infirmitatem sensi in Autumno.
Iasperus. — Præter istud incommodum, et frugem tamen aliquam secum affert.
Iacobus. — In quo est frugifer ?
Iasperus. — Quia vinum profert.
Iacobus. — In hoc certè laudem meretur.
Iasperus. — Alia quoque commoda habet.
Iacobus. — Quǽnam ? dic.
Iasperus. — Abigit pulices suo frigore, qui nos nocte in æstate verminarunt.
Iacobus. — Certè non omnibus illos depellit.
Iasperus. — Qui sentiunt pulices in Autumno ?
Iacobus. — Vetulæ mulieres semper sub vestibus quæritant eos.
Iasperus. — Apud illas perpetuum habent hospitium.
Iacobus. — Adde, et pediculi.
Iasperus. — Autumnus etiam nucum adducit messem.
Iacobus. — Istas non admodum moror.
Iasperus. — Narra quid causæ siet ?
Iacobus. — Quia adimunt vocis synceritatem.
Iasperus. — Eam restituit aqua pura et calida.
Iacobus. — Sed à cibo abhorreo, qui me aquam potare cogit.
Iasperus. — Supra communem hominum fortem sapis.
Iacobus. — Nunc me naso suspendis.
Iasperus. — Non, quia homines sæpe aliqua edunt, etiam unde perniciem sunt accepturi, istud tu fugiturum te dicis.
De Hyeme.
Vilhelmus & Georgius.
Vilhelmus. — Ah, ah, quantum frigeo.
Georgius. — Friges nunc temporis ?
Vilhelmus. — Nónne et tu frigore premeris ?
Georgius. — Non, sed totus caleo.
Vilhelmus. — Præstantius me vestitus es.
Georgius. — Id sanè parum est, sed crepidæ me calere faciunt.
Vilhelmus. — Facile frigus pellit, cui crepidæ sunt et chirothecæ subductæ pellibus.
Georgius. — Oportet et corpus multis operiri indumentis.
Vilhelmus. — Quid faciam nescio, malè ad hyemem instructus sum.
Georgius. — Quî hoc fit ?
Vilhelmus. — Indumenti mihi nihil est, nisi quam conspicis.
Georgius. — Verè non bene tibi cum hyeme conveniet.
Vilhelmus. — Si in patria agerem, in cœlo essem.
Georgius. — Quare ?
Vilhelmus. — Dum ibidem essem, hyemem non sensi.
Georgius. — Non tum scholam invisisti ?
Vilhelmus. — Æstate quidem, sed hyeme post fornacem latui.
Georgius. — Quid egisti ? torrebásne poma in fornacem ?
Vilhelmus. — Utique et pyra quandoque.
Georgius. — Mirum quòd parentes tibi indulserunt.
Vilhelmus. — Lubentissimè, sed istam non habebo hîc lautitiam.
Georgius. — Vereor quòd non.
Vilhelmus. — Ah, quantum mihi ferendum erit vice deliciarum, quas in patria habui.
Georgius. — Tibi ipsi es vates.
Vilhelmus. — Dabit Deus his quoque finem.
Georgius. — Sed serius fortassis quàm velles.
Vilhelmus. — Et hæc olim (ut inquit Poëta) meminisse iuvabit.
Georgius. — Mehercle dulcius nihil est, quàm actorum recordari laborum, quos superavimus.
Vilhelmus. — Multos tamen quandoque vidi (ut 2. Æneidos de Ænea scribit Vergilius) qui lachrymando habitam miseriam recensuerunt.
Georgius. — Stulti homines qui victam calamitatem lachrymis prosequuntur.
De Vere.
Gerhardus & Bruno.
Gerhardus. —Unde tanta fluviorum copia ?
Bruno. — Nix altis in montibus liquitur.
Gerhardus. — Fortassis.
Bruno. — Sic est.
Gerhardus. — Tempus expetit, quia ver adest.
Bruno. — Non adesset ver, cùm simus in martio mense ?
Gerhardus. — Nunc agricolæ redeunt ad agros colendos.
Bruno. — Labor etiam rursus incumbit equis.
Gerhardus. — Satis per hyemem quieverunt.
Bruno. — Inertiam ipsis aratrum expellet.
Gerhardus. — Fuistíne hisce diebus in pomariis ?
Bruno. — Istic nihil est quod agam.
Gerhardus. — At fortassis violas quæsisses.
Bruno. — Non sum violarum, sed librorum amator.
Gerhardus. — Putabam violas à rusticis egestas.
Bruno. — Hæ tuo naso et ori conveniunt.
Gerhardus. — Bona verba, quæso.
Bruno. — Ut loqueris, ita et responsum accipis.
Gerhardus. — Fateor, meo ipsius gladio cado.
Bruno. — Incidisti in foveam quam fecisti.
Gerhardus. — Post aliquot dies redolebunt pomaria violis.
Bruno. — Post multos, non paucos certè.
Gerhardus. — In dies iam è terra erumpunt.
Bruno. — Vidistín’ aliquas ?
Gerhardus. — Vidi complusculas.
Bruno. — Ego hoc vere nullam.
Gerhardus. — Si quas reperiam, ad te feram.
Bruno. — Id facito, si te non gravabit.
Gerhardus. — Non me degravat obsequium amico exhibendum.
Bruno. — Facile amicos tibi parabis (teste Comico) si obsequiis conferendis aliis delectaris.
Gerhardus. — Inservire amicis mihi delicium est.
Bruno. — Id hominem decet (ut alius inquit Comicus) ut homini alteri Deus sit, id est, præstet auxilium et commodum.
In festo sancti Galli.
Nicolaus & Vinandus.
Nicolaus. — Appetit nunc dies sancti Galli, quo scholastici delectari solent.
Vinandus. — Ego certè ipsius adventu nunc doleo.
Nicolaus. — Solebas tamen plus aliis gaudere ob diem istum.
Vinandus. — Fateor, sed nunc secus mecum agitur.
Nicolaus. — Amabo dic, quis tibi est scrupulus ?
Vinandus. — Facilis est, et tamen plurimum me malè habet.
Nicolaus. — Fortassis causam probè augurarer.
Vinandus. — Si coniectura consequi potes, dicam.
Nicolaus. — Periculi coniiciendi faciam.
Vinandus. — Age, audiam.
Nicolaus. — Non licet tibi prosternationi galli adesse.
Vinandus. — Hercule rem acu tetigisti.
Nicolaus. — Sed cedo, quid impedimenti erit ?
Vinandus. — Mater æs mihi largiri recusat.
Nicolaus. — Sis animi præsentis, isti rei facilè medebor.
Vinandus. — Quî mihi succurres ?
Nicolaus. — Mutuum tibi solidum æris dabo.
Vinandus. — Si feceris, non diu carebis ipso.
Nicolaus. — Estne tibi animus laborare ut tu gallum eneces, et (ut aiunt) rex efficiaris ?
Vinandus. — Istud honoris non cupio, ubi nihil est lucri.
Nicolaus. — Vellem me posse ipsius cædem peragere.
Vinandus. — Vino te donabo, si ipsi mortem intuleris.
Nicolaus. — Omne movebo saxum, quo ipsum acerbius aliis tangam.
Vinandus. — Spectator ero.
Nicolaus. — Sed interim non obliviscaris vini mihi modò promissi.
Vinandus. — Do fidem me præstiturum promissa.
Nicolaus. — Ego si gallum interfecero, lautum exhibebo vobis convivium.
Vinandus. — Quid à te immune accipiemus ?
Nicolaus. — Duos gallos gallinaceos ad veru coctos, et vini mensuras quatuor.
Vinandus. — Sat erit.
Nicolaus. — Spero quòd aliquid vini mihi donabitur, tum minus impendii faciam.
De festo sancti Lamberti.
Paulus & Thomas.
Paulus. — Rursus matrem iratam reddam.
Thomas. — Quo ipsam offendes ?
Paulus. — Rogitando pecuniam.
Thomas. — Pecunia quid eges, cum victum habeas ?
Paulus. — Aliis egeo quàm victu.
Thomas. — An non, quibus indiges, præbent tibi parentes ?
Paulus. — Quid ni ?
Thomas. — Cur tum æs expetis ?
Paulus. — Ludimagistro ut manus farciam.
Thomas. — Cuius rei gratia ?
Paulus. — Lamberti feriæ expostulant.
Thomas. — Ecce nisi dixisses, oblitus fuissem.
Paulus. — Nunquid et tu modico ære ipsum donabis ?
Thomas. — Quod moris est, ipse non intermittam.
Paulus. — Solet fieri, sed ignoro an meritò.
Thomas. — Forte præmii loco est ?
Paulus. — Pretium seorsum exolvitur.
Thomas. — Quod nunc dandum est, fortè munus æstimat præceptor.
Paulus. — Id muneris crebrius pendimus.
Thomas. — Nostíne, sæpe dandum amicis, ne intereat gratia ?
Paulus. — Præceptor munere isto non amicus, sed inimicus redditur.
Thomas. — Exploratum unde habes ?
Paulus. — Scio aliquos qui plus cæteris ipsi conferunt munuscula, et illos acerbius corrigit, et in eos animadvertit.
Thomas. — Quos sævius tractat, illos præ aliis diligit.
Paulus. — Istud diligere Eumenides ferant.
Thomas. — Cessa imprecari præceptori.
Paulus. — Quid tu ipsi dabis ? ego solido eum exhilarabo.
Thomas. — Numum præstares (quem indocti album vocant) tu opulentus es, ego obolum unum aut alterum dabo.
De eligendo Episcopo.
Iaspar & Melchior.
Iaspar. — Intererísne die lunæ Gymnasio literarios ?
Melchior. — Sic credo.
Iaspar. — Cui tuam dabis vocem ?
Melchior. — Quid hoc est vocem dare ?
Iaspar. — Id est, quem eliges in episcopum ?
Melchior. — Inconcinna est locutio.
Iaspar. — Dictu venustiorem.
Melchior. — Cui tuum dabis suffragium ?
Iaspar. — Poterísne et alio pacto eloqui ?
Melchior. — Possum, in cuius personam eligendam tu consenties ?
Iaspar. — Memoriæ istas recondam orationes. Ego suffragabor tibi.
Melchior. — Ne facito.
Iaspar. — Cur ? istum non desideras magistratum ?
Melchior. — Non, quia frugis nihil affert.
Iaspar. — Satis præmii mihi esset honor iste.
Melchior. — Ipse honoris istius avidus non sum.
Iaspar. — At pulchrum est dici episcopus.
Melchior. — Verum, sed miserum est censum non expectare.
Iaspar. — Si episcopus fierem, sperarem adhuc me in magnum evasurum virum.
Melchior. — Unde istud sperares ?
Iaspar. — Ex moribus Gentilium.
Melchior. — Quos isti habuerunt mores ?
Iaspar. — Ab his quæ in iuventute alicui acciderunt, sumpserunt futuræ fortunæ conditionem.
Melchior. — Fiebant etiam quandoque voti compotes ? vel semper frustrabantur spe ?
Iaspar. — Quídni ? sæpissimè.
Melchior. — Exemplum unum eloquere.
Iaspar. — Platoni in cunis dormienti, apes in os mel ingesserunt, ex quo aruspices eum fore virum facundum dixerunt, quod sic factum est.
Melchior. — Mirum quod audio, sed haud et ægrè credibile est.
De eligendo Rege.
Henricus & Iacobus.
Henricus. — Hodierno vesperi ubi tui cœnabunt parentes ?
Iacobus. — Ubi aliâs, nisi domi nostræ ?
Henricus. — Non aliquò sunt vocati convivæ ?
Iacobus. — Quò hodie invitati essent ?
Henricus. — Ad amicorum lances.
Iacobus. — Foris cœnare eos puderet hoc die.
Henricus. — Apud honestos convivam agere non est pudendum.
Iacobus. — Fateor.
Henricus. — Cur tum dicis quòd eos puderet ?
Iacobus. — Quia non solent hanc vesperam solennem foris peragere.
Henricus. — Quî fiat cedo ?
Iacobus. — Nobiscum frontem domi exporrigunt.
Henricus. — Ecquid voluptatis domi habetis ?
Iacobus. — Multum certè.
Henricus. — Fortassis regem inter vos decernitis.
Iacobus. — Id ipsum facimus scilicet.
Henricus. — Delectúne, an forte ?
Iacobus. — Chartulis pileo impositis.
Henricus. — Súntne omnes inscriptæ literis ?
Iacobus. — Sunt, et quidem nominibus magistratuum.
Henricus. — Adest etiam reginæ scriptus titulus ?
Iacobus. — Est, sed vel matri, vel ancillis vendicantur.
Henricus. — Fortuna quem regem fecerit, quid pendet ?
Iacobus. — Hodierno vesperi à sumptu est immunis.
Henricus. — Immunis ? quis tum vini exolvit cyathos ?
Iacobus. — Potu omni nos alii regem donamus, sed ipse alio tempore suo ære geniale parat nobis convivium et regium.
De festo Natali Christi.
Georgius & Gysbertus.
Georgius. — Ego nunquam toto anno plus gaudeo, quàm nunc temporis.
Gysbertus. — Ego verò nunquàm magis doleo.
Georgius. — Doles tu tempore adeò læto ?
Gysbertus. — Non dolerem in tanto frigore ?
Georgius. — Ipse totus lætor, ob festorum dierum adventum et copiam.
Gysbertus. — Quid feriæ tibi commodant ?
Georgius. — Otiabimur à lectionibus abundè.
Gysbertus. — Quot dies ?
Georgius. — Fermè quatuordecim.
Gysbertus. — Quando incipient istæ vacationes nostræ ?
Georgius. — À pridiano Thomæ, et ad alterum Circuncisionis diem durant.
Gysbertus. — Et interim non visimus scholam ?
Georgius. — Accedimus quandoque, sed solùm cantatum.
Gysbertus. — Quæ cantabimus ?
Georgius. — Reddenda istis sacris diebus in templo.
Gysbertus. — Istos cantus novi abhinc biennio.
Georgius. — Anni curriculo mihi exciderunt memoria.
Gysbertus. — Oportet ut sterilissima sit tibi memoria.
Georgius. — Talia mihi cura non sunt, diligentius lusus quàm ista cogito.
Gysbertus. — Scholasticum id dedecet.
Georgius. — Canenda bis diebus habésne scripta ?
Gysbertus. — Habeo, et cum musicis concentibus.
Georgius. — Exscribenda mihi ipsa accommodes.
Gysbertus. — Libentissimè.
Georgius. — Plurimum lætor, quòd nunc temporis adeò mitis est aër, et non acerbum frigus.
Gysbertus. — Et ego gaudeo, aliâs in matutinis precibus frigore perirem.
Georgius. — In lecto me continerem, si frigus sæviret.
Gysbertus. — Ah, propter novum Regem natum nihil velis pati ?
Georgius. — Durum est à tepido nido discedere.
De tempore Bacchanali.
Michael & Vilhelmus.
Michael. — Quot hebdomadæ nunc intersunt, inter ferias Natales Christianas et Quadragesimam ?
Vilhelmus. — Opinor novem.
Michael. — Hui tot ?
Vilhelmus. — Ita relatu aliorum accepi.
Michael. — Cuius verbis habes ?
Vilhelmus. — Viri cuiusdam apprimè docti.
Michael. — Tum longum erit carnisprivium.
Vilhelmus. — Tace, obsecro, verbum istud barbarum.
Michael. — Carnisprivium non est verbum venustum et Latinum ?
Vilhelmus. — Minimè, sed maximè impolitum.
Michael. — Dic politiorem dictionem aliquam.
Vilhelmus. — Tempus Bacchanale.
Michael. — Cur ita appellas tempus hoc ?
Vilhelmus. — Quia olim in sacrificiis Bacchi insaniebant ita, ut hoc tempore furiunt.
Michael. — Insaniebant, sacrificando Baccho Deo Gentiles ?
Vilhelmus. — Vivebant in omni luxu et dementia.
Michael. — Éstne tibi aliud verbum quo hoc tempus appelles ?
Vilhelmus. — Festum vel tempus Lupercale etiam potest dici.
Michael. — Quid novi verbi affers ?
Vilhelmus. — Novum non est, sed à veteribus historicis proditum.
Michael. — À quibus ?
Vilhelmus. — À Valerio Maximo.
Michael. — Cur illud nomen huic tribuis tempori ?
Vilhelmus. — Ob morem Gentilium.
Michael. — Quis is erat mos ?
Vilhelmus. — Pastores pecorum currebant hoc tempore nudi, habentes pelles inmanibus in honorem Panos Dei pastorum.
Michael. — In quod commodum isti sacrificabant ?
Vilhelmus. — Credebant quòd ab ovibus pelleret lupos : hinc vocatum est tempus Lupercale.
Michael. — Fiebant etiam voti compotes ?
Vilhelmus. — Ignoro, nam tunc temporis vitam non egi.
De Quadragesima.
Severinus & Philippus.
Severinus. — Poëtarum non semper vanæ sunt fabulæ.
Philippus. — Certè me iudice parum habent veri.
Severinus. — Habent mea sententia sæpe nihil præter veritatem.
Philippus. — Probes id, aliô qui fidem tibi non habeo.
Severinus. — De Fortuna fabulantur, quòd rotæ insistat.
Philippus. — Notum habui diu.
Severinus. — Istud veracissimè dicunt.
Philippus. — Fac mihi persuadeas.
Severinus. — Hactenus per aliquot dies curavimus cutem delicatissimè.
Philippus. — Prætereà quid ?
Severinus. — Et nunc instat tempus quo corpus rursus macerabimus.
Philippus. — Æstimas forte ieiunii tormentum.
Severinus. — Puto istud, nam carnes prohibentur, quæ solæ pascunt corpus.
Philippus. — Etiam pisces multos saginant.
Severinus. — Nervos adeò non roborant, ut caro.
Philippus. — Imò videas nonnullos pinguiores ex piscibus, quàm alios è carnibus.
Severinus. — Qui isti sunt ?
Philippus. — Monachi in cœnobiis, ubi Pythagoricè mensa instruitur.
Severinus. — Crassa illorum capita et ventres obesi certè è piscibus non fiunt, vel exurgunt.
Philippus. — Fortè extra limen monasteriorum vescuntur crudis carnibus.
Seuerinus. — Scio, et vidi, non solùm credo.
Philippus. — Et mihi visum est creberrimè.
Severinus. — In hisce semiseptem hebdomadibus esurialibus quo vescêris cibo ?
Philippus. — Pisis et pyris in fornace tostis.
Severinus. — Ficubus istis, qui rusticis mel sapiunt ?
Philippus. — Ita, illos ad panem edo cum nucibus.
De festo Paschatis.
Petrus & Matthæus.
Petrus. — Appetit nunc tempus, quo nullum toto anno est crudelius.
Matthæus. — Quod illud est adeò impium ?
Petrus. — Paschatis puto dies.
Matthæus. — Sunt isti tibi immanes et impii ?
Petrus. — Utique nam magna solet fieri cædes.
Matthæus. — Habetur tum semper bellum hoc tempore ?
Petrus. — Nescis istud ?
Matthæus. — Ignoro.
Petrus. — Nosti Thuringiam regionem Germaniæ Orientalis ?
Matthæus. — Nosco, ubi urbs Erphurdia est excellentior.
Petrus. — Ibidem duo sunt loci : unus ab Halece, alter à Vitulo nomen sortitus.
Matthæus. — Et quid posteà ?
Petrus. — Inter hos circa Pascha ingens bellum oritur.
Matthæus. — Etiam annuo ?
Petrus. — Imò quotannis duabus vicibus.
Matthæus. — Tempore dic quo ?
Petrus. — Circa Quadragesimæ auspicium, et ferias paschales.
Matthæus. — Cuius loci incolæ evadunt victores ?
Petrus. — Cùm exorditur esuriale tempus, illi de Halece agnominati.
Matthæus. — Quare illi ?
Petrus. — Quia diebus ieiunii piscis iste in coquinis et patinis dominatur.
Matthæus. — Quando illi triumphant de prælio, quibus Vitulus agnomen præbuit ?
Petrus. — Paschatis tempore.
Matthæus. — Qui hoc ?
Petrus. — Nam sequentibus diebus victitatur carnibus.
Matthæus. — Lepidum audio iocum.
Petrus. — Hoc quondam Erphurdiæ agens, nugari audivi.
Matthæus. — Satis festinum dicterium.