De festo Pentecostes.
Vinandus & Baptista.
Vinandus. — Sabbato proximo pridianus erit dies festi Pentecostes.
Baptista. — Compertum id habeo.
Vinandus. — Ventri nostro rursus bellum afferet.
Baptista. — Quale bellum narras ?
Vinandus. — Corporis bellum, ieiunium scilicet.
Baptista. — Pulchrè ieiunium vocas bellum, quia ventri odiosum est.
Vinandus. — Hactenus tranquilla fuit caro nostra.
Baptista. — Unde ista sibi tranquillitas quam æstimas ?
Vinandus. — Quia à Paschatis die non sensit ieiunii molestiam.
Baptista. — Corpus meum tum ovis, tum aliis affatim est pastum delicatis bolis.
Vinandus. — Sabbato denuò in pristinum ibimus.
Baptista. — Facile est unum diem abstinentia peragere.
Vinandus. — Ipso die Pentecostes accedes sacram Synaxin ?
Baptista. — Incertus sum.
Vinandus. — Quî sic ? ego me accingam, quo gratiam Spiritus sancti acquiram.
Baptista. — Facerem et id ipse quoque, sed unicum me moratur.
Vinandus. — Istud quidnam est ?
Baptista. — Invitus confiteor.
Vinandus. — Ego alicubi ignoto mea delicta recenseo, tum plus audeo.
Baptista. — Parabo et me, ut tecum peccata in sacrificuli aurem murmurem.
Vinandus. — His Spiritus sancti feriis nobis scholasticis in primis est scelerum sex eiicienda.
Baptista. — Verè dicis, ut Spiritus sanctus nos invitat.
Vinandus. — Si is nobis præsto fuerit, sine sudore discemus.
Baptista. — Ô utinam tum mihi adesset.
Vinandus. — Peccata exue, pœnitentiam age, certè te suo donabit munere.
Baptista. — Enitar pro viribus.
Vinandus. — Sic facias, et literis fies aptior alumnus.
De festo sancti Martini.
Hieronymus & Hermannus.
Hieronymus. — Quótnam dies abhinc absunt feriæ sancti Martini ?
Hermannus. — Opinor octo.
Hieronymus. — Quodie peragentur ?
Hermannus. — In macra die, scilicet Veneris.
Hieronymus. — Vespera tamen erit ipso die Iovis.
Hermannus. — Erit ni fallor.
Hieronymus. — Ô tum adhuc bene nobiscum agetur.
Hermannus. — Unde illud coniicis ?
Hieronymus. — Nam tunc carnibus vescentur homines.
Hermannus. — Illud nostro stomacho non commodabit.
Hieronymus. — Imò plurimùm proderit.
Hermannus. — Effare quomodo ?
Hieronymus. — Quicquid iusculi vel carnis à mensis levarint, nobis adfores cantantibus impartient.
Hermannus. — Ad istud certè ollam mihi parabo.
Hieronymus. — Si tibi placuerit, invicem tunc temporis ostiatim canemus.
Hermannus. — Oppidò mihi arridet.
Hieronymus. — Sed quicquid obsonii, vel æris nobis datum fuerit, commune erit.
Hermannus. — Conferetur in illius vesperæ nostrum convivium.
Hieronymus. — Sed qua hora egrediemur precatum stipem ?
Hermannus. — Postquam octava sonuerit.
Hieronymus. — Illud temporis planè integrum erit nostræ precationi.
Hermannus. — Conveniet maximè, nam eo tempore de mensa tolluntur patinæ.
Hieronymus. — Anno abhinc proximo tantum accepi alimenti, quo octo victitabam dies.
Hermannus. — Ô si ea nunc rediret fortuna !
Hieronymus. — Sperandum est, et Deo confidendum.
Hermannus. — Quis illius non anhelaret adminiculum ?
Hieronymus. — Multi suum exoptant præsidium, verùm inserviunt ipsi iniquè.
Hermannus. — Hi consequentur gratiam eius ad Græcorum Calendas.
De Xeniis mittendis.
Kilianus & Theodoricus.
Kilianus. — Precor tibi diem candidum.
Theodoricus. — Talem et tibi opto.
Kilianus. — Xenium fac mihi præbeas.
Theodoricus. — Hui, tam citò ! vix novi anni dies illuxit.
Kilianus. — Hodie verum est tempus dandi xeniola.
Theodoricus. — Hodie incipit, sed diu durat.
Kilianus. — Fateor, sed tamen qui alteri dare volunt, non diuturnam moram agunt.
Theodoricus. — Expecta, quo ad ipsum struxero.
Kilianus. — Non opto strenam farinaceam.
Theodoricus. — Lautior mihi non est alia.
Kilianus. — Sed puderet me amicum mellito munusculo salutare.
Theodoricus. — Quî id fit ?
Kilianus. — Quia timerem ne ab ipso nausearet.
Theodoricus. — Vanum metuis, si bonus esset, boni consideret.
Kilianus. — Verbis fortassis, at corde sperneret.
Theodoricus. — Is personatus amicus esset.
Kilianus. — Honestius est panniculum emunctorium largiri vice xenii.
Theodoricus. — Est quidem, sed tale munus non omnibus in promptu est.
Kilianus. — De interula aut panni ulna plura conficiuntur.
Theodoricus. — Sed sæpe pluris constat conficiendi sumptus, quàm pannus.
Kilianus. — Cultros vidi quandoque inter amicos missitari.
Theodoricus. — Illos ego non mitterem.
Kilianus. — Cur ?
Theodoricus. — Quia vulgò dicitur, cultros amicitiam rumpere.
Kilianus. — Solide isti tu accedis dicto ?
Theodoricus. — Non totus consentio.
Kilianus. — Attamen nonnihil ipsi fidem præbes.
Theodoricus. — Facio, ut solent hi, qui quicquid audiunt, ex oraculo prolatum putant.
Kilianus. — Es tu illius farinæ homo ?
Theodoricus. — Nescio. Meipsum non nosco.
Kilianus. — Sed strenulam mihi fac mittas.
Theodoricus. — Cras ultrò tibi conferam, interim spe vivas.
De Pecunia danda in novæ scholæ ingressu.
Martinus & Nicolaus.
Martinus. — Feriabimúrne post meridiem à lectionibus ?
Nicolaus. — Non compertum habeo.
Martinus. — Ego ea spe ducor.
Nicolaus. — Vide ne vanam spem foveas.
Martinus. — Certus sum, spe non frustrabor.
Nicolaus. — Præstaret fide iussorem habere.
Martinus. — Tam scio quàm nomen meum.
Nicolaus. — Eloquere quî scias.
Martinus. — Est mihi adolescens domi, qui primùm iam scholam inviset.
Nicolaus. — Hoc quid afferet nobis ?
Martinus. — Ipse à præceptore copiam otiandi nobis impetrabit.
Nicolaus. — Qua arte ?
Martinus. — Largiendo ipsi pauxillulum numorum.
Nicolaus. — Putas illud quod introitum vulgò appellitant ?
Martinus. — Istud ipsum volo.
Nicolaus. — Sat habeo.
Martinus. — Verùm, nostín’ unde mos ille pervenerit ?
Nicolaus. — Audivi nunquàm originem.
Martinus. — Dicam huius consuetudinis fontem, si te audire non tæduerit.
Nicolaus. — Audire gestio.
Martinus. — Qui apud artifices mechanicos tyrones sunt, istius artificii classi aliquid pendêre coguntur.
Nicolaus. — Vidi quandoque in ipsorum artificum conciliabulo.
Martinus. — Isto munusculo favorem sibi vendicant aliorum.
Nicolaus. — Etiam in ipsorum album referuntur.
Martinus. — Non secus et novus literarum tyro et præceptorem et nos demeretur.
Nicolaus. — Quo ?
Martinus. — Præceptorem pauxillo æris, nos verò otio medii diei.
Non semper esse studendum.
Vincentius & Vilhelmus.
Vincentius. — Heus tu, paucis te volo.
Vilhelmus. — Quis me vocat ?
Vincentius. — En, ego te voco.
Vilhelmus. — Quid est quod me vis ?
Vincentius. — Facilis res est.
Vilhelmus. — Exprime ocyus.
Vincentius. — Quî sit quod ita palles ?
Vilhelmus. — Palleo ? id ipse ignoro.
Vincentius. — Palles non secus ac ægrotares.
Vilhelmus. — Sanè nihil sentio doloris, gratia Deo.
Vincentius. — Unde tum pallor ille oritur ?
Vilhelmus. — Color hic mihi est nativus.
Vincentius. — Non adeò pallescunt homines à natura.
Vilhelmus. — Quî nosti ? ésne medicus ?
Vincentius. — Non, sed coniectura assequor, te chartis nimiùm addictum.
Vilhelmus. — Literis totum transigo otium quod habeo.
Vincentius. — Si id agis, tibi ipsi obes.
Vilhelmus. — Hoc non spero, quòd mihi desim studendo.
Vincentius. — Prodes fortè animæ, sed corpori noces.
Vilhelmus. — Malo animæ quàm corporis profectum.
Vincentius. — Bellè dicis, sed corpori debili et animæ tandem vis perimitur.
Vilhelmus. — Periti istud non asserunt.
Vincentius. — Quid tum dicunt ?
Vilhelmus. — Ad tenuem lancem, literas melius imbibi.
Vincentius. — Concedo, sed tamen oportet corporis curam non totam omittere.
Vilhelmus. — Neque hoc facio.
Vincentius. — Extremum dementiae esset, abstinentia immodica suum fraudare genium.
Vilhelmus. — Præstat tamen alimonia animæ quàm corporis.
Vincentius. — Enervatis autem corporis viribus, fulcimentum animæ et virtutibus tollitur.
Vilhelmus. — Inficias non eo, cum corpus sit animæ promptuarium.
Quem ludum debeant iuvenes exercere.
Antonius & Laurentius.
Antonius. — Hui ludis tu tesseris ?
Laurentius. — Hoc tua quid refert ?
Antonius. — Ludus iste non scholasticorum est.
Laurentius. — Quorum tum est ?
Antonius. — Nebulonum, heluonum, et histrionum.
Laurentius. — Vidi ego complures literarum tyrones hoc uti ludo.
Antonius. — Nihilo fuêre meliores.
Laurentius. — Ánne peiores eos fuisse censes ?
Antonius. — Hercule non solùm peiores, sed et pessimos.
Laurentius. — Tu nosti, quia tertius Cato es.
Antonius. — Ride ut lubet, vera loquor.
Laurentius. — Nihil ludendum et scholasticis arbitraris ?
Antonius. — Ludendum et ipsis quandoque, sed aliud lusus genus.
Laurentius. — Age, qui ludus ?
Antonius. — Ludi nempe honesti, et verecundi.
Laurentius. — Qui illi sunt ?
Antonius. — Quos olim Cumani suos docuerunt liberos.
Laurentius. — Quales isti tradiderunt pueris ?
Antonius. — Natare, dimicare, et certare luctando.
Laurentius. — Nullos alios ?
Antonius. — Nullos quos audiero.
Laurentius. — Nunquam charta lusoria, vel talis ?
Antonius. — Minimè gentium.
Laurentius. — Etiámne inter convivia cum amiculo ?
Antonius. — Nusquàm locorum.
Laurentius. — Nimiùm sapuerunt.
Antonius. — Si semel et iterum concessissent, malè cecidisset.
Laurentius. — Nonnunquàm ludere, ferendum esse.
Antonius. — Audistín’ Platonem dicentem, non parvum incommodum esse consuetudinem iniquam ?
Laurentius. — Consuetudo diutino et frequenti conatu fit, non rarò tentando.
De Eleemosynis colligendis.
Ludovicus & Pantaleon.
Ludovicus. — Placétne tibi mihi congredi ?
Pantaleon. — Quò ?
Ludovicus. — Ignoras ? ostiatim petitum decimas nostras.
Pantaleon. — Decimas quid vocas ?
Ludovicus. — Stipem, quæ nobis pauperibus à divitibus erogatur.
Pantaleon. — Est illa nobis vice decimarum ?
Ludovicus. — Utique est.
Pantaleon. — Mihi non fit verisimile.
Ludovicus. — Pinguis Minervæ homo es, quòd ista non capis.
Pantaleon. — Haud capio, rogo apertius mihi dicas.
Ludovicus. — Obsecundabor, tu ausculta.
Pantaleon. — Advertam diligenter.
Ludovicus. — Nosti agrorum dominos oportere suis, aut parœcianis, aut principibus pendere decimas ?
Pantaleon. — Nosco per parentes meos.
Ludovicus. — Non secus oportet et divites illos, de suis bonis pendere nobis stipem.
Pantaleon. — Certè si oporteret eos, tum nunquàm recusarent.
Ludovicus. — Dum renuunt, ipsis luditur.
Pantaleon. — Imò plus luditur nobis, quàm ipsis.
Ludovicus. — Longè aberras.
Pantaleon. — Deliro dicis : venter mihi fame perit.
Ludovicus. — Divitum incommodum longè est gravius.
Pantaleon. — Dic, quod illud est ?
Ludovicus. — Dei incidunt iram, quòd pietatis non sunt cultores.
Pantaleon. — Istud non æstimant.
Ludovicus. — Sed olim ante iudicem Deum acerbè sentient.
Pantaleon. — Interim induciis fruuntur ?
Ludovicus. — Miserae induciæ sunt, quas certum sequitur tormentum.
Pantaleon. — Solatium tamen est dilatione frui, etiam momentanea.
De Ludo Pilæ.
Gysbertus & Petrus.
Gysbertus. — Ut sic desidetis ? surgite pigerrimi.
Petrus. — Quid conabimur ?
Gysbertus. — Colludemus nonnihil ?
Petrus. — Malumus hîc in gramine viridi quiescere.
Gysbertus. — Endymionum est, non adolescentum, ita gramini incumbere.
Petrus. — Attamen dulce est.
Gysbertus. — Iucundius mihi est ludere, quàm torpere.
Petrus. — Age, ludendo concertemus.
Gysbertus. — Pilámne iaciendo invicem ?
Petrus. — Cui est pila ? nobis deest.
Gysbertus. — En, hîc duas habeo.
Petrus. — Molliorem et leviorem accipiemus.
Gysbertus. — Bellè dicis, nam ista minus afferet doloris.
Petrus. — Sed sortiemur periculi et ludi comites.
Gysbertus. — Ludemus, ut pila scrobibus impellatur.
Petrus. — Tum sors mittatur, quis incipiat.
Gysbertus. — Scrobs prius adscribatur cuilibet.
Petrus. — Quisque accipiat quam velit, suprema erit mea.
Gysbertus. — Advolve pilam, in cuius scrobem ceciderit, eam in alios proiiciet.
Petrus. — Papæ, meam incidit, fugite hinc.
Gysbertus. — Ho, ho, neminem tetigisti, notula tibi appingatur creta.
Petrus. — In calceum fige mihi cretæ lineam.
Gysbertus. — Demum adiice foveis pilam.
Petrus. — Nunc tuæ intrudam foveæ.
Gysbertus. — Si feceris, te primum proiiciam.
Petrus. — Vidén’ ? age quæ lubet.
Gysbertus. — Fuge, aut te iactu petam.
Petrus. — Si audes, iacias.
Gysbertus. — Audeo maiora, en, tactus es.
Petrus. — Et te rursus ad suras læsi.
Gysbertus. — Vix credo, nam sensi penitus nihil.
De Ludo globorum missilium, quos Omnia vocant Colonienses tyrunculi literarii.
Cornelius & Iacobus.
Cornelius. — Non decet aliis ludentibus nos ita defidere.
Iacobus. — Præstat spectatorem esse, quàm ignavum collusorem.
Cornelius. — Auspicemur et nos duo ludum cognitum.
Iacobus. — Quem agemus consulis ludum ?
Cornelius. — Globularem.
Iacobus. — Cum globulis quos Omnia vocant ?
Cornelius. — Impolitum est istud verbum.
Iacobus. — Nosti tu aliud venustius ?
Cornelius. — Ipse dicerem globulos missiles per pollices.
Iacobus. — Et istam memoria recondam orationem.
Cornelius. — Fiat fossiculus, in quem globuli mittantur.
Iacobus. — Tibi culter est, effode terram.
Cornelius. — Præscribe tu ludi carceres.
Iacobus. — Hoc signo ligneolo.
Cornelius. — Præmitte tu globulum, ego deinde.
Iacobus. — En istic me ferias.
Cornelius. — Si possum, non sinam te ibidem durare.
Iacobus. — Te expectabit globulus.
Cornelius. — Vides ? ubi nunc sistis ?
Iacobus. — Semel sum à te propulsus, id nihil æstimo.
Cornelius. — Denique tria vici, tu nondum lucratus es.
Iacobus. — Istis tribus nihil addes lucri.
Cornelius. — Res ipsa loquetur.
Iacobus. — Quibus Fortuna prius aspirat, tandem adversatur.
Cornelius. — Mox sex numerabo.
Iacobus. — Ipse præveniam te.
Cornelius. — Ah, nunc mihi timeo.
Iacobus. — Ecce et mihi tria sunt.
Cornelius. — Ego rursus tribus te excello.
Iacobus. — Non diu numero superior manebis.
Cornelius. — Istud experiar.
Iacobus. — Tuis conatibus ipse obsistam.
Cornelius. — Enitere quantum potes.
De Ludo globorum qui torquentur per anulum.
Udalricus & Vinandus.
Udalricus. — Eamus deambulatum rus versus.
Vinandus. — Ruri quid tractabimus ?
Udalricus. — Ibi et ambulando, et colludendo nos oblectabimus.
Vinandus. — Quod ludi genus exercebimus ?
Udalricus. — Torquebimus globum per anulum ferreum.
Vinandus. — Age, propere eamus.
Udalricus. — Sed audi, in ludo globi anularis peritior me es.
Vinandus. — Rarus certè ipsum exerceo.
Udalricus. — Attamen videbo quid et ego possim.
Vinandus. — Globum prome.
Udalricus. — En tibi ferreum anulum, terræ infige.
Vinandus. — Flagellum et mihi præbe.
Udalricus. — Sortiemur, quis prius ludet.
Vinandus. — Ego cultrum sursum iaciam, tu elige.
Udalricus. — Seligam alterum cultelli latus, signum ubi impressum est.
Vinandus. — Latus planum sursum vergit, exordiri est meum.
Udalricus. — Age, placet, incipe.
Vinandus. — Ictu primo globum per anulum pellam.
Udalricus. — Si feceris eris mihi magnus Apollo.
Vinandus. — Ridere sine, videbis me virum.
Udalricus. — Ah, ah, nondum te expertum aspicio.
Vinandus. — Nescis verbum Vergilii, neminem ubique felici ludere dextra ?
Udalricus. — Ut ego, ita per anulum agitares globum.
Vinandus. — Robur tibi est maius quàm mihi.
Udalricus. — Hic non robur, sed et promptitudo valet.
Vinandus. — Nunc bellè anulum penetrabit.
Udalricus. — Vel à latere præteribit.
Vinandus. — Istud ipsi prohibebo.
Udalricus. — Clausis oculis aptius te luderem.
Vinandus. — Verbis tu magnus es, sed factis nullus.
De Ludo Saltus.
Georgius & Volfgangus.
Georgius. — Ô vos ciconiarum proles.
Volfgangus. — Sumus proles ciconiarum ?
Georgius. — Estis, quia longissima habetis crura.
Volfgangus. — Hoc tua nihil refert.
Georgius. — Si audetis, ego pomilio unum quemvis vestrûm ad saltandum lacesso, et provoco.
Volfgangus. — Et ipse in arenam tecum descendam.
Georgius. — Hoc saltandi more me imitare.
Volfgangus. — Præsileas, faciam periculum.
Georgius. — Ter solùm salias post cursum factum.
Volfgangus. — Metam signa lapide aut ligno.
Georgius. — En, hîc constiti.
Volfgangus. — Eam facilè assequar metam.
Georgius. — Id post cursum iactita.
Volfgangus. — Nunc viri aspice saltum.
Georgius. — Ah, saltum indignum iuvene tali.
Volfgangus. — Pro viribus conatus sum.
Georgius. — Vires tibi (ut video) sunt imbecilles.
Volfgangus. — Rursus experiar quid possim.
Georgius. — Semel vici, non alterum tibi concedam saltum.
Volfgangus. — Si nunc non assequor metam, palmam dabo.
Georgius. — Lubens permitto, tandem tenta.
Volfgangus. — Vides me penè assecutum metam tuam ?
Georgius. — Assecutus es, sed non longius transponis.
Volfgangus. — Sat est quòd attigi.
Georgius. — Denuò tibi consequendam ponam metam aliam.
Volfgangus. — Vix remotius collocabis.
Georgius. — Puderet me si non qualibet vice distantius saltarem.
Volfgangus. — Te virum dicam, si ostenderis.
Georgius. — Vides ? penè prolongassem.
Volfgangus. — Quod penè fit (ut vulgò dicitur) id tamen non consequitur votum.
De certamine cursus.
Gerardus & Crato.
Gerardus. — Cessemus oro de hoc ludo torquendi globum per anulum.
Crato. — Repetemus tum ædes nostras ?
Gerardus. — Ut visum fuerit vobis.
Crato. — Esset nimis tempestivum.
Gerardus. — Ludi aliud genus incipiamus.
Crato. — Quale æstimas auspicandum ?
Gerardus. — Mihi ex diutino inflexu genua dolent.
Crato. — Eò præstaret in gramine decumbere.
Gerardus. — Id me puderet, sed currendo ipsa reficiam.
Crato. — Hoc fatigat, non recreat.
Gerardus. — Currere vires excitat, quas enervavit torpor.
Crato. — Multi currendo crura infregerunt, qui torpendo tuti fuissent.
Gerardus. — Equi in stabulis diutius sistendo, crurum vires amittunt.
Crato. — Aliud equis et homini competit.
Gerardus. — Quemlibet vestrum ad parem cursum irrito.
Crato. — Et ego currendo tecum palæstram ineo.
Gerardus. — Aliquo pretiolo curremus.
Crato. — Quid deponemus ?
Gerardus. — Victus pendet binas vini mensuras.
Crato. — Mensuras cervisiæ, non vini exolvet.
Gerardus. — Ut lubet, qui primus portæ adfuerit, vicit.
Crato. — Sed unà cursum inchoëmus.
Gerardus. — Adsis, meo adsta lateri : dum clamavero, curremus alacriter.
Crato. — Asto, curre, non retine me veste.
Gerardus. — Ho, ho, vici, vici.
Crato. — Nisi cecidissem, me non præcurrisses.
Gerardus. — Gaudeo me evicisse te : utcunque primus attigi metam, id refert nihil.
Crato. — Facile est vincere solum currentem.
Gerardus. — Fortuna victoriam largiri solet.
An ille sit doctus semper (ut putant rustici) qui magnos potest legere libros.
Philippus & Hieronymus.
Philippus. — In doctissimi hominis ædibus nunc fui.
Hieronymus. — Doctissimi ! age, quis iste est ?
Philippus. — Ecclesiæ nostræ rector, quem vulgus pastorem appellitat.
Hieronymus. — Proh, istum doctissimum existimas ?
Philippus. — Non magnæ esset eruditionis, cùm grandes legat et habeat libros !
Hieronymus. — Librorum acervus et pretiositas doctum non arguit virum.
Philippus. — Vulgus tamen persuasum habet, grandium librorum lectorem, peritum admodùm esse.
Hieronymus. — Toto errat cœlo id credendo.
Philippus. — Errorem illum mihi ostende.
Hieronymus. — Multi libros habent, quos neque legunt, neque lectos intelligunt.
Philippus. — Quare tunc eos mercati sunt ?
Hieronymus. — Ut se exornent, tanquàm oppidò gnaros.
Philippus. — Stulti qui pecuniam non retinent.
Hieronymus. — Emendo librorum supellectilem docti sibi nomen conciliant.
Philippus. — Si hoc scirem, doctum me vocatum iri, tota re paterna libros emerem.
Hieronymus. — Apud populum philosophus dicereris.
Philippus. — Utrum præstare credis, complures habere libros, et indoctum esse, vel peritum, et pauculos libros ?
Hieronymus. — Peritum esse prævalet, et modicos possidere codices.
Philippus. — Peritia è memoria citò elabitur, in libris autem diutius durat.
Hieronymus. — Præstantius tamen est (ut inquit Erasmus) ingenium habere doctum, quàm libros eruditos.
Philippus. — Sed è memoria elapsa scientia, ubi rursus acquiretur, si copia librorum deerit ?
Hieronymus. — Ubique extant bibliothecæ literariæ.
De præceptore eligendo.
Antonius & Ioannes.
Antonius. — Es tu in hoc ludo literario duraturus longius ?
Ioannes. — Minimè, sed aliò me conferam.
Antonius. — Quò locorum ?
Ioannes. — Ubi melius erit consultum meo profectui in literis ?
Antonius. — Vide ne præstantiora quærens, viliora incidas.
Ioannes. — Providebo strenuè.
Antonius. — Sed nosti quis sit præceptor eligendus ?
Ioannes. — Instar cæci, qui mihi arridet, illi me subdo.
Antonius. — Ementium haberes morem, qui nihil emunt, nisi diu antè perspectum habeant.
Ioannes. — Præceptorem, ut rem vænum expositam, licétne perspicere ?
Antonius. — Duo sunt, per quæ præceptor utrisque (ut aiunt) brachiis amplexandus cognoscitur.
Ioannes. — Quæ illa sunt ? edissere precor.
Antonius. — Si eruditè docet, et discipulos literatos reddit.
Ioannes. — Eruditionem præceptoris ignoti quomodo percipiam ?
Antonius. — Audiendo eum docentem, vel alios de ipso consulendo.
Ioannes. — Ego indoctus iudicii sum expers.
Antonius. — Peritiores, qui vir sit, facilè tibi ostendent.
Ioannes. — Iudicántne etiam discipuli de præceptoris industria ?
Antonius. — Hæres in illo ? nescis proverbium vulgò usurpatum, discipuli doctrinam ex præceptoris pendêre peritia ?
Ioannes. — Audivi interdum, Qualis præceptor, tales et fieri discipulos.
Antonius. — Quid tum adhuc suspenso es animo ?
An Præceptor literarius sit colendus tanquàm parentes.
Iacobus & Laurentius.
Iacobus. — Ut ita erga præceptorem te habes ?
Laurentius. — Tua quid refert ?
Iacobus. — Nihil.
Laurentius. — Quid ni ? tum sileas.
Iacobus. — Iniquum videns, tacere nequeo.
Laurentius. — Est istud iniquum, obloqui præceptori ?
Iacobus. — Certè parum decet.
Laurentius. — Par pari referre licet.
Iacobus. — Præceptori non reluctandum, sed tacendum est.
Laurentius. — Dico ut tu, iniqua obticere nequeo.
Iacobus. — Taciturnitas decorat iuvenem, præcipuè ad præceptoris verba.
Laurentius. — Vecors esset, qui ad plagas obmutesceret.
Iacobus. — Qui obmurmurat, plus ictuum recipit.
Laurentius. — Iuvat me tamen verbis ulcisci, si factus non conceditur.
Iacobus. — At miserum est verbis emere verbera.
Laurentius. — Istas parui pendo plagas.
Iacobus. — Illi infelicis ter succedit, qui præceptorem non veneratur.
Laurentius. — Talem hominem quis veneraretur ?
Iacobus. — Sit fortunæ cuiuscunque, denique præceptor noster est.
Laurentius. — Non diu sibi discipulus ero.
Iacobus. — De tuo non plorabit discessu.
Laurentius. — Et ego gaudebo me ab eo liberari.
Iacobus. — Præceptores non secus ac parentes sunt colendi.
Laurentius. — Sanè per Herculem, id ego feci nunquam.
Iacobus. — Ego autem maiori amore præceptorem, quàm parentes sum prosecutus.
Laurentius. — Ô ingrate parentibus !
Iacobus. — Præceptor scientiam mihi præbet, quod nequeunt parentes.
Laurentius. — Ab ipsis autem vitam habes, et quòd homo es.
Iacobus. — Id parum est : quid enim vita est sine literarum peritia ?
Laurentius. — Nescis, vita nihil est nobilius ?
Iacobus. — Sed vita nostra, imperiti si fuerimus, non vita, sed mors est verius, si quid Aristoteli fidei datur.
De Nundinis & munerum Nundinariorum emptione.
Severinus & Balthasar.
Severinus. — Vidisti, quàm fervidè tentoria erigunt mercatores ?
Balthasar. — Vidi, quid deinde ?
Severinus. — Nundinarum appetunt feriæ.
Balthasar. — In illo mihi nihil metitur.
Severinus. — Sed ipse nonnihil commodi spero.
Balthasar. — Quo nomine ?
Severinus. — Ab amicis munera nundinaria expecto.
Balthasar. — Ah, expectare miserum est.
Severinus. — Satius tamen expectare, quàm nihil habere spei.
Balthasar. — Qui spe vivit, miseram agit vitam.
Severinus. — Non omnes spe frustrantur.
Balthasar. — Plures certè quàm voti compotes fiunt.
Severinus. — Nundinaria munera quotannis his nundinis mihi largiuntur affatim.
Balthasar. — Fortunatior me es, cui non teruntius datur.
Severinus. — Tu alienus es, ego incola et civis sum.
Balthasar. — Si in patria agerem, etiam de nundinis gauderem.
Severinus. — Expecto nunc, et calceos, et tiaram me accepturum.
Balthasar. — Quis ista ubi mercabitur ?
Severinus. — Cognati et agnati mei, qui ex alienis adsunt oppidis.
Balthasar. — Vide, ne mercimoniis impediti tui obliviscantur.
Severinus. — Ego ipsos sæpe admoneo, et interpello.
Balthasar. — Rogare mendicorum est.
Severinus. — Non stipem rogo, sed munus nundinarum.
Balthasar. — Parum interest.
Severinus. — Sit utcunque, ego lubens accipio ea munuscula.
Balthasar. — Certè desiperes, si data recusares.
De Nundinis Francfordiensibus.
Gysbertus & Andreas.
Gysbertus. — Nautæ nunc suas instruunt naves passim.
Andreas. — Quò concessuri sunt ?
Gysbertus. — Francfordiam versús.
Andreas. — Appropinquátne tempus nundinarum ?
Gysbertus. — Mox in foribus erit anteà, quam isthuc venient.
Andreas. — Non putassem adhuc eas pulsare fores.
Gysbertus. — Ô quam vellem et me istuc posse concedere.
Andreas. — Ibidem tibi quid exequendum esset.
Gysbertus. — Præter quam ignota perlustrarem loca, prorsus nihil.
Andreas. — Pigrior ego essem, quàm quòd eò tenderem, ubi nihil esset quod agerem.
Gysbertus. — Dulce est peragrasse varias urbes.
Andreas. — Præstat tamen quandoque in patria mansisse.
Gysbertus. — Francfordiam Hercule accederem, nisi aliqua memorarentur.
Andreas. — Quæ te detinent ?
Gysbertus. — Sanè multa, præcipuè tamen duo.
Andreas. — Quæ illa sunt ?
Gysbertus. — Primùm viatici carentia.
Andreas. — Num id pater tibi suppeditaret ?
Gysbertus. — Nimio constat, ego iuvenis quantum ipse sumptus in diversoriis facerem ?
Andreas. — Fidem do, sed quod est alterum impedimentum ?
Gysbertus. — Dicunt in itinere eum, cui nunquam visa est Francfordia, tractari ut asinum inter simias.
Andreas. — Et istud nonnunquàm vidi quomodo aquæ immergebantur.
Gysbertus. — Post illud et multantur credo pecunia.
Andreas. — Fortè aureum insumunt convivio, id parum est.
Gysbertus. — Certè non parum est, quia difficilis acquisitu est pecunia.
Andreas. — Tibi et tui similibus nihil obest.
De vitando mendacio.
Evergissus & Hermannus.
Evergissus. — Nostra non diu amicitia constabit.
Hermannus. — Mali quid ipsam infrigeret ?
Evergissus. — Mentiri assuescis.
Hermannus. — Mentiri ioco ferendum est.
Evergissus. — Anguem minus odi, quàm mendacium.
Hermannus. — Loqueris tu semper certa ?
Evergissus. — Aut sileo, aut quæ mihi constant, loquor.
Hermannus. — Iocarísne interdum ?
Evergissus. — Etiam sæpissimè.
Hermannus. — Quî iocari potes, si vero inniteris ?
Evergissus. — Nequit iocus per verum, credis, fieri ?
Hermannus. — Verum mordere solet, et odium párere.
Evergissus. — Delectátne tum sermo falsus ?
Hermannus. — Nugæ quantò maiores, tantò exhilarant uberius.
Evergissus. — Frugi homines falsitate et mendacio non capiuntur.
Hermannus. — Non omnes sunt Solones, ut tu.
Evergissus. — Probi veritate sola tenentur.
Hermannus. — Attamen quandoque dum carpuntur, inviti eam recipiunt.
Evergissus. — Mendacio detestabilius in homine nihil esse potest.
Hermannus. — Lusorem, vel furem, vel latronem esse adhuc gravius est.
Evergissus. — Ah, minimè, longè ista excedit mentiri ipsum.
Hermannus. — Credat hoc Iudæus apella.
Evergissus. — Qui mentiri audet, nihil sceleris intentatum relinquit.
Hermannus. — Ô tu mendacii contemptor.
Evergissus. — Vulgò fertur, Furari mendacium comitatur.
Hermannus. — Vulgi non est innitendum sententiæ.
De confessione.
Thomas & Iodocus.
Thomas. — Recensuistíne sacerdoti peccata tua ?
Iodocus. — Nondum.
Thomas. — Quando exequêris istud muneris ?
Iodocus. — Adhuc sat restat temporis.
Thomas. — Peracto autem opere, dulce est quiescere.
Iodocus. — Etiam ante laborem quies est iucunda.
Thomas. — Sed non adeò delectat ut negotio executo.
Iodocus. — Assentio.
Thomas. — Ego nunc confessum eo.
Iodocus. — Comitabor te.
Thomas. — Cui soles delicta enarrare, an plebeiario nostro ?
Iodocus. — Feci nunquam, sed semper cuipiam monachorum.
Thomas. — Istud et mihi est moris.
Iodocus. — Apud illos plus mihi est devotionis.
Thomas. — Et illi ipsi pecuniæ nihil expetunt.
Iodocus. — Aliquid eorum tamen acciperent, si daretur.
Thomas. — Timésne etiam sacerdoti peccata denudare ?
Iodocus. — Metuebam olim puer, nunc non.
Thomas. — Metum quid tibi incutiebat ?
Iodocus. — Dicebatur passim, quòd uni à confessore fronti clavus infigeretur.
Thomas. — Istud et ipse audivi, sed credebam nunquam.
Iodocus. — Confiteris tu ex chartula ?
Thomas. — Confiteor, aliâs timor omnium mihi induceret peccatorum oblivionem.
Iodocus. — Prohibent tamen istud nonnulli confessionem audientes.
Thomas. — Timent ne perdatur schedula, verùm eam deinde ilico comburo.
Iodocus. — Latinéne reddis confessionem ?
Thomas. — Non, sed Germanicè loquor.
Iodocus. — Confessor quadam vice nolebat à me Romanum audire sermonem.
Thomas. — Fortassis pessimè intellexit.
Iodocus. — Certe parum doctus fuit.