VIRO SUMMO
THOMAE BARTHOLINO,
HENRICUS MEIBOMIUS.
S. D.
Responsarias meas nuper rectè tibi redditas esse, ex magni Simonis Paulli optimo filio Christiano Paullo lubens intellexi. Significat verò idem mihi nomine tuo, velle te parentis mei Johan. Henr. Meibomii epistolam de flagrorum in re veneriâ usu, renumque et lumborum officio, typographo recudendam dare. Quare nihil mihi gratius potuit accidere. Traxit quidem epistola illa originem ex liberioribus in convivio jocis, est que illius editio, parente inscio, Lugduni Batavorum procurata à magno illo viro cui inscripta est. Placuit tamen pluribus præstantibus in Europa viris, est que in publicis etiam scriptis à quibusdam laudata. Quin, cum initio pauca tantum exemplaria essent excusa, inter amicos distribuenda, cæpit desiderari ab eruditis et anxiè inquiri à curiosis, cum argumentum nescio quid haberet ἑλκυστικόν Dolui ipse sæpius me amicis desiderantibus ejus copiam facere non potuisse ; nolebam tamen eam iteratò imprimendam dare, partim, quod non omnia illius probarem partim, quod inter prima famæ incrementa illorum censuram incurrere nollem, quibus jam tum hæ tinctæ sale pruriente chartæ nimis fescenninæ videbantur. Interim tamen antè paucos annos vel Lugd. Batav., vel alibi, nescio quo editore, recusa est, quod quidem non ægrè tuli, si tamen eâ de re admonitus fuissem, luculentior prodiisset editio. Nunc verò valdè mihi gratulor, quod tibi quoque, quem inter primaria sua decora Europa numerat, ita placuerit, ut imprimendam iteratò censeas, novis accessionibus per te auctam. Tibi jam ab illis ambitiosè tristibus periculum nullum est, nec metuis, ne
Quin sacra hæc aliter non constant, nec Vestalibus aut horribilibus Sabinis nos scribinus, sed medicis. Meretur verò argumentum illud examinari accuratius, nec dubito a Te magni ingenii et lectionis infinitæ Viro, omnia esse adducta, quæ ornare illum locum possint. Cum tamen edita epistola quædam margini sui exemplaris adscripserit parens, ea debitis locis inserta, locupletandæ editioni, transmitto. Sunt dein nonnulla in hac epistolâ, quæ sapiunt anti-Harveïana tempora, in quibus malo ipse optimi parentis mei errorem agnoscere, quam defendere, cum præsertim ipsi non cum aliquot tantum doctis, sed cum aliquot sœculis sit communis. Nostri illud Celsi tui : « levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt. Magno ingenio, multaque nihil ominus habituro convenit etiam simplex erroris confessio. Et cur non mereatur veniam error, in quem non tam pertinacia aliqua, quam ævi infelicitate incurrit ? Illa quidem, quæ in initio epistolæ de curatione morborum per flagellationes refert, aliorum nitantur auctoritatibus, nec dubii multum habent. Videntur autem recentiores remedia illa, malo ipso si non majora, ingrata tamen, in superferè habuisse. Illam tamen maniacorum per verbera curationem, cujus ex Cælio Aureliano, Rhase, aliis que meminit, superiori adhuc seculo in Anglia fuisse usitatam, quamvis medici ejus non meminerint, disco ex Bodino qui libro quinto de Republicâ ita loquitur : « Insania vero interdum in furorem abit : quod furoris genus verberibus mitescit. Nam Londini furiosorum hominum multitudo eodem coacta domicilio verberibus acerrimè castigatur quartâ-decimâ lunâ, quæ major vis est furoris, tumente cerebro. Cujus rei me commiseratio cum cœpisset, intellexi à curatoribus salutarem esse furoris medicinam. »
Fœminis apud Romanos palmæ feriebantur, credebatur que hinc prœgnantibus facilior partus, sterilibus autem fœcunditas accedere. Sat id superstitiosum erat, fiebatque à Lupercis tantum, amiculo Junonis sivè pelle caprinâ, ut docet Festus, induti ; rident que ipsi Romani, ut apud Juvenalem sat. 2, videre est. Somnambulos, dum noctu surgunt, probè verberandos esse nonnulli censent, id quod feliciter cessisse certo exemplo mihi cognitum est, malo per verbera atrocia feliciter depulso, nec unquam recurrente. Recenset dein parens flagellationum ad libidinem concitandam factarum historias, mox que in causas inquirere incipit. Rejicit autem primùm astra, dein consuetudinem, à quâ solâ rationem hujus rei deduci non posse, satis, ni fallor, fecit manifestum. Id verò considerat, flagellationem illam non alibi, quam in dorso, lumbis que factam, hinc que eruendam veram causam censet. Ostendit igitur, cum sacras litteras, tum antiquitatem omnem unanimi consensu lumbis renibusque et lateribus suas in generatione seminis et Veneris usu partes deferre. Et non pauca quidem ex variis scriptoribus adduxit ; possent autem longè plura ejus generis, ex poëtis potissimùm adferri, nisi res jam tum clara esset. Ideòque id apud me quoque certum, lumbos plurimum ad negotium Veneris facere. Quod verò dein probare suscipit, à renibus in lumbis sitis semen primum elaborari, et si multos præclaros viros et qui ante et qui posteum vixerunt habeat ὁμοψήφους mihi necdum probavit. In confesso enim hodiè est apud veritatis scrutatores sanguinem per arterias emulgentes ad renes deferri, renibus autem per emulgentem venam in cavam et indè in cor redire : arterias spermaticas sanguinem ex arteriâ magnâ accipere, venas spermaticas eundem à partibus seminalibus, partim in cavam, partim in emulgentem venam reducere : qualis sanguinis motus ex valvularum in his venis constitutione manifesto probatur. Patet autem indè, nihil à renibus ad testes per vasa descendere. Interim verum manet, lumbos calidos ad Veneris opus facere, frigidos illud impedire, rectè que à medicis ad libidinem excitandam aut supprimendam calida vel frigida lumbis apponi. Ut enim parens meus ipse ex Cagnato, Montuoque observavit, sunt in lumbis majora vasa sita, in quibus si sanguis incalescit, necesse etiam est, per arterias spermaticas eum calidiorem tandem defluere, ipsam que seminalem materiam facilè mobilem in fervorem agi. De Renibus ita censeo. Si incaluerint solito magis, sanguini per venas emulgentes relabenti majorem calorem communicari, cum que continuo ad renes sanguis accedat, relabatur que, potest à renum calore toti sanguineæ massæ calor communicari major, undè etiam per arterias spermaticas sanguis calidior descendit. Hinc que explicari potest, cur quibus calidi renes, ii ad libidinem propensi, et quæ alia φαινόμενα ad suam sententiam probandam adduxit parens. Fortè etiam aliquando in illis, quibus jam tum calidus est sanguis, sunt que proindè libidinosiores, renes etiam calidi à sanguine continuò accedente fiunt, ceu notum est medicis, ubi errore diætæ incaluit sanguis, renum peccatum facillimè luere, quia ad eos præ aliis partibus magna quotidiè sanguinis copia accedit. Tum igitur non tam à renum calori dependet libido, quam à communi causâ, sanguinis nempe calore et libido et renum calor. Porrò jam ita rem explico. Per verberum incussus calefit in lumborum vasis, quà minoribus, quà majoribus sanguis, tandemque in ipsis etiam renibus, inde tota massa sanguinea demùm, ideòque et per arterias seminales fervidior elabitur, immò copiosior quoque, dum per illorum scelestorum ad Veneris prælia se parantium libidinosas cogitationes concitatur quodam modo versùs spermaticas partes effervescens sanguis. Ita et per decubitum molliorem, supinum, seminis profluvia incalescente sanguine concitantur. Equitantes in Venerem pronos fieri notum est, annotatumque jam tum in Centone problematum quæ sub Aristotelis nomine circumferuntur, sect. IV. probl. 12. Rationem autem hanc reddit auctor διὰ τὴν θερμότητα καὶ τὴν κίνησιν ταὐτὸ πάσχουσι, ὅπερ ἐν τῇ ὁμιλίᾳ propter calorem et agitationem ita afficiuntur, ut in coïtu solent, planè ad mentem meam. Incalescit enim per motus illos successiones que equitantium sanguis in vasis lumborum, promoveturque sanguinis per Aortæ truncum descendentem motus et ita etiam versus partes seminales. Contrarium quidem testari videtur Hyppocrates, lib. de aër. aq. et loc. ineptos nimiùm ad Venerem fieri eos, qui multum equitant. Veram explicandus ille est de continuâ Scytharum equitatione, quæ ad lassitudinem usque fit, corpusque debilitat ac resolvit, et ita Veneris stimulos supprimit. Ea verò de quâ ex Aristotele diximus, equitatio moderata intelligitur, per quam incalescant tantum lumbi. Non placet nunc progredi et distinctè quo libet ad examen vocare, quæ Parente meo adducta sunt, argumenta cum præsertim ea, quæ Sennertus habet, parenti pleraque memorata, jam tum satis feliciter discusserit Nath. Highmorus, Anatom. Operis lib. I. part. 3, cap. 4. Retinent interim suam certitudinem multa à Parente proposita, rejectâque tantum illâ de Renum vi σπερματοποιητικῇ sententia, reliqua fere plana sunt. Fortè ex recentioribus nonnulli ex suis hypothesibus aliter illa φαινόμενα explicare conarentur, quomodo Vir quidam ingeniosus qui seminis materiam chylum, non sanguinem, sibi firmiter persuaserat, per verbera in lumbis calefieri ampullascentem ibi chyli alveum, tumque ad partes genitales materiam quoque seminis magis moveri, arbitrabatur. Possem longè alia adferre, quibus hodiè commentum illud de succo nervoso placet, quem semini quoque materiam præbere existimant. Verum in illarum hypotheseon veritatem inquirere, non est hujus loci. Video autem hic verum esse, quod de omni impensarum genere dicebat olim Grœcinus apud Columellam : plerosque nova opera fortius auspicari, quam tueri perfecta. Meam tamen, quam de sanguinis in lumbis incalescentia proposui sententiam, non hypothesibus, sed certis probatisque niti arbitror ; Quod si tibi quoque, Vir magne, placuerit, longè magis in eâ confirmabor. Vale. Scripsi Helmstadii in Academiâ Julia.
Prid. Kal. Sept. ann. 1669.