APPENDIX
I (p. 44) PATENT OF KING JOHN ENTRUSTING A FRENCHMAN WITH THE COMPLETION OF LONDON BRIDGE (1201)
“Literæ patentes, etc. de edificatione et sustentatione pontis Londinensis. Patent Roll 3º Iohannis, m. 2, no. 9.
“Iohannes Dei gratia rex, etc. dilectis et fidelibus suis majori et civibus Londinensibus salutem. Attendentes qualiter circa pontem Xanctonensem et pontem de Rupella Deus a modico tempore sit operatus per sollicitudinem fidelis clerici nostri Isenberti, magistri scolarum Xanctonensium, viri utique literati et honesti, ipsum de consilio venerabilis patris in Christo H. Cantuariensis Archiepiscopi596 et aliorum, rogavimus et monuimus et etiam coegimus ut pro vestra et multorum utilitate, de ponte vestro faciendo curam habeat diligentem. Confidimus enim in Domino, quod idem pons tam necessarius vobis et omnibus transeuntibus, ut scitis, per ejus industriam, faciente Domino, poterit in proximo consumari. Et ideo volumus et concedimus quod salvo jure nostro et conservata indempnitate civitatis Londinensis, census edificiorum quæ super pontem prædictum idem magister scolarum faciet fieri sint imperpetuum ad eundem pontem reficiendum et operiendum et sustentandum. Quia igitur idem pons tam necessarius sine vestro et aliorum auxilio perfici non poterit, mandamus vobis, exhortantes quatinus memoratum Isenbertum et suos pro vestra utilitate pariter et honore sicut {426} decuerit benigne recipiatis et honoretis in hiis quæ dicta sunt, consilium et auxilium vestrum eidem unanimiter impendentes. Quicquid enim boni et honoris eidem Isenberto feceritis, nobis factum reputare debetis. Si quis vero eidem Isenberto vel suis in aliquo foris fecerit, quod non credimus, vos illud eisdem faciatis, quam citius ad vos pertinet emendari. Teste meipso, apud Molinellum, xviii. die Aprilis.
“Sub eadem forma scribitur omnibus fidelibus per regnum Angliæ constitutis.”
Hearne, at the end of “Liber niger Scaccarii,” London, 1771, vol. i. p. 470*; Thomas Duffus Hardy, “Rotuli Literarum Patentium in Turri Londinensi asservati,” London, 1835, fol. p. 9.