Ibi vero terræ tenebricosæ et Tartari caliginosi
pontique infructuosi et cœli stelligeri
ex-ordine omnium fontes et fines sunt,
molesti, squalidi, quos oderunt Dii quidem,
740
hiatus ingens, nec quisquam toto integro anno
solum attingeret, ubi primum portas intra venisset.
Sed sane huc et illuc ferret antea procella procellæ
[molesta: horrendum vero etiam immortalibus Diis
hoc monstrum: et noctis obscuræ domus horrenda
745
stat, nubibus obtecta nigris.]
Has ante portas Japeti filius sustinet cœlum latum
stans, capiteque et indefessis manibus,
firmiter, ubi Noxque et Dies prope euntes
sese-mutuo compellabant, alternis-subeuntes magnum limen
750
æreum: hæc quidem intus itura-est, illa vero foras
egreditur, neque unquam utrasque domus intus cohibet;
sed semper altera saltem extra domum (existens)
super terram versatur; altera rursum intra domum (existens)
exspectat sui tempus itineris, donec veniat.
755
[Hæc quidem terrestribus lumen multa-cernens habens,
illa vero Somnum in manibus, fratrem Mortis,
Nox noxia, nube tecta caliginosa.]
Ibi autem Noctis filii obscuræ domus habent,
Somnus et Mors, graves Dii: neque unquam eos
760
Sol lucidus intuetur radiis,
cœlum scandens, nec cœlitus descendens.
Horum alter quidem terramque et lata dorsa maris
quietus percurrit et placidus hominibus;
alterius vero ferreum quidem cor, aheneum vero ei pectus
765
crudele in præcordiis: tenet autem quem primum arripuerit
hominum: hostis vero etiam immortalibus Diis.
Illic dei inferi in-anteriore-parte ædes resonantes,
fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ,
stant: horrendus autem canis foris custodit,
770
sævus, artemque malam habet: introeuntibus quidem
adulatur pariter caudaque et auribus ambabus;
exire vero non iterum permittit retro, sed observans
devorat, quemcunque prenderit extra portas euntem
[fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ.]
775
Ibidem vero habitat abominanda dea immortalibus,
horrenda Styx, filia reciprocantis Oceani
maxima-natu. Seorsum vero a diis inclytas ædes incolit
ingentibus saxis supertectas: circum autem quaque
columnis argenteis ad cœlum firmatæ-sunt.
780
Raro vero Thaumantis filia, pedibus velox Iris,
nuntii causa versatur super lata dorsa maris,
quando lis et contentio inter Deos exorta-fuerit,
et sane quisquis mentiatur cœlestes domos tenentium:
Jupiter vero Irim misit Deorum magnum jusjurandum ut-ferat
785
e-longinquo in aureo vase, multum-celebratam aquam,
frigidam, quæ e petra destillat excelsa,
alta: multum vero etiam subtus terram spatiosam
e sacro flumine fluit per noctem nigram
Oceani cornu: decima vero pars secreta-est.
790
Novem quidem circa terramque et lata dorsa maris
vorticibus argenteis volvens in mare cadit;
illa vero una e saxo profluit, magnum damnum Diis.
Quisquis perjurium libans juraverit
immortalium, qui tenent verticem nivosi Olympi,
795
jacet spiritus-expers integrum per annum,
neque unqum ambrosiæ et nectaris accedit propius
cibum, sed jacet non-respirans et mutus
stratis in lectis, malus autem sopor eum obtegit.
Sed postquam morbo defunctus-est magnum per annum,
800
alia ex alia excipit molestior ærumna.
Novennio autem a Diis separatur æternis,
neque unquam ad concilium miscetur neque ad epulas,
novem totis annis: decimo vero miscetur iterum
cœtibus immortalium, qui cœlestes domos incolunt.
805
Tale itaque jusjurandum constituerunt Dii Stygis perennem aquam,
priscam, quæ fluit valde-asperum per locum.
[Ibi autem terræ caliginosæ et Tartari obscuri
pontique infructuosi et cœli stellati,
ex-ordine omnium fontes et fines sunt,
810
molesti, squalidi, quos oderunt Dii ipsi.
Illic autem splendidæque portæ et aureum limen
immotum, radicibus longis compactum,
sua-sponte-natum: ante-illud vero deos extra omnes
Titanes habitant, ultra Chaos caliginosum.
815
Ceterum valde-crepantis Jovis inclyti auxiliarii
domus incolunt in Oceani fundamentis,
Cottusque atque Gyas. Briareum quippe fortem (existentem)
generum suum fecit graviter-fremens Neptunus;
dedit autem Cymopoliam in-matrimonium-ducendam, filiam suam.]
820
Ast ubi Titanes e Cœlo expulerat Jupiter,
minimum-natu peperit filium Typhoëum Terra ingens
Tartari in concubitu per auream Venerem.
Cujus manus quidem sunt ob robur laboribus aptæ
et pedes indefessi robusti Dei: ex humeris vero ei
825
erant centum capita serpentis, horrendi draconis,
lingus nigris lambentia; hujus autem in oculorum
admirandis capitibus sub superciliis ignis micabat:
[omnibus autem ex capitibus ignis flagrabat cernentis,]
voces autem in omnibus erant horrendis capitibus,
830
omnigenum sonitum emittentes, ineffabilem. Interdum enim quidem
sonabant, ut Diis intelligendum-esset, interdum vero etiam
tauri valde-mugientis, robore indomiti, vocem ferocis,
interdum vero etiam leonis sævum animum habentis,
interdum vero etiam catulis similia, mira auditu,
835
interdum vero stridebat, resonabant autem montes alti.
Et sane evenisset res inevitabilis die illo,
et hic mortalibus et immortalibus imperasset,
nisi sane bene intellexisset pater hominumque Deorumque.
Graviter autem intonuit atque fortiter, circum vero terra
840
horrende edidit-fragorem et cœlum latum superne,
pontusque Oceanique fluctus et tartara terræ.
Pedibus vero sub immortalibus magnus contremuit Olympus,
insurgente rege: ingemiscebat autem tellus.
Ardor vero ab utroque occupabat cæruleum pontum
845
tonitruque fulgurisque, ignisque ab illo monstro,[TR4]
[flammisque ventisque fulmineque ardenti:]
fervebat autem terra omnis et cœlum atque mare:
furebant vero sane circum littora undique fluctus magni
ab impetu Deorum, concussioque non-sedanda oriebatur:
850
expavit Pluto, inferis mortuis imperans,
Titanesque sub-tartarum circa Saturnum (exsistentes),
[ob inexstinguibilem fremitum et gravem conflictum.]
Jupiter vero postquam jam incitavit suum robur sumpsitque arma,
tonitruque fulgurque et corscans fulmen,
855
percussit ab Olympo insiliens: circum vero omnia
combussit ingentia capita sævi monstri.
Ast ubi jam hoc vicit ictibus percutiens,
id cecidit mutilatum, ingemiscebat autem terra vasta:
flamma vero fulminato prosiliebat a-rege
860
montis in saltibus opacis, asperis,
percusso: multaque vasta ardebat terra
vapore ingenti et liquescebat velut stannum
per artem juvenum, inque bene-forato catino
calefactum, vel ferrum, quod solidissimum est,
865
[montis in saltibus victum igne flammeo,
liquescit in terra divina, sub Vulcani manibus.]
Sic igitur liquescebat terra jubare ignis ardentis.
Abjecit autem illum animo mœstus in Tartarum vastum.
Ex Typhoëo autem est ventorum vis humide flantium,
870
excepto Noto Boreaque, et Argeste Zephyroque.
Qui quidem ex Diis sunt natum genus, hominibus magna utilitas.
Alii vero sine-usu venti inspirant mare.
Hi sane incidentes in obscurum pontum,
clades magna hominibus, gravi sæviunt turbine;
875
alibi autem alii flant, dissipantque naves,
nautasque perdunt: mali autem non est remedium
viris, qui illis occurrerint in ponto:
illi rursum etiam per terram immensam, floridam,
opera jucunda corrumpunt humi-prognatorum hominum,
880
replentes pulvereque et molesto tumultu.
Sed postquam sane laborem beati Dii perfecerunt,
cum-Titanibus autem honorum causa certarunt vi,
jam tum jubebant regnare atque imperare,
Terræ ex-consilio, Olympium late-cernentem Jovem
885
immortalibus. Hic vero ipsis bene distribuit honores.
Jupiter autem Deorum rex primam uxorem duxit Metidem,
plurimum ex-Diis edoctam atque mortalibus hominibus.
Sed cum jam esset Deam splendidis-oculis Minervam
paritura, tum jam dolose animo decepto
890
blandis sermonibus, in suam condidit alvum Jupiter,
Telluris consiliis et Cœli stellati.
Sic enim ei suaserunt, ne regium honorem
alius haberet Jovis loco Deorum sempiternorum.
Ex hac enim in-fatis-erat prudentes liberos nasci:
895
primam quidem virginem splendidis-oculis Tritonidem
par habentem patri robur et prudens consilium:
sed deinde sane filium Deorum regem et virorum
erat paritura, superbum animum habentem:
sed sane illam Jupiter ante in suum condidit ventrem,
900
ut sibi indicaret Dea bonumque malumque.
Postea duxit splendidam Themidem, quæ peperit Horas,
Eunomiamque Dicenque et Irenen florentem,
quæ opera curant mortalium hominum;
Parcasque, quibus maximum honorem dedit prudens Jupiter,
905
Clothoque Lachesinque et Atropon, quæ dant
mortalibus hominibus habendum bonumque malumque.
Tres vero ei Eurynome Gratias peperit pulcris-genis,
Oceani filia, peroptabilem formam habens,
Aglajamque et Euphrosynen Thaliamque amabilem:
910
harum etiam e palpebris amor destillabat specantium
solvens-membra: jucundum vero sub superciliis spectant.
Ceterum hic Cereris multorum-altricis ad lectum venit,
quæ peperit Proserpinam candidis-ulnis, quam Pluto
rapuit sua a matre; dedit autem sapiens Jupiter.
915
Mnemosynen vero deinceps amavit pulchricomam,
ex qua ipsi Musæ aureis-diadematis natæ-sunt
novem, quibus placent convivia, et oblectatio cantus.
Latona autem Apollinem et Dianam sagittis-gaudentem,
suavissimam prolem præ omnibus Cœlitibus,
920
peperit sane, ægida-tenenti Jovi concubitu mista.
Postremam vero Junonem floridam duxit uxorem.
Hæc autem Heben et Martem et Lucinam peperit,
mista in concubitu Deorum regi et hominum;
ipse vero ex capite splendidis-oculis Tritonidem,
925
acrem, tumultus-excitantem, ducem-exercitus, indomitam,
venerandam, cui clamoresque placuerunt bellaque pugnæque.
Juno autem Vulcanum inclytum, concubitu non mista,
peperit, (ac succensuit et contendit cum suo marito,)
præ omnibus artibus ornatum Cœlitibus.
930
Ex Amphitrite autem et valde-resonante Neptuno
Trito late-potens natus-est magnus, qui maris
fundum tenens apud matrem caram et patrem regem
incolit aureas ædes, sævus Deus. Sed Marti
clypeos-dissecanti Cytherea Terrorem et Pavorem peperit
935
sævos, qui virorum densas turbant phalanges
in bello horrido cum Marte urbes-devastanti,
Harmoniamque, quam Cadmus magnanimus duxit uxorem.
Jovi vero Atlantis Maja peperit gloriosum Mercurium,
præconem Deorum, sacrum lectum conscendens.
940
Cadmea vero ei Semele peperit clarum filium,
mixta in concubitu, Bacchum multum-hilarantem,
immortalem mortalis: nunc vero ambo Dii sunt.
Alcmene vero peperit vim Herculeam,
mixta in concubitu Jovi nubes-cogenti.
945
Aglajam vero Vulcanus, percelebris utrimque-claudus,
minimam-natu Gratiarum floridam duxit uxorem.
Aureo-crine autem Bacchus flavam Ariadnen,
filiam Minois, floridam fecit conjugem.
Hanc vero ei immortalem expertemque-senii fecit Saturnius.
950
Heben autem Alcmenæ pulcris-talis fortis filius,
vis Herculis, peractis luctuosis certaminibus,
filiam Jovis magni et Junonis aureis-calceamentis,
pudicam duxit uxorem in Olympo nivoso:
felix, qui magno facinore inter Deos confecto,
955
habitat illæsus et expers-senii omnibus diebus.
Soli autem indefesso peperit inclyta Oceanis
Perseis Circenque et Æëtem regem.
Æëtes autem filius mortales-illuminantis Solis
filiam Oceani, extremi fluvii,
960
duxit Deorum ex-consiliis, Idyiam pulcris-genis.
Hæc autem ei Medeam pulcris-talis in concubitu
peperit subacta per auream Venerem.
Vos quidem nunc valete, Olympias domos tenentes,
[insulæque continentesque-terræ et salsu intus pontus.]
965
Nunc autem Dearum genus cantate, blandiloquæ
Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis,
quæcunque quidem mortales apud viros cubantes
immortales pepererunt Diis similes liberos.
Ceres quidem Plutum peperit, diva Dearum,
970
Jasio heroï mista jucundo amore
novali in ter-proscisso, Cretæ in pingui tractu,
egregium, qui vadit super terramque et lata dorsa maris
omnibus (ut prosit): occurrenti vero et cujus ad manus venerit,
illum locupletem reddidit, multasque ei præbuit fortunas.
975
Cadmo autem Harmonia, filia aureæ Veneris,
Ino et Semelen et Agaven pulcris-genis,
Autonoënque, quam duxit Aristæus densa-cæsarie,
peperit et Polydorum pulchre-cinctis (in) Thebis.
[Filia vero Oceani, Chrysaori magnanimo
980
mixta in concubitu aureæ Veneris,
Calliroë, peperit filium mortalium robustissimum omnium,
Geryonem, quem interfecit vis Herculea
boves propter flexipedes circumflua in Erythea.]
Tithono vero Aurora peperit Memnona ære-armatum,
985
Æthiopum regem, et Hemationem regem.
Verum Cephalo sevit inclytum filium,
fortem Phaëthontem, Diis similem virum:
Hunc sane juvenem, tenerum florem habentem gloriosæ pubertatis,
puerum juvenilia cogitantem amans-risum Venus
990
aufugit quum-abripuisset, et ipsum sacris in templis
templi-custodem nocturnum fecit, dæmonem divinum.
Filiam vero Æëtæ a Jove-nutriti regis
Æsonides, voluntate Deorum æternorum,
abduxit ab Æëta, peractis luctuosis certaminibus,
995
quæ multa imperabat magnus rex superbus,
injurius Pelias et impius, fortium-facinorum-patrator.
His peractis ad Jolcum rediit, multa perpessus,
veloci in nave vehens pætis-oculis puellam,
Æsonides, et ipsam floridam fecit uxorem.
1000
Et hæc quidem subacta ab Jasone, pastore populorum,
Medeum peperit filium, quem in-montibus educabat Chiron
Philyrides: magni vero Jovis voluntas perficiebatur.
At Nerei filiæ, marini senis,
nimirum Phocum quidem Psamathe peperit, diva Dearum,
1005
Æaci in amore per auream Venerem,
Peleo autem subacta Dea Thetis argenteis-pedibus
peperit Achillem prosternentem-viros, animo-leonino.
Æneam vero peperit pulchre-coronata Cytherea
Anchisæ heroï mixta jucundo concubitu,
1010
Idæ in verticibus multicavæ, silvosæ.
Circe vero, Solis filia, Hyperionis,
peperit Ulixis ærumnosi in amore
Agrium atque Latinum inculpatumque fortemque,
Telegonumque peperit per auream Venerem.
1015
Hi vero sane valde procul in-recessu insularum sacrarum
omnibus Tyrrhenis valde-inclytis imperabant.
Nausithoum vero Ulixi Calypso, diva Dearum,
peperit Nausinoumque, mista ambili concubitu.
[Hæ quidem, mortales apud viros cubantes,
1020
immortales pepererunt Diis pares liberos.
Nunc vero feminarum genus cantate, suaviloquæ
Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis.]
[TR1] "fiilia" → "filia"
[TR2] "Dearum,]" → "Dearum,"
[TR3] In the original text line number 550 is one line below ("cognovit certe...").
[TR4] In the original text line number 845 is one line below ("flammisque ventisque...").
SCUTUM HERCULIS.
1
Aut qualis, relicta domo ac patria terra,
venit Thebas secuta martium Amphitryonem
Alcmena, filia populorum-incitatoris Electryonis.[TR1]
Ea sane mulierum genus superabat feminearum
5
Formaque proceritateque: prudentia quidem nulla cum ea certabat
earum, quas mortales mortalibus peperere concumbentes.
Ejus et a vertice palpebrisque a nigricantibus
tale quiddam spirabat, quale etiam ab aureæ Veneris.
Hæc vero etiam sic in animo suum colebat conjugem,
10
quomodo numquam ulla coluit mulierum feminearum:
quamquam ille ei patrem præstantem occiderat, vi domitum,
iratus propter boves: relicta autem idem patria terra
Thebas venit-supplicans scutatis Cadmeis.
Ibi is domum habitabat cum veneranda conjuge,
15
seorsim absque concubitu desiderabili; neque-enim ei licebat
ante lectum conscendere pulchris-talis Electryonidis,
quam cædem ultus-esset fratrum magnanimorum
suæ conjugis validoque combussisset igne vicos
virorum heroum Taphiorum atque Teleboarum.
20
Ita enim ipsi constitutum-erat, dii vero testes erant:
eorum ille verebatur iram, festinabat autem quam celerrime
exsequi magnum opus, quod ei divinitus fas erat.
Hunc autem una, cupidi bellique præliique,
Bœotii equorum-domitores, super clypeos (robur) spirantes,
25
Locrique cominus-pugnantes et Phocenses magnanimi
sequebantur: ducebat autem eos egregius filius Alcæi,
glorians populis. At pater hominumque Deorumque
aliud consilium texebat in animo, ut Diis
hominibusque inventoribus damni depulsorem generaret.
30
Pofectus-est autem ab Olympo dolum mente intus-struens,
desiderans concubitum pulchre-cinctæ mulieris,
nocturnus: celeriter autem venit in Typhaonium, inde rursum
Phicium summum accessit prudens Jupiter.
Ubi sedens mente meditabatur divina opera:
35
nam eadem quidem nocte teneris-talis Electryonidi
lecto et concubitu mistus-est, perfecitque sane desiderium;
eadem autem Amphitryo populorum-incitator, splendidus heros,
perfecto magno opere, rediit suam domum.
Neque is ad famulos et pastores agrestes
40
festinabat ire anteaquam suæ conjugis conscendisset lectum.
Tale enim corde desiderium ceperat pastorem populorum.
Sicut autem quando vir voluptuose subterfugit malum
morbo ex gravi aut etiam validis ex vinculis;
ita sane tunc Amphitryo difficili labore exantlato,
45
voluptuose lubenterque suam domum reversus-est.
Tota-nocte vero concubuit cum veneranda uxore,
se-oblectans muneribus aureæ Veneris.
Illa autem a-Deo compressa et viro longe optimo,
Thebis septem-portis geminos peperit pueros,
50
non-amplius consentientes; fratres quamquam erant:
alterum quidem deteriorem, alterum autem contra longe præstantiorem virum,
Validum ac fortem, vim Herculeam:
hunc quidem compressa a-nubilo Saturnio,
contra Iphicleum ab hastarum-concussore Amphitryone,
55
diversam sobolem: hunc quidem mortali viro mixta,
illum autem Jovi Saturnio, Deorum imperatori omnium.
Is et Cycnum occidit, Martis-filium magnanimum.
Invenit enim in luco longe-jaculantis Apollinis
ipsum et patrem ejus, Martem, insatiabilem bello,
60
armis fulgentes, ceu jubar ignis ardentis,
stantes in curru: terram autem pulsabant veloces equi,
ferientes ungulis; pulvisque circa ipsos fervebat,
excitatus compacto sub curru et pedibus equorum.
Currus autem fabrefactus et rotæ circum resonabant,
65
equis festinantibus: gaudebat vero Cycnus egregius,
sperans se Jovis filium bellicosum aurigamque
ferro interemturum-esse, et inclytis armis exuturum.
Sed ei vota non exaudivit Phœbus Apollo:
ipse enim illi concitavit vim Herculeam.
70
Totus vero lucus et ara Apollinis Pagasæi
collucebat (a) sævi Dei armisque et ipso;
ignis autem instar oculis effulgebat. Quis illi
sustinuisset mortalis (exsistens) obviam ferri,
præter Herculem et præclarum Iolaum?
75
illi enim magnaque vis et manus invictæ
ex humeris crescebant in robustis membris.
Is igitur tunc aurigam allocutus-est fortem Iolaum:
Heros, o Iolae, mortalium longe carissime omnium,
utique aliquid magnum in immortales beatos, qui Olympum tenent,
80
deliquit Amphitrye, ubi bene-cinctas (ad) Thebas
abiit relicta Tiryntho, bene-condita urbe,
occiso Electryone boum causa latis-frontibus:
venitque ad Creontem et Heniochen longo-peplo,
qui eum comiter-exceperunt et grata omnia ei præbuerunt,
85
ut æquum est supplicibus, coluerunt autem ex-animo magis.
Vivebat vero exsultabundus cum formosa Electryonide,
sua conjuge: mox autem nos inverso anno
nati-sumus, neque statura similes, neque ingenio,
paterque tuus et ego. Ejus quidem mentem sustulit Jupiter,
90
qui relictis suaque domo suisque parentibus,
abiit honoraturus nefarium Eurystheum,
temerarius: certo multum ingemiscebat postea
suæ culpæ, lugens: ea vero non revocabilis est.
Sed mihi Deus difficiles imperavit labores.
95
O amice, sed tu cito arripe habenas purpureas
equorum celeripedum: magnamque in mente fiduciam augens
recta dirige velocem currum et celeripedum robur equorum,
nihil veritus strepitum Martis homicidæ,
qui nunc crepitans furit-circum sacrum nemus
100
Phœbi Apollinis, longe-jaculantis Regis:
enimvero quamvis validus (exsistens) satiatur bello.
Hunc autem contra allocutus-est egregius Iolaus:
Carissime, certo valde pater hominumque Deorumque
honorat tuum caput et taurinus Neptunus,
105
qui Thebarum mœnia tenet tueturque civitatem:
sicut jam et hunc mortalem validumque magnumque
tuas in manus adducunt, ut gloriam eximiam auferas.
Sed age, indue arma Mavortia, ut celerrime
currus committentes, Martisque nostrumque,
110
decertemus, quoniam non-sane intrepidum Jovis filium,
neque Iphiclidem perterrebit: sed ipsum puto
fugiturum duos filios inculpati Alcidæ,
qui jam ei prope sunt, cupientes belli
prælium conserere: quæ ipsis multo gratiora sunt epulis.
115
Sic ait: arrisit autem vis Herculea,
animo oblectatus: admodum enim ipsi grata dixerat:
et eum excipiens verbis volucribus allocutus-est:
Heros, o Iolae, Jovis-alumne, non-jam procul
pugna aspera. Tu vero quomodo antea fuisti bellicosus,
120
ita et nunc magnum equum Arionem nigris-jubis
quoquoversum converte, et auxiliare, quomodo poteris.
Sic locutus, ocreas orichalci splendidi,
Vulcani inclyta dona, circum tibias posuit;
deinde etiam thoracem pectori induit
125
pulchrum, aureum, valde-artificiosum, quem ipsi dederat
Pallas Minerva, filia Jovis, ubi erat
primum luctuosa aggressurus certamina.
Posuit autem circa humeros exitii depulsorem ferrum
fortis vir: cavam autem circa pectora pharetram
130
rejecit in-tergum: multæ vero intus erant sagittæ
horrendæ, mortis vocem-eripientis datrices.
Ab-anteriori-parte quidem mortem habebant et lacrimis madebant;
mediæ autem politæ erant, perlongæ, sed a-tergo
nigræ aquilæ contectæ pennis.
135
Corripuit autem validam hastam acutam corusco ære:
capiti vero in robusto galeam fabrefactam posuit,
artificiosam, ferream, ad tempora aptatam,
quæ muniebat caput Herculis divini.
Manibus quidem clypeum cepit undique-varium: nec quisquam eum
140
perrupisset jaciendo neque comminuisset, mirum visu.
Nam totus quidem circum gypso candidoque ebore
et electro lucidus erat, auroque fulgido
splendens; chalybis vero laminæ erant-ductæ.
[1] In medio autem draconis erat terror haudquaquam effabilis,
145
retro oculis igne lucentibus spectans:
hujus etiam dentibus quidem repletum-erat os candide dispositis,
sævis, inaccessis; supra terribilem autem frontem
sæva contentio volitabat, parans pugnam virorum,
tetra, quæ sane mentemque et præcordia eximebat viris,
150
quicumque bellum adversus Jovis filium gererent.
Horum et animæ quidem sub terram submerguntur ad-Orcum intro
ipsorum; ossa autem eorum, circum pelle putrefacta,
Sirio torrido, in nigra putrescunt terra.
In eo autem Propulsatioque Repulsioque factæ-erant;
155
in eo Tumultusque Nexque Homicidiumque ardebant.
In eo Contentio Turbaque furebant, in eo perniciosa Mors,
alium virum tenens recens-vulneratum, alium illæsum,
alium mortuum per pugnam trahebat pedibus.
Vestem autem habebat circum humeros cruentam sanguine virorum,
160
sævum intuens clamoribusque vociferans.
In eo autem serpentum capita sævorum erant, haudquaquam effabilium,
duodecim, quæ perterrefaciebant super terram genera hominum,
quicumque bellum contra Jovis filium gererent;
eorum et dentium quidem crepitus erat, quoties pugnabat
165
Amphitryoniades: hæc autem fulgurabant miranda opera:
punctorum vero instar apparebant conspicuæ sævis draconibus,
(qui erant) cærulei per terga, quorum vero nigricabant maxillæ.
In eo autem suum greges agrestium erant atque leonum
sese adspicientium, irascientumque cupientiumque.
170
Quorum etiam turmatim ordines incedebant; neque sane hi
neutri tremebant; horrebant tamen colla utrique.
Jam enim ipsis jacebat magnus leo, circum autem apri
duo, spoliati anima, deorsumque iis niger
cruor destillabat in-terra: ipsi autem , cervicibus dejectis,
175
jacebant mortui sub terribilibus leonibus.
Hi vero etiam magis excitabantur, incensi ad-pugnandum,
utrique, agrestesque sues trucesque leones.
In eo autem erat pugna Lapitharum bellatorum
Cæneumque circa regem Dryantemque Pirithoumque
180
Hopleumque Exadiumque Phalerumque Prolochumque
Mopsumque Ampyciden, Titaresium, prolem Martis,
Theseumque Ægiden, similem immortalibus:
(qui erant) argentei, aurea circum coprus arma habentes.
Centauri autem ex-altera-parte adversi congregabantur
185
circum magnum Petræum atque Asbolum augurem
Arctumque Huriumque, nigrisque-pilis Mimantem
et duos Peucidas, Perimedeum Dryalumque,
argentei, aureas abietes in manibus habentes.
Atque simul-impetu-facto tanquam (exsistentes) vivi
190
lanceis atque abietibus cominus contendebant.
In eo autem Martis terribilis celeripedes stabant equi
aurei, in eo vero etiam ipse spoliator perniciosus Mars,
hastam in manibus habens, milites exhortans,
sanguine cruentus, quasi vivos spolians,
195
currui insistens: juxta autem Pavorque Terrorque
stabant cupientes bellum subire virorum.
In eo autem Jovis filia prædatrix Tritogenia,
ei similis quasique pugnam volens parare,
hastam habens in manibus atque auream galeam,
200
ægidemque circum humeros: ingrediebatur autem prælium sævum.
In eo autem erat immortalium sacer chorus; in medio vero
dulce citharizabat Jovis et Latonæ filius
aurea lyra: Deorum autem sedes, sanctus Olympus
[in eo autem forum, circum vero opes immensæ fusæ-erant]
205
immortalium in certamine: Deæ autem incipiebant cantum
Musæ Pierides, acute canentibus similes.
In eo autem portus appulsu-facilis immensi maris
rotundus factus-erat purissimo e stanno,
undanti similis: multi vero per medium ipsius
210
delphines hac et illac ferebantur piscantes,
natantibus similes: duo autem flando-excitantes
argentei delphines natabant mutos pisces.
Sub his vero ærei trepidabant pisces: at in ripis
sedebat vir piscator observans; habebat autem manibus
215
piscium rete, projecturo similis.
In eo autem erat pulcricomæ Danaës filius, eques Perseus,
neque sane contingens clypeum pedibus, neque procul ab eo,
miraculum magnum dictu, quoniam nusquam nitebatur.
Ita enim hunc manibus fecerat inclytus Vulcanus
220
aureum; circum autem pedes habebat alata talaria.
Et humeros quidem circum nigre-munitum ensem suspensum habebat
æreum e loro: ipse autem velut cogitatio volabat.
Totum vero tergum ejus tenebat caput sævi monstri
Gorgonis: circum autem ipsum pera complectebatur, mirum visu,
225
argentea, fimbriæque dependebant lucidæ
aureæ: terribilis autem circum tempora regis
posita-erat Orci galea, noctis caliginem gravem habens.
Ipse vero fugienti et formidanti similis
Perseus Danaides protendebatur. At post eum
230
Gorgones inaccessæ neque effabiles ruebant,
cupientes apprehendere. In pallido autem chalybe
euntium resonabat clypeus magno strepitu
acutum et tinnulum: in zonis autem dracones
duo dependebant incurvantes capita.
235
Lambebant vero illi, iraque acuebant dentes,
sævum tuentes. Supra sæva autem capita
Gorgonum agitabatur magnus terror: sed supra ipsas
viri pugnabant, bellica arma habentes,
hi quidem a sua civitate suisque parentibus
240
pestem depellentes, illi autem devastare studentes.
Multi quidem jacebant, plures autem sustinentes pugnam
dimicabant: mulieres autem bene-constructis in turribus,
æreis, acute clamabant, lacerabantque genas,
vivis similes, opera inclyti Vulcani.
245
Viri autem, qui seniores erant, et quos senectus arripuerat,
conferti extra portas erant, sursumque Diis
manus tendebant beatis, pro suis liberis
metuentes: illi vero contra pugnam sustinebant: at post ipsos
Fatales-Deæ nigræ candidis crepantes dentibus,
250
torvæ terribilesque, cruentæque inaccessæque
pugnam sustinebant de cadentibus. Omnes enim cupiebant
cruorem nigrum bibere: quem vero primum forte-ceperant
jacentem vel cadentem recens-saucium, ei quidem
injiciebat una ungues magnos: anima vero ad Orcum descendebat,
255
Tartarum in frigidum. Illæ autem animum quum satiassent
sanguine humano, hunc hominem quidem abjiciebant post-tergum,
retro autem in tumultum et stragem festinabant iterum euntes.
Clotho et Lachesis iis adstabant; debilior quidem
Atropos nequaquam erat, magna Dea: sed sane hæc
260
aliis quidem præstantiorque erat maximaque-natu.
Omnes circa unum virum pugnam acerbam committebant:
truculente vero se-mutuo adspiciebant oculis succensentes,
ungues vero manusque audaces conserebant.
Juxta autem Tristitia stabat fœdaque et misera,
265
pallida, arida, fame oppressa,
rigidis-genibus: longi vero ungues manibus insidebant.
Hujus quidem ex naribus mucus manabat, ex genis autem
cruor destillabat in-terram: hæc vero immense dentes-stringens,
stabat, multus autem pulvis inspersus-erat humeris,
270
lacrymis madens. Juxta vero turrita urbs hominum:
aureæ autem eam tenebant superliminaribus adaptatæ
septem portæ: homines vero in voluptatibusque choreisque
oblectationem capiebant: nam alii quidem bene-rotali in rheda
ducebant viro uxorem, multusque hymenæus excitabatur:
275
procul autem ab ardentibus facibus fulgor resplendebat
in manibus famularum: hæ vero venustate florentes
præibant: illos autem chori saltantes sequebantur.
Hæ quidem ad canoras fistulas emittebant cantum
ex teneris oribus, circumque eas frangebatur echo.
280
Illi vero ad citharas ducebant chorum amabilem.
Inde rursum ex-alia-parte juvenes comissabantur ad tibiam,
alii quidem etiam ludentes inter saltationem et cantum,
alii vero etiam ridentes: sub tibicine autem singuli
procedebant: totam vero urbem voluptatesque choreæque
285
festivitatesque tenebant. Alii autem rursus extra oppidum
tergis equorum conscensis currebant. Aratores vero
proscindebant terram divam, succinctisque tunicis
cincti-erant: sed erat profunda seges: alii quidem metebant
mucronibus acutis cauliculata folia,
290
gravidas spicis, tamquam Cereris donum.
Alii autem (in) restibus ligabant et sternebant aream:
alii vero vindemiabant vinum, falces in manibus habentes:
alii vero etiam in qualos ferebant a vindemiatoribus
albos et nigros racemos magnis ex vineis,
295
gravidis foliis et argenteis capreolis:
alii vero etiam in qualos ferebant. Juxtaque illos vinea
aurea erat, inclyta opera prudentis Vulcani,
agitata foliis et argenteis perticis,
[alii quidem etiam ludentes sub tibicine singuli]
300
onerata uvis; nigritabant tamen ipsæ.
Alii quidem calcabant, alii autem hauriebant; alii autem dimicabant
pugilandoque et luctando: alii vero celeripedes lepores venabantur
viri venatores, et asperis-dentibus canes-duo ante eos,
cupientes capere, illi vero cupientes effugere:
305
juxta ipsos autem equites habebant laborem, proque præmiis
certamen habebant et pugnam: bene-contextis vero in curribus
aurigæ stantes immittebant veloces equos,
habenas laxantes, illi autem crepitantes volabant
currus compacti, et modioli valde resonabant.
310
Illi quidem igitur perpetuum habebant laborem, neque unquam iis
victoria expedita-erat, sed anceps habebant certamen.
Illis autem etiam propositus-erat magnus tripus in stadio,
aureus, inclyta opera prudentis Vulcani.
Circa vero marginem manabat Oceanus, turgenti similis;
315
totum autem amplectebatur clypeum artificiosissimum. At per ipsum
cygni altivolantes magnum clangebant, qui sane multi
natabant in summa aqua, juxta autem pisces lasciviebant.
Mirum visu etiam Jovi gravitonanti, cujus per consilia
Vulcanus fecit clypeum magnum validumque
320
aptans manibus. Hunc quidem Jovis fortis filius
vibrabat violenter: in equinum autem insiliit currum,
similis fulguri patris Jovis ægida-tenentis,
leviter ingrediens: huic autem auriga, fortis Iolaus,
bigis insistens regebat curvum currum.
325
Prope autem his advenit Dea splendidis-oculis Minerva,
atque ipsos confirmans verbis volucribus allocuta-est:
Salvete, Lyncei progenies longe inclyti:
nunc itaque Jupiter robur vobis dat beatis (deis) imperans,
Cycnumque interficiendi et inclyta arma despoliandi.
330
Aliud autem tibi verbum dicam, multo fortissime hominum:
postquam enim Cycnum dulci vita spoliaveris,
illum quidem tum ibidem relinque et arma ejus:
ipse autem homicidam Martem accedentem observans,
ubi nudatum clypeo (ab) artificioso
335
oculis videris, ibi vulnera acuto ferro:
retro autem te-recipe, quoniam non sane tibi in-fatis est
neque equos capere, neque inclyta arma illius.
Sic locuta in currum adscendit diva Dearum,
victoriam immortalibus manibus et gloriam tenens,
340
celeriter. Tunc jam igitur Jove-natus Iolaus
horrendum equos increpuit: hi autem ex adhortatione
raptim ferebant celerem currum pulverem-cientes per-campum.
Nam iis animum addiderat Dea splendidis-oculis Minerva,
ægide concussa: circum-ingemiscebat autem tellus.
345
Illi autem simul procedebant, similes igni sive procellæ,
Cycnusque equum-domitor et Mars insatiabilis belli.
Horum equi quidem deinde obvii sibi-mutuo
acutum hinnivere, circaque eos resonabat echo.
Hunc prior alloquebatur vis Herculea:
350
Cycne ignave, cur jam nobis immittitis veloces equos,
viris, qui laboris et ærumnæ experti sumus?
agedum præterage currum bene-politum, atque e-via
cede prætergrediendo. Trachinem enim tendo
ad Ceycem regem: is enim potentiaque et reverentia
355
Trachini præest: tu vero satis bene scis etiam ipse:
ejus enim uxorem-habes filiam Themistonoën nigris-oculis.
O ignave, non quidem enim tibi neque Mars mortis exitium
prohibebit, si jam nos congressi-fuerimus ad-pugnandum.
Jam quidem ipsum aio etiam alias periculum-fecisse
360
hastæ nostræ, quando pro Pylo arenosa
adversus stetit mihi, pugnam insatiabiliter cupiens.
Ter quidem mea ab hasta percussus nixus-est terra,
vulnerato clypeo: quarto autem transadegi femur
omnibus viribus incumbens, magnumque clypeum peforavi:
365
pronus autem in pulveribus humi cecidit hastæ impetu.
Ibi jam infamis inter immortales fuit,
manibus sub nostris relictis spoliis cruentis.
Sic dixit: neque tamen Cycnus bene-hastatus volebat,
huic obtemperans, retinere trahentes-currum equos.
370
Jam tunc a bene-compacto curru desilierunt celeriter in terram,
filiusque Jovis magni et Enyalii regis.
Aurigæ autem propius egerunt pulcricomos equos:
illis autem sub irruentibus sonabat pedibus lata terra.
Ut autem quando ab alto vertice montis magni
375
rupes desiliunt, super alias-aliæ vero cadunt,
multæque quercus alticomæ, multæque et piceæ,
populique radicibus-altis franguntur ab ipsis
raptim volventibus, donec in-campum perveniant:
ita illi in se-mutuo ruebant, magnum crepantes.
380
Tota autem Myrmidonumque civitas celebrisque Iolcus,
Arneque atque Helice Antheaque herbosa
(sub) voce utriusque valde resonabant: ii autem cum clamore
mirando congressi-sunt: valde autem intonuit prudens Jupiter,
deorsumque sane a cœlo guttas jecit sanguinolentas,
385
signum ponens belli suo magnanimo filio.
Qualis autem in saltibus montis sævus adspectu
aper dentibus-exsertis meditatur animo pugnare
cum-viris venatoribus, acuitque candidum dentem
incurvatus, spuma autem circa os mandenti
390
destillat, oculique ejus igni splendenti similes-sunt,
erectis autem in dorso horret setis circaque collum:
huic similis Jovis filius ab equino desiliit curru.
Quando autem viridi nigris-alis sonora cicada
ramo insidens æstatem hominibus canere
395
incipit, cui potus et cibus fecundus ros est,
atque per-totum-diem et matutina fundit vocem
æstu in gravissimo, quando cutem Sirius exsiccat:
(tum jam milio circum aristæ nascuntur,
quod æstate seminant, cum uvæ-acerbæ variegantur,
400
qualia Bacchus dedit hominibus lætitiam et laborem;)
ea tempestate pugnabant, magnus autem tumultus excitabatur.
[Ut vero leones duo pro occiso cervo
sibi-mutuo irati in se-ipsos irruunt,
sævusque ipsis rugitus strepitusque exoritur dentium:]
405
hi autem, sicut vultures incurvis-unguibus, repandis-rostris,
rupe in excelsa magnum clangentes dimicaverint
capræ montivagæ gratia aut feræ cervæ,
pinguis, quam interfecit jaculans juvenis vir
sagitta e nervo, ipse autem aberrarit alibi
410
loci ignarus (exsistens): at illi celeriter animadverunt,
rapideque pro ea pugnam acrem instituunt:
sic hi clamantes contra se-mutuo irruerunt.
Ibi sane Cycnus quidem potentis Jovis filium
occidere cupiens, clypeo adegit æream hastam,
415
neque perrupit æs: defendebant enim dona Dei.
Amphitryoniades autem, vis Herculea,
inter galeamque et scutum hasta longa
cervicem nudatam celeriter infra mentum
percussit violenter; at ambos abscidit nervos
420
homicida fraxinus: magnum enim robur inciderat viri.
Cecidit autem, veluti quum aliqua quercus, aut quum rupes
excelsa,[TR2] icta Jovis fumanti fulmine:
sic cecidit: circum ipsum autem resonabant arma variata ære.
Hunc quidem dein reliquit Jovis ærumnosus filius:
425
ipse autem homicidam Martem accedentem observans,
sævum videns oculis, ut leo corpus aliquod forte-nactus,
qui admodum avide pelle validis unguibus
dissecta quam celerrime dulcem animam abstulit:
ferocia autem sane hujus nigrum intumuit cor:
430
splendidis-spectans vero oculis sævum costasque et humeros
cauda flagellans pedibus fodit, neque quisquam ipsum
sustinuit ex-adverso adspiciens prope ire, neque pugnare:
talis igitur Amphitryoniades insatiabilis belli
adversus stetit Marti in præcordiis audaciam augens,
435
celeriter: is autem ipsi prope accessit mœsto corde;
utrique autem clamantes se-invicem invaserunt.
Ut autem, quando a magno rupes cacumine præcipitarit,
longe vero insiliendo volvitur, atque cum fragore
venit irruens, collis autem huic obvius-fuit
440
altus: huic iam concucurrit; ibi is eam retinet:
tanto ille quidem fremitu, gravans-currum perniciosus Mars,
vociferans irruit; ille autem prompte eum excepit.
Ast Minerva, filia Jovis ægida-tenentis,
obviam venit Marti, tenebrosam ægidem habens:
445
sæva autem torve intuens verbis volucribus allocuta-est:
Mars, inhibe animos fortes et manus invictas.
Neque nim tibi fas est inclytis armis spoliare
Herculem occisum, Jovis magnanimum filium.
Sed age, desine pugna, neve adversus sta mihi.
450
Sic ait: sed non persuasit Martis magnanimi animo;
sed magnum crepans flammæ similia arma vibrans,
celeriter invasit vim Herculeam,
occidere cupiens: et igitur conjecit æratam hastam
vehementer, sui filii irascens gratia mortui,
455
in clypeum magnum: at splendidis-oculis Minerva
hastæ impetum avertit, protendens-se a curru.
Acerbus autem Martem dolor cepit: extracto vero gladio acuto
irruit contra Herculem magnanimum: at hunc accedentem
Amphitryoniades, sævi insatiabilis belli,
460
femore nudatum clypeo sub artificioso
vulneravit violenter: at valde carnem perscidit
hastâ jaculans, inque terram eum prostravit mediam.
Huic autem Terror et Pavor bene-rotalem currum et equos
adegerunt celeriter propius, et a terra spatiosa
465
in currum posuerunt artificiosissimum: celeriter autem deinde
equos flagellabant: venerunt vero in magnum Olympum.
Filius autem Alcmenæ et gloriosus Iolaus,
Cycno detractis ab humeris armis pulcris
revertebantur: mox autem exinde ad urbem Trachinis venerunt
470
equis celeripedibus. At splendidis-oculis Minerva
pervenit in Olympumque magnum et domos patris.
Cycnum autem contra Ceyx sepelivit et populus innumerus,
qui prope urbem habitabant inclyti regis
Anthen Myrmidonumque urbem celebremque Iolcum,
475
Arnenque atque Helicen: multus autem congregabatur populus,
honorantes Ceycem, carum beatis Diis.
Illius vero sepulcrum et monumentum invisibile reddidit Anaurus,
imbre hiemali inundans. Ita enim eum Apollo
Latonæ-filius jussit, quoniam (Cycnus), inclytas hecatombas
quicumque ageret Delphos, eum vi spoliabat insidiatus.