[1] In medio autem e chalybe (factus) erat Timor, haudquaquam effabilis, [Vid. præfat.]
[TR1] "Electryonis" → "Electryonis."
[TR2] "Excelsa" → "excelsa"
OPERA ET DIES.
1
Musæ, ex Pierica carminibus celebrantes,
adeste, Jovem dicite, vestrum patrem canentes,
per quem mortales homines pariter obscurique clarique sunt,
nobilesque ignobilesque, Jovis magni voluntate.
5
Nam facile quidem extollit, facile vero elatum deprimit,
facileque præclarum minuit et obscurum auget,
facileque corrigit pravum et superbum attenuat
Jupiter altitonans, qui supremas ædes incolit.
Audi intuens auscultansque, juste autem rege judicia.
10
Agedum, ego vero, Persa, vera dixerim.
Non igitur unum erat Contentionum genus, sed super terram
sunt duo: alteram quidem probaverit prudens,
altera vero vituperanda; diversam autem mentem habent.
Nam hæc quidem bellumque malum et discordiam fovet,
15
noxia: nemo hanc sane amat mortalis, sed necessario
immortalium consiliis Contentionem colunt molestam.
Alteram vero priorem quidem genuit nox obscura,
posuit vero eam Saturnius altithronus, in-æthere habitans,
terræque in radicibus et inter homines, longe meliorem.
20
Hæc quamvis inertem tamen ad opus excitat.
In alium enim quispiam intuens opere vacans
divitem, ipse festinat quidem arare atque plantare,
domumque bene instituere: æmulatur enim vicinum vicinus,
ad divitias contendentem: bona autem Contentio hæc hominibus.
25
Et figulus figulo succenset et fabro faber,
et mendicus mendico invidet et cantor cantori.
O Persa, tu vero hæc tuo repone-in animo:
neve tibi Contentio malis-gaudens ab opere animum abducat,
lites spectanti fori auditori (exsistenti).
30
Tempus enim raro litiumque est forique,
cuicumque non victus domi in-annum repositus-est,
tempestivus, quem terra fert, Cereris munus.
Hoc satiatus lites ac rixam moveas
de facultatibus alienis: tibi vero non-amplius secunda-vice licebit
35
sic facere: sed extemplo dirimamus litem
rectis judiciis, quæ ex Jove sunt optima.
Nam jam quidem patrimonium divisimus, aliaque multa
rapiens auferebas, valde adulans reges
donivoros, qui hoc jus volunt judicasse.
40
Stulti, neque sciunt quanto plus dimidium sit toto,
neque quam in malvaque et asphodelo magna utilitas.
Absconditum enim habent Dii victum hominibus.
Facile enim vel uno die acquisivisses,
ut tu in annum haberes, etiam otiosus (exsistens):
45
statim gubernaculum quidem super fumo poneres,
opera boum vero cessarent et mulorum laboris-patientium.
Sed Jupiter abscondit iratus animo suo,
quod ipsum decepit Prometheus versutus.
Idcirco igitur hominibus machinatus-est molestias tristes.
50
Abscondit vero ignem: hunc quidem rursus egregius filius Japeti
furatus-est hominibus-dandum Jove a prudenti
in cava ferula, fallens Jovem fulmine-gaudentem.
Hunc autem indignatus affatus-est nubicogus Jupiter:
Japetionide, præ omnibus consilia sciens,
55
gaudes ignem furatus et meam mentem quod-deceperis,
tibique ipsi magnum exitium et posteris.
Ipsis vero pro igne dabo malum, quo omnes
oblectentur[TR1] (in) animo, suum malum amore-amplectentes.
Sic ait: risitque pater hominumque Deorumque.
60
Vulcanum vero jussit inclytum quam celerrime
terram aqua miscere, et hominis indere vocem
et robur, immortalibus vero Deabus facie assimilare
virginis pulcram speciem, peramabilem: at Minervam
opera docere, artificiose telam texere:
65
et gratiam circumfundere capiti auream Venerem,
et desiderium grave, et membra-rodentes curas:
indere vero impudentem mentem et fallaces mores
Mercurium jussit nuntium Argicidam.
Sic dixit: illi autem obtemperarunt Jovi Saturnio regi.
70
Statim vero ex terra finxit inclytus Vulcanus
virgini verecundæ similem, Saturnii ex consiliis:
cinxit vero et ornavit Dea splendidis-oculis Minerva:
circum autem (huic) Charitesque Deæ et veneranda Suada
monilia aurea posuerunt corpori: circumque eam
75
Horæ pulcricomæ coronarunt floribus vernis:
[omnem vero ejus corpori ornatum adaptavit Pallas Minerva.]
At ipsi in pectore nuntius Argicida
mendaciaque blandosque sermones et dolosos mores
condidit Jovis consilio graviter-tonantis; ac nomen
80
imposuit Deorum præco; appellavit autem hanc mulierem
Pandoram, quia omnes Olympias domos habentes
donum donarunt, detrimentum hominibus inventoribus.
At postquam dolum perniciosum inevitabilem absolvit,
ad Epimetheum misit pater inclytum Argicidam
85
munus ferentem, Deorum celerem nuntium: neque Epimetheus
cogitavit, quod ipsi dixissit Prometheus, ne quando munus
acciperet a Jove Olympio, sed remitteret
retro, ne forte quidquam mali mortalibus eveniret.
Verum ille recepto-eo, cum jam malum haberet, sensit.
90
Prius enim quidem vivebant in terra genera hominum
procul absque malis et sine difficili labore,
morbisque molestis, qui hominibus mortem dederunt.
[Mox enim in miseria mortales consenescunt.]
Sed mulier manibus amphoræ magnum operculum cum-dimovisset,
95
dispersit; hominibus autem paravit curas tristes.
Sola vero illic Spes in illæso domicilio
intus mansit dolii sub labris, neque foras
evolavit: prius enim injecit operculum dolii,
ægida-tenentis consiliis Jovis nubes-cogentis.
100
Alia vero innumera mala inter homines vagantur.
Plena enim quidem terra est malis, plenum vero mare:
morbi autem hominibus interdiu atque noctu
spontanei ventitant, mala mortalibus ferentes
tacite; nam vocem exemit prudens Jupiter.
105
[Sic non usquam licet Jovis voluntatem evitare.]
Si autem volueris, alium tibi ego sermonem summatim-faciam
belle ac scienter: tu vero menti infige tuæ:
[quomodo ex-eadem-origine nati-sunt Dii mortalesque homines.
Aureum quidem primo genus loquentium hominum
110
immortales fecerunt Olympias domos habentes.
Ii quidem sub Saturno erant, cum in cœlo regnaret:
sicut Dii autem vivebant securum animum habentes,
procul absque et laboribus et ærumna: neque misera
senectus aderat, semper vero pedibus ac manibus sibi similes
115
oblectabantur in conviviis mala extra omnia;
moriebantur autem tamquam somno obruti: bona vero omnia
illis erant; fructumque ferebat fertile arvum
sponte-sua multumque et copiosum: ii vero lubentes
quieti operibus fruebantur cum bonis multis.
120
[abundantes pomis, cari beatis Diis.]
(120)
Verum postquam hoc genus terra abscondit,
ii quidem dæmones sunt, Jovis magni ex consiliis,
boni, in-terra-versantes, custodes mortalium hominum:
qui sane custodiunt et justitiam et prava opera,
125
aëre induti ubique oberrantes per terram,
(125)
opum-datores: et hoc munus regium obtinebant.
Secundum inde genus multo deterius postea
argenteum fecerunt Olympias domos habentes,
aureo neque forma simile, neque ingenio.
130
Sed centum quidem puer annis apud matrem sedulam
(130)
educabatur crescens valde rudis sua in domo:
sed quum pubuisset et pubertatis metam advenisset,
pauxillum vivebant ad tempus, dolores habentes
ob-stultitias: injuriam enim temerariam non poterant
135
a-se-mutuo abstinere, neque immortales colere
(135)
volebant, neque sacrificare beatorum sacris in aris,
uti fas est hominibus ex-more. Hos quidem deinde
Jupiter Saturnius abscondit iratus, quia honores
non dabant beatis Diis, qui Olympum habitant.
140
At postquam et hoc genus terra occultavit,
(140)
hi quidem subterranei beati mortales vocantur,
secundi; sed tamen honor etiam hos comitatur.
Jupiter vero pater tertium aliud genus loquentium hominum
æneum fecit, omnino argenteo nihil simile,
145
e fraxinis, violensque et robustum: quibus Martis
(145)
opera curæ-erant luctuosa et injuriæ: neque ullum frumentum
edebant, sed adamantis habebant durum animum,
inaccessi: magna autem vis et manus invictæ
ex humeris nascebantur in validis membris.
150
His autem erant ænea quidem arma, æneæ vero etiam domus;
(150)
æreque operabantur: nigrum enim non erat ferrum.
Et hi quidem manibus sub suis domiti
abierunt in putridam domum horribilis Plutonis,
ignobiles: mors autem eos, terribiles quamvis (exsistentes),
155
cepit atra, splendidumque liquerunt lumen solis.
(155)
Sed postquam et hoc genus terra operuit,
rursum etiam aliud quartum super terram multorum-altricem
Jupiter Saturnius fecit, justius et melius,
virorum heroum divinum genus, qui vocantur
160
semidei priore ætate per immensam terram.
(160)
Et hos quidem bellumque malum et pugna gravis,
alios quidem ab septiportes Thebas, Cadmea in terra,
perdidit pugnantes propter oves Œdipodæ;
alios vero etiam in navibus trans magnam latitudinem maris
165
ad Trojam ducens Helenæ gratia pulcricomæ.
(165)
Ibi sane eos quidem mortis exitium occultavit:
iis autem seorsum ab-hominibus vitam et sedem tribuens
Jupiter Saturnius constituit pater ad fines terræ
procul ab immortalibus: horum Saturnus rex-est.
170
Et ii quidem habitant securum animum habentes
in beatorum insulis, juxta Oceanum vorticosum,
(170)
felices heroes, quibus mellitum fructum
ter quotannis florentem fert fecundus ager.
Utinam non jam debuissem ego quintis interesse
175
hominibus, sed aut prius mori, aut postea nasci!
Nunc enim jam genus est ferreum: neque unquam interdiu
(175)
cessabunt a-labore et miseria, neque noctu,
corrupti: graves vero Dii dabunt curas.
Sed tamen et hisce admiscebuntur bona malis.
180
Jupiter autem perdet etiam hoc genus loquentium hominum,
postquam nati cani-circum-tempora facti-fuerint.
(180)
Neque pater liberis concordans, neque liberi patri,
neque hospes hospiti, neque amicus amico,
neque frater carus erit, ut antehac certe.
185
Celeriter vero senescentes dehonestabunt parentes;
incusabunt autem sane hos molestis alloquentes verbis,
(185)
impii, neque Deorum vindictam scientes: neque hi
senibus parentibus educationis-præmia reddent,
violenti: alter autem alterius civitatem diripiet.
190
Neque ulla pii gratia erit, neque justi,
neque boni; magis vero maleficium et injurium
(190)
virum honorabunt: justitia autem in manibus, et pudor
non erit: lædetque malus meliorem virum,
verbis pravis alloquens, perjurium vero jurabit.
195
Livor autem homines miseros omnes
maledicus, malis-gaudens comitabitur inviso-vultu.
(195)
Et tum jam ad cœlum a terra spatiosa,
candidis verstibus tectæ corpus pulcrum,
immortalium ad genus iverunt relictis hominibus
200
Pietas et Nemesis: at relinquentur dolores graves
mortalibus hominibus; contra-malum vero non erit defensio.
(200)
Nunc vero fabulam regibus narrabo, sapientibus quamvis ipsis.
Sic accipiter affatus-est lusciniam varii-gutturis,
admodum alte in nubibus ferens unguibus correptam:
205
hæc vero misere, curvos fixa circum ungues,
lugebat: eam autem ille imperiose sermone allocutus-est:
(205)
Infelix, quid strepis? habet sane te multo fortior:
hac ibis, qua te equidem ducam, licet cantatricem (exsistentem):
cœnam vero, si voluero, faciam, aut dimittam.
210
Imprudens autem, quicumque voluerit cum potentioribus contendere;
victoriaque privatur, præterque contumelias dolores patitur.
(210)
Sic ait velociter-volans accipiter, latis-alis avis.
O Persa, tu vero audi justitiam, neque injuriam fove:
injuria enim etiam mala misero est homini; nec quidem dives
215
facile ferre potest, gravaturque ab ea,
illapsus damnis: via vero aliter perveniendi
(215)
melior ad justa: justitia autem injuriam superat
ad finem progressa: passus vero damna stultus cognovit.
Cito enim currit jusjurandum una-cum injustis judiciis.
220
[At Justitiæ tumultus est tractæ, quo viri duxerint
donivori, pravis autem sententiis deciderint jura.]
(220)
Hæc vero sequitur deplorans urbemque et sedes populorum,
aerem induta, malum hominibus adferens,
qui ipsam expellunt, neque justam partem distribuunt.
225
Qui vero jura peregrinis et civibus dant
recta, neque quidquam prætergrediuntur justum,
(225)
his floret urbs, populique florent in ipsa:
pax vero per terram juvenum-altrix, neque umquam illis
molestum bellum decernit late-cernens Jupiter,
230
neque umquam justos inter homines fames versatur,
neque damnum: in-conviviis autem cura-partis operibus fruuntur.
(230)
His quidem fert terra multum victum, in-montibus vero quercus
summa quidem fert glandes, media vero apes:
lanigeræ autem oves velleribus onustæ-sunt:
235
pariunt vero mulieres similes liberos parentibus:
florent autem bonis perpetuo: neque in navibus
(235)
iter-faciunt; fructum vero fert fecundus ager.
Quibus autem injuriaque curæ-est mala pravaque opera,
iis vindictam Saturnius decernit late-cernens Jupiter.
240
Sæpe etiam universa urbs malo viro detrimentum-cepit,
quicumque peccat et iniqua machinatur.
(240)
Illis autem cœlitus magnum importavit malum Saturnius,
famem simul et pestem: intereunt vero populi;
neque mulieres pariunt; minuuntur autem familiæ,
245
Jovis consiliis Olympii: interdum vero etiam
aut eorum exercitum ingentem perdidit aut idem murum,
(245)
aut naves in ponto Saturnius punit ipsorum.
O reges, vos autem considerate etiam ipsi
hanc vindictam: prope enim inter homines versantes
250
immortales observant, quotquot pravis judiciis
se-mutuo atterunt, Deorum vindictam non curantes.
(250)
Ter enim decies-mille sunt in terra multorum-altrice
immortales Jovis custodes mortalium hominum:
hi igitur custodiunt et justitiam et prava opera,
255
aëre induti, ubique oberrantes per terram.
Illa autem virgo est, Justitia, ex Jove, procreata
(255)
augustaque venerandaque Diis qui Olympum habent.
Et igitur, cum quis eam lædat impie spernens,
statim apud Jovem patrem considens Saturnium,
260
refert hominum injustam mentem, ut luat
[populus peccata regum, qui perniciosa meditantes
(260)
alio inflectunt jura prave dicentes.]
Hæc observantes reges, corrigite sententias,
donivori, pravorum vero judiciorum prorsus obliviscamini.
265
Sibi ipsa mala struit vir alii mala struens,
malumque consilium consulenti pessimum.
(265)
Omnia videns Jovis oculus et omnia animadvertens
etiam hæc, siquidem vult, inspicit: neque eum latet,
quale jam hoc quoque judicium urbs intus exerceat.
270
Nunc jam ego neque ipse inter homines justus
sim, nec meus filius: quoniam malum est virum justum
(270)
esse, siquidem majus jus injustior habebit.
[Sed hæc nondum spero perfecturum Jovem fulmine-gaudentem.]
O Persa, tu vero hæc in animo repone tuo,
275
et quidem justitiæ obtempera, violentiæ autem obliviscere omnino.
Hanc enim hominibus legem imposuit Saturnius:
(275)
piscibus quidem et feris et avibus volucribus,
ut devorent se-mutuo, quoniam non justitita est inter eos:
hominibus autem dedit justitiam, quæ multo optima
280
est. Si enim quis velit justa profiteri
cognoscens, ei opes dat late-videns Jupiter:
(280)
qui vero testimoniis volens perjurium jurans
mentietur, justitiamque impediens immedicabiliter læsus-sit,
ejus certe obscurior progenies posthac relicta-est:
285
viri autem juste-jurantis progenies posthac præstantior.
Tibi vero bona intelligens dicam, valde stulte Persa.
(285)
Vitium quidem sane etiam cumulatim est capere
facile: plana quidem via est, valde autem procul habitat.
Virtuti vero sudorem Dii anteposuerunt
290
Immortales: longa vero et ardua via est ad eam,
et aspera primum: ubi vero ad summum aliquis venerit,
(290)
facilis jam deinceps est, quamvis difficilis (exsistens).
Ille quidem optimus est, qui per-se omnia intellexerit,
cogitans quæcumque dein et ad finem sint meliora.
295
Bonus vero etiam ille, qui bene monenti paruerit.
Qui vero neque ipse sapit, neque alium audiens
(295)
in animo reposuerit, ille contra inutilis vir est.
At tu quidem nostri memor semper præcepti
operare, Persa, diva proles, ut te Fames
300
oderit, amet autem pulcre-coronata Ceres
veneranda, victuque tuum impleat horreum.
(300)
Fames enim semper ignavo comes est viro.
Huic vero Dii indignantur et homines, quicumque otiosus
vivit,[TR2] fucis aculeo-carentibus similis indole,
305
qui apum laborem absumunt otiosi,
vorantes: tibi vero opera gratum esto decentia obire,
(305)
ut tibi tempestivo victu impleantur horrea.
Ex laboribus autem viri evadunt pecorosique opulentique:
etiam laborans multo carior immortalibus
310
eris atque hominibus: valde enim oderunt otiosos.
Labor autem minime dedecus, ignavia autem dedecus est.
(310)
Quod si laboraveris, mox te æmulabitur otiosus
Ditescentem: divitias vero virtus et gloria comitatur.
Fortuna autem qualis sis, laborare est melius.**
315
si quidem ab alienis facultatibus stolidum animum
ad opus convertens curam-habeas victus, sicut te jubeo.
(315)
Pudor autem non bonus egenum hominem tenet,
pudor, qui homines valde lædit atque juvat.
Pudor sane cum inopia, audacia vero cum opibus.
320
Opes autem non rapiendæ: divinitus-datæ multo meliores.
Si quis enim et manibus per-vim magnas opes ceperit,
(320)
aut is lingua prædatus-fuerit, qualia multa
fiunt,[TR3] quam primum lucrum mentem deceperit
hominum, pudorem vero impdentia expulerit:
325
facile autem illum obscurant Dii, minuuntur vero familiæ
viro tali; exiguumque ad tempus divitiæ comitantur.
(325)
Pariter vero, et qui supplicem et qui hospitem male tractaverit;
quique fratris sui lectum adscenderit
secreti concubitus uxoris, scelerata patrans;
330
quique cujuspiam imprudentia fraudat orphanos liberos;
quique parentem senem misero in senectutis limite
(330)
increpuerit gravibus incessens verbis:
huic autem certo Jupiter ipse irascitur, ad extremum vero
operibus pro iniquis gravem exhibet talionem.
335
Verum tu ab-his quidem omnino cohibe stultum animum.
Pro facultate autem facito sacra immortalibus Diis
(335)
caste et pure, nitida vero femora adoleto:
alias autem libationibus thuribusque placato,
et quando cubitum-is, et quum lux sacra venerit:
340
ut tibi benevolum cor et animum habeant;
[ut aliorum emas agrum, non tuum alius.]
(340)
Amicum ad convivium vocato, inimicum vero relinque:
eum autem potissimum vocato, quicumque te prope habitat.
Quotiescumque enim tibi etiam domesticum aliud quid accidat,
345
vicini non-cincti accurrunt, cinguntur autem cognati.
Damnum malus vicinus, quantum bonus magnum commodum.
(345)
Nactus-est sane pretium, quicumque nactus est vicinum bonum.
Neque bos interierit, nisi vicinus malus sit.
Recte quidem metiaris mutuans a vicino, recte vero redde,
350
eadem mensura, et amplius, si quidem possis:
ut indigens etiam in posterum æquum eum invenias.
(350)
Ne mala lucra-captes: mala lucra æqualia damnis.
Amantem ama, et succurrenti succurre:
et da ei-qui dederit, neve da ei-qui non dederit.
355
Datori quidem aliquis dedit, non-danti vero nemo dedit.
Donatio bona, rapina vero mala, mortis datrix.
(355)
Quicumque enim quidem vir libens dat, is etiam multum dederit.*
gaudet dono et delectatur suo in animo.
Qui vero ipse ceperit impudentiæ obsecutus
360
quamvis exiguum (exsistens), id tamen rigidat ejus animum.
Siquidem enim et parvum ad parvum posueris,
(360)
et frequenter istud feceris, mox magnum et hoc evaserit.
Qui vero ad id-quod adest adjicit, is vitabit atram famem.
Neque vero quod domi repositum est hominem cruciat.
365
Domi melius est esse, quoniam damnosum, quod foris est.
Bonum quidem de-præsenti capere, miseria vero animo,
(365)
egere absente: quæ te meditari jubeo.
Incipiente autem dolio et desinente saturare,
in-medio parce: sera vero in fundo parsimonia.
370
Merces autem viro amico constituta æqua esto.
Etiam cum-fratre ludens testem adhibeto:
(370)
credulitas autem sane pariter ac diffidentia perdiderunt homines.
Ne vero mulier tibi animum nates-exornans decipiat,
blanda garriens, tuum inquirens domicilium.
375
Qui enim mulieri confidit, confidit is furibus.
Unicus vero filius sit, paternam domum
(375)
qui-servet: ita enim opulentia crescet in ædibus.
Senex autem moriaris, alterum filium relinquens.
Facile vero et pluribus præbuerit Jupiter ingentes opes.
380
Major quidem plurium cura, major autem accessio.
[Tibi vero si opes mens appetit in animo tuo,
(380)
sic facito, et operi super opus operare.]
Pleiadibus Atlante-natis exorientibus,
incipe messem; arationem vero, occidentibus.
385
Hæ autem sane noctesque et dies quadraginta
latent: rursum vero inverso anno
(385)
apparent primum ubi-acuitur ferrum.
Hæc utique camporum est lex, iisque, qui mare
prope habitant iisque, qui valles flexuosas,
390
a-mari fluctuante procul, pinguem regionem
incolunt: nudus serito, nudusque arato,
(390)
nudusque metito, si quidem tempestiva omnia voles***
opera tibi-parare Cereris, ut tibi singula
tempestiva crescant,ne quando interim egens
395
mendices ad alienas domos, et nihil efficias.
Sicut et nunc ad me venisti: ego vero tibi non amplius-dabo,
(395)
neque admetiar: operare, stolide Persa,
operibus, quæ hominibus Dii destinarunt:
ne-quando cum liberis uxoreque animo dolens
400
quæras victum per vicinos, hi vero negligant.
Bis quidem enim et ter forsitan consequeris: si vero amplius molestus-tueris,
(400)
rem quidem non facies, tu vero inania mula dices:
inutilis autem erit verborum copia. Sed te jubeo
cogitare debitorumque solutionem famisque evitationem.
405
Domum quidem primum, fœminamque bovemque aratorem,
[servam non nuptam, quæ et boves sequatur:]
(405)
utensilia vero domi omnia apta parato:
ne tu quidem petas ab alio, is vero recuset, tuque careas,
tempus autem prætereat, minuaturque etiam opus.
410
Neve differas in crastinum inque perendinum:
non enim frustra-laborans[TR4] vir implet horreum,
(410)
neque differens: studium vero opus auget.
Semper autem dilator-operum vir cum-damnis luctatur.
Quum jam desinit vis acuti solis
415
æstum sudoriferum, per-autumnum pluente
Jove præpotente, mutatur vero humana cutis*
(415)
multo agilior: jam enim tunc Sirius stella
paulisper supra caput mortalium hominum
venit interdiu, magis autem nocte fruitur:
420
tum minime-rosa (vermibus) est cæsa ferro
silva, folia autem[TR5] humi fundit, germinationeque desinit:
(420)
tunc igitur lignari memento tempestiva opera.
Mortarium quidem tripetale seca, pistillum vero tricubitale,
axemque septempedalem: valde enim certe conveniens sic:
425
si vero octopedalem, inde et malleum secueris.
Trium-palmorum vero rotam secato decem-palmorum plaustro.
(425)
Multa curva ligna: ferto autem buram, cum inveneris
domum, in monte quærens vel in campo,
ilignam: hæc enim bobus ad-arandum firmissima est,
430
si Minervæ famulus, dentali infigens,
clavis conjungens adaptaverit temoni.
(430)
Bina vero facito aratra, fabricans domi,
alterum nativa-bura et alterum compactile: quoniam multo melius sic:
si alterum quidem fregeris, alterum bobus injeceris.
435
E-lauro autem vel ulmo minime-vermiculati temones,
e-quercu dentale, bura ex-ilice. Boves vero duos novennes
(435)
mares comparato (horum enim robur non imbellicum est)
juventutis mensuram habentes: hi ad-laborandum optimi.
Non hi utique dimicantes in sulco quidem aratrum
440
fregerint, opus vero inutile ibi reliquerint.
Hos autem simul quadragenarius juvenis sequatur,
(440)
panem postquam-prandit quadrifidum, octo-quadrarum,
qui opus curans rectum sulcum ducat,
non-amplius circumspiciens æquales, sed in opere
445
animum habens: hoc vero neque junior alius melior
ad-spargendum semina et iteratam-sationem ad-evitandam.
(445)
Junior enim vir ad æquales desiderio-trahitur.
Observa vero, cum gruis vocem audieris
alte in nubibus quotannis clangentis:
450
hæc arationisque signum affert, et hyemis tempus
indicat imbriferæ: cor autem rodit viri bobus-carentis.
(450)
Tunc sane pasce camuros boves domi manentes.
[Facile enim est verbum dicere: Par-boum da et plaustrum;
facile autem recusare: Sunt vero opera bobus.
455
Putat autem vir mente nempe dives se fabricaturum plaustrum,
stultus, neque hocce scit: centum enim sunt ligna plaustri,
(455)
quorum ante curam habere oportet domum ferendorum.]
Cum vero primum arationis-tempus mortalibus apparuerit,
jam[TR6] tunc aggredere, simul servique et ipse,
460
siccum et humidum arans arationis per tempus,
mane valde festinans, ut tibi impleantur arva.
(462)
[Vere vertito; æstate vero iteratum arvum non te fallet.]
Novalem autem serito adhuc levem agrum.
[Novalis exsecrationum-expultrix, liberorum placatrix.]
465
Supplica vero Jovi infero, Cererique castæ,
perfecte ut-onerent Cereris sacrum munus,
(465)
incipiens primum arationem, cum extremum stivæ
manu capiens stimulum, boum ad terga adtigeris
temonis-cuneum trahentium subjugiis: puer autem a-tergo sequens
470
servus tenens ligonem negotium avibus facessat,
semina abscondens. Diligentia enim optima
(470)
mortalibus hominibus, negligentia vero pessima.
Sic ubertate spicæ nutaverint ad-terram,
si finem ipse postea Olympius præbuisset,
475
e vasis autem ejeceris araneas; et te spero
gavisurum, de-victu sumentem intus reposito.
(475)
Bene-onustus autem pervenies ad album ver, neque ad alios
respicies: tui vero alius vir indigus erit.
Si vero sole vertente (bruma) divam araveris terram,
480
sedens metes, pauxillum manu cormprehendens,
alternatim ligans pulverulentus,[TR7] non valde gaudens.
(480)
Feres autem in sporta: pauci vero te suspicient.
[Alias autem alia Jovis mens ægida-habentis,]
difficilis vero hominibus mortalibus intellectu.
485
Sin autem sero araveris, id tibi remedium fuerit.
Quando cuculus canit quercus in foliis,
(485)
primum, delectatque mortales super immensam terram;
tunc Jupiter pluat tertio die, neve desinat,
neque sane excedens bovis ungulam neque deficiens:
490
ita serus-arator priorem æquarit.
[Animo autem bene omnia serva: neve te lateat
(490)
neque ver evadens album, neque tempestivus imber.]
Præteri autem ærariam officinam et calidam tabernam,
tempore hiberno, quando frigus virum ab-operibus
495
arcet, ubi impiger vir valde domum augeat:
ne te malæ hyemis difficultas deprehendat
(495)
cum paupertate, macra vero crassum pedem manu premas.
Multa autem ignavus vir, vanam ob spem exspectans,
egens victus, mala locutus-est ad-animum suum.
500
[Spes vero non bona indigentem virum fovet,
sedentem in taberna, cui non victus sufficiens sit.
(500)
Demonstra autem servis, æstate adhuc media (exsistente):
Non semper æstas erit, exstruite casas.]
[Mensem[TR8] vero Lenæonem, malos dies, boves-cruciantes omnes,
505
hunc vitate, et glacies, quæ super terram
flante Borea molestæ exsistunt,
(505)
qui per Thraciam equorum-altricem lato mari
inspirans id concutit: remugit autem terra et silva:
multas vero quercus alticomas abietesque densas
510
montis in saltibus dejicit terræ multos-pascenti
irruens, et omnis reboat tunc innumera silva.
(510)
Feræ autem horrent, caudasque sub pudenda ponunt,
quarum etiam villis cutis obtecta est: sed sane et has
frigidus cum-sit perflat, villosis-pectoribus licet exsistentes.
515
Et per pellem bovis penetrat, neque hæc eum arcet;
et etiam per capram flat longis-pilis: sed ovium-greges omnino,
(515)
quia valde-densi villi ipsarum, non perflat
vis venti Boreæ: incurvum vero senem facit.
Etiam per virginem tenelli-corporis non perflat,
520
quæcumque intra ædes caram apud matrem manet,
nondum opera sciens aureæ Veneris;
(520)
quando lota tenerum corpus et pingui oleo
uncta in-recessu cubat intra domum
die hiberno, quando exossis (polypus) suum pedem arrodit,
525
inque domo sine-igne et in latibulis tristibus,
neque ei sol ostendit pabulum invadendum:
(525)
sed super nigrorum hominum populumque urbemque
vertitur, tardius autem Græcis lucet.
Et tunc jam cornuti et non-cornuti silvicolæ
530
misere manducantes per nemora saltuosa
fugiunt, (et omnibus in animo id curæ-est,)
(530)
ubi tecta quærentes densas latebras habent,
et antrum petrosum: illi vero tripodi (seni) homines similes,
cujus dorsum fractum-est, caputque ad terram spectat,
535
huic similes incedunt, vitantes nivem albam.]
Et tunc indue munimentum corporis, ut te jubeo,
(535)
lænamque mollem et talarem tunicam:
stamine vero in pauco multum subtegmen intexe.
Hanc circuminduito, ne tibi pili tremant,
540
neve erecti horreant surgentes per corpus.
Circum vero pedes calceos bovis vi occisi
(540)
aptos ligato, pilis intus condensatos.
Primogenitorum vero hœdorum, cum frigus tempestivum venerit,
pelles consulto nervo bovis, ut super dorsum
545
pluviæ circum-injicias munimentum: in capite vero superne
pileum habeto elaboratum, ne aures humefias:
(545)
frigida enim et aurora est Borea cessante:
matutina vero super terram a cœlo stellato
nebula frugifera extenditur fortunatorum super operibus:
550
quæ hauriens fluminibus e perennibus,
alte supra terram sublata venti procella,
(550)
interdum quidem etiam pluit ad versperam, interdum vero descendit
densas Thracio Borea nubes excitante.
Hunc antevertens, opere perfecto, domum redi,
555
ne-quando te cœlitus tenebrosa nubes circumtegat
corpusque madidum reddat, vestesque humectet.
(555)
Sed evitato: mensis enim gravissimus hic
hibernus, gravis pecudibus, gravisque hominibus.
Tunc dimidium bobus, homini vero plus adsit
560
cibariorum: longæ enim adjutrices noctes sunt.
[Hæc observans totum in annum
(560)
æquato noctesque et dies, donec rursum
terra, omnium mater, fructum omnigenum ferat.]
Quum autem sexaginta, post conversionem Solis (brumam),
565
hibernos exegerit Jupiter dies, jam sane tunc stella
Arcturus relinquens sacrum fluctum Oceani
(565)
primum totus-apparens exoritur vespertinus.
Post hunc autem mane-querula Pandionis surgit hirundo
in lucem hominibus, vere recens-ineunte.
570
Hanc prævertens vites amputato: sic enim melius.
At cum domiporta (cochlea) e terra plantas adscenderit,
(570)
Pleiades fugiens, tunc jam circumfossura non-amplius vitium:
sed falcesque acuito et servos excitato.
Fugito vero umbrosas sedes et matutinum somnum,
575
tempore messis, quando et Sol cutem exsiccat.[TR9]
Tunc festina et domum fruges congere,
(575)
mane surgens, ut tibi victus sufficiens sit.
Aurora enim etiam operis tertiam sortitur partem.
Aurora sane promovet quidem viam, vero etiam promovet opus:
580
Aurora, quæ apparens multos ingredi-fecit viam
homines, multis autem juga bobus imponit.
(580)
Quum vero scolymosque floret, et canora cicada
arbori insidens stridulum defundit cantum
frequenter sub alis, æstatis laborioso tempore,
585
tunc pinguissimæque capræ et vinum optimum,
lascivissimæ autem mulieres, imbecillissimi vero etiam viri
(585)
sunt, quoniam caput et genua Sirius siccat,
siccum vero etiam corpus ob æstum. Sed tunc jam
sit petræque umbra, et Biblinum vinum,
590
panisque bene-coctus, lacque caprarum non-amplius-lactantium,
et vaccæ in-silva-pascentis caro nondum enixæ,
(590)
primogenitorumque hœdorum: insuper vero nigrum bibito vinum,
in umbra sedens, saturatus cor cibo,
contra acute-spirantem Zephyrum vertens vultum,
595
fontisque[TR10] perennis ac defluentis, quique illimis sit,
tres partes aquæ infunde, quartam vero immitte vini.
(595)
Famulis autem impera Cereris sacrum munus
triturare, quando primum apparuerit robur Orionis,
loco in ventoso et bene-orbiculata in area:
600
mensura vero diligenter recondito in vasis. Sed postquam jam
omnem victum deposueris paratum intra domum,
(600)
[servumque domo-carentem conducere, et sine-liberis servam
quærere te jubeo: molesta autem liberos-habens serva.]
Et canem asperis-dentibus nutrito, nec parcas cibo,
605
ne quando tibi interdiu-dormiens vir res auferat.
Fœnum autem importato et paleas, ut tibi sit
(605)
bobus ac mulis annuum pabulum. Sed postea
servorum refocilla cara genua et boves solve.
Quum vero Orion et Sirius in medium venerit
610
cœlum, Arcturum autem inspexerit roseis-digitis Aurora,
o Persa, tunc omnes decerptas-fer domum uvas:
(610)
monstrato vero soli decemque dies et decem noctes,
quinque autem in-umbra-pone, sexto autem in vasa haurito
dona Bacchi oblectatoris. Sed postquam jam
615
Pleiadesque Hyadesque ac robur Orionis
occiderint, tunc deinde arationis memor esto
(615)
tempestivæ: annus autem per terram prosper sit.