AD OFFICIUM NOCT.
Jam sanctius moves opus,
Tecum, Deus, deliberans:
Mundo recenti principem,
Tibique praeconem paras.
Homo creatur; hunc sacro
Coelestis oris halitu
Succendis, et vivam tui
Spirare das imaginem.
Ergo per omnes aequoris,
Telluris omnes et sinus
Regnabit: at memor sui
Deo minorem se gerat.
Heu, caeca cordis pravitas!
Jugum rebellis excutit;
Deo superbus nec timet
Aequare pulvis verticem.
Hinc quanta luctuum cohors
Incumbit orbi perdito!
O Christe, ni feras opem,
Spes tota sontes deseret.
Qui nos creavit, laus Patri;
Qui nos redemit, Filio;
Cujus movemur halitu,
Par sit tibi laus, Spiritus.
AD LAUDES.
Ultricibus nos undique
Dum saucias telis, Deus,
Quis ferre, te praeter, queat
Moerentibus solatium?
Mundus facessat: nil opis
Favore praestat futili:
Fallacibus quin asperat
Alitque fomentis malum.
Flagella nos terrent tua;
Non illa spem demunt tamen:
Quae ferre nos jubes, Pater,
Fiunt medela vulnerum.
At impetus libidinum
Ferocientes comprime:
Haec vera nos vexant mala,
Sanare quae solus potes.
Quid ergo cessas? ingruunt
Intus forisque praelia;
Hosti-ne praeda mens erit
Christi redempta sanguine?
Audis precantes: anxiae
Spes blanda jam menti redit:
O Christe, tetros mors tua
Mortis pavores discutit.
Sit Trinitati gloria,
Quae sic flagellis quos amat
Exercet, ut clementiae
Rursum recordetur suae.
AD VESPERAS.
Lugete, pacis Angeli:
Mortalis en ultro Deus,
Culpae gerens imaginem,
Poenam nocentum sustinet.
Amoris O miraculum!
O cordis humani stupor!
Insons Deus neci datur;
Pigebit et sontes pati!
Nos sempiternis crux tua,
O Christe, flammis eruit:
Hie ure vindex, his seca,
Parcas in aeternum modo.
Caro reclamat; sed Patris
Urget voluntas: nos tua
Virtute da fortes sequi,
Jesu, quod exemplo doces.
Livore sanatos tuo,
Tuoque lotos sanguine,
Peccando ne novam sinas
Parare nos tibi crucem.
Qui Filium tradit, Patri,
Natoque sit laus victimae:
Par sit tibi laus, qui sacram
Succendis aram, Spiritus.
SABBATO.
AD OFFICIUM NOCT.
Tandem peractis, O Deus,
Sexto dierum limite,
Ponis modum laboribus,
Orbique plaudis condito.
At dum perenni septimam
Lucem quieti consecras,
En te reposcit denuo
Alter creatorem labor.
Te cuncta nempe praedicant;
Te terra, pontus, sidera
Cantu celebrant aemulo;
Peccator unus dissonat.
Tu pectus aufer saxeum;
Tu carneum pectus crea:
Et caritatis uberes
Fructus canent hymnum tibi.
Haec te juvant praeconia,
Si facta voci consonent:
Sic efficaci flectitur
Divina majestas prece.
Aeterna laus et gloria
Uni sit et trino Deo,
Qui cuncta nutu condidit,
Nutuque servat condita.
AD LAUDES.
Rerum Creator omnium,
Nostros labores adjuva;
Ut casta Christi nomine
Nos vita dignos arguat.
Tu nempe sanctus et potens,
Placere das solus tibi:
Tu legis auctor das sequi
Quod lege praemonstras iter.
Cingunt iter pericula,
Tu lubricos firma pedes;
Et certiore fervidi
Pergemus ad metam gradu.
O meta felix, pax ubi
Et vera nos manet quies;
Ubi voluptatis sacro
Torrente potabis tuos!
Te mens, O alma Trinitas,
Anhelat ardens, te sitit:
Tua redemptis gratia
Aeterna redde praemia.
AD VESPERAS.
Supreme motor cordium,
Tu sanctitatis frugibus
Justos ab orbe condito
Tenore ditas perpeti.
Hic spes, fides et caritas
Dulci cohaerent vinculo:
Praesentis aevi post diem
Manebit una caritas.
O caritas! O Veritas!
O lux perennis! en erit,
Post tot labores, ut tuo
Tandem fruamur Sabbato.
Hic mille per discrimina
Semen gementes spargimus:
Illic ovante splendidam
Gestabimus messem manu.
Tu trine, tu potens Deus,
Fructus adauge quos petis:
Mox dona, justus arbiter,
Coelo coronabis tua.
HYMNI
DE TEMPORE.
IN ADVENTU.
AD OFFICIUM NOCT.
Instantis adventum Dei
Poscamus ardenti prece:
Festisque munus inclytum
Praeoccupemus canticis.
Aeterna Proles feminae
Non horret includi sinu;
Fit ipse servus, ut jugo
Nos servitutis eximat
Mansuetus et clemens venit;
Occurre, festina, Sion:
Ultro tibi quam porrigit,
Ne dura pacem respuas.
Mox nube clara fulgurans
Mundi redibit arbiter,
Suique membra corporis
Coelo triumphator vehet.
Foetus tenebrarum, die
Cedant propinquo crimina:
Adam reformetur vetus,
Imago succedat novi.
Qui liberator advenis,
Fili, tibi laus maxima
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
AD LAUDES.
Jordanis oras praevia
Vox ecce Baptistae quatit:
Praeconis ad grandes sonos
Ignavus abscedat sopor.
Auctoris adventum sui
Tellus, et aether, et mare
Praegestiente sentiunt
Et jam salutant gaudio.
Mundemus et nos pectora:
Deo propinquanti viam
Sternamus; et dignam domum
Tanto paremus hospiti.
Tu nostra, tu, Jesu, salus;
Tu robur et solatium:
Arens ut herba, te sine
Mortale tabescit genus.
Aegris salutarem manum
Extende: prostratos leva:
Ostende vultum, jam suus
Mundo reflorescet decor.
Qui liberator advenis,
Fili, tibi laus maxima
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna secula.
AD VESPERAS.
Statuta decreto Dei
Tandem propinquant tempora:
Emptus tot annorum mora
Affulget e coelo dies.
Patris nefando crimine
Proles jacebat saucia:
In mortis umbra conditum
Sedebat humanum genus.
Morti secundae debitos
Et sempiternis ignibus
Horrenda justi Judicis
Manebat expectatio.
Heu! quis ruinae tam gravis
Sarcire damna; quae manus
Afferre tam grandi queat
Parem medelam vulneri?
Tu, Christe, tu solus tuo
Delapsus e throno Deus,
Imagini potes tuae
Formam decusque reddere.
Rorate, coeli desuper;
Justumque foecundo sinu
Complexa tellus, perdito
Orbi salutem germinet.
Sit sempiterna laus tibi,
Verbum Patris factum caro,
Cum Patre, cumque Spiritu,
Nunc, et per omne seculum.
AD COMPLETORIUM.
In noctis umbra desides
Dum somnus artus occupat,
Ad te, Deus, fidelibus
Mens excubat suspiriis.
Desiderate gentibus,
Verbum Patris, mundi salus,
Audi preces gementium,
Tandemque lapsos excita.
Adsis, Redemptor, et tuae
Plebis relaxans crimina,
Adae scelus quas clauserat
Reclude coelestes domos.
Qui liberator advenis,
Fili, tibi laus maxima
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
IN VIGILIA NATALIS DOMINI.
AD COMPLETORIUM.
Mundi salus qui nasceris,
Jesu puer; nos respice;
Da moribus castis tuam
Referre nos infantiam.
Fessos diurno dum levat
Labore nocturnus sopor,
Defende, Pastor, bestiis
Tuas ab infestis oves.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
IN NATIVITATE DOMINI.
AD PRIMAS VESPERAS ET LAUDES.
Missum Redemptorem polo
Novumque totus, qua patet,
Adoret orbis Principem
Natum Maria virgine.
Rerum creator omnium
Servile corpus induit;
Ut carne carnem liberans,
Ne perderet quos condidit.
Quod ante mundi tempora
Verbum Patris prodit sinu,
Obnoxius nunc tempori
Mortalis infans nascitur.
Foeno cubare sustinet,
Praesepe non horret Deus,
Et indiget lactis cibo
Cibus perennis coelitum.
Quae cardines mundi rotant
Manus ligantur fasciis:
Imbellis et plorans jacet,
Ut nos jacentes erigat.
Judex futurus seculi
Nunc blandus ad cunas vocat:
Amore tanto, mutui
Amoris exposcit vices.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu
In sempiterna secula.
AD OFFICIUM NOCT.
Jam desinant suspiria;
Audivit ex alto Deus:
Coeli patescunt; en adest
Promissa pax mortalibus.
Profunda noctis otia
Coelestis abrumpit chorus;
Natumque festo carmine,
Annuntiat terris Deum.
Specum sacratam pervigil
Dum turba pastorum subit,
Eamus, et castis pia
Cunis feramus oscula.
At quale nobis panditur
Intrantibus spectaculum!
Praesepe, foenum, fasciae,
Parens inops, infans puer.
Tu-ne ille, Christe, Filius
Et splendor aeterni Patris?
Illum-ne cerno qui levi
Orbem pugillo sustinet?
Sic est: verenda queis lates,
Fides penetrat nubila:
Agnosco quem proni vident,
Tremunt, adorant Angeli.
Agis magistrum vel tacens:
Ex hac cathedra nos doces
Vitare quod carni placet,
Caro quod horret perpeti.
Castos amores nutriens,
Sanans tumentes spiritus,
Divine, nostris, o Puer,
Praecordiis innascere.
AD VESPERAS.
Jesu, Redemptor omnium,
Summi Parentis unice,
Qui solus ante secula
Patri Deo par nasceris.
Tu nostra pax et gloria,
Spes una tu mortalium,
Intende quas tibi preces
De cordis ara fundimus.
Qui corporis nostri volens
Nascendo formam suscipis,
Divinitatis nos simul
Das esse consortes tuae.
Ad illud evectos decus
Tuere fratres; degener
Ne vita sontes pristinam
In vilitatem deprimat.
Hoc sancta te poscit dies,
Ortus dies tui memor,
Qua lucido surgens thoro
Sol verus orbem visitas.
Nunc ergo terra, nunc polus,
Vastique tractus aequoris,
Qui te dedit, festis Patrem
Laudare certent canticis.
Et nos, perennis o quibus
Salutis auctor nasceris,
Faustum triumphali juvat
Ornare concentu diem.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
IN FESTO S. STEPHANI PROTO-MARTYRIS.
AD OFFICIUM NOCT.
O qui tuo, dux Martyrum,
Praefers coronam nomine,
Non de caducis floribus
Tibi coronam nectimus.
Tuo cruenta sanguine,
Quam saxa fulgent pulchrius?
Aptata sacro vertici
Non sic micarent sidera.
Quot facta fronti vulnera,
Tot tela lucis emicant;
Et Angelo monstrat parem,
Quod prodit e vultu, jubar.
Tu prima Christo victimae
Vitam rependis victima,
Primusque testis aemulo
Deum fateris funere.
Tu primus ostensam tibi
Maris rubri sulcas viam:
Quot te sequentur Martyrum
Quibus praeis, exercitus!
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
AD LAUDES.
Quid, obstinata pectora,
Verbo Dei resistitis?
Qui vos Deo plenus docet,
Hunc destinatis funeri.
Omnes in unum saeviunt,
Saxis gravant truces manus:
Hunc particeps Saulus necis
Per omnium dextras petit.
Quid hoc? repente panditur
Stellata coeli regia:
Ad dexteram Patris videt
Sublime stantem Filium.
Non deseris, dux, militem
Quem, Christe, spectans roboras;
Stas arbiter certaminis,
Futurus ipse praemium.
Deo mori sub judice
Pugnantis est victoria:
Dum grando saxorum pluit,
Nil sentit affixus polo.
Mens nempe largo vividae
Torrente lucis ebria,
Nil corporis memor sui,
Jam se beatis inserit.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
AD VESPERAS.
Miris probat sese modis
Suos in hostes caritas;
Et blandiens et increpans
Amica semper caritas.
Qui stans perorabat sibi,
Cadens et expirans humi,
Lingua diserti sanguinis,
Suis perorat hostibus.
Audivit e coelo Deus
Suprema verba Martyris;
Dux Saulus, et testis necis
Necis fit ipse praemium.
Fractis jacens cervicibus,
Et sic perire laetior,
O Christe, dixit, suscipe
Quem pono pro te spiritum.
Tum blanda mors amabili
Sopore clausit lumina;
Ad lucis aeternae jubar,
Exutus artus, evolat.
Servire mensis pauperum
Id muneris quondam tui;
Conviva nunc dignus Deo,
Mensis supernis assides.
Tu nuptiali splendidus
Tui cruoris purpura,
Ad immolati transvolas
Admissus Agni nuptias.
Quid non, Deus, si respicis,
Humana possunt pectora?
Cujus triumphum pangimus,
Fac nos et exemplum sequi.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
IN FESTO S. JOANNIS APOSTOLI.
AD OFFICIUM NOCT.
Tu, quem prae reliquis Christus amaverat,
O dulces hominis deliciae Dei,
Curarum socius, funeris et comes,
Et testis quoque gloriae.
Fortunate nimis, cui licitum fuit
Attrectare manu Verbum hominem Deum,
Hunc audire, oculis cernere, mutuo
Quin et colloquio frui!
Haec dos quanta fuit, cum tibi credidit
Sensus Christus amans pectoris intimos,
Quando monte super totus homo Deus
Sese numine vestiit?
Jesu tu placido dum recubas sinu,
Potas plena Deo vivida flumina;
Illapsu tacito se propius tuis
Numen sensibus inserit.
Ex hoc fonte Deum plenius hauseras;
Corpus destituit mens velut ebria;
Dic, cum blanda quies lumina clauserit,
Quae coelestia videris.
O sacros aditus! O bene mutui
Hac ignota tenus gaudia pectoris!
Quae non tela jacit divus amor sacris
His fornacibus incubans!
Hinc tu semper amans, semper amabilis:
Hinc et frontis honos, virgineus pudor;
Hinc coeleste jubar, quod superos decet,
Toto vertice funditur.
Hinc creber repetis, creber idem sonas:
Quidquid faris, amor, sic amor imperat:
Vix sese capiens aestuat, et suis
Pectus rumpitur ignibus.
Sit laus summa Patri, summaque Filio;
Sit par, sancte, tibi gloria, Spiritus:
Haec est certa fides, fontibus e tuis
Quam divinitus hausimus.
AD LAUDES.
Quem nox, quem tenebrae, densaque nubila,
Circumfusa tegunt lumine splendidum,
Imbelles oculos terrificis Deus
Ne fulgoribus obruat.
O dilecte Deo, quam tibi clarius,
Dum tu vivis adhuc, se dedit aspici!
Tu secreta Dei, mentis et intimae
Rimaris penetralia.
Ceu pennis aquilae, raptus in aethera
Coelum mente petis, sidera transvolas;
Nil obstant rutili fulgura luminis,
Nudo Numine pasceris.
Aeterno genitum de Patre Filium,
Dempta nube, vides, eque Deo Deum
Descendisse sacros de patrio sinu
Castae Virginis in sinus.
In nos hoc potuit tantus amor Dei!
Terris ipse sui numinis immemor,
Nobis factus homo, se facit exulem,
Ut coelo trahat exules.
Per te sacra patent abdita vatibus:
Quae lux in tenebris fulgeat, indicas:
A quo vita fluit, principium petis,
Et primordia luminis.
Patri maxima laus, maxima Filio,
Amborumque sacro maxima Flamini:
Haec est certa fides, fontibus e tuis
Quam divinitus hausimus.
AD VESPERAS.
Sit qui rite canat te modo virginem,
Te scriptis celebrem dicat Apostolum,
Jungat veridicis te quoque Vatibus,
Christi te cano Martyrem.
Diri testis eras funeris, et comes,
Votis cum Domino fixus eras cruci;
Hoc tantum licuit tunc tibi mutuis
Respondere doloribus.
Pendens funerea Christus ab arbore,
Te matri miserae jam sine filio,
Natum substituit. Credere Virginem
Quam par est tibi virgini!
Tali deposito quid pretiosius?
Mater vera Dei jam tua dicitur,
Natus jure pari dicere; mortui
Jacturam reparas Dei.
Christus vocis egens, te morientibus,
Qua fas est, oculis discipulum docet,
Ex illa cathedra quam cruor imbuit,
Terris praedicat omnibus.
Christi fide comes, passibus aemulis,
Quo te duxit amor, te liceat sequi:
Ingens ille mihi sit favor, et pati
Cum Christo, simul et mori.
Sit laus summa Patri, summaque Filio;
Sit par, sancte, tibi gloria, Spiritus:
Haec est certa fides, fontibus e tuis
Quam divinitus hausimus.
IN FESTO SS. INNOCENTIUM.
AD OFFICIUM NOCT. ET SECUNDAS VESPERAS.
Salvete, flores Martyrum,
In lucis ipso limine
Quos saevus ensis messuit,
Ceu turbo nascentes rosas.
Vos prima Christi victima,
Grex immolatorum tener,
Aram sub ipsam simplices
Palma et coronis luditis.
Quid proficit tantum nefas?
Quid crimen Herodem juvat?
Unus tot inter funera
Impune Christus tollitur.
Inter coaevi sanguinis
Fluenta solus integer,
Ferrum quod orbabat nurus
Partus fefellit Virginis.
Sic dira regis impii
Edicta quondam fugerat,
Christi figuram praeferens,
Moses receptor civium.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
AD LAUDES.
Molles in agnos ceu lupus,
Amens tyrannus irruit,
Et destinat promiscua
In strage Christum perdere.
Cunae redundant sanguine;
Sed in Deum frustra furit:
Unum petit tot mortibus,
Mortes tot unus effugit.
Matres, querelis parcite;
Quid rapta fletis pignora?
Agnum salutis obsidem
Denso sequuntur agmine.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
IN FESTO CIRCUMCISIONIS DOMINI.
AD PRIMAS VESPERAS.
Debilis cessent elementa legis:
Sat diu mentes timor occupavit:
Foedus aeterni stabilire Jesus
Coepit amoris.
Sole de vero radius, paterni
Luminis purus sine nube splendor,
Probra peccati puer ecce tinctus
Sanguine praefert.
Stillat excisos pueri per artus
Efficax noxas abolere sanguis:
Obligat morti pretiosa totum
Stilla cruorem.
Haec dies nomen tibi comparavit,
O Puer, pronus quod adoret orbis;
Et simul dici, simul ipse Jesus
Incipis esse.
Summa laus Patri; simul aequa Nato,
Qui suo mundum redimit cruore:
Par sit amborum tibi laus per omne,
Spiritus, aevum.
AD OFFICIUM NOCT.
Felix dies, quam proprio
Jesus cruore consecrat!
Felix dies, qua gestiit
Opus salutis aggredi!
Vix natus, ecce lacteum
Profundit Infans sanguinem:
Libamen est hoc funeris,
Amoris hoc praeludium.
Intrans in orbem, jam Patris
Mandata promptus exsequi,
Statum praeoccupat diem,
Et qua potest fit victima.
Amore se facit reum,
Poenasque solvit innocens;
Sub lege factus legifer,
A lege nos ut eximat.
Quo Christus ictu laeditur,
Lex abrogata concidit;
Et incipit lex sanctior,
Mansura semper caritas.
Tu, Christe, quod non est tuum,
Nostro recide pectore:
Inscribe nomen, intimis
Inscribe legem cordibus.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.
AD LAUDES.
Noxium Christus simul introivit
Innocens orbem; Pater, inquit, adsum:
Vindices poscat (venio paratus)
Ultio poenas.
Non placet fusus cruor hostiarum:
Quod mihi aptasti, Pater, ecce corpus;
Agnus implebo moriens figuras
Verus inanes.
Dixit; et Patris veneratus iram,
Sustinet vulnus silicis cruentae;
Et jugum legis subit ipse, servis
Ut juga demat.
Jam nihil carnem spoliare prodest;
Sed malas cordis resecare fibras;
Hoc opus; tali nova sanciuntur
Foedera lege.
Summa laus Patri; simul aequa Nato,
Qui suo mundum redimit cruore:
Par sit amborum tibi laus per omne,
Spiritus, aevum.
AD SECUNDAS VESPERAS.
Victis sibi cognomina
Sumant tyranni gentibus:
Tu, Christe, quanto dignius
Ab his capis quos liberas!
Non alterum mortalibus
Aegris quod invocent datum,
Resurgerent quo mortui,
Perenne per quod viverent.
Tanti quod illi constitit,
Toto quod emptum sanguine,
Nostro-ne rursum crimine
Insana gens delebimus?
Sacro pati pro nomine,
Summi sit instar muneris:
Amara non mors amplius,
Fit mors per hoc amabilis.
Tu qui vocari sustines,
Jesu, salus mortalium,
Audi vocantes nos, tuo
Qui gloriamur nomine.
Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria
Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.