WeRead Powered by ReaderPub
Insula thesauraria cover

Insula thesauraria

Chapter 25: Caput XV.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

The narrative follows a young narrator who becomes involved in a sea voyage after acquiring a map to hidden wealth. The expedition reveals divided loyalties among the crew, and planned treachery escalates into violent conflict once land is reached. Action alternates between shipboard tension and island skirmishes as characters pursue and protect the treasure. The account tracks the narrator's coming-of-age while examining themes of greed, loyalty, leadership, and the moral costs of adventurous pursuit.

“De thesauro nihil habeo certi,” fatur ipse, “sed capillamentum meum paciscor hic febres vigere.”

Si mores nautarum in navi causam solicitudinis præbuerunt, nunc, quum in stega congregati erant, iam plane minaces facti sunt. In constrato circumiacentes loquelis mutiebant. Mandata etiam leviora contuitu sinistro excipiebant, atque invito ac perfunctorie perficiebant. Ipsi adeo fidi contagione affecti esse videbantur, quoniam ne unus quidem reperiebatur qui alios corrigere vellet. Manifestum erat seditionem nobis, tamquam tempestatem impendere.

At nec solum nos, ex diæta, periculum præsentiebamus. Ioannes Longus omnis erat in circumeundo manipulos nautarum iis bona consilia impertiendo, nec quisquam hominum eum exemplo bono superare potuisset. Bona voluntate atque civilitate ipse semet vincebat; in cunctos undique suaviter renidebat. Siquando mandatum edebatur, Ioannes puncto temporis in gralla sua stabat, et omnium suavissimo more “Sic, sic, mi Here,” respondebat; et quum nihil esset quod ageretur, unam post alteram cantilenam incepit, quasi ad ægrum animum cæterorum celandum ac dissimulandum.

Inter omnes mœstos eventus eius temporis pomeridiani, funestissima erat Ioannis manifesta sollicitudo.

In diæta convenimus consultatum.

“Mi Here,” fatur navarchus, “si vel unum ulterius mandatum edere tentavero, in nos omnis caterva irruet. En tibi totam rem. Nonne mihi rude respondetur? Si ergo verba reddam, confestim pugiones vibrabuntur; sin faciam, Silver animadvertet aliquid sublatere, ac tum omni modo de nobis actum est. Proinde unus tantum hic est cui fidere possimus.

“Et quis is est?” quærit Spectabilis.

Silver, Here mi;” refert navarchus; “ipse enim tam avide cupit res componere, quam ego aut tu. Iracundia hæc est subdita; ille eos, si modo occasio ei detur, ex ea mox exarguet, atque mihi in votis est talem ei occasionem præbere. Demus nautis quodam postmeridiem facultatem in siccum descendendi. Si cuncti exiverint, nos navim propugnabimus. Si nullus exiverit, nos diætam tenebimus, ac Deus iustam causam defendat. Si denique aliqui exiverint, memineris verba mea, Here, Silver eos tam mites in constratum referet quam agnos.”

Sic decretum est; sclopella onerata data sunt cuique fido; Hunter, Joyce, atque Redruth inter fidos cooptati sunt, et hi nova minus stupentes audiverunt meliorique erant animo quam erat exspectandum, quo facto, navarchus in stegam processit et ad nautas verba fecit.

“Iuvenci,” inquit, “fervidissimum exegimus diem fere sumus lassi, nec parum succussi. Excursus parumper in littus, ut opinor, cunctis vobis gratus erit — lintres usque in aqua sunt; sumatis, licebit, scaphas, ac tot vestrum quot voluerint, poterunt in littus in postmeridiem excedere. Dimidia hora ante occasum ictum edam tormenti.”

Existimo stultos hos lurcones futurum putavisse ut, quamprimum in siccum egressi essent pedes confestim in thesauris offenderent; nam stoliditas eos protinus reliquit, et clamorem lætitiæ ediderunt, qui aviculas e latibulis iterum ad circumvolandum, et circa pulvinarium strependum, exturbavit.

Navarchus multo plus sapiebat, quam ut obstet. Is momento evanuit, ut ad agmen ordinandum Ioanni Silver occasionem præberet; et mihi quidem videtur eum optime statuisse. Si enim in stega mansisset, ne vel simulare quidem potuisset se rerum statum ignorare. Hoc iam sole clarius erat. Silver erat navarchus, præerat autem manui nautarum seditiosissimæ. Manus fidæ — et tales inter eos exstitisse mox comperturus eram — admodum stulti esse videbantur. Aut vero, rectius, ut opinor, sic verus rei status erat: fides omnium nautarum, exemplo capitis seditionis, luxa erat — nisi quod aliquorum plus, aliorum minus; aliqui vero probi quum essent, fere omnino, nec ulterius duci, nec impelli poterant. Unum enim atque diversum est otiari, occultamque offensam gestare, aliud autem navim occupare, atque nonnullos insontes trucidare.

Tandem denique egressuri coaluerunt. Sodalium sex in navi remansuri erant, cæteri autem tredecim, inter eos et Silver, in lintres descendere cœperunt.

Tum mihi primum ea efferata prima notio animum subiit, cui servata nostra vita ex magna parte tribuenda est. Si enim sex nautæ a Silver relicti sunt, certum videri debebat nostras partes navim apprehendere, eamque tueri non posse; atque quum sex tantum relicti essent, item, æque certum erat partes, quæ diætam tenebant, pro præsentia mea opera non egere. Statim itaque mihi in mentem venit in littus descendere. Igitur extemplo descendi ex latere navis, in prora lintris conquexi, ac fere eodem momento ipsa se dimovit.

Nemo me animadvertit præterquam primus remex a prora, qui me affatus est, “Tune is es, Iacobelle? Demitte caput.” Sed Silver, ex altera lintre acribus oculis speculabatur, sciscitans clamabat utrum is ego essem; et ab eo momento, quid fecissem, me pœnitere cœpit.

Nautæ certatim littus petebant; sed linter, qua ego vehebar, quum et prior esset tempore, et levior, et melius ageretur, consortem celeritate vicit, prora sua casu inter pendulas arbores littorales irruit, quo facto, ego ramum quemdam apprehendi, me sublevavi, et in proximo dumeto abdidi, dum Silver, reliquaque caterva centum usque passus abfuerunt.

“Iacobelle, Iacobelle!” audivi eum clamantem.

At credideris licebit me nihil curavisse, cuncta persultans, declinans atque conculcans prorsum rui nasum meum secutus, nec constiti dum pedes me ferre poterant.

Caput XIV.

Primus Ictus.

Vigilantiam Ioannis Longi me fefellisse tanto mihi fuit gaudio, ut iam lætitia cœpissem frui, atque in singulari hac terra, in qua versabar, cum oblectamento dispicerem.

Transivi tractum terræ palustrem, salicibus, iuncis, insolitis et exoticis arboribus palustribus plenum; iam ad oras emersi terræ siccæ et undulantis atque arenosæ, circiter in unius milliarii longitudinem, in qua passim pinus aliquot, et magna copia arborum distortarum, a quercubus, ratione crescendi, haud absimilium, vigebant, foliis tamen pallidis, instar salicum. Ex adverso latere tractus huius campestris collium unus eminebat cum geminis præruptis verticibus, qui in sole resplendescebant.

Nunc tandem primum explorationis gaudio fruebar. Insula incolis carebat; socios nauticos pone me reliqui, ante me autem nihil vivi erat, nisi feræ et alites. Inter arbores me huc et illuc versavi. Passim plantas florigenas, mihi prorsus ignotas, conspexi; passim angues mihi sub oculos venerunt, quorum unus ex ora rupis caput sublevavit et in me sono sibilavit, qui murmuri turbinis versantis erat similis. Parum suspicabar eum inimicum esse maxime mortiferum, sonitum autem crotali illius famosissimi esse.

Deinde ad arboretum veni longum ac spissum earum arborum in speciem quercuum — vivarum, vel, ut postmodum didici, quæ proprie sempervivæ appellandæ sunt — quæ deorsum, secundum arenosa rubeta creverunt, cum frondibus curiose tortis, spissisque foliis tegularum instar. Dumetum a summo unius tumuli arenacei deorsum se protendebat, ac progrediendo augescens, usque dum marginem attingeret depressionis uliginosæ, per quam primus rivulus se percolando in pulvinarium dilabebatur. Palus sub ardore solis vaporabat, lineamenta autem montis Spy-Glass in exsurgente vapore tremere videbantur.

Subito in denso iunceto aliquid commoveri parebat; anas fera cum clamore subvolavit, hanc altera sequebatur, mox totum agmen earum regionem supra paludem nubis instar complebat gyrans ac strepens in circuitu. Inde coniectabam illico aliquos meorum sodalium oras paludis appropinquare. Nec opinio me fefellit; mox enim audivi submissum sonum vocis humanæ, quæ, ut auscultare pergebam, continuo elatior ac propior fieri cœpit.

Inde metus impensior me subito incessit, prohinc sub tegmen proximæ quercus sempervivæ serpere statui, ibi conquexi, ac muris instar silens auscultavi.

Alia vox responsitabat; tum iterum prima vox perrexit, quam nunc iam agnovi ut Ioannis Silver, narrationem prosequentis, quæ ex ore eius torrentis modo fluebat, vix semel aut iterum ab altero rupta.. Collocutio ex sono sua admodum seria iudicanda erat, imo et propemodum ferox; sed nullum verbum distinctum in aures meas incidit.

Denique disceptantes pausam interponere videbantur, ac fortasse consedisse; nam non modo propius accedere cessarunt, verum etiam aves pacatiores fieri cœperunt, et in sua latibula in palude residere.

Interim ego negotio meo deesse mihi videbar, quod quum tam temerarius fuissem, ut cum istis latronibus in terram descendissem, æquum erat ut saltem eorum consultationes subauscultarem; clarum ac manifestum igitur officium meum esse iudicavi ad eos proxime quam latibulum pendentium arborum sineret, clam accedere.

Situm colloquentium satis certe declarare poteram, non solum e regione soni, sed præsertim e modo avium exterritarum gerendi, invasorum capitibus superinhærentium.

Itaque quadrupedatim lente sed constanter ad eos arreptavi; denique tamen per aperturam inter frondes caput attollens, prospectum nactus sum recta valliculam virentem versus ad oram paludis arboribus obumbratam, ubi Longus Ioannes Silver unusque nautarum coram colloquentes stabant.

Sol in eos toto ardore incidebat. Silver pileum suum iuxta se in gramen deiectum habebat, amplusque vultus lævis et flavidus æstu relucens, quasi deprecabundus ad vultum alterius erat levatus.

“Sodalis,” aiebat, “hoc inde est, quod te pulveris aurei æstimo, pulveris inquam aurei, nec de hac re dubites! Nisi tibi picis instar animo hæsissem, existimasne ad te commonendum me hic futurum? Actum est — nec facere, nec mutare quidquam potes; loquor ut collum tibi servem, atque si unus ferocium id sciret, dic, Thomas, ubinam gentium ego essem — dic modo ubi ego essem?”

Silver,” ait alter, — et animadverti eum non modo rubere in vultu, sed et rauce loqui corvi instar, et etiam vox eius tremebat, tamquam restis intenta — “Silver,” inquit, “tu senex es, et probus aut ita saltem existimaris; etiam pecuniam habes, qua plerique miselli nautæ carent; tu et audax es, aut ego fallor. Fatere, reverane tibi in animo est sinere, ut te ea turba quisquiliarum seducat? non te! Deos testes appello malle me manum amittere, si ego officia deseram —”

Tum subito sermo eius sonitu quodam interrumpitur. Unum e fidis repereram — hem, hoc ipso momento nuntium de altero venit. Longe hinc in ora paludis sonus percrepuit tamquam subitus clamor furentis, tum postea alter; denique tractior eiulatus. Rupes Spy-Glass vel vicies sonitum reddiderunt; totus grex avium palustrium iterum subvolavit, cœlumque volatu suo obnubilavit; atque diu post, dum eiulatus mortis animum meum usque opprimebat, silentium iterum recepit suum imperium, nec nisi languidior strepitus avium residentium, atque murmur undarum littus verberantium tranquillitatem pomeridianam turbarunt.

“Thomas eo sonitu, tamquam equus calcari, subsiliit; sed Silver ne nictavit quidem. Stabat suo loco, grallæ leviter innixus, sodali advigilans, tamquam coluber ad saltum paratus.

“Ioannes!” fatur nauta oblata manu.

“Tolle manum!” clamat Silver, vel ternos pedes resultans, saltem ut mihi parebat, tanta celeritate ac pernicitate, quanta quis gymnicus exercitatus.

“Tollam quando ita vis, Ioannes Silver,” inquit alter. “Atra ea conscientia est, quæ te ad me timendum adigere possit. At, per Deorum fidem, dic mihi quid illud fuerit.”

“Illud?” refert Silver subridens, sed solito cautior, cum oculis adinstar cuspidum aciscularum e largo vultu micantibus non aliter quam frustula vitrea. “Illud?” O, ut opinor, ille Alan erit.”

Ad hæc nova misellus Thomas velut heros effulgebat.

Alan!” exclamabat. “Tum requiescat anima eius tamquam veri nautæ! Quoad vero te, Ioannes Silver, diu mihi sodalis fuisti, sed iam sodalis non es. Si canis instar mihi moriendum sit, in officio moriar. Nonne tu Alan occidisti? Et me occide, si potes. Repugnabo ego.”

His dictis, fortis hic iuvencus coco recta tergum vertit, et ad littus deorsum abire cœpit. At longe abire ei datum non est. Etenim Ioannes, arrepto ramo propinquæ arboris, exclamavit, prehensaque gralla, sub axilla hocque ineptum iaculum in aere tremens recta in eum misit. Misellum Thomam hæc in medio tergo, inter scapulas cuspide percussit. Manus suas hic protinus in altum sustulit, graviter suspiravit, denique concidit.

Utrum graviter an leviter hic vulneratus sit, nemo unquam comperit. Satis erat verosimile spinam dorsi eius ruptam fuisse illico, e sono licebat iudicari. Spatium tamen illi ad se redeundum negatum est. Silver, etiam sine crure aut gralla tamquam simius pernix, iam proximo momento super eum erat, suumque cultrum in imbecille illud corpus capulo tenus bis immersit. E meo latibulo audire mihi licebat ut halitabat cultro dum feriebat.

Quid intermori proprie significet, haud scio, probe tamen scio brevi eo spatio temporis totum mundum ex oculis mihi evanuisse atque in confusis nebulis circumversatum esse; Silver atque aves, perinde atque celsus vertex collis Spy-Glass gyrabant seque miscebant volutantes ante oculos meos, et pulsus dissitarum campanarum vocumque humanarum e longinquo in auribus meis resonabant.

Quum ad me rediveram, monstrum illud iam se composuit, gralla erat sub axilla eius, pileus in capite. Ad pedes eius immobilis iacebat Thomas in gramine; sicarius tamen eum nihili faciebat, interea cruentum cultrum suum panicula herbarum purgans. Aliud prorsus nihil erat mutatum, sol immitis usque urebat vaporantem paludem celsumque montis verticem, dum ego vix mihi persuadere poteram necem vere esse commissam, vitamque humanam paullo ante, sub ipsis meis oculis fuisse ereptam.

Nunc vero Ioannes manum suam sacculo immersit, fistulam inde prompsit, variis modulaminibus inflavit, quæ longe lateque per silentia aeris resonavit, Cuius rei signum id fuerit, utique nescivi; statim tamen metum in me suscitavit. Certum erat plures conventuros. Facile deprehendi poteram. Hi duos ex fidis iam interfecerunt; nonne post Thomam et Alan ego sequi poteram?

Itaque ex eo loco me continuo expedire, iterumque retro, ad apertiorem sylvæ partem omni vi ac silentio quibus par eram reptare cœpi. Interea salutem dari atque reddi inter veteranum piratam suosque sodales audivi, et hic sonus perniciei alas mihi commodare videbatur. Simul ac me e dumeto eripueram, cucurri, ut in mea vita antea nunquam, incurius qua, dummodo a sicariis via abduxerit; quocirca currenti mihi formido augeri et ingravescere cœpit, donec in phrenesin aucta esset.

Enimvero quisquamne ita deperditus quam ego esse poterat? Quum sonitus tormenti audiendus erat, quínam eram ausurus cum his dæmonibus sanguine usque olentibus, ad lintrem intrandam descendere? Num non primus eorum qui me conspexisset, tamquam pullum iugularet? Nonne vel id solum, quod abfuerim indicio esse oportebat meæ proditionis, idemque cognitionis meæ fatalis? Actum de me est, mecum cogitabam. Vale iam “Hispaniola;” valete medice, Spectabilis, navarcheque. Nihil iam pro me superfuit nisi mors per famem, aut mors per seditiosorum manus.

Per totum id tempus, ut iam monui, usque currebam, immemor omnino, quum ad radices perveni colliculi cum gemino vertice, partemque insulæ attigi, ubi quercus sempervivæ sparsiores crescebant, magnitudineque ac statura speciem arborum sylvestrium referebant. His paucæ pinus interspersæ stabant, quædam quinquagenûm, aliæ septuagenûm pedum altitudinis. Aura quoque hic alsior ac salubrior esse sentiebatur quam infra ad paludem.

Hic autem alius terror me rigebat, et ad sistendum cogebat corde meo tremente.

Caput XV.

Incola Insulæ.

E Latere collis, qui hic arduus et lapidosus erat, glarea loco deturbata, magno strepitu saltibusque inter arbores dumosque dissiliens deorsum ruebat. Oculos ultro eo converti, vidique aliquam figuram celeri cursu pone stirpem cuiusdam pinus se recepisse. Quid id fuerit, homone an ursus, an vero simius, decernere nequivi. Statura ea atra atque villosa esse videbatur; plus scivi nihil. Terror tamen huius spectri me ad consistendum compulit.

Nunc iam utrimque interclusus esse videbar; a tergo mihi erant sicarii, ante me hoc ignotum monstrum. Itaque periculum cognitum mihi statim anteponendum iudicavi ignoto. Ipse Silver iam minus formidandus mihi parebat, quam istud terriculamentum sylvestre, proinde me circumverti, supraque humerum sedulo respectans, pedes navim versus retrahere cœpi.

Momento temporis figura ea iterum in conspectum venit, longiorique circulo emenso, me prævenire tentabat. Ego, utique, iam valde eram lassus; tamen si etiam tam fuissem alacer quam ubi primum surrexeram, palam vidi frustra id futurum, si cum eo animante agilitate contendissem. Id enim ab una stirpe ad alteram pernicitate damæ persultabat more humano, binis pedibus incedens, sed præter omne exemplum humanum mihi notum, se fere in duplum incurvabat. Et tamen hominem eum fuisse iam nihil dubitare poteram.

Iam mihi in mentem venit, quod olim de anthropophagis audivi. Etiam prope in eo res erat ut pro ope clamarem. Sed quoniam animans id homo tantum erat, quamcunque ferox, fiduciam mihi sumpsi, in eadem vero mensura metus meus Ioannis Silver revivescere cœpit. Silens itaque stabam, consiliaque varia mecum volvitabam effugii; ut vero sic deliberabundus hærebam, memoria mihi incidit mei sclopelli. Simul ac me non inermem sensi, audacia in corde meo refoveri cœpit; prohinc corde confirmatus cum insulano coram agere statui, propiusque ad eum viriliter accessi.

Sub hoc tempus ipse pone aliam stirpem arboris latebat, me tamen caute observare videbatur, nam primum atque me sibi propius fieri animadvertit, relicto latibulo, mihi obviam fiebat. Dein iterum hæsitare, regredi, iterum accedere, ac, tandem, summo meo stupore et confusione in genua se proiecit, palmosque mihi suppliciter prætendit.

Hac re obstupidus iterum substiti.

“Quisnam tu es?” quærebam ab eo.

Ben Gunn,” respondit voce instar serræ ferruginosæ rauca et dedextra. “Miser ego Ben Gunn sum, inquam, nec ego per hoc triennium cum ullo Christiano collocutus sum.”

Nunc demum intellexi eum hominem album, mei similem esse, eiusque lineamenta vultus etiam iucunda. Cutis sua, ubicunque soli patebat, adusta erat, labia ipsa atra, oculi autem mites ex tam fusco vultu mirum quam insoliti erant. Ex omnibus mendicis, quos unquam vidi, aut finxi, hic fuit omnium pannosissimus. Erat enim e centonibus ac veteramentis velorum, pannorumque nauticorum vestitus; totum autem hoc centonarium omnigenis, maximeque incongruis ligamentis, nodulis aurichalceis, spinulis, laqueis stupeis continebantur. Circum lumbos baltheum fibulis aurichalceis tritis gerebat, qui ex omni suo indumento solus erat integer.

“Triennium!” clamo ego. “Num naufragus es?”

“Quin, sodalis mi,” respondit, “sum desertus.”

Verbum iam audivi, novique horribile genus pœnæ significare, quæ in vita piratarum satis usitata est, quum moribus suis quemlibet reum in littore cuiusdam desertæ ac dissitæ insulæ solum relinquere solent, exiguo pulvere pyrio, glandulisque attributis.

“Ita vero, desertus ante triennium,” prosequebatur, “et exinde carne caprina, baccis atque ostreis vitam sustentavi. Quis ubicunque sit, aio ego, sibi consulere valet. Verumtamen, mi sodalis, cor meum pro victu Christiano flagrat. Si casu quodam frustulum casei modo apud te habeas! Non habes? Eheu, per multas noctes de caseo — et hoc tosto — plerumque somniavi — tum experrectus iterum hic me reperi.”

“Si mihi unquam in navim regredi detur,” respondi ei, “caseum orbiculatim accipies.”

Per totum id tempus materiam singilionis[1] mei palpitabat, manus meas mulcebat, calceos lustrabat, et, universim, in intervallis sermonis, gaudium puerile prodebat de viso homine, sui simili. Ultimis tamen verbis meis in versutiam stupentem sese elaboravit.

“Si tibi unquam in navim regredi detur, ais tu?” repetit mea verba, “Euge, mi sodalis, quisnam te prohibet?”

“Non tu, probe scio,” respondi.

“Recte tu quidem mones,” clamat ille. “Nunc autem — quid est tibi nomen?”

“Iacobellus,” respondi.

“Iacobellus, Iacobellus,” repetit satis contentus, ut parebat. “Eho, mi Iacobelle, vitam ego duxi talem, qualem te audire puderet. E meo quidem aspectu non crederes me matrem probam ac piam habuisse? quærebat.

“Equidem haud adeo multum,” refero ego.

“Atqui,” ait ille, “revera habui — et ipsam valde piam. Ego autem puer fui civilis et pius, meumque catechismum tam celeriter recitare quibam, ut vel unum verbum ab altero non dignoveris. Et ecce, tamen quo ventum est, mi Iacobelle, et hoc initium cepit a taleis iactandis super benedictos cippos! Ita, in quam ista res incepit, sed et ulterius progressa est; sic mater mea monuit, totumque eventum prædixit, ita, sane, prædixit mulier pia. Verumtamen Providentia Divina me huc collocavit. Hæc ego omnia rite perpendi et excogitavi in ista deserta insula, et iam retro, ad pietatem me converti. Iam non adeo facile me in pytissando canneo deprehendes; digitabuli tantum, utique, ad apprecandam bonam fortunam, primum quam potero. Bonus probusque necessario sum futurus, et etiam viam ad id scio. — Præterea, Iacobelle,” — circum se spectans, voceque submissa ad susurrum fatur — “sum dives.”

Nunc iam pro certo existimabam misellum iuvencum in sua solitudine dementatum esse, atque, ut patet, hanc animi sententiam vultu quoque prodidisse; unum enim assertum alacriter repetivit:

“Dives! dives! inquam. Dicam etiam tibi aliquid; te, Iacobelle, hominem efficiam. A, Iacobelle, astro tuo natali benedices, inquam, tu enim me invenisti!”

His dictis, quadam tristitiæ umbra vultus eius obnubilari cœpit, manumque meam arctius premebat, atque minitantis in modum unum digitum indicem ante oculos meos sustulit.

“Nunc, mi Iacobelle, fatere verum; illa non est navis Navarchi Flint?” quærit a me.

Felix tunc mihi cogitatio incidit. Persuadere mihi cœpi socium fœderis me nactum esse, prohinc, sine mora ei respondi:

“Navis non est Navarchi Flint, Flint est mortuus; sed verum tibi fateor, ut postulas — aliquot manuum Navarchi Flint sunt in navi, pro mala omnium nostrum fortuna.”

“Num etiam quidam — cum uno — crure?” halitat ille.

Silver?” quæro ego.

“A, Silver!” inquit, id ei nomen fuit.

“Iste noster cocus est; est idem et primipilus.”

Ipse me usque carpo tenebat, sed hoc audito, etiam graviori torsione me affecit.

“Si tu a Ioanne Longo missus es,” tum ait, “me nihil aliud quam suillam esse sentio; hoc pro certo scio. Sed profare, ubi te esse arbitraris?”

Ad edisserundum, me temporis momento apparavi, atque in responsum totam navigationis nostræ historiam, atque quibus in ambagibus modo versaremur, ei aperui. Narrationem meam intentissimo animo excepit, et quum finiveram, caput mihi compalpavit.

“Probus es ephebus, Iacobelle,” ait, “sed nonne nunc male es implicatus? Ast pone omnem fidem in Ben GunnBen Gunn his rebus par est. Verosimilem putares nunc futurum, ut tuus Spectabilis, si quo casu auxilium afferretur, hominem liberalem se præberet — quum et ipse in incitis sit, ut tu ais?”

Certiorem eum feci Spectabilem virum admodum munificum esse.

“At vero, audidum,” refert Ben Gunn, “ego non indicare volebam ut ipse mihi portam custodiendam committeret, atque synthesin gerendam, nihil idgenus; talia non sunt meum pretium, Iacobelle. Hoc est quod mihi in animo fuit, utrum verosimile esset futurum ut in solidum descenderet, penderetque, verbi causa, mille libras eiusmodi pecuniæ numeratæ, quæ utique est tamquam mea propria?”

“Certum puto id eum acturum,” respondi ego. “Ut res modo sunt, eius omnes nostrum pro rata participes essemus.”

“Atque revectionem domum?” subiungit vultu vafritiei pleno.

“Enimvero Spectabilis,” respondi ego, “vir vere ingenuus est. Quin, præterea, si a cæteris liberabimur, opera tua ad navim domum vehendam indigebimus.”

“A,” ait ille, “ita sane, indigebitis.” Quocirca admodum allevatus videbatur.

“Nunc aliquid dicam tibi,” pergit ipse. “Tantum, et non plus, dicam tibi. Ego in navi fui Navarchi Flint, quum ille thesaurum defoderat; ipse et sex alii — sex fortes nautæ. Hi in insula erant pæne totam septimanam, nos autem prope, in antiqua ‘Walrus,’ aberamus. Certo quodam die signaculum pulchre subvolat, et ecce Flint, capite panno cæruleo obligato, omnino solus scapha advenit. Sol modo oriebatur, quum ipse mortui instar pallidus ad proram comparebat. Attamen ipse illic erat, nota autem tibi, illi autem sex omnes mortui — mortui et sepulti erant. Quí is hoc perfecisset, nemo nostrum in navi explicare poterat. Pugna illa fuit cædes ac mors subitanea[2] ad minimum — solius certamen contra sex. Billy Bones erat Pronavarchus; Ioannes Longus stegarius; hi quæsiverunt ab eo ubi thesaurus esset. ‘A,’ refert hic, ‘licebit vobis in terram descendere, si ita velitis, et illic manere,’ inquit, ‘sed quoad navim, hæc prosequetur cœptum comparandi, per Herculem!’ Hæc erant eius verba.”

“Interim ego ante triennium in alia navi eram, qua aliquando in conspectum huius insulæ veneramus. ‘Iuvenci,’ ‘hic est thesaurus Navarchi Flint defossus; descendamus et exquiramus.’ Navarcho id displicuit, sed propositum cunctis meis sodalibus arrisit, proinde descenderunt. Duodenos dies exegerunt quærendo, et quotidie me maledictis prosequebantur, donec quodam die cuncti in navim rediverunt. ‘Quoad vero te, Beniamin Gunn,’ me affantur, ‘en, habe tibi sclopetum, inquiunt, unam palam, unamque dolabram. Licebit tibi hic manere, pecuniasque Navarchi Flint pro ipso te indagare et exquirere’ dixerunt.”

“Itaque, Iacobelle, tres annos hic exegi, ac ne micam quidem cibi Christiani ad hodiernum usque diem degustavi. At nunc, attende sis, et ad me respice. Num ego speciem hominis ante malum præ me fero? Nonne negabis? Idem et ego negarem.”

His dictis nictavit, manumque digitis arcte constrinxit.

“Modo ista verba tuo Spectabili memores, Iacobelle” — pergebat ille: “Nec ille unquam fuit — hæc sunt verba aptissima. Per tres annos ipse fuit homo huius insulæ, interdiu internox, sereno ac pluvia; subinde cogitavit fortasse de precibus (sic tu dices), alias, fortasse, cogitavit de sene sua matre, si quo casu usque vivat (dices); sed per maximam partem temporis Gunn (sic tu dices) — maximam partem sui temporis alia re occupabatur. Tum manum eius stringes, ut ego tibi.”

Quo dicto manum mihi iterum acriter adstrinxit maxima fiducia.

“Deinde,” prosequebatur, tum eris in media re, dicesque: Gunn homo probus est (dices tu), et ipse oppido plus fidet — oppido plus, perpende hoc — viro ingenue nato, quam viris fortunæ, cuiusmodi et ipse olim fuit.”

“Ohe,” respondi ego, “ne verbum quidem omnium quæ dixeras, intellexi. Sed hæc neutrorsum faciunt; id enim quæritur, quí in navim revertar?”

“A,” inquit ille, “hoc profecto, offendiculum est. Verum illic est carabus[3] meus, quem ego propriis manibus feceram. Eum sub rupe alba contineo. Si omnia nos fallerent, et ad extrema veniretur, liceret nobis sub tenebris tentare. Au!” exclamabat, “quid est illud?”

Namque tum ipsum,[4] quamvis e cursu solis usque hora, aut duæ, supererant, omnis echo insulæ concitata erat, ac tonitru tormenti reboabat.

“Pugnam inceperunt!” clamavi ego. “Me sequere.”

Itaque ego, neglectis cunctis meis terriculamentis, adversum pulvinarium currere cœpi; homo autem desertus, in pellibus suis caprinis prope ad latus meum levi ac facili cursu me sequebatur.

“Ad lævum, ad lævum,” monebat ille, “sodalicule Iacobelle, tene lævum! Subter arbores tecum! Illic est ubi ego primam capram occidi. Ad hunc locum illæ non amplius ventitant; nunc iam illa celsa tenent montium, præ timore Beniamini Gunn. A! deinde ibi est sepulcretum. Videsne tumulos? Subinde, quum, ut ratiocinor, dies Solis esse potest, huc ventito precatum. Nullum quidem id sacellum est, tamen mihi locus solemnior parebat; tum etiam dices Beniaminum Gunn penuria manuum laborasse — nec enim capellanus ad manum est, quin ne tantulum quidem quam Biblia, vexillumque, dices.”

Sic loqui pergebat dum ego currebam, nec exspectato, nec accepto ullo responso.

Post longius intervallum temporis ictum tormenti ictus acervalis excepit sclopetorum.

Iterum aliquid moræ, postea autem, nec quadrante milliario a me, ecce cerne, super arboretum Vexillum Anglicum vento datum fluitabat.

  1. Singilio, -nis, m. In epistola Gallieni, in qua explicat quibus donis statuerit cum Imperatore Claudio in gratiam redire, quod hic magna ira incensus esset, quum ei relatum fuisset Gallienum vitam mollem ducere, sic legimus: — — “Misi autem ad eum —— Vestes diversas sedecim, Albam subsericam, paragaudem triuncem unam, Zanchas de nostris Parthicis paria tria, Singiliones Dalmatenses decem, &c.” Trebellius Pollio, Triginta Tyranni, Claud. circa finem. Singilionem itaque interpretor vestimentum internum (misit enim decem), infra tunicam gerendum, aut loco tunicæ, ad naturalem corporis calorem tuendum et conservandum contra subitanea frigora montium in Dalmatia.
  2. Verba sunt Liturgiæ Cœtus Romani, e precibus quae ut Litaniæ Sanctorum cognoscuntur; sunt autem verba hæc:

    A subitanea et improvisa morte,

    Libera nos Domine,

    A peste, fame et bello,

    Libera nos Domine.

  3. Cárabus, -i, ex Isidoro Hispalensi, genus scaphæ, vel lintris ex viminibus textum, corio obductum, vetustissimum navigium Phœnicum atque Celtarum, prorsus eiusmodi quod auctor describit, non tamen proprie, nec enim auctor noster id docet, sed per similitudinem, tam enim erat opus nautæ imperiti Ben Gunn inconcinnum, ac parum affabre factum.
  4. Tum ipsum, eodem ipso tempore: “id quod aliquando posset accidere, ne tum ipsum accideret, timere,” Cicero, de Oratore, i, 27, 124.

Pars quarta

Vallum

Caput XVI.

Narratio a Medico suscepta: Quemadmodum a Navi discessum sit.

Erat circiter hora prima cum dimidia — tertius tinnitus, loquela nauticá — quum duæ lintres ab “Hispaniola” solverunt. Navarchus, Spectabilis atque ego in diæta his de rebus consultabamus. Si vel tantulum venti flavisset quam halitus, in sex rebelles, qui apud nos manserunt, impetum fecissemus, sublataque ancora, mari nos credidissemus. Sed ventus aberat; et ut imbecillitas nostra plena esset, Hunter descendit, nuntiavitque Iacobellum Hawkins clam ingressum lintrem, cum cæteris littus petivisse.

De Iacobello Hawkins dubitare nunquam nobis incidit; sed ob salutem eius eramus solliciti. Quum nautæ nostri ea mente fuissent, res in medio pendebat, utrum eum iterum visuri essemus. Itaque procucurrimus in stegam. In commissuris navis pix bullabat; fœtor tæterrimus loci mihi stomachum vertebat; siquis unquam febrim ac dysenteriam odoravit, id certe in eo horrido pulvinario fieri poterat. Sex illi furciferi in antico sedebant mussantes sub veli umbra in littore videre poteramus lintres deligari, et in utraque singulum nautam sedere, prope ad os rivuli. Eorum unus sibilabat canticum “Lillibullero.”

Mora oneri erat; hinc conventum est, ut ego et Hunter, sumpta cymba, visum descenderemus quid in arido ageretur.

Lintres ad dextrum erant deflexæ; sed ego et Hunter recta prorsum tendebamus vallum versus, ut in mappa indicatum erat. Duo illi, qui in lintribus ad custodiendas eas fuerant relicti, conspectis nobis, agitari videbantur; “Lillibullero” statim cessavit, et mihi inter se consultari parebant, quid facto opus esset. Si Silver consultum ivissent, cuncta aliter evenire potuissent; sed, ut puto, mandato obediverunt, itaque quiete sedebant, et ad “Lillibullero” suum reverterunt.

Flexus lenior erat in littore, et ego ita direxi cursum ut eam præterverterem, unde lintres mihi etiam antea quam egressi essemus, extra visum exciderunt. Ego prosilivi, ac fere currendo properavi, mucinium[1] sericeum sub pileo gestans gratia refrigerii, parque sclopellorum ad iaculatum instructorum, causa securitatis.

Vix centum passus progressus sum, quum vallum attigi.

Vallum autem hunc in modum erat; fons aquæ limpidæ pæne in summo tumulo scaturiebat. Pæne supra tumulum, fontemque complectens, condita erat domus trabalis, fortis, quæ, si casus postularet, vel quadragenos homines recipere posset, et undique fenestellæ iaculatoriæ patebant. Undique in circuitu succiso arboreto spatium apertum ædificatores reliquerunt, quod septum erat vallo in sex pedum altitudinem, sine ingressu aut porta, nimis solidum quod sine arduo labore iacturaque temporis diruatur, nimisque apertum quam quod oppugnatores tegere possit. Propugnatores his undique dominabantur; hi, in suffugio tecti, hostes, ceu perdices, commode stantes ferire poterant. Hi, præter excubitorem cibumque, nulla re egebant, ac, nisi imprudentes caperentur, locum contra legionem tueri poterant.

Ex cunctis rebus fons mihi potissimum placuit. Nam tametsi in diæta “Hispaniola” satis aptum habebamus locum, quum abundaremus armis et iaculariis, perinde ac victu et vinis, unum neglectum erat — aqua. Hoc mecum volvitabam, quum subito vagitus in articulo mortis totam insulam personabat. In rebus violentæ mortis novitius non eram — servivi enim sub Sua Serenitate, Duce Cumberland, ipse quoque vulneratus sum apud Fontemnovum — sed scio pulsum meum subsilivisse et efferbuisse. “Actum de Iacobello Hawkins est;” cogitatio mea erat prima.

Est aliquid militem veteranum fuisse, sed etiam plus est medicum fuisse. In laboribus nostris non convenit otiari. Itaque incunctanter statui ad littus absque mora reverti, ibique in cymbam insilii.

Pro bona fortuna Hunter remum suum valide agebat. Aquam in asperginem verberavimus; et sic cymba navim cito assecuta est, quam ego protinus conscendi.

Cunctos ibi, ut erat exspectandum, commotos offendi. Spectabilis sedebat albicans, velut linteum, incommoda meditatus ad quæ ipse nos adduxit, misellus ille! atque unus senum prorariorum, haud alio animo.

“Illic est unus,” ait Navarchus Smollett, nutu hunc indicans, “novitius in suo munere. Is audito vagitu, prope intermortuus est, mi medice. Vel si unicus tactus clavi accedat, et hic noster erit.”

Consilia mea navarcho aperui, tum singularia inter nos diremimus.

Senem Redruth in impluvio intra diætam proramque collocavimus ternis aut quaternis sclopetis oneratis ei attributis, atque pulvinis quibus se protegeret. Hunter cymbam circumtulit ad posticum ostium, ubi ego et Joyce ad opus nos accinximus ad eandem pulveribus, sclopetis, saccis buccellati, doliolis suillæ, doliolo Conatici,[2] meaque cistula pretiosissimæ medicinæ onerandam.

Interea Spectabilis atque navarchus in stega stabant, navarchus quidem appellabat gubernatorem, utpote modo summum inter nautas.

“Here Hands,” inquit, “nos duo hic sumus cum apparatu sclopellorum. Si ullus vestrum sex quodcunque signaculum ediderit, morietur.”

Hæc verba eos non parum compescuerunt; ac post brevem consultationem, omnes ad unum per anterius impluvium decurrere cœperunt, eo consilio haud dubie, ut nos a tergo impeterent. Sed quum Redruth conspexerunt in obruta agea se exspectantem, protinus consilia mutabant, quum aliquis in stega caput iterum exseruit.

“Deorsum, canis!” inclamat eum navarchus.

Atque caput iterum retractum est, nec amplius pro tempore, quidquam audivimus, quod hi sex nautæ mollioris erant animi.

Interea nos cymbam rebus, ut sub manus venerunt, quoad consultum duxeramus, oneravimus. Tum ego et Joyce portula postica excessimus, littusque petivimus tam propere quam remi nos rapere potuerunt.

Hic accessus noster secundus attentionem excubitorum in littore satis suscitavit. “Lillibullero” iterum cessavit; atque fere simul ut e visu nostro pone lingulam terræ exciderunt, unus eorum in siccum exsiliit et evanuit. Fere iam in eo eram, ut, consilio mutato, eorum lintres confringerem, veritus tamen ne Silver cæterique ad manum adessent, et quum nimium tentarem, totam rem perderem.

Terram eo fere loco quo antea, mox attigimus, vallumque annona instruere perreximus. Primum iter omnes tres nostrum perfecimus cum magna copia annonæ, quam supra vallos in septum intro iecimus. Tum Joyce custode relicto — solum, utique, sed cum senis sclopetis — ego et Hunter ad cymbam redivimus, eamque iterum oneravimus. Opus sic prosecuti sumus sine intercapedine vel ad spiritum ducendum, usque dum totum onus in tuto positum esset, post quod duo famuli locum sibi in septo attributum occupassent, ego autem omnibus viribus retro ad “Hispaniolam” remigavi.

Secundam vehem cymba nos tentavisse factum audacius paret quam revera fuit. Illi nobis numeris, utique, superiores erant, nos illis armis præstitimus. Nullus eorum in arido munitus sclopetis erat, proinde, priusquam intra ictum sclopelli progredi possent, libenter existimavimus vel senos eorum nos prosternere posse.

Spectabilis me in fenestra puppis præstolabatur, omni indicio debilitatis solutus. Ipse rudentem apprehendit, religavit, nos vero extremo nisu cymbam penu iterum oneravimus. Penu autem e suilla, pulvere, buccellatoque constabat, adiectis singulis sclopetis et copidibus pro me, pro Spectabili, Redruth, atque navarcho. Reliqua arma pulveresque in aqua duarum ulnarum cum dimidia coniecimus, ita ut chalybem eorum in sole, infra nos, in profundo, in sabulo et glarea iacentium facile cerneremus.

Sub hoc tempus æstus refluere, navis autem in ancora circumverti cœpit. E regione duarum lintrium voces audiebantur longinquius clamantium, quod quidem de sorte Joyce atque Hunter nobis animum addidit, tamen etiam ad properandum nos monuit.

Redruth ex impluvio interim pedes retraxit, et in lintrem desiliit, unde lintrem ad latus puppis deveximus ut quo aptior Navarcho Smollett ad descendendum esset.

“Nunc nautæ,” ait eis, auditisne me?”

A prorario nullum responsum datum.

“Tu, Abraham Gray es, quem alloquor, tu is es, inquam.”

Usque nullum responsum.

Gray,” pergit navarchus paullo elatiori voce, “ego hanc navim linquo, teque navarchum tuum sequi iubeo. Cognovi te ex corde probum virum esse, at dicere etiam audeo nullum e cunctis vobis tam esse improbum quam quisquam simulat. En horologiolum in manu; triginta minuta secunda ad me sequendum tibi concedo.”

Pausa intercessit.

“Veni, bone mi iuvence,” prosequitur navarchus, “noli tam diu in ancipiti hærere. Meam vitam, vitasque horum bonorum virorum quoque secundo periclitor.”

Subito strepitus certaminis audiebatur et ictuum sonitus, erumpitque Abraham Gray, una gena cultro cæsa, curritque ad navarchum ceu canis sibilo evocatus.

“Te sequar, mi Here,” ait ille.

Proximo iam momento navarchus et ille in lintrem nostram descenderunt, quo facto lintrem impulimus, et a navi secessimus.

A navi quidem iam seiuncti eramus, sed necdum in arido, in vallo nostro securi.

  1. Mucinium sericeum; Mucinium, -ii, ex eo quod est mucus, -i; adiect eius mucosus, -a, -um, tela, plerumque alba, quam ad emungendum et extergendum nasum in sacculo gerimus. Seres, -um, sunt gens, quam et Sinenses appellamus. Seres primi creduntur fuisse cultores bombycum, vermium, qui materiam tenuissimam ac subtilissimam texunt, quæ bombycinæ perinde ac serica, -orum, et vestes, præsertim mulierum, a Romanis appellabantur. Latini sequioris ævi ex primo adiectivo, sericus, -a, -um, quo alias res Serum designantur, uti domus, lingua, mores, ipsa gens, alterum adiectivum derivarunt, sericeus, -a, -um, prorsus ut “ligneus,” “lapideus,” et alia idgenus, quo nihil aliud nisi materiam ipsam vestium intelligant.
  2. Conaticus, -a, -um, nomen adiectivum ex nomine proprio urbis Conatum -i, corruptum in conacum, et conacium, unde “cognacium,” ac demum in formam hodiernam Cognac, urbs in Francia, ubi vinum, aut fæces eius, hodiedum destillant, atque spiritum inde obtentum, eo nomine appellant.