WeRead Powered by ReaderPub
Mons Spes, et novellæ aliæ cover

Mons Spes, et novellæ aliæ

Chapter 6: Caput I.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

The volume assembles Latin translations of several modern short stories by different English-language authors, preceded by an introduction arguing for teaching Latin through pleasant, readable modern narratives to encourage familiar use and fluent reading; the translations, executed with close attention to classical vocabulary and idiom, render varied tales—ranging from intimate character sketches to suspenseful incidents—into Latin accessible to students, while editorial remarks emphasize the translator’s scholarship and the pedagogical aim of combining linguistic training with enjoyable reading.

Mei ego prorsus eram inops. Funiculus adhibitus erat brevis et tamen multo crassior quam ut ego rumpere valerem, tamque arcte colligatus, ut carpum in laqueo ne vertere quidem par essem. Interea nihil nisi Montem Kidder observare poteram atque de copiis hostilibus per Vallem Berolinensem Septemtrionem versus iter facientibus cogitare, item de nostris copiis e Williamstown, quas rectá Aquiloniam Petropolim progredi oportebat, quæ tamen, si meum nuntium redditum non esset, periculi ignaræ per Pownal aut Aquiloniam Pownal, Septemtrionem versus Bennington proficiscerentur. Signum fortasse de Monte Kidder interea datum erat dum ego per sylvas ducebar, hoc tamen, quamvis de eo cogitans exterrerer, quum iterum perpendissem, probabile mihi non parebat.

Verosimile existimabam ut ii, qui tantum sapivissent, ut signum de Ærumna ederetur, fecissent ut signum maturrime quam fieri posset post Toriorum iter initum accenderetur. Proinde, ut ego ratiocinabar, signum edi debebat antequam Torii ad Aquiloniam Stephentown pervenissent.

Locus ille a Berolino sena, aut paullo plus, milliaria abest. Quantum ego coniectare poteram, locus ubi ego arbori deligatus eram a Fontibus Indicis trium milliariorum spatio seiungebatur ad summum, etiam brevissimá quam nos prosecuti sumus viá, et mihi æque persuasum erat nec homines in Valle Berolinensi iter facientes nobis celeriores fuisse.

Interea et Amos et Iacobellus se sollicitari satis clare prodiderunt. Longius in agros digressi ut eos quos exspectare parebant specularentur, me, utpote quem satis in tuto esse intelligerent, minus ac minus sibi curæ esse existimaverunt. Paullo post loco ad me redeundi mihique invigilandi, me clamore, utrum in officio usque essem, tentaverunt. Primum tamen non respondi. Inde Iacobellus retro ad me cucurrit, et quum reperisset me eo quo reliquerat loco ac modo arbori alligatum et securum usque esse, sæve me percussit sic fatus:

“En, ephebe, habes nunc quo admonearis de tenera tui amicorum cura, ut alias vocatus ab illis scias tui eorum sollicitudine dignum reddere responsum.” Post hæc vocatus diligenter respondi.

Quam diu ad arborem deligatus steterim, haud scio — dimidiam noctem ibi exegisse mihi videbar, revera tamen uná horá vix plus, quum subito fulgidior de vertice Montis Kidder flamma emicuit. Flamma e levioris generis fomento orta esse parebat, quia ut cito crevit ita et resedit. Amos Iacobellusque longiuscule in agris aberant. Uterque me inclamavit, ego autem continuo respondi. Eodem temporis momento funiculus pone me discissus est, et ut ego in fugam me dedi, Indum in arboreto secedere vidi.

Erat in summo colle arboretum acernum cum umbra spissa, fere tamen dumeti vacuum. Hoc arboretum persultavi donec ad declivitatem aquiloniam collis attigissem. Hic iam abietes fagique crebrescebant, dumique densiores fiebant, ita ut in tenebris plane nihil cernerem, nec cursum tenere nisi palpando quibam. Paullo ulterius, in loco ad cœlum aperto perveni, per quem via fruticetis mori nigræ erat impedita. Substiti paulisper deliberaturus quorsum me potius verterem, quum repente voces excepi hominum me persequentium, viamque sibi per dumetum non procul pone me aperire tentantium.

“Putasne eum hac profectum esse?” quærit Amos vix quinisdenis ab eo quo ego stabam loco pedibus, sed adverso latere luci abietum adolescentium.

“Hac necesse est eum profugisse,” inquit Iacobellus. “Opuscula quæ facere volebat, hac, sursumversus esse oportebat. Quem Dii omnes...” mussabat dumetum moreti irruens.

Nihil morabar, sed quietissime quam poteram lævorsum me verti eaque qua veneram via parumper recessi, illinc autem rectá ad rivum. Collis hic loci admodum erat præceps, sed pro bona fortuna callem reperi labidum siliculis herbisque aridis, tamque arduus quam scala, verumtamen callis ad cœlum erat apertus, ita ut hic multo celerius quam in opacis sempervivis progredi possem. Semel planitiem nactus, iterum ad Septemtrionem me verti rivum secutus usque ad superatas cataractas, ubi rivum traieci, rectaque Williamstown versus properavi, semitam per mediam planitiem fluvio contiguam, minime impeditam, ingressus. Hæc semita etiam maxime erat me persequentibus accommodata, ac profecto ambigebam utrum non me iam antevertissent. Cæteroquin fieri etiam poterat ut mihi a tergo essent, nec absimile vero putabam eos me usque in sylva quæritare, nisi ad verticem collis rediverint, ut quos exspectassent, illic convenirent. Utut res fuerit, quid mihi facto opus esset, rite intellexi. Eventus hi me tantopere demorati sunt ut dubitarem utrum, si etiam cuncta quæ pro viribus possem tentarem, copias assequi possem. Poterant eæ utique a Williamstown discessuræ detineri. Quin et eas usque illic agentes reperire poteram, sed iactura temporis nunc perniciei tam plena erat quam ipsa mei captura, proinde in semita perseveravi, cucurrique ut pedes me ferre poterant, deinde ad trahendum spiritum cursum tardavi, iterumque in cursum me concitavi.

Octo mensium in prædio acta vita facultates meas perquam exacuit. Bina in die cum ovibus itinera in pascuum, frequens collium per hyemem cum trahis lignatoribus ascensus, sursum deorsumque in agris deambulatio equos inter arandum occandumque per dies solidos sequendo, me parem currendo effecerunt, cui cursui modo tantæ res innitebantur, interea tamen priusquam Indum convenissem, iam laboris unius diei æquum præstiti: calceos paludes pervadendo madefeci, Rivulum Ashford atque Fluvium Viridem pedibus pertransivi, et pedes mei modo iam pustulis horrere cœperunt. Si modo equum invenirem, cogitabam mecum, siquis obviam fieret qui mihi adiumento esse posset, fortasse necdum sero quidem venirem, verum ego ne subsistere quidem ad opem flagitandam ausus sum et quum denique Williamstown attigeram responsum mihi est copias iam ante horam abscessisse.

Dictum mihi est incolas pagi supplicatum convenisse, ut victoriam copiis divinitus largiendam efflagitarent. Rui in conventiculum. “Torii adventant,” denuntiavi ego, “nuntiumque Præfecto militiæ Williamstown fero.”

“At Præfectus militiæ hinc iam abscessit,” responsum mihi est. “Iam per hoc tempus oportet milites Pownal pervenisse.”

“Fortasse necdum sero est,” instabam ego, “fortasse revertentur.”

“Imo,” fatur quidam senex, “nondum sero est. Iter etenim per Aquiloniam Pownal carpent. Ostende modo nuntium.”

Litteras ei tradidi, quas ipse surgens, elata voce prælegit.

“Litteræ verum nuntiant,” addidi ego. “Per totam viam cucurri, atque etiam signa de montibus rite edita sunt.”

Res interim facundius pro me loquebantur quam ipse ego poteram. Cognitum etiam vulgo erat in Lebanon plurimos esse Torios, satisque cunctis constabat futurum ut si copiæ a Bennington decessissent, oppidum copiis hostium, quæ e regione Berolini venirent, prædæ militibus obiiceretur.

Nulli igitur dubitationi locus cedebatur. Equum itaque mihi comparaverunt, quo vectus iter Pownal versus sine mora laxatis frænis ingressus sum.

Nunc iam et urceatim pluere incepit, et densa caligo regionem obruere, ut summo tantum conatu iter discernere tenereque valerem. In vico quidem lumina fenestrarum viam mihi indicarunt; verum ubi relicto vico Collem Caurinum[2] scandere cœpissem, quamquam viam non facile discernebam, tamen arborum vertices observando adversum cœlum erectos, aut vero situm rerum passim fulguribus emicantibus collustratum, satis commode prosequebar. Nactus fastigium collis, via per milliarium circiter ac dimidium satis apta usus sum, unde aliquantum temporis lucrabar, sed ex parte Pownal via acclinis, labida atque caliginosa erat, ubi summa tantum cautelá proficere valui. A radice collis pars viæ iterum satis erat idonea secundum Fluvium Hoosac, ubi iterum licuit mihi frænis solutis progredi.

Verumtamen Pownal usque sero perveni — copiæ dimidiá horá ante discesserunt, iter tamen Aquilonariam Pownal versus flexerunt, ut senex ille prædixerat, loco rectá Bennington proficiscendi. Denique copias ad Aquilonariam Pownal assecutus, nuntium Præfecto copiarum dedidi.

“Torii, mi Here,” inquam, “adventant; ego vero litteras tibi tuli.”

Ob meum serium agendi modum leniter in me renidens Præfectus litteras accepit, easque sago suo contra pluviam tuitus, dum unus militum lumen lanternæ advertebat, eas admodum lente legit.

“Euge, mi Gardiner!” affatur me Abner, ut lumen lanternæ in vultum meum incidit, “Ubinam has accepisti?”

“Ab Indo,” respondi, “"qui fontes sub Monte Australi frequentare solebat.”

“Factum præstanter,” probat Præfectus militum, “præclare fecisti. Nec quæstionibus te urgebo. Petropolim proficiscemur.”

Tota ea nocte pluebat. Quum Aquilonariam Petropolim perveneramus præmissus est unus qui in rem inquireret, qui brevi reversus retulit nullas copias ea vespera pagum transivisse. Quapropter ingressi sumus viam Bennington versus, atque luminibus restinctis, trans viam atque ex uno latere eius aciem instruximus. Illic in caligine ac pluvia excubantes, hostes usque ad horam fere secundam matutinam exspectavimus.

Diu humi iacebamus silentes et absque luminibus, et, ut opinor, etiam sopore opprimebar, quandoquidem adventús hostium prorsus fui ignarus, donec tonantium armorum strepitu expergefactus conterritusque fuissem. Caput de solo erigere non audebam, nec circumspicere quidem ad videndum quid circa me gereretur, donec brevi post Torii se dedidissent.

Quum denique circumspexeram, complures conspexi humi iacentes, alios autem lanternis inter eos circumeuntes, qui partim saucios curabant, partim vero mortuos de via submoverunt. Caligo erat densissima; lanternæ parum luminis fundebant etiam intra ipsum angustius spatium quo lumen cadebat. Nihilo tamen secius lux mihi satis clarebat ad cernendum chirurgum, in hominem humi iacentem proclinatum. Manifestum erat alium chirurgum nullum interfuisse, quod undique eius opem eodem tempore expetiverunt. Oculos meos ab eo avertere haud poteram, ac, postremo, quum amplius perdurare non possem, quiete ad eum accessi, genibus ad latus unius militum insistentem, unoque brachio eum amplexus sum.

“Euge, mi chare pater,” alloquor eum, “tantopere gaudeo te reperisse, et quam te domi nostræ egeo.”

  1. Epigri, -orum, vocabulum Romanum, sunt claviculi e quacumque materia, hic e lapillis siliceis. Subúcula, -æ, est vestis lintea alba, interior, quæ corpus superius tegit, quæque sæpissime lavari solet. Subucula, a fronte aperta est, et in collo, in pectore atque in carpis ope epigrorum sive ex argento, sive ex auro contineri solet, epigri autem pectorales aliquando adamantibus fulgent. Licet hos epigros subuculares moderna Latinitate appellare.
  2. Caurus: -i, est nomen venti, qui ex Occidente cum Septemtrione flat, hinc ea plaga cœli, sive regio, unde ille flat, etiam ita appellatur. Hic nomen loci est quo collem a pago Williamstown, sive Vilhelmopoli, ad Caurum est, Collem Caurinum vocant.

Rex Aurei Rivi sive Fratres Nigri

Caput I.

Quemadmodum Herus Africus rationi Fratrum Nigrorum agros colendi sese ingesserit.

Olim in quadam Styriæ seclusa et confragosa regione fuit vallis, quæ luxuriosa ac mira claruit fertilitate. Eam undique montes prærupti saxosique cingebant, qui iuga sua, perpetuis nivibus tecta, passim in altissima fastigia culminaque extulerunt, unde plurimi torrentes per crebras cataractas decurrebant. Una harum occidentem versus, deorsum scopulum tam excelsum labebatur, ut quum iam sol e conspectu omnium occubuisset, cunctaque infra in tenebris essent, radii eius hanc cataractam lumine ita perfunderent, ut similitudinem imbris aurei ea præ se ferret. Ob eam rem incolæ eius regionis hunc torrentem Aureum Rivum appellarunt. Res curiosa erat quod nullus horum amnium in ipsam vallem decucurrit. Quin cuncti per adversum latus montis defluxerunt, ac per patentes campos, propeque frequentes urbes per circuitus volvebantur. At nubes, a verticibus attractæ, tam crebro illic colligebantur, vallique ita globosæ impendebant, ut temporibus æstús siccitatumque, quum omnia in circuitu languerent et exarescerent, parva vallis pluviis usque rigaretur, adeoque esset fertilis, fœnum adeo procerum, mala adeo rubicunda, uvæ adeo glaucæ, vinumque adeo generosum, mella adeo dulcia, ut quibuscunque hæc sub oculos cecidissent stuperent, ac mirarentur, et ob id locus vulgo Vallis Thesauraria appellaretur.

Tota ista vallicula trium erat fratrum, nomine Schwartz, Hans, atque Glück. Schwartz et Hans, duo fratres maiores, viri erant admodum turpes aspectu, propendentibus superciliis, minutisque ocellis, plerumque semiclausis, ita ut nunquam in eos inspexeris, sed ipsi sibi persuadebant se in te profundissime inspicere posse. Victum sibi merebant Vallem Thesaurariam colendo, fueruntque cultores præstantissimi. Quidquid enim victum sibi quoquo modo ipsi non merebatur, hi enecuerunt. Iaculati sunt merulas, quod fructus rostris læderent; occiderunt erinaceos, quod lac vaccarum exsugerent; veneno escarunt gryllos, quod micas in culina devorarent; cicadas quoque oppresserunt, quod totam æstatem tiliis insidentes perstreperent. Famulos suos, nullá solutá mercede, laboribus solebant obruere, usque dum vires deficerent, nec laborando pares essent, quum iurgia cum iis ciere consueverunt, eosque e domibus suis, sine omni mercede, exigere soliti sunt. Prorsus inauditum certe fuisset, si ex eiusmodi prædiis, et huiuscemodi ratione agricolandi magnas sibi divitias non conflavissent; at conflaverunt. Quodam molimine plerumque effecerunt, ut frumenta in granariis continerent donec pretia augerentur, ac tum plus dupli quam alias venderent. Itaque constabat eos in tabulato cumulos auri iacentes habere; nunquam tamen memoriæ proditum est eos vel teruncium, aut micam, egentibus in stipem dedisse; nunquam missæ interfuisse; decimas nunquam sine murmure persolvisse; in summa, ita crudeles, et naturá tenaces fuerunt, ut ab iis, quibuscum negotia eis agitare contigisset, per opprobrium, nomen “Fratrum Nigrorum” inditum esset.

Horum minor natu, Glück, tam externa specie, quam moribus, a suis fratribus natu maioribus adeo fuit dispar ac diversus, ut quisquam sibi fingere, aut vel optare posset. Ætatem duodecim annorum vix excesserat, fuitque comis flavis, oculis cæsiis, atque animo humanissimo ac benigno erga animantia cuncta. Mirum utique non est, si cum fratribus suis non semper fuerit unanimis. Plerumque munus honoris veru versandi, quum quid ad assandum erat, quod haud sæpe contigit, huic delatum est; nam ut erga fratres iusti simus, fatendum nobis est eos erga se haud minus quam erga alios parcos fuisse. Cæterum alias istius fuit calceos repurgare, tabulatum, non raro et vasa cibaria, eluere et elutrire, subinde etiam sua erat portio quidquid in patinis relictum reperit, tamquam virtutum incitamentum, et, insuper, educationis gratia, liberalia verbera.

Interim res in hunc modum satis longo tempore progrediebantur. Denique æstas venit admodum humida, resque in ea regione omnes in contrarium currere videbantur. Vix fœnum cæsum coacervatumque fuerat, quum metæ integræ fluctibus abreptæ, ac mare versus flutare cœperunt; vites grando depavit; frumentum omne nigra lue erat deletum; verumtamen in Valle Thesauraria, more solito, cuncta erant salva. Ut enim ista semper abundabat pluvia, quum alias carebant, ita nec lumen solis illi unquam defuit, si usquam alias desiderabatur. Omnes undique emptores ad frumenta præstinanda ad hoc prædium confluxerunt, discesserunt autem maledicta in Fratres Nigros late spargentes. Pretia enim ad arbitrium exegerunt acceperuntque, præterquam ab egenis, qui nihil nisi flagitare possent, quorum haud pauci præ foribus eorum fame periverunt, quin ulla eorum notitia aut ratio habita esset.

Iam hyems frigoraque appropinquabant, quum die quodam illi duo fratres foras prodiverunt, solo parvo Glück cum consueto monitu relicto, ne, dum ipse versando veru operam daret, quemquam aut intro mitteret, aut quidquam foras ederet. Glück itaque proxime quam poterat igni consedit, quandoquidem foris imbres sæviebant, nec parietes culinæ satis sicci prorsus tutum præbebant suffugium. Interim veru satis sedulo versabat, atque assatura pulchre fuscari cœpit. “Pro dolor!” cogitabat secum Glück, “fratres mei neminem unquam ad secum prandendum invitant. Quum tam præclarum frustum vervecinæ sibi suppetat, dum prope nemo vel aridum crustum panis affatim habet, pro certo scio iis delectamento cordis esse futurum, si haberent, qui se socios mense præberent.”

Vix hæc secum elocutus est, quum ianua gemino pulsu personat, pulsus tamen tam surdum et grave sonabat, acsi pulsatorium pannis obligatum esset, atque ianua tundi, potius quam pulsari dicenda erat.

“Nullo dubio ventus est,” fatur secum Glück, “quis enim sibi præsumeret nostram ianuam gemino pulsu temerare?”

Nequaquam; non ventus id fuit, nam pulsus repetitur, et acriter quidem, et, quod etiam magis erat stupendum, pulsator urgeri ac properare videbatur, nec sequelas pensi habere. Glück ad fenestram accessit, caputque, visum quisnam is esset, exseruit.

Vir is erat statura tam pusillus, forma habituque corporis tam singularis, ut eius similem vidisset nunquam. Nasus eius erat præter morem magnus, et haud parum cuprei coloris; genæ erant admodum tumidæ et inflatæ, tamque rubræ, ut haud esset absurdum sibi fingere eum duodequinquagenarum horarum spatio ignem refractarium oris flatu fovisse; ocelli e ciliis longis, sericam referentibus, lepide micabant; mystaces eius exturaculi[3] instar in utraque oris extremitate bis erant retortæ; crines vero, colore canastri, in humeros longius devolvebantur. Altitudo eius quaternos pedes cum senis digitis haud excedebat; et cucullionem conicum gerebat pæne eiusdem altitudinis, cum pluma nigra in ornamentum insuper, fere trium pedum altitudinis. Tunica eius a tergo elongata erat in similitudinem admodum exaggeratam geminarum caudarum, quas ab hirundinibus appellant, sed hæ a tortuosissimo sinu rugisque ingentis nigri fulgidique pallii obumbrabantur. Pallium istud serena tempestate nimis longum videbatur, siquidem ventus, circum vetustam domunculam sibilo flans, id inde ab humeris in quaternam circiter hominis longitudinem eripiebat.

Glück ita prorsus obstupuit aspectu sui hospitis, ut nec loco moveri, nec vel verbum proferre posset, donec senecio iterato acriorique edito pulsu circumverteretur, laciniisque sui pallii modum poneret. Dum oras pallii sui sese versando sibi obvolvitat, animadvertit flavum Glück caput per fenestram extrusum, ore oculisque perquam hiantibus et patulis.

“Heus, ephebule,” affatur eum homuncio, “istene tuus est ianuam aperiendi modus? Ego, profecto, admodum madeo, admitte me!”

Verum si fatendum sit, homunculus certe madore stillabat. Pluma illi flaccida inter crura sua pendebat, tamquam cauda caniculi profligati, et instar umbellæ udæ, veluti scatebrá, manabat, de extremis autem mystacibus aqua in sacculos colobii sui, tamquam rivulus molaris, decurrebat.

“Ignosce, mi here,” respondit Glück, “quod postulas, facere fas mihi non esse, valde doleo.”

“Quid non est fas?” quærit senecio.

“Te huc intromittere mihi fas non est; revera, non possum; si id tentarem, fratres mei ad cædem usque me verberarent. Cæterum quid a me vis?”

“Quidnam velim?” petulanter quæritat senecio. “Utique ignem ac suffugium volo. En tuas ingentes flammas, ut eæ exsultant, crepant atque rubent, parietes calefaciunt, utitur autem earum calore nemo. Intromitte me, inquam; nihil nisi me refocillare volo.”

Glück interea caput suum tam diu extra fenestram porrectum habebat, ut iam satis exploratum haberet quam algidum foris esset, quidque alsius ventus ac pluvia foris possent. Quum autem se verteret cerneretque iucundas flammas ut eæ flagrarent et crepitarent, earumque subinde linguæ in caminum subsultarent, item pernam vervecinam tam suaviter redolentem lingulis lamberent, cor sibi mollescere, ac perspicere cœpit quid eædem nullius beneficio, et incassum consumerentur. “Ipse certe admodum madet,” ait sibi parvulus Glück, “tamen intromittam eum ad summum ad quadrantem horæ.” Circuivit igitur ad ostium, idque adaperuit; et ut homunculus intrabat, flabra venti tanta irruebant vi, ut fumarium vetus tremeret et nutaret.

“Factum præstanter, puerule mi!” fatur homunculus. “Fratres fac minime cures. Cum iis iam ipse agam ego.”

“Quin, here, obsecro, nihil eiusmodi tentes,” inquit Glück. “Usque eo dum illi venerint te hic morari non sinam; actum etenim de me esset.”

“Dii melius vertant!” fatur senex mirabundus. “Ægre id audio. Usque quo sines me morari?”

“Usque dum vervecinam paratam habuero; iam etiam est satis fuscula.”

Tunc senecio otiose progreditur in culinam, ibi in pinnaculo muri lateralis foci considet, apice sui cucullionis, quod eius vertex altitudinem culinæ excedebat, in caminum promisso.

“Vestes tuæ, mi here,” inquit Glück, “ibi mox exsiccabuntur;” quibus dictis, ad versandum veru iterum consedit. At vestes senis minime siccabantur, quin guttæ cadere nequaquam cessarunt, sed defluere in favillas pergebant, ignis autem sibilare ac sputare cœpit, et pedetentim nigrescere, atque tristiorem aspectum induere; pallium istiusmodi nunquam antea visum est: quæque eius ruga imbricis more aquam fundebat.

“Here mi, obsecro,” ait tandem Glück, postquam per quadrantem horæ observabat aquam de pallio fluentem, atque instar fili hydrargyri per medium pavimentum manantem; “visne ut tibi pallium in loco sicco pendam?”

“Habeo tibi gratiam, filiole, sed id minime expedit;” respondet senecio haud omnino lepide.

“At, mi here — revera doleo,” instat Glück invitus, “equidem vereor, hercule, ne mihi ignem restinguas.”

“Nihil refert, tanto diutius durabit vervecinam assare,” retulit senecio minime turbatus.

Glück multum stupuit, miratusque est mores sui hospitis, nec illi plane liquebat utrum ii mores collecti magis fuerint an humiliores. Vultum igitur avertens, veru per ulteriora quinque minuta versare perrexit.

“Aspectus vervecinæ illius certe præclarus est,” denique fatur senecio. “Nonne posses mihi offam ex ea præbere?”

“Nullo pacto, here mi!” refert Glück.

“Admodum esurio,” prosequitur homunculus. “Nec heri, nec hodie quidquam ad gustandum habui. Certe micam ex articulo fœmoris fratres tui haud iacturæ loco haberent.”

Senecio voce adeo mœsta loquebatur, ut corculum Glück prorsus liquesceret. “Fratres mei segmentulum eius mihi in hodiernum diem promiserunt,” inquit, “hinc licere me existimo id tibi dare, mi here, sed ne micam quidem plus.”

“En puerum probum!” laudat eum hospes.

Tum Glück patinam calefecit, cultrumque acuit. “Nec curo si ob hoc vapulem,” cogitat secum. Ipso momento temporis, ubi frustulum e vervecina desecuerat, vehemens pulsus ianuæ exaudiebatur. Senecio desiliit de pinna, quasi iam nimium illic caleret. Glück reposuit frustulum resectum ut loco hæreret, interim autem ad ianuam aperiendam cucurrit.

“Quid nos tantum temporis in pluvia detines ac demoraris?” increpitat eum Schwartz, ut ingressus umbellam detentam ei in vultum iniecit; sic sane, furcifer parve,” subiungit Hans, superaddito circa auriculam educatorio pugni ictu, ubi is post fratrem in culinam ingressus est.

“Dii nobis propitii sunto!” fatur Schwartz, ut ianuam intrat.

“Faxint Dii” obsecundat homuncio, sublato cucullione, dum interim se in media sistit culina, maximaque celeritate se proclinat.

“Quisnam ille est?” quærit Schwartz, prehenso volgiolo placentario,[1] et vultu admodum torvo.

“Equidem ego nescio, frater mi,” refert Glück perterritus.

“Equí est nactus ingressum?” vagit Schwartz.

“Adeo scilicet pluviá madebat, mi frater,” deprecabatur Glück.

Iam volgiolus in caput Glück descensurus erat, quum senecio cucullionem suum interposuit, qui ictum excipiebat tanta succussione, ut aspergo per totum cubiculum dissiliret. At hoc erat maxime mirum quod volgiolus non antea attigerit cucullionem, quam etiam e manu Schwartz elisus sit, ingentique verticillo, tamquam stramen in turbine, circumferri cœperit, ac, tandem, in adverso cubiculi angulo deciderit.

“Quis es tu?” ad senem conversus Schwartz scire postulat.

“Quid tuum est negotium?” canino hirritu Hans quærit.

“Misellus senecio sum, here mi,” humili ac modesto more homunculus explicare pergit; “viso nempe per fenestram igne, eius lumine inductus, suffugium vel ad quadrantem horæ hic quærere statui.”

“Velis itaque iam hinc abire,” fatur Schwartz, satis enim aquæ iam in culina habemus, quin tu eam siccatoriam facias.”

“Tempus nimis algidum uvidumque est, nec senem convenit tam impropitia tempestate tecto evertere; vide sis canos meos.” Hi enim, ut iam antea dictum erat, in humeros eius dependebant.

“Hem, ad te operiendum habes eorum satis,” refert Hans, “abi!”

“At ego admodum esurio, mi here, numquid non vobis superest frustulum panis, quo famem expleam, antequam abeam?”

“Panis? ais tu?” quærit Schwartz, “an tu existimas nullum nos pro pane locum et usum reperire posse, nisi ut rubro-nasonibus, tui similibus, eum dispertiamus?”

“Ut quid non vendis pennam tuam?” irridens quærit Hans. “Iam hinc facesse!”

“Paulisper!’ ” instat senecio.

“Apage!” clamat Schwartz.

“Rogo vos, ingenui viri —”

“I in malam crucem!” inclamat eum Hans per collare comprehensum. Simul tamen atque collare senis attrectarat, volgioli fata eum supervenerunt: gyrabat enim ac versabatur eodem modo, ac, denique, in angulo super eundem concidit. Ira tunc multum incensus eius frater Schwartz, ad eiiciendum homunculum, eum adoritur. Verumtamen et ipse, primum quam senem contrectavit, abactus ruit non aliter quam Hans, atque volgiolus, caputque in angulo corruens parieti illisit. Sic itaque omnes tres illic in cumulo iacuerunt.

Tum senecio veloci gyratu sese in adversam partem cubiculi contulit, gyrabatque usque eo dum laciniæ pallii sui circum corpus nitide colligerentur; dein, cucullione arctius capiti impresso, quippe qui hactenus ad latus dependulus erat, non enim erigi poterat quin lacunar perfoderet, mystacibus etiam ulterius intortis, omnino compositus, sereno fatur animo: “Heri mei, faustum felixque vobis precor mane. Horá duodecimá hac nocte iterum vos visitabo; nec post tam invitam hospitalitatem, quá me excepistis mirari debebitis, si post hanc apud vos experientiam, amplius vos non visitaturus sim.”

“Si unquam te hic offendero,” mutiebat Schwartz, ut satis perterritus ex angulo proserpebat, — verum antequam sententiæ finem facere potuisset, senecio ianuam domus magno strepitu post se obdidit; atque eodem temporis momento ante fenestram tractus nubis lacer prætervehebatur, unde deorsum in vallem in omnes species convolutus ruebat, in aere iterum iterumque circumversatus, donec edito denso imbre, evanuit.

“Egregium sane negotium, here Glück!” affatur eum Schwartz, “dapina sis vervecinam. Si te in eiusmodi molimine iterum deprehendero — at, Hercle, assatura excisa est!”

“Quin tu, frater, nonne mihi offam promisisti?” obtestatur parvulus Glück.

“A! et ob eam rem tu vervecinam semiassam, ut plus succi caperes, carpsisti. Diu tibi exspectandum erit, mihi crede, donec tibi talequid pollicear. Effer te nunc ex isto cubiculo, et usque eo dum te accersero, in cellario lithanthrácino[2] moráberis.”

Glück satis mœstus cubiculum reliquit. Duo fratres tantum vervecinæ voraverunt quantum collibitum est, quod vero eius supererat in caliculario recondiderunt, deinde, sic pransi, se ebrios compotaverunt.

Verum enimvero, qualis nox supervenit! Furentes venti, cataractæque imbrium tota nocte non cessarunt. Fratribus haud plus quam satis sobrietatis supererat ad fenestram tabulis claudendam, et ad januam duplici claustro muniendam antequam cubitum ivissent. Plerumque in eodem cubiculo soliti sunt dormire. Horologio duodecim sonante, immani strepitu suscitabantur. Ianua sua tam violento ictu ac boatu intrusa est, ut domus tota, a summo ad ima, concussa nutaret.

“Quid hoc est?” terrore perculsus clamat Schwartz.

“Nihil, nisi ego!” respondit homuncio.

Duo fratres in cervicalibus erecti cœcutiebant. Cubiculum aqua operiebat, atque lumine nebulosi radii lunæ, qui per foramen in tabulato fenestræ irrepebat, ingentem globum spumæ in mediis aquis speculari poterant, ut ea ad instar suberis huc et illuc, sursum deorsumque fluitabat, super quam, ceu in commodissimo pulvillo, senecio, cum cucullione, cæterisque rebus uná, reclinis, sedebat. Satis nunc spatii pro cucullione, siquidem tectum prorsus aberat.

“Pœnitet me vobis incommodo esse,” fatur hospes cum ironia. “Existimo etiam vestros lectos parumper madere; satius fortasse vobis erit fratris cubiculum petere: ibi enim tectum salvum reliqui.”

Monitum secundum minime exspectandum rati, in cubiculum Glück cucurrerunt, madidi ut erant terroreque exsangues.

“Chartulam, nomen meum ferentem, in mensa reperietis culinaria,” clamat post eos senecio. “Memineritis me ultimo vos visisse.”

“Faxint Dii ut ita sit!” tremens respondet Schwartz. Interim globus spumeus evanuit.

Denique dies illucescere cœpit, quum duo fratres e parvula fenestella Glück prospectabant. Vallis Thesauraria omnino eversa ac desolata iacuit. Diluvio arbores, segetes, iumentaque prorsus delevit, eorum autem in loco solitudinem sabulone rufam, lutoque inviam, reliquit. Duo fratres e frigore tremuli, horroreque rigentes, intraverunt culinam. Aquæ totum pedeplánum merserunt: frumentum, pecunia, pæneque cuncta mobilia abrepta erant, nec quidquam nisi chartula alba in mensa culinaria repertum erat. In ea maiusculis, dilatatis, ac veluti ventosis litteris inscriptum legerunt: —

HERVS AFRICVS

Caput II.

Quid duo Fratres post visitationem heri Africi gesserint; et quemadmodum parvus Glück regem Aurei Rivi ad colloquendum convenerit.

Herus Africus ipse, perinde ac sua verba, sibi prorsus consistebat. Post visitationem momentosam, quam supra retulimus, Vallem Thesaurariam nunquam amplius ingressus est; quod vero hoc etiam peius erat, apud suos cognatos Vulturnium atque Zephyrum, multum poterat, et ita usus est hac potestate ut hi quoque haud aliter sibi agendum putarent. Proinde ab initio anni ad finem usque in ea regione prorsus nulla pluvia erat. Itaque, quamvis in regione campestri in ima planitie omnia læte virerent, ac florerent, patrimonium Trium Fratrum solitudo deserta facta est. Solum, quod hactenus fertilissimum totius regni erat, in rufas mobilesque arenas prorsus steriles versum est; atque fratres, quum colluctari cum cœli asperitate et inclementia amplius non valerent, ad victum sibi merendum, deserto suo patrimonio, in vallem commigrarunt, societatemque humanam in urbibus locisque campestribus quæsiverunt.

“Quid si artem aurifabrilem tentaverimus?” quæritat Schwartz ab Hans, ubi frequentem quamdam urbem appropinquarunt.

“Ars egregia fraudatorum est: liceret enim in ea copiam auri admixta mole cupri pulchre adulterare, quin id ulli mortalium unquam innotesceret.”

Placuit propositum, convenitque inter illos, prohinc clibanum conduxerunt, atque fratres aurifabri facti sunt. Duo tantum prosperitati suæ artis obstabant: alterum, quod adventoribus suis cupreatum aurum minus placebat; alterum, quod quum eis quidquam vendere contigisset, parvum Glück solum ad clibanum administrandum relinquere soliti essent, ipsi autem in proxima caupona quidquid meruissent, in potanda sabaia prodigere consuevissent. Itaque totum quod auri habebant liquaverunt, et quum non haberent unde novas suppetias emerent, quum pretium perpotavissent, tandem eo ventum est ut capidem, quam patruus donaverat parvulo Glück, et quam hic perquam in pretio habebat, nec iacturam eius pro universo mundo facere vellet, etiamsi nihil unquam ex ea nisi aquam aut lac bibisset, concupiscerent. Capis ista etiam aspectu erat admodum curiosa. Ansula eius e cirris capillorum aureorum geminatis erat efficta, tanta arte texta, ut fibræ potius e serica quam e filis metallicis formatæ esse viderentur. Textura ea defluebat miscebaturque cum barba, operis faberrimi, quod vultum humanum delicatissime conformatum ex auro purissimo, omniumque maxime furvo, exprimebat sed paullo severiorem atque iracundum. Supra, in vultu humano, in anteriore parte capidis, par oculorum videbatur, quorum imperio ac dominationi tota vasis superficies subesse parebat. Nemo autem ex hac capide bibere poterat quin oculi hi in oculos potantis acriter defigerentur; unde Schwartz ut factum indubitatum narrabat hos oculos, postquam capidem, vini Rhenani plenam, decies et septies hausisset, in se nictasse. Quum denique fratres decrevissent e capide cochlearia fabricari, dolor ex rei conscientia tantum quod corculum parvi Glück non contrivit. At sui fratres nihil nisi riserunt eum, et capidem in ærariam coniecerunt; quo facto, ipsi in contiguam cauponam iam titubantes digressi sunt, et eum, more suo, solum reliquerunt ut aurum, quum omnia ad id parata essent, in lateres conflaret.

Post eorum discessum Glück dilectæ suæ capidi in æraria iacenti ultimo obtutu valedixit. Textura crinium iam evanuit, rubens tantum nasus scintillantesque oculi modo supererant, qui usque petulantes prospectabant. “Nec mirum,” secum cogitabat Glück, “quum hunc in modum tractentur.” Inde nunc ad fenestram exspes perambulabat, et ibi ad captandam, serotinam auram, post tantum caloris a clibano perlatum consedit. Ex hacce fenestra latissimus in iuga montium prospectus patebat, quæ, ut iam antea monui, Valli Thesaurariæ impendebant, præsertim autem in verticem, unde Aureus Rivus decurrebat. Dies iam nunc ad finem vergebat. Glück, ut ad fenestram resedit, oculos in longinquis rupibus pascere cœpit, viditque cacumina earum iubare occumbentis solis inaurata et inflammata, ut nonnullæ nubium linguæ circumpendentes veluti flagrare videbantur; item torrens, qui cæteris etiam magis fulgidus undarum puri auri instar atque ardentis columnæ ex uno præcipitio deorsum in alterum cadebat, quum interim arcus cœlestis purpureus latus in transversum illi impendebat, nunc coloribus in sua aspergine vividius inflammatis, nunc vero languescentibus.

“Ah!” fatur Glück elata voce, postquam oculos diu ea visione pavisset, “utinam torrens ille revera solidum aurum esset, quam foret iucundum!”

“Non foret, profecto, mi Glück!” interloquitur quædam vox clara et metallica, a suis auribus haud procul.

“Dii boni, quidnam est hoc?” clamitat Glück in pedes subsiliens.

Nemo in conspectu erat. Circumspectat in cubiculo, dispectat subter mensam, identidem respectat pone se et iuxta se, at certe neminem vidit, proinde iterum resedit ad fenestram. Nunc iam nihil locutus meditabatur, nec a priori cogitationum cursu sibi temperare poterat, iterumque ratum ei videbatur desiderium, si quo casu rivus ille in solidum aurum mutaretur.

“Non foret, mi puerule;” fatur eadem vox etiam firmius.

“Quidnam, Ædepol, hoc est?” iterum quærit Glück. Iterum inspectat calicularium, omnes cubiculi angulos, et quaquaversum, ut in medio cubiculo stans, se versabat, continuo suspicatus aliquem pone se latitare, quum eadem identidem vox cantilando in auribus suis perstrepuit, “La-la-lira-la,” nullis quidem verbis, sed sono tantum lenem melodiam profundebat; susurro ferventis in lebete aquæ haud multum dissimilem. Dein Glück per fenestras foras spectabat. At vero vox non foris, sed intus sonabat: sive sursum in diæta, sive vero subtus in pedepláno. Neutiquam; id in isto ipso cubiculo sonuisse necesse est; et cantilena iam iterum personabat, sed iam voce firmiori, et numeris celerioribus quam ante “La-la-lira-la.” Tum animo Glück incessit suspicio sonum hunc acriorem e regione ærariæ manare. Eo itaque currit, levat operculum, inspicit, et recte sibi videtur se speculatum fuisse, nam cantilenam non modo ex æraria, verum plane e capide manare certum erat. Tollit igitur operculum, et protinus fugit, terrore pavitans: certe etenim capis cantilabat! Tantum in adverso angulo consistere ausus est, labiis apertis, manibus per pauca tantum momenta sublatis, quum cantilena demum cessavit, vox autem magis sonora facta est, quin etiam sic fari cœpit:

“Heus!” clamat vox ad eum.

Glück nullum reddit responsum.

“Heus, mi puellule, Glück!” fatur capis iterum.

Omni igitur sua fortitudine fultus Glück ad clibanum accedit, catillum, sive crucibulum, inde eximit atque introspectat. Aurum totum erat fusum, eiusque omnis superficies tam erat lævis ac polita quam fluvii; attamen loco vultum Glück repercutiendi introspectantis, conspicatur subtus massam auri imaginem rubri nasi scintillantiumque oculorum dilectæ suæ capidis, vel millies magis rubentem nasum micantioresque ocellos quam unquam antea viderat.

“Age mi puerule Glück,” fatur iterum vox e capide, “ego prorsus salvus sum, fac me effundas.”

At Glück pavore longe arctius tenebatur, quam ut idgenus facinus tentare auderet.

“Age, effunde me, inquam!” rudiuscule repetit eadem vox.

Tamen Glück se movere usque non est ausus.

“Quin tu non perges me effundere?” iratus pergit vox. “At ego iam nimis caleo.”

Viribus omnium artuum concitatis, Glück tandem crucibulum apprehendit, id ad unum latus vertit, ut omne aurum efflueret. Verumtamen loco auri liquidi primum venustum par crurum flavorum, tum laciniæ tunicæ, dein duo brachia coxim posita, ac, postremo, notissimum caput amici sui capidis prodibant, quæ omnia, ut in apricum excesserant, in solum evolvendo sibi coaluerunt, ac solo contacto, pumilio in pedes se erexit altitudinis vix sesquipedalis.

“Factum bene!” fatur pumilio, prius crura, tum brachia, mox artus omnes, denique caput porrectans collumque, quoad licuit, fere quinque minuta circumquaque versans, eo scilicet proposito ut cognosceret utrum membra sua probe composita essent, et utrum quæque proprie moverentur, dum Glück non sine hilari lepore miratus adstabat. Indutus autem pumilus erat tunicellá e filis aureis texta tam subtilibus, ut quasi intexti iricolores velut conchæ micarent. Super hanc tunicellam fulgidam ad dimidiam fere corporis altitudinem in cincinnum demissa barba defluebat, nec Glück discernere poterat ubi desineret, sed in aere ei diffluere videbatur. Lineamenta tamen vultus eius non tam delicatæ subtilitatis erant, quin potius rudiora videbantur, colorque faciei cupreo erat similior, atque indolem pusilli huius pertinaciorem magisque intractabilem prodebat. Finito sui examine pumilio acutos suos ocellos rectá in Glück sublevavit, eumque per minutum, aut plusculum, acriter contuebatur. “Haud ita foret, Glück, mi puelle!” ait homunculus.

Hoc abruptum, et certe sine nexu, erat alloquendi genus. Poterat quidem id ad fluxum cogitationum Glück referri, quem priora verba pumili e catino excitarant; sed quocunque demum referendum sit, Glück minime putabat sibi de ea re disceptandum.

“Non ergo esset, mi here?” quærit Glück humiliter et leniter.

“Non ita!” iudicis gravitate respondet pumilio; “nequaquam foret.” Hoc dicto pumilus cucullionem suum superciliorum tenus deorsum vulsit, duosque circuitus trium pedum longitudinis in cubiculo fecit, pedibus suis altissime quam poterat sublatis, tum violenter demissis. Hoc temporis intervallo Glück ad cogitationes suas colligendas usus est; et quum nullam graviorem causam perciperet quare a pusillo suo hospite sibi metuendum existimaret, ac, porro, quum stuporem suum curiositate superari sentiret, quæstionem delicatiorem ponere non dubitavit.

“Obsecro, mi here,” sumpto animo quærit Glück; “nonne tu capis mea paullo ante fuisti?”

Audito hoc, homullus alacri motu se vertit, ad Glück accedit, ad summam se proceritatem suam attollit, atque: “Ego,” inquit, “rex sum Aurei Rivi.” Hoc dicto iterum se vertit, iterumque duos circuitus senum pedum longitudinis perambulat, tempore concesso ut Glück interea stuporem ex auditis conceptum perpendere ac digerere posset. Deinde iterum reversus, ante Glück se stitit ut audiret quid Glück de effatis suis sibi existimandum putaret.

Glück aliquid respondendum sibi duxit, quilibet sit rerum eventus. “Maiestatem tuam,” inquit, “bene valere spero.”

“Audidum!” refert homunculus, urbanam quæstionem nihil dignatus, “Ego sum rex eius quod vos mortales Aureum Rivum vocitatis. Species, in qua me videras, sceleri cuiusdam potentioris regis debetur, a fascino cuius, tu hoc temporis momento me liberavisti. Ob ea omnia quæ ex te tuisque rebus, cum fratribus tuis sceleratis gestis, ad servitia præstanda paratum me sentio. Quamobrem animum ad ea quæ dicam adverte. Quiscunque conscenderit culmen eius montis ex quo Aureum Rivum scatere cernis, atque, quiscunque scatebræ ad ipsum caput et fontem tres guttas aquæ benedictæ iniecerit, eius in gratiam, et eius solius tantum, rivus in aurum convertetur. At nemo semel frustratus tentamen cum successu repetet; siquis vero aquam non benedictam amni iniiciet, aquis eius obruetur, ipse autem in saxum nigrum mutabitur.” Sic fatus rex Aurei Rivi se vertit, atque rectá candentissimas flammas clibani invasit. Statura eius pedetentim incaluit, tum irrubuit, mox candere, pellucida fieri, coruscare — fulgor fieri impensissimus — dein levari, tremere, evanescere. Rex Aurei Rivi evanuit.

“Va!” clamat Glück misellus, dum interim currit subter caminum profugum persecuturus. “Dii boni!” meam en capidem! Meam capidem! Meam capidem!”

Caput III.

Quemadmodum Herus Hans expeditionem ad Aureum Rivum susceperit, et quemadmodum ibi prosperavit.

Vix rex aurei rivi tam singulari modo, ut in superiori capitulo narravimus, e medio discesserat, Hans et Schwartz, immani modo ebrii, domum boantes intraverunt. Quum paullo post comperissent ultimam etiam laminam auri se penitus amisisse, saltem usque eo sobriefacti sunt ut in Glück se præcipitarent, eumque per solidum quadrantem horæ caiarent ac mulcarent; quo peracto se in sellas propinquas coniecerunt, copiamque sese purgandi ei dederunt, quid scilicet ad extenuandum suum scelus allegare posset. Glück itaque quid sibi evenerit ex ordine enarravit, e quibus narratis ipsi utique ne verbum quidem crediderunt. Itaque eum iterum fustigarunt, donec brachia lassa conciderent, ac tum demum titubantes dormitum iverunt. Postridie tamen, quum Glück in relatis constanter perseveraret, apud eos quandam fidem meruit. Primus huius fidei eventus fuit dissidium inter fratres, diuturnaque contentio, uter eorum prior rei periculum facturus esset; quocirca strictis gladiis inter se certarunt. Vociferatio inde exorta atque strepitus vicinos in terrorem coniecerunt; qui quum certantes in gratiam conciliare non valerent, rem ad magistratum detulerunt, unde lictor est missus qui rixam vi sopiret.

Ea de re certior factus Hans arte effecit ut clam evaderet, seque absconderet; verum Schwartz raptus ad magistratum est, atque iudex eum ad servandam pacem mulctavit; quoniam tamen pridie vesperi omnem suam pecuniam ad ultimam libellam perpotaverat, nec solvendo esset, usque eo dum solvere posset, in vincula est coniectus.

Ut Hans hoc inaudivit valde est gavisus, statuitque iter ad Aureum Rivum sine mora ingredi. Id unum modo quærebatur, quo potissimum modo aquam benedictam sibi comparare posset. Adiit itaque parochum; at parochus aquam benedictam homini tam perdito impertiri plane recusavit. Postero igitur die, qui fuit Dominicus, Vesperis interesse statuit, totá suá vitá primum; qua usus occasione, sub specie se aquá benedictá lustrandi, scypho pleno furto sustulit, eamque secum domum cum triumpho reportavit.

Postridie iam ante solem surrexit, aquam benedictam lagenulæ solidæ infudit, duas lagenas vini, et aliquantum carnis assæ cum pane quasillo imposuit, hoc autem humeris suspenso, sumptoque baculo alpino, iter iugum montis versus ingressus est.

Eo itinere e suo pago carcerem oportebat eum præterire. Inspectando fenestras quemnam putabimus ei sub oculos cecidisse, nisi ipsum Schwartz inter clathra prospectantem, qui admodum pendens erat animi.

“Salve mi frater!” affatur eum Hans; “quidquamne habes quod regi Aurei Rivi nuntiare velis?”

Schwartz præ furore dentibus frendebat, clathraque omnibus viribus quassabat, sed Hans tantum irridebat illum, suasitque ei, ut usque eo dum ipse reverteretur, iucunde læteque tempus degeret, tum quasillo sublato, lagenuláque aquæ benedictæ ante oculos Schwartz ostentatá, ut labiá huius rabie fere spumarent, iter suum susceptum animo perquam erecto prosequebatur.

Dies profecto illuxit talis, qualis quempiam, etiam Aureum Rivum non præ oculis ferentem, voluptate beare poterat. Infra, per longitudinem vallis strata roscidarum nebularum iacebant, e quibus montes in excelsa erupebant; humiliores eorum vertices opacis obtegebantur umbris, vixque a fluitantibus vaporibus discernendi, sed leni ascensu sursum vergentes in lumina solis eluctabantur, quæ acriori colore rutilo percurrebant celsiores cautes angulares, tum in lineas planas strati, per fimbrias conicarum pinuum transvolabant. His multo altius, in longinquo, præceps cernitur rubicunda rupes, ruderum mole obruta, castellique in speciem fissa et fracta, innumerisque fragmentis ac ruderibus constrata, ac formas nonnisi in somniis fictas referens, caput suum in excelsum erigebat, cuius in anfractibus passim venæ nivium sole collustratæ, tamquam cornuta ac ramosa fulgura, quaquaversum repebant; sed et his longe celsius ac superius, nubeculá matutiná languidius, ac purius et immutabile, in cærulo summum quiescebat, sempiternis nivibus opertum, culmen et fastigium.

Aureus Rivus, qui ex una summitate humiliori, nec nive operta, emanabat, iam prope umbris erat obrutus, præter summum asperginis rorem, qui supra variabiles cataractæ oras levis fumi instar in altum surgebat, ac veluti tenella velorum strata fluitabat in matutinis flabris.

Oculi Hans in hac una et unica re erant defixi; immemor longinquitatis superandæ, iter suum tam immoderata celeritate perficere conabatur, ut antequam vel priores vertices humiliorum collium virentium superasset, iam viribus exhaustus esset. Præterea, quum iam hos colles superasset, quamquam situs naturæque horum montium longá experientiá haud erat ignarus, admodum mirabatur se in fluentum glaciale incidisse, quod ipsi omnino ignotum erat, et quod se ab Aureo Rivo seiungebat. Itaque summá monticolæ audaciá illud intrare non dubitavit; mox tamen sensit se nunquam antea in omni vita tam insolitum, tamque perniciosum glaciale transire tentavisse. Glacies admodum erat lubrica, et ex omnibus eius hiatibus sonitus audiebatur ruentium aquarum, nec hoc unisonum murmur, sed variabilis et elata, subindeque efferata melodia, sive ruptus singultus et eiulatio petila, non raro in speciem humanæ vocis quiritantis. Glacies in millena fragmenta nullius formæ erat comminuta, sed tamen, ex opinione Hans, nequaquam in consuetam speciem glaciei aculeatim fissæ. Lineamenta fragmentorum istorum curioso quodam modo certas quasdam figuras præ se ferre videbantur, — perpetuo enim figuras vivorum vultuum ex odio vel simultate torvorum exprimebant. Millena umbrarum fallentium luminumque luridorum circum se fluitabant ac versabantur, item in cærulocandidis glaciei pinnaculis, oculisque viatoris corusco fulgore officiebant, dum, interea, aures ei hebescebant caput autem vertigine, ab aquis subtus cum fragore ac boatu ruentibus, rapiebatur. Eadem qua progrediebatur ratione hæc molestissima incommoda augebantur. Glacies circa pedes eius passim in nova fragmenta non sine fragore rumpebatur, novi oriebantur hiatus, novique scopuli se erigebant ac nutabant utrimque, aliquot etiam ante se corruebant. Tametsi hæc, similiaque discrimina, ipse iam antea in aliis glacialibus maxime horribilibus sæpius expertus est, atque pessimis tempestatibus, nunc, nihilo secius, novo quodam terrore Panico oppressus transsiliebat ultimum hiatum, quo perfecto, viribus ad extremum exhaustis, omnibusque artubus tremens, sese in cæspitem ad latus montis loco tuto proiecit.

Quandoquidem in discrimine fluentum glaciale transeundi canistrum cibariorum magno sibi incommodo futurum erat, id sibi necessario in adversa ripa relinquendum censuit, et sic, præter frustula glaciei, quibus se reficeret, habebat nihil. Ita sitim quidem restinxit, atque quies etiam unius horæ corpus suum arduis exercitatum laboribus recreavit, atque animus indomitá avaritiá accensus, eum ad iter prosequendum incitavit.

Via eum nunc per dorsa sterilium ducebat rubentium saxorum sursum abrupte vergentium, absque vel unica herba ad molliendos gressus, vel absque unius digiti pinnis, quæ contra æstum solis australis umbram præberent. Iam meridies erat, atque fervor solis callem ingenti urebat æstu, dum omnis aura plane stare caloreque fervere videbatur. Lassitudini, qua Hans nunc iam laborare incipiebat, sitis quoque accessit, quæ eum iam admodum urgere cœpit. Semel iterumque despectavit in lagunculam aquæ e cingulo pendentem. “Vel tres sufficient guttæ,” secum dictitabat, “modo labra iis refrigerem.”

Sublevat lagenulam, eamque apertam labris applicat, quum illi prope ad se aliquid, quod sibi moveri videbatur, sub oculos cadit. Caniculus erat, et, uti parebat, mortis in luctamine. Lingua eius extrusa pendebat, maxillæ arefactæ, immoti artus porrecti erant, atque examen nigrarum formicarum circa labia faucemque eius scatebat. Oculos ad lagenulam, quam Hans manu tenebat, avidus levabat. Is lagunculam ad propria labia admovit, canem iacentem sprevit, pede a via retrusit, iterque prosecutus est. Interea, nec sciebat quonam modo, tamen umbram quamdam cærulam insolitam necopinato supervenire sibi videre videbatur.

Semita interim magis magisque ardua et confragosa fieri cœpit, aura autem montana non modo eum non allevavit, ut erat exspectandum, verum etiam ingravescebat, ita ut sanguinem febri incenderet. Torrentum cataractæ veluti ludibria auribus suis sonabant; omnes longe aberant, sua autem sitis sensim augescere cœpit. Iterum alia elapsa est hora, iterumque in lagenulam e latere pendentem usque adhuc ad medietatem plenam despectabat, quæ tamen plus quam tres ferebat guttas. Ad eam itaque aperiendam iterum constitit, et dum huic operam dat, aliquid prope se moveri iterum animadvertit. Puellus flavis comis in scopulo iacebat in sua semita, pectore præ siti anhelo, oculis clausis, labiisque ardentibus, propeque mortuus. Hans oculis in puellum defixis statum eius cognovit, ast, potu sumpto, incurius discessit. Tum atra nubes solem supervenit, atque longæ umbræ, veluti colubri, in acclivibus montis lateribus sursum serpere cœperunt. Hans ulterius itare pergit. Iam sol occasum versus declinabat, nullum tamen attulit refrigerium. Onus fere plumbeum aeris immoti illi incumbebat, ac pene cor eius obruebat, meta tamen iam erat prope. Iamque conspexit cataractam Aurei Rivi, vix quingentis pedibus supra se e latere montis scaturientis. Paululum ad spiritum ducendum constitit, tum novo conatu enititur ad opus conficiendum.

Hoc puncto temporis languida vox in aures suas incidit. Vertit se, cernitque senem canis capillis in rupe prostratum. Oculi eius in cavis erant mersi, vultus veluti cadaveris pallebat, eratque ad loquendum ex desperatione intentus. “Aquam!” deprecabatur Hans brachiis ad eum sublatis; “præbe mihi aquam, siti emorior.”

“Nullam habeo,” respondit Hans, “tu enim tuam sortitus es vitæ portionem.” His dictis transgresso senis prostrato corpore iter suum prosequitur. Tum ex orientali cœlo fulgur cæruleum emicabat in similitudinem gladii, ter totam cœli superficiem percucurrit, cœlumque totum contremuit, et omnem eius faciem densa caligo obruit. Eodem tempore sol horizontem occiduum attigit, et tamquam ingens orbis igneus in ima mergere cœpit.

Boatus Aurei Rivi nunc primum aures Hans percussit. In ora stabat præcipitii, quod torrens percurrebat. Fluctus eius gloriá solis occumbentis coruscabat; undæ cristas suas, tamquam linguas flammeas agitabant, spuma autem undis iactata sanguineo lumine refulgebant. Sonitus fluctuum sensim augeri, et mugitum circum se immani modo accrescere sentiebat; undis tonantibus pedetentim vertigo eum incessit. Formidine tremens lagenulam de cingulo suo deprompsit, eamque in medium torrentem proiecit. Dum hoc molitur, veluti scintilla glacialis omnes artus eius periaculatur: vagitum edit, titubat, præceps ruit. Fluctus obruunt vagitum eius, et gemitus fluctuum in sævum boatum augescebant, ut in multam noctem præterruebant

NIGRUM LAPIDEM.