Ibi stabat arca integumentis discerptis ac detritis; verum figura hominis a tabulato evanuit, atque ante ingressum in alterum cubiculum stabat vir, vir quidem staturæ giganteæ, manibus supra caput sublatis, vultu pavore furoreque torvo, dum Godfrey, labiis in derisionem convolutis, sclopellum pectori eius intentum tenebat.
Dum vero ego ibi stabam obstupidus, aliquid in aere micare vidi supra caput hominis, qui cate vagiebat:
“Mors!” quiritans “Mors!”
Alterum usque terribile momentum ibi immotus perstabat, manibus adhuc sublatis, oculis horribili modo micantibus; postremo, strangulato eiulatu, gravi lapsu ad pedes Godfrey concidit.
- ↑ Minutum secundum: ex quo horologia mechanica in usum venerunt, astronomi horam in minuta, minutum (subaudi tempus) in minuta secunda dispertiverunt. Minutum itaque prius, h. e. sexagesimam horæ partem, minutum primum, huius autem partem sexagesimam minutum secundum, vel uno verbo, secundum appellarunt. Romanis nihil horum notum; brevissimum et incertum tempus ipsi momentum (quasi movimentum) temporis, item, punctum temporis, ictum oculi, vocitarunt.
Caput XX.
Effugium.
Quemadmodum Godfrey paulisper supra cadaver inclinaverit, idque stupens aspexerit, et tum subito cato vagitu per apertam illam ianuam proruperit, confuse tantum memini. Alicubi ianua magno sonitu impulsa precrepuit, strepitus pedum currentium audiebatur, et antequam sive ego sive Simmonds quid evenisset intellexissemus, Godfrey iam iterum in cubiculum reversus, id uno saltu pervolavit, ad ianuam procucurrit in ambitum ducentem paullo ante impulsam.
Vidi eum acerbissimo conatu ansam tentare, tum duos gressus recedere, seque omnibus viribus in ianuam præcipitare. Hæc tamen impetum firmiter sustinuit, quum ex ambitu foris cachinnus audiebatur derisorius, quo mihi fere sanguis riguit.
“Huc venite, fatui!” vagit dentibus pressis Godfrey. “Nonne videtis eum effugere?”
Simmonds me celerior erat; nunc simul ianuæ irruunt. Illa stridebat quidem, sed usque sustinuit; tentaverunt iterum, et nunc a summo ad imum fissa est. Godfrey calcibus diffregit eam ex utraque parte, et egressum nactus erepsit, Simmonds sequente.
Mei fere impos denique et ego me eo contuli, ac post pauca momenta cœcutiens et palpans, iterum foris, in ambitu me reperi. Ad caput graduum perveni, unde videre poteram Godfrey ostium tentantem, tum in ambitu, in pedeplano retro euntem ad posticam domum. Intra momentum temporis eiulatum quiritantium mulierum audivi, ut fere capilli mihi erecti starent.
Quemadmodum gradus traiecerim, haud memini; sed in pedeplano ego quoque retrorsum ivi et exspectavi quoque momento me nescio in quem horrorem illapsurum. Perveni ad ianuam patulam, ingressusque per eam, in lavatrina me stantem reperi, grege perterritarum indignantiumque mulierum circumdatus, quæ vagitu et eiulatione me exceperunt.
Ulterius ire quum nequirem, in cistulam obviam languidus consedi, indeque eas spectavi.
Non diffiteor ridiculum me præbuisse spectaculum, quod et e vagitu in submissos cachinnos mutato satis intellexi; at meam figuram prorsus nihil pensi habui, nec qualis inspectantibus apparerem prorsus curavi. Ego usque ibi sedebam quum Godfrey anhelus rediit oculis irá flagrantibus. Operæ lavatrinæ, haud ignaræ eventum aliquem extra rerum ordinem tumultu significari, eum circumfluxerunt, sed ipse viam per turbam aperuit, ut ad institorem perveniret.
“In contignatione superiori scelus est perpetratum infandum,” affatur eum. “Vir hic iuxta me adstans e decuria speculatorum est,” quo dicto Simmonds suum insigne exhibuit. “Res nobis ad decuriam referenda est,” pergit Godfrey, “proin tibi suadeo ut mulieres tuas in negotiis suis contineas. Non enim existimo te huic rei implicari velle.”
“Absit,” continuo respondit institor, ac dum Simmonds ad edocendam decuriam ad telephonum accessit, institor e sessibulo suo descendit, ad mulieres accessit, easque ad munia sua regredi iussit.
Godfrey interim ad me veniens manum humero imposuit, et,
“Va, Lester,” inquit, “tu aspectum præbes quasi sis in ultimis.”
“Sum etenim,” respondi. “Nisi res hæ finem accipiant, collabar. Ne tu quidem admodum floridam præbes speciem.”
“Nec profecto floreo. Etenim sivi ut ille nebulo hominem coram me occideret — sub oculis revera meis! — et ut evaderet!”
“Ut hominem occideret?” repeto. “Aisne revera?”
“Ascende in eam contignationem, cerneque dextram manum cadaveris ibi iacentis,” breviter refert Godfrey, “tum scies quid dicam!”
Stupens ibi sedi, nec credere quivi me recte audivisse; nec credere valebam Godfrey ea verba revera protulisse . . . manum dextram hominis illic iacentis . . . id unum tantum significare poterat . . .
Simmonds torvo risu in labiis nobis se adiunxit, sed et ipse haud parum concussus mihi videbatur.
“In Grady incidi,” ait, “eumque quid hic accidisset, docui. Respondit se negotiis nimis detentum quominus ipse advenire posset, meque has res administrare iussit.”
Godfrey in lenem risum erupit.
“Grady Cannas suas sibi impendere sentit!” ait. “Nec clades sua longe abesse paret. Sed tui gratia, Simmonds, gaudeo — futurum sentio ut ex hac re haud parum gloriæ in te redundet!”
“Equidem libenter vellem credere,” respondet Simmonds fulgentibus pro momento oculis. “Arcera brevi aderit,” subiunxit. “Nunc vero iuvabit calceos nostros induere, et in contignationem superiorem redire, videreque utrum quid adiumento illi misello esse possit.”
“Nihil adiumenti illi afferri posse arbitror,” ait Godfrey lassitudine confectus; “sed tamen tutum ac ratum duco ut eum aspiciamus,” quibus dictis nobis in ambitum prodeuntibus præiit.
Nec memini donec Simmonds loqui cœpit, me discalceatum esse. Itaque iuxta Godfrey desedi, ac laboriose calceos meos induxi, quo facto eum atque Simmonds gradus ascendentes subsecutus sum.
Quid Godfrey in animo volvitaret scire me putabam; ipse enim sibi vitio vertebat hanc novissimam calamitatem; eam se prævidere et avertere potuisse sibi dictitabat; nam sibi moris erat, si res in contrarium currebant sese culpare — et tum in causa esse se quare homicida sibi quasi e manibus effugeret! Fingere in animo mihi poteram gravem animi offensionem, quæ suam fiduciam sui concusserat!
Novissima victima in tabulato ante ianuam in cubiculum interius ducentem, ubi corruerat, iacebat. Simmonds ad fenestram accessit, foros patefecit, atque uberrimum solis pomeridiani lumen immisit. Inde ad cadaver progressus in genua se demisit, manumque dextram flexilem cadaveris ad ostendendum nobis levavit.
Parum supra digitorum iuncturas pusillæ erant puncturæ duæ, paucis guttulis sanguinis inde manantibus, caro autem in circuitu erat tumida et decolor!
“Novi ego statim quum clamavit ‘Mors,’ ” ait Godfrey presse, “quid id significaret. Ipse quoque novit simul atque ictum sensit. Palam est eum id iam antea vidisse, aut de eo audivisse, scivitque id subitaneam nuntiare mortem.”
Consedi itaque oculis in mortuum defixis, volebamque animum colligere. Ergo iste malefactor, Orci progenies, qui veneno sic cædit, in ædibus delitescebat Vantine, ac primum Drouet feriit, deinde ipsum ædium dominum! At cur — curnam! Id credi nequibat, facinus præter fidem, mens mihi in vertiginem agebatur ipsa cogitatione. Et tamen hoc verum esse oportet.
Respexi iterum in tertiam victimam, vidique hominem rudi vestitu, uberrime nigro comatum, confusaque barba conspicuum; erat autem homo prope gigantea statura, qui viribus necessario ingentibus pollebat — et tamen hæ contra minutulas acu læsuras in manu prorsus nihil profecerunt.
Tum subita cogitatio me ad pedes concitavit.
“At vero Armand!” clamo ego. “Ubinam est Armand?”
Godfrey veluti commiseratus mei, subridens me aspexit.
“Eheu, Lester!” alloquitur me, “ne hunc quidem capis? Tuus ille admirabilis Armand hoc perpetravit,” digito cadaver demonstrans.
Acsi gravi ictu in capite percussus essem sensi, atrique ante oculos meos circuli gyrare mihi videbantur . . .
“Accede sis eo, ad fenestram,” quasi imperiosa voce Godfrey me affatur, “auramque pete recentem.”
Parui automati instar, stetique quadraturæ fenestræ applicitus, oculos in frequenti pascens Platea dum turbæ populi sursum deorsumque fluctuabant, facinoris tam prope ad se perpetrati prorsus ignaræ. Et sic denique placida multitudinis tranquillitas, item conspectus mundi cursum suum solito more perficientis partem dumtaxat fiduciæ mei atque vires mihi restaurarunt. Verum ne nunc quidem satis intellexi.
“Fuitne is Armand?” quæro vultum in cubiculum revertens, “Armandne in angulo iacebat?”
“Certissime is ipse fuit,” respondet Godfrey. “Quis alius id esse poterat?”
“Godfrey,” subito clamavi, quum meminisse inciperem, “vidistine eius oculos dum ibi iacens observabat hominem circa arcam occupatum?”
“Vidi; vidi eius oculos.”
“Hi iidem erant oculi . . .”
“Iidem oculi.”
“Risus autem — audivistine eum risum?”
“Audivi, profecto.”
“Ego hunc iam antea audivi,” asserui ego, “tu autem nervos meos esse putavisti!”
Paululum conticui, quod memoriá eius rei cohorrui.
“Eccur iacebat illic Armand tam quiete?” denique rogavi. “Fuitne saucius?”
Godfrey leni motu cornu indicabat.
“I, vide tu ipse,” respondit.
Aliquid iuxta parietem iacebat eo in loco ubi eam figuram videram, et ut proclinans specto, magnum animadverto rete, subtiliter textum, sed validissimum.
“Istud rete,” inquit Godfrey, “per gradus ascendenti Armand capiti iniectum est, aut vero cubiculum intranti circumiectum. Tum hic, qui modo mortuus iacet, se in eum præcipitavit, funeque eum obvolvit et colligavit.”
Retibus retrusis, parvum in tabulato cumulum animadverti serilium discissorum.
“Prorsus ita,” assentior ego, “certe is viribus ad id moliendum par erat. Nonne, Godfrey, staturæ magnitudinem huius animadvertisti? Gigas enim fere fuit!”
“Tamen nisi Armand id voluisset, hic id nullo pacto perficere potuisset,” refert Godfrey breviter. “Ut vidisti, ipse nullo prorsus labore se eripuit,” explicat Godfrey, reti sublato, magnas in eo fissuras ostentans. “Viam sibi, dum ibi iacebat, rete discindendo aperuit — quod me præscire decebat — scire me decebat eum vinctum non fuisse — tempus tantum eum opperiri — sed ista omnia tam subito erant peracta . . .”
Rete interim irá ac tædio in tabulatum abiecit. Dein ante arcam Boulé constitit, eamque bono animo speculabatur, et post pauca minuta vultus eius clarescere cœpit.
Operimentum fere omnino erat avulsum ac discerptum, atque arca, quasi etiam plus audax et petulans sua pulchritudine in medio stabat, ut mihi quidem parebat, lumine solis offusa, cuius iubar singulæ musivi operis particulæ fulgentes ac resplendentes reverberabant.
“Capiemus tamen eum, mi Simmonds,” ait Godfrey in eum renidens. “Quin, profecto, iam etiam tenemus eum. Nihil nisi tempus opperiemur, et ipse sua sponte nobis occurret. Age, Simmonds, asportato hanc arcam, recondasque eam in fortissimam ac munitissimam cellam in vestræ decuriæ statione; clavim autem tu ipse fer.”
“Quid ais? Obserari eam vis in cella?” quærit is stupens.
“Obserabis, profecto, eam,” refert Godfrey. “Ista sola nostra salus est.” Vultus eius rubebat; iam iterum alacer ipsum se esse sensit, de victoria confidens. “Nonne tu has res administras? Ergo in cella forti hanc obserabis, nec cuiquam rationes reddes.”
“Id facile fiet,” ridebat Simmonds. “Nec rationes ullas habebo.”
“Imo vero habes,” inquit Godfrey, obtutum fere hypnoticum in eum convertens. “Id tu statues, quoniam ego id sic statui volo, et quoniam ego aio futurum, ut serius aut citius, si hanc arcam tutam servaveris, ubi a nullo attrectari possit, is qui desideratur sua sponte in manus nostras veniet. Quin, Simmonds, et plus tibi dicam: si eum ceperimus, pulcherrimam quam unquam historiam habebo, tum autem in omni orbe famá cluebis. Francia te, Simmonds, Equitem creabit Honoris, bene memineris. Nonne putas vittulam in ocello nodulario præstantem præbituram speciem?”
Simmonds disserentem, quasi subito mente captum spectabat. Quin et ego haud obscure dubitare cœpi, utrum spe deiectum, exspectatione deceptum ac delusum Godfrey non etiam sana mens uná deseruisset.
At ipse, nostras hariolatus sententias, in cachinnum erupit.
“Minime, equidem,” fatur dein magis serio, “ego vero non nugas ago. Quin admodum serio te, Simmonds, moneo futurum, ut si istum furciferum ceperimus, maximum ac præclarissimum facinus perficiemus. Is enim temporum nostrorum omnium malefactorum princeps est — hoc autem, Lester, repeto sine exceptione. Ac nunc tandem fortasse mecum idem senties.”
Et nunc, quum Armand, tam politum, tam sui compotem, tamque moribus distinctum ac probatum ex una parte in memoria haberem, ex altera autem quum sub oculis cernerem cadaver novissimæ suæ victimæ, pendens animi annui.
“Ast quisnam ipse est?” quæro. “Scisne quis ipse sit Godfrey.”
“En arceram,” interpellat Simmonds, et in ostio domús pulsus percrepuit, ipse autem ad aperiendum deorsum properavit.
“Nunc vero age, Lester,” brachium suum meo iungens fatur Godfrey, “discedamus. Nihil amplius hic est quod nos detineat. Ianuá posticá exibimus. Satis superque concitationis experti sumus in præsentia dumtaxat — nonne putas?”
“Ego certe satis,” assensus respondi, secutusque eum sum per ambitum ad alios gradus, tum deorsum, denique foras per lavatrinam.
“Ast, Godfrey, quisnam ille homo est?” quæsivi iterum. “Cur illum misellum supra occidit? Curnam occidit Drouet et Vantine? Quonam modo penetravit ædes Vantine? Quid hæc omnia sibi volunt?
“A,” respondit ille, leni risu me contuitus, “ista ipsa est quæstionis summa — circa quid hæc omnia versentur! Verum hæc, nunc in via, haud dirimere possumus. Præterea et vellem cuncta hæc mecum per quietem reputare, mi Lester, et te id perpendere volo. Interim, si per otium licuerit, hac vespera ad te decurram, tunc licebit totum id pertractare. Idne tibi placebit?”
“Vel maxime,” respondi, “per Deorum tamen fidem fallere me nolito.”
Caput XXI.
Godfrey Fabulam Poeticam Texit.
Vereri iam cœpi ne quum nox iam in serum vergeret, Godfrey, qui visum me venturum se spoponderat, me falleret, quum denique gratum eius in ianua pulsum audivi. Festinavi ad eum admittendum et mox intellexi e suspirio allevationis, quo se in artisellium recidit, quam esset viribus animoque defessus.
“Te subinde visere, tecumque, mi Lester, colloqui, me revera reficit,” fatur interea dum oblatum convolvulum accipit. Et bono animo in me renidens, pergit: “Et post exantlatos arduos diei labores quietem mihi affert.”
“Non profecto capio,” excipio ego, “unde tantas vires haurias. Iste unicus casus me tantum quod non omnino prostravit.”
“Equidem haud sæpe tam in laboriosum casum incidimus,” respondet in sella reclinis. “Quin ut verum fatear, iam dudum nihil tractavi quod huic comparandum esset. Circa plurima scelera nihil prorsus mysterii est.”
“At hic casus certe mysteriorum plenus est,” notavi ego.
“Unum tantum est quod rem mysteriosam reddit,” explicat ille, “absentia causæ efficientis. Simul enim atque causa intelligitur, etiam perpetrator reperitur. Ubi vero causa erui nequit nihil quisquam proficit.”
“Mihi vero secus videtur,” excipio ego. “Non enim sola causæ absentia rem mysteriosam reddit, sed circa eam omnia. Namque ego nec cur, nec quomodo res perpetrata sit, capio. Quum eam totam rem mecum recolo, ita mihi paret, quasi in ambagibus verser, e quibus nullam excedendi viam reperio.”
“Iam fiet, mi Lester, ut viam reperias,” solatur Godfrey quiete, “et hoc mox.”
“Si habes quo rem declares, Godfrey,” obtestor ego, “fac per Deorum fidem, declara! Noli me in his ambagibus vel momento, quam sit necesse, longius constrictum tenere. Tantum enim istam rem in animo revolvitavi, ut mens iam mea filis confusis sit simillima. Visne innuere tibi totam rem iam exploratam esse?”
“ ‘Exploratam’ paullo nimis agens est verbum. Haud multum profecto in isto mundo est quod exploratum habeamus. Fac dicamus admodum me ‘suspicari.’ ” Oculis ad laquear levatis paulisper conticuit. Tum, “Memineris, mi Lester,” inquit, “te quondam me reprehendisse — etiam vespera nuperna me somnia texere poetica; at nunc hæc somnia factis sunt comprobata.”
“Omnia ea indicta esse velim,” humiliter obtestor.
“Ista colloquia alio quoque modo usui sunt,” pergit Godfrey fere per circuitum, “nam ea et meas ideas repurgant. Vix credideris quantum iuvet quum casum meum tibi propono, tu autem argumenta mihi obiectas. Quum tu iurisprudentiá sis exercitatus, contraria facile deprehendis, quocirca difficilius est iurisperitos quam homines communes coarguere. Tu experientiá doctus es evidentias ponderare; proinde nunquam sino me theoriis convinci, donec tu a me victus sis. Quin ne tunc quidem semper,” subridens adiecit.
“Euge, gratum mihi est scire me subinde usui esse,” respondi “etiamsi cos modo sim, qua iudicium tuum exacuas. Prohinc velis procedere, plusque somniare. Dic mihi, sodes, primum quí id evenisset ut tu et Simmonds Armand sequeremini.”
“Dictu haud difficile; quia reperi eum Armand non esse. Felix Armand hoc temporis momento Parisiis est. Tute nimis credulum præbuisti, Lester.”
“Va, quin mihi nullum dubium subiit eum Armand non esse,” balbutivi ego. “Ipsi enim cognitum erat me remulcale misisse — novit et responsum consortii . . .”
“Utique novit, quia remulcale tuum ad consortes Armand nunquam, sed ad conductitium quemdam huius nebulonis pervenit; responsum autem ille satelles tibi misit. Amicus noster iste ignotus utique prævidit futurum ut simul atque cognitum esset errorem esse commissum, remulcale ad Armand missum iri, et secundum id cavit.”
“Ergo tu usque credis arcam consulto fuisse Vantine missam, non casu?”
“Credo firmissime. Arca ab Armand bona fide est missa, quia crediderunt eam a Vantine præstinatam esse — quæ omnia a Magno illo Ignoto rite fuerunt administrata.”
“Dic, sodes, Godfrey, quí hæc omnia tibi constant?”
“Hem, satis facile. Quum tu mihi heri de Armand narrabas, scivi, aut scire me putavi, molimentum quoddam sublatere. Sed ut res certe constaret, nostro homini Parisiis remulcavi ut in rem inquireret. Noster homo statim adivit patrem Armand, ibique varia scitu digna comperit. Unum erat, filium Felicem Armand Parisiis esse; alterum, nullum consortii membrum de tuo remulcali aut de responso ad id, quidquam scire; tertium, etiamsi remulcale accepissent, non intellecturos fuisse, quoniam e libris Armand manifestum est eam arcam a Vantine quindenis francorum millibus præstinatam esse.”
“Non istam!” obverto ego.
“Imo istam ipsam. Quin et eo pretio vilis existimanda est. Consortes Armand utique de fabula circa Montespan nihil sciverunt — nihil nisi lucro vendiderunt.”
“Capere plane non queo!” balbutio ego. “Vantine ipse mihi fassus est se istam arcam non præstinasse.”
“Nec præstinavit. Sed alius quis eius nomine emit, et ad eum mitti iussit.”
“Et solvit quindena francorum millia pro ea?”
“Prorsus ita — et solvit pro ea consortio Armand quindena francorum millia.”
“Nonne munusculum sumptuosum?” timide quæro, quod caput meum iterum gyrare cœpit.
“A, id non muneris loco habebatur. Emptori in animo erat eam sibi vindicare — sed mors Vantine eum fefellit. Si id non accidisset — quæ enim accidunt, nemo præsagire potest — omnia ex sententia evenissent, nec quisquam unquam verum comperisset.”
“At quonam consilio id egit? Anne portorium voluit evitare?”
“Va, nihil tam exigui! Præterea ipse portorium Vantine rependere debuisset. Tibine id rependit?”
“Minime,” inquam. “Nihil quod rependatur superesse putavi. Vantine revera portorium ob arcam abs se emptam solvit; siquidem ea fuit quam professio[1] sua ostenderat. Ille alius debebat solvere portorium ob eam quam invexerat, proinde nihil reperi veluti quod substantiæ[2] Vantine ab aliquo deberetur. Potest interim ærario aliquid deberi, quandoquidem arca, quam Vantine importaverat multo plus valebat quam quod professio sua exhibebat.”
“Nullum dubium; ac profecto illa alia arca est quam Vantine emerat. Illa utique ad titulum istius nebulonis erat consignata,[3] Neo Eboraci. Consilium eius profecto satis clarum est — adire Vantine tamquam consortii Armand vices agens, aut vero ut dominus arcæ Montespan, easque emutare. Mors Vantine consilia eius frustravit, proinde id tecum perficiendum erat. Quin etiam tum facile id effecturus erat, nisi mors Vantine atque Drouet incidens nostrum animum ad arcam vertisset; nos secuti sumus eum, atque eventa postmeridiana inciderunt.”
“Et hæc omnia per satellitem suum, conductitium quemdam consortii Armand tu existimas eum perfecisse?”
“Quis hoc dubitet? Diribitor, qui putativum venum[4] hero Vantine effecerat, mercedonium[5] ob id accepit, biduo hinc munere se abdicavit — primum ac tuum remulcale acceperat, eique responderat. Decuria lictorum Parisiaca desiderat eum, sed utrum reperiat, dubium est.”
Ut rem comprehendam meditabundus tacui, tum impatiens,
“Cuncta hæc,” inquam, “satis clara. Arca, ut asseris, commutari poterat — nec te falli puto — at ista omnia ad exitum non ducunt. Curnam illæ commutabantur? Quidnam circa illam arcam Boulé est ut iste ignotus cædem eius causá committere non dubitet? Num ille putat litteras eas usque intus latere?”
“Nunc iam intelligit eas non ibi celari — tu enim illi patefecisti. Antea de litteris nihil habebat comperti. Nam si scivisset, eas ante missam arcam exemisset.”
“Quid ergo est?” quæro. “Atque præprimis, Godfrey, quid iste scordalus delitescat domi Vantine, duosque homines occidat? An isti ei in arca occupato supervenerunt?”
“Nulla ratio mihi suadet eum unquam intra domum Vantine fuisse,” immotus ait Godfrey; “hoc est, usque eo dum tu ipse eum illuc hoc postmeridiem induxisti.”
“At Godfrey,” obverto ego, “ista prorsus absurda sunt. Oportet eum intrasse domum, quí enim alias poterat Vantine et Drouet occidere?”
“Quisnam asserit hunc eos occidisse?”
“Si ipse eos non occidit, quisnam id fecit?”
Godfrey binos ternosque haustus fumi efflavit interea meditatus, dum ego fixis oculis mecum contemplabar.
“Equidem,” fari denique pergit, “iam nunc paulisper somnia poetica effingere pergam. Mox ad mirum tuum amicum Armand, ut eum interea etiam æque sic appellemus licet, revertemur. Iste certe homo præter consuetum ordinem est.”
“Nihil de hoc dubito,” dixi assensus.
“Ego vero nihil nisi reptere, quæ iam ante dixi, queo — ut mea fert opinio, ipse princeps est omnium huius ævi malefactorum.”
“Si ipse vel maxime malefactor est, certe est insignis,” assensus respondi. “At difficile mihi creditu est eum malefactorem esse. Nam hominum omnium, quem unquam conveni, is cultissimus est.”
“Est utique. Et ob id est perniciosus. Malefactor ignarus nunquam est perniciosus — ergastula[6] his ignaris malefactoribus scatent. At cultos et politos caveris. Ut quis malefactor insignis evadat, facultatibus eniteat oportet, mi Lester.”
“Ast cur quisquam dotibus animi præditus malefactor evadat, quæro. Si par sit quæstu honesto victum mereri, cur inhonestus fieri malit?”
“Præ omnibus aliis plerique malefactores e libera voluntate, non ex necessitate fiunt malefactores; hominem cultum vitæ genus concitatum eo allectat, ut plurimum. Unquamne, mi Lester, tecum reputavisti quantus ludus sit societatem humanam ludere, et leges pedibus calcare, item perspectum habere omnia tibi male ominari, et tamen victor evadere? Tum etiam, ut puto, maximus quisque malefactor etiam aliquantum insanit.”
“Vix dubito,” assentior.
“Perinde ut quisque probissimus modicum etiam insanit,” pergit cito Godfrey. “Æque quisque novitatis propugnator, notionibusque novis inflammatus, paullulum insanit. Sani sunt homines mediani ac mediocres, qui satis probi sunt, et tamen opportune clanculum mentiuntur, quique subinde a recto virtutum tramite seduci sinunt, qui temporibus et locis cedunt, atque vitam commodam ac tranquillam ducere tentant. Repetere, mi Lester, non dubito hunc homullum grandem esse malefactorem, qui vitá fruatur longe uberiori quam sive ego sive tu. Aveo speroque eum quondam convenire posse — non velificatione pusilla, ut isthæc, sed in pugna, comminus. Ego utique devincerer a fronte et ab alis, undique — tamen me oblectaret!” finit oculis in me refulgentibus.
“Omnis assentior!” inquam, “sed age, prosequere tua somnia.”
“En habeto. Iste herus Armand malefactor est insignis, proin habet asseclas, quibus, siquidem uno tempore uni tantum loco interesse possit, in exsequendis quibusdam negotiis particularibus eum niti necesse est. Ad hæc rite administranda eos nutui suo obtemperare oportet. Hanc autem obedientiam abiectam et cœcam, uti apud malefactores fere assolet, uno nonnisi modo inculcare potest — timore. Obedientiam recusantibus una pœna tantum est — mors. Modus autem infligendæ mortis tam certus est atque arcanus, ut fere super naturam positus esse videatur. Quandoquidem repertum est rebelles et proditores ineluctabili et immutabili modo, ex effectu pusilli vulneris, manui rectæ, paullo supra iuncturam digitorum inflicti.”
Narrationi iam omnis fui intentus, ut facile credes, præsagire enim cœpi quo ista somnia tenderent.
“Supremitatem et auctoritatem,” pergit Godfrey, “absolutam Armand hoc secreto tuetur. Fit tamen subinde ut proditionis illecebris aliqui capiantur. Armand hanc arcam in Americam mittit. Ipse non ignorat vim proditionis illectandi fore etiam maiorem; proditionem timet, machinationem comminiscitur in arca, quæ pœnam mortis infligat in proditorem eo prorsus modo quo ipse eam infligere solitus sit — ictu venenato in rectam manum inferendo. Terrorem quem hunc in modum suis incusserit asseclis, facile tibi finxeris. Tempore proditionis ipse nequaquam prope est, et proditor tamen moritur extemplo et certissime! Mirum profecto se ulciscendi consilium istud est! Et hoc omni arte summi ingenii effectui datum est.”
“Verumtamen,” quæro ego, “quemnam actum proditionis verebatur Armand?”
“Actum aperiendi foruli occulti.”
“Tu ergo usque credis mechanisma venenatum?”
“Nihil magis. Funestus eventus novissimus coniecturam comprobat.”
“Mihi quidem haud liquet,” obverto exspes.
“Quin, Lester,” obtestatur Godfrey, “res luce solis clarior est. Quisnam ille gigas barbatus fuit? Proditor, sine dubitatione. Comperiemur mox eum ex asseclis Armand fuisse. Secutus ipse est Armand in Americam, insidias ei tetendit, cepit eum reti, manus pedesque eius vinxit. Num putas Armand hunc in illa domo interesse ignoravisse? An etiam credis eum valuisse Armand capere et vincire invitum?”
“Ego vero perspicere nequeo quemadmodum Armand, quum in eius potestatem incideret, eluctari potuisset.”
“Non perspicis? Atqui tu ipse testis fuisti vidistique eum revera vinctum non fuisse — nempe sese liberasse.”
“Id verum est,” meditabundus annui.
“Consummemus ergo historiam,” properat Godfrey narrare. “Proditor invenit secretum arcæ; sequitur Armand Neo Eboracum, clam prosequitur eum in domum Plateæ Septimæ, eum ibi præstolatur, capit et vincit eum. Victoriá fere demens — insanam modulatur cantilenam circa vindictam, vindictam, vindictam! Atque, ut victoria sua prorsus esset plena, captivum suum non illico interfecit. Eum potius in angulum provolvit, atque ad involucra arcæ revellenda se accingit. Summa victoriæ futura est quum occultum forulum sub oculis ipsius Armand evellere potuerit. Armand autem in angulo iacet oculis flagrantibus, quoniam revera hæc potius sua victoria est futura!”
“Victoria futura?” quæro. “Quidnam eo verbo innuere vis?”
“Scilicet quod eodem momento quo proditor aperturus erat forulum, mechanismate venenato feriendus erat! Hoc proposito Armand iners exspectabat.”
Halitans præ stupore et admiratione in sella reclinavi. Quod hæc non perspexi cœcum me esse oportuit! Armand enim commodum iacere poterat et tempus opperiri dum ille in laqueum incidisset. Non igitur mirum si ibi flagrantibus oculis iacuerit dum alter phrenesi agitatus arcam rimaretur!
“Non usque eo quid futurum esset perspexi,” pergit Godfrey, “dum proditor in arcam proclinatus choragia quæritans arcam palparet. Nullum tempus moræ erat dandum — in cubiculum irrui. Armand puncto temporis evanuit, et gigas perinde effugere tentabat, sed ego eum ante ianuam intercepi. De eius pernicie tum ne somniavi quidem; de Armand enim superstitando ne cogitandum quidem erat. Et tamen superstitavit. Nunc demum, ubi tam sero est, rem intelligo. Necessarium illi erat hunc occidere, nihil erat ambigui. Quantacunque erant discrimina, occidi hunc oportebat.”
“Eccur?” quæro. “Quamobrem?”
“Ad occludendam linguam. Quid si eum cepissemus? Num tu secretum Armand vel pro momento securum putas futurum? Sic itaque eum occidendum iudicavit — occidendum unco venenato — et occidit eum, quin, super, etiam evasit! Nunquam antea in mea vita tam fatuum tamque delusum me sensi, quam quum ianuam ante oculos mihi obiici percipiebam.”
“Fortasse et id e proviso fecit,” ausus sum timide suggerere paratus iam omnia de isto singulari homine credere. “Novit fortasse per totum id tempus nos adesse.”
“Præter omne dubium,” assentitur Godfrey amare. “Quare alioquin serra recidiva in ianua esset exterius? Quam me pudet hoc me non perspexisse! Quí poteram tam stultus mihi eum in viis Neo Eboraci, se ignaro, insectari posse persuadere? Ipse inde ab initio novit futurum ut nos eum insectaturi essemus non imparatum!”
“At hæc incredibilia videntur!” timide obtestor ego. “Fidem prorsus excedit!”
“Nihil ei factu incredibile de eo existimaveris!”
“Sed discrimina — reputa modo discrimina quæ is incurreret.”
“Quid ipse discrimina curat? Is ea contemnit — et iuste. Nonne effugit?”
“Etiam,” annuo, “pulchre effugit præter dubitationem.”
“Ergo hæc est istius pomeridianæ tragœdiæ historia, ut ego quidem opinor,” prosequitur Godfrey magis compositus. “Nunc autem hinc me auferam, ut res tu tecum reputare possis. Si eædem sibi minus consistant, me docebis. At vero sibi consistent — ita debent — sunt enim veræ!”
“Sed quid de Armand?” obtestor ego. “Numquid capere eum non tentabis? Anne eum evadere sines?”
“Ipse vero non evadet!” ait Godfrey oculis iterum emicantibus. “Nihil oportebit nos eum quærere; habemus enim tendiculam nostram, Lester, cuius esca talis est, ut ei resistere nequeat — arcam Boulé!”
“At ipse novit tendiculam eam esse.”
“Sane, quam maxime!”
“Et tu revera putas eum in illam incursurum?” dubius quæro.
“Scio eum id facturum! Quodam die tentabit arcam e cella chalybeia decuriæ Viæ Vigesimæ Tertiæ, in qua seris occlusa detinetur, eripere.”
Ego caput quasso dubitans.
“Non ipse ita insanit,” inquam. “Nemo a sobrietate tam est alienus. Potius eam deseret placidoque animo Parisios redibit.”
“Non faciet si ís sit quem eum esse arbitror,” ait Godfrey manu ansam ianuæ tenens. “Eam ipse nunquam derelinquet! Exspecta modo, Lester; uno alterove die sciemus uter nostrum vates fuerit probior. Unum tantum vereor,” inquit vultu tristiori, “ne ipse nobis invitis arcam subducat!”
His verbis secundum ambitum discessit, meque in eum respectantem reliquit.
- ↑ Professio, -onis, linguá negotiali atque iuridica Romanorum significat rationes redditas, quas quæstores et publicani a civibus exegerunt, sive occasione censús publici, sive pendendis tributis ac vectigalibus, atque portoriis. Profitendum nempe civi cuique erat quot iugera agrorum, vinearum, haberet, quantum annonæ, proventus cuiuslibet, quantum pecuniæ possideret, aut vero quid et quanto valore importaret. Responsio, sive fassio ad hæc quæsita erat professio.
- ↑ Substantia, -æ, est summa omnium cuiusque civis bonorum, tam immobilium quam mobilium, sive vivus ea possideat, sive mortuus relinquat.
- ↑ Cónsigno,1 -vi, -tum, signo, sigillo, litteris aliquid, cuius id sit, declarare; litteris mandare, perscribere. Quum titulus, sive insignaculum, cistæ, manipulo, inscribitur, cuius id sit, quo quid mittendum, tradendum, devehendum sit, consignare dicimus.
- ↑ Putativus venus, -ús, est venditio rei ficta, falsa ex parte venditoris, aut institoris, quum aliquid falsi in locum veri subornat ac vendit, quin sive mercator, h. e. dominus tabernæ, sive fabricator, sive vero emptor conscius rei sit: putant enim et mercem veram esse, et venum sive venditionem germanam et genuinam factam esse.
- ↑ Mercedónium, -ii, vocabulum compositum ex mercem et dare, sive donare; significat autem solutionem mercedis, item diem solutionis mercedis, denique, etiam mercedem quam internuntiis damus. Internuntius autem, inter alia, hominem significat qui inter venditorem atque emptorem intercedit; is enim non semper mercede conducitur, sed proprio nomine quærit emptores et adventores, et hoc quæstu mercedonium meret.
- ↑ Ergastulum, -i, vocabulum Græco-Latinum, significat autem carcerem emendatorium, in quantum captivi illic arduis laboribus exercitantur, quo fit aut opificium quoddam utile addiscant, quo libertati restituti vitam utilem ac fructuosam deinceps ducere queant.
Caput XXII.
Crochard ille Invincibilis
Semel dumtaxat Godfrey spe sua deceptus erat iudicandus, siquidem plures dies, quin quidquam accidisset, præteriverunt — hoc est, nihil quod ad arcam referri posset. Inquisitio in novissimæ victimæ mortem utique instituta erat, et mihi iterum obtigit munus testimonii ante iuratos mortuarii perhibendi. Nunc denique fatendum mihi est me perquam fatui vicem agere paruisse, quum et diurna scommata in advocatum iactabant, qui muscipulam,[1] quum quæ nunc iam liquido constaret, tam perspicua erat, imprudens incidisset.
Mensuris Bertillon de mortuo institutis ac per remulcale Parisios nuntiatis, inde sine mora relatum est cæsum hunc quemdam Morel, decuriæ illic ut desperatum malefactorem notissimum fuisse; quin herus Lepine rem tantæ gravitatis esse putabat, ut postridie remulcaret se Inspectorem Pigot, qui in totam rem funditus inspiceret, Neo Eboracum delegaturum, quique hic cum decuria ad comprehendendum sicarium de efficacissimis rationibus tractaret. Inspector Pigot ab Havre per La Savoie erat soluturus.
Interea satellites Grady, Simmonds duce, omnibus enisi viribus, latebram profugi reperire conabantur; unde veluti everriculo totam urbem irretiverunt, quo quidem aliqui capti sunt pisciculi, sed ille quem decuria præprimis concupiverat, inter eos repertus non est. Ne pauxillum quidem profugi vestigium enucleatum est; is penitissime evanuit, unde Grady post paucos dies edicere, eum Neo Eboraco excessisse, non dubitavit.
Scilicet Grady a diurnis multum vexatus, ad premendum casum iterum rediit, præsertim lacessente Record, qui casus sibi supra vires humanas esse videbatur. Singularis huius mysterii natura, eventuumque circa eundem, tamquam ludus parebant phantasiæ, porro quod tres prorsus eodem insolito modo cæsi fuissent, et quod omnis aberat hypothesis quæ tres cædes rationi perspicuas reddere potuisset — haud mirum erat quod animi omnium fere in hunc casum fuerunt defixi. Omnium pæne civitatum agentes feriatici[2] sua habebant theoremata alicui usui apta — quorum pleraque utique a longissimo erant petita!
Ea tempestate Grady grandia ac fusa edidit effata de suis consiliis molimentisque malefactorem capiendi; factum tamen quam verba facundius probabat tres fuisse cæsos, nec quemquam punitum; scelera commissa plura, sicarium usque frui libertate, liberumque futurum videri; unde per se fluebat quod diurna extritis omnibus casús vicissitatibus, sententiam communitatis passim agitare cœperunt, aliquid alicubi male geri, decuriamque agentum ventilari ac repurgari, at hoc inde a capite, oportere.
Arca Boulé in statione decuriali Viæ Vigesimæ Tertiæ occlusa et obserata mansit; clavimque cellæ Simmonds in sacculo gestabat. Nunc iam scio eum circa arcam tantá quantá cæteram plebem fuisse caligine mersum; et populus quidem certe in summis tenebris cœcutiebat, siquidem in relatis de duobus cæsis prioribus, arcæ prorsus nulla fiebat mentio, in novissimo autem casu vix per incidens. Ut ex his relatis colligi poterat, relatoribus unum circa arcam clarum esse videbatur, de surreptitia importatione eius, tamquam artis thesauri hic agi. Eventus istius generis tanto solent esse numero, ut animum fere neminis devinciant.
Verum Simmonds usque eo pervenit ut intelligeret solium Grady nutare; fortasse iam etiam perspexit suum quoque caput in tuto haud esse, proinde sua fata fatis Grady iungenda esse duxit, quem unicum existimabat se ex ambagibus educere posse. Godfrey plurimum attinere censuit ut arca in cella occlusa contineretur, et est contenta. Quod vero ad Grady attinet, haud puto eum, etiam quum ad ultima ventum est, satis intellexisse quam partem arca in cunctis his eventibus sortita esset.
Interim tamen dum arca vulgi attentionem haudquaquam devinciebat, ac dum plerique relatorum eam iam pridem oblivioni tradiderunt, non parum mirabar quum viderem quanta sollertia Godfrey elaboraret ut fugitivum per diurnum edocere satageret ubi arca esset, et quemadmodum custodiretur. Interea dum cætera diurna mirarentur suam stupiditatem, Godfrey iterum iterumque descripsit arcam in munitissimam cellam stationis Viæ Vigessimæ Tertiæ esse reconditam; cellam esse talem, cuius clathra e chalybe chromo-nicolino esset facta, quæ nulla serra eroderet; cellam talem, cuius sera non solum clavi, sed et pessulo calculato,[3] uni tantum cognito, teneatur; cellam a cæteris esse seiunctam solamque in tertio ambitu esse sitam ante oculos lictoris excubantis, ita ut nec die nec nocte, quin statim deprehendatur, accedere quisquam possit; cellam esse, cuius ianua suscitatorio automatico in decurionis scriptoria, in officina antica, iuncta sit; uno verbo, cellam esse, unde nemo effugere, quo nemo intrare, quin deprehendatur, possit.
De ipsa arca Boulé Godfrey parum disserebat, cuius historiam usque eo continendam censuit, donec eventus ad ultum finem vergeret, quod certo futurum credidit; at singularia, ut ego modo narravi, in Record continuo recolebantur, quum casu quodam mihi Godfrey in via occurrere contigisset, quum eum commonui unum tantum id agendo effecturum, nempe ut fugitivum omnino absterreret, etiamsi consilia arcá potiundi usque non deposuisset, de qua re ego vehementer dubitarem. At Godfrey risit tantum.
“Nihil prorsus verendum quominus is a proposito deterreatur,” respondit. “Non enim lurco is ea ex farina est. Si recte eum iudico, ita temere audens is est, ut molimentum insuperabile eum magis allectet. Quo cœptum magis arduum sit, eo plus eum allicit. Eá sententiá ductus hoc cœptum tam arduum describo.”
“At nemo sanus eam arcam temerare susciperet,” obverto ego. “Id enim omnino fieri nequit.”
“Ita quidem paret, nec infitias ibo,” assentitur ipse. “Nihilo tamen secius, quovis mane sollicitudine trepidans expergiscor, accurroque ad telephonum quæsitum utrum arca adhuc salva sit. Si de ullis insuper præsidiis cogitare possem, adhibere non dubitarem.”
His auditis anceps contueor Godfrey, iocari enim eum putavi. Consilio meo perspecto leni risu in me respexit.
“Equidem, mi Lester,” respondit, “nunquam in vita mea magis fui in serio. Hunc tu, ut ego, non videris ex æquo æstimare. Insigni ille pollet ingenio; nihil eum exsuperat. Cœpta levia is aspernatur; siquid ipsi leve videtur, indurat, quasi sit ludicrum. Proditum de eo accepi eum aliquos suas gemmas ac pretiosa non satis in tuto habere admonuisse, quum autem hi suos thesauros in tutiorem condidissent locum, eos hunc eripuisse.”