WeRead Powered by ReaderPub
Mysterium Arcae Boulé cover

Mysterium Arcae Boulé

Chapter 25: Caput XXIII.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

This work presents a mystery involving a unique cabinet known as the Boulé cabinet, which is central to the unfolding events. The narrative explores themes of intrigue and deception as characters navigate a series of enigmatic occurrences surrounding the cabinet's origins and ownership. The story is structured into chapters that detail various incidents, including the arrival of the cabinet, the reactions of those involved, and the subsequent investigations that reveal deeper secrets. The interplay of personal relationships and the quest for truth drive the plot, culminating in revelations that challenge the characters' understanding of their circumstances.

“Nonne hoc in absurdis habendum est?” quæro ego.

“Non quidem ex obtutu suo. Ipse enim non furatur ex egestate, animo vult concitari.”

“Tu itaque nosti quis ipse sit?” quæro.

“Ita puto — existimo me scire; verum ne tibi quidem revelabo donec certo sciam. Libet tamen unum hoc fateri, — si iste is sit quem eum esse putem ingenium meum cum ingenio eius conserere voluptati mihi esset. His in regionibus, cis oceanum, eius similem non habemus — hoc autem miserum est!”

Mihi quidem hac de re dubitare licere videbatur, non enim is sum qui prædones ingenuos, etiam in poesi, admirandos esse putem. Quantumcunque decorus ac pictorius quisque fur sit, tamen est fur. Fortasse est mea, ut advocati, experientia, aut forte modo ego sum angusti animi, tamen maleficium, quamcunque egregie exerceatur, in causa est quare id rem sordidam et turpem censeam. Haud ignoro esse qui has res ex alio obtutu æstimanda putent. Godfrey unus horum est.

Docui eum, si suæ valeant suspitiones, futurum esse ut suum ingenium cum ingenio Grandis Ignoti ei mox conserere liceret.

“Sane quidem,” annuit, “sed terror lethalis me agitat — uti hactenus semper ex quo quis ipse esset, suspicari cœperim. Non aliter sentio quam novitius qui latrunculos lusum cum magistro congredi exspectabat — intra senos motus calculorum in incitas[4] redagendus.

“Equidem merum novitium haud te censuerim,” refero aridule.

“Longe aliter Grandis Ignotus,” regerit Godfrey, mihique valedicit. Præterquam quod eum nunc casu conveneram, alias nunquam illi occurri, et hoc haud profuit, quoniam complura circa hoc negotium necdum intellexi. Quadam profecto vespera, quum fumá meá accensá hæc omnia mecum in animo pertractaturus consederam, nihil omnino e cunctis his rebus me intelligere reperi. Sententia quidem Godfrey ad amussim sibi consistebat, sed ad nullum exitum ducebat. Ecquo demum modo sunt Drouet atque Vantine occisi? Cur fuerunt occisi? Quod fuit mysterium arcæ? Uno verbo, quid totum istud mysterium sibi volebat? Nullis his quæstionibus respondere quibam; responsa vero quæ effingeram ipsa adeo erant absurda et nulla, ut cum tædio ea respuerem. Postremo etiam reperi istam rem ipsis meis laboribus officere, proin ex animo meo eam elisi, et quoties mihi in animum irrepere tentabat, firma voluntate eam excussi et repuli.

Verum enim vero, quamquam vigil eam arcere satis commode poteram, idem per quietem facere nequivi, unde somnia sensim deteriora fiebant. Namque non deerat coluber mihi somnianti, qui dentibus veneno stillantibus mihi insidiaretur, subinde cum capite Armand, alias cum vultu mihi ignoto, semper tamen ultra fidem turpis; viscosum eius corpus opere musivo micabat; pedes eius squammosi in similitudinem arcæ Boulé erant incurvi; nonnunquam sol in fronte eius splendebat, adinstar oculi immanis. Monstrum hoc iterum iterumque vidi tres victimas suas interimere; postea vero caput attollere, oculis in me defixis mihi imminere ceu victimæ suæ quartæ . . . At non ulterius tentabo ista hic somnia describere; quæ ne nunc quidem sine trepidatione recolere queo.

Vespera quadam, quum mœstus animique pendens in cubiculo sederem, mecumque utrum non satius esset cubitum ire deliberarem, viribus fluxus et enervatus, tamen sopori me credere, ex quo sciebam me cum vagitu evigilaturum, recusans, evenit ut ianuam meam pulsare aliquem audirem — pulsu mihi noto; lætus surrexi, ut intromitterem Godfrey.

Ex fulgore oculorum eius facile divinavi eum aliquid insoliti, quod mihi narraret, habere; ut tamen me aspexit, facies eius mutata est.

“Quidnam rei est, Lester?” quæsitabat. “Adeo mihi deiectus esse videris. Laboribusne es confectus tuis?”

“Nihil eius rei,” respondi. “Dormire nequeo. Ista res mihi nervos prorsus convulsit, Godfrey. Iam somniis meis se immiscet; incubonibus opprimor.”

Interim e regione mihi consedit vultu sollicitudinem prodente.

“Id rei prorsus absit!” arguit ipse. “Fac aliquo secedas, quiete vires resarcias — et hoc uberrime.”

“Quies usque eo nihil mihi prodesset dum hocce mysterium irresolutum manserit; respondi. “Nihil nisi assiduus labor animum meum ab eo avocare poti est.”

“Esto ergo bono animo,” inquit renidens, “tui igitur gratia id primum resolvemus.”

“Visne significare te id scire?”

“Scio iam quis Grandis ille Ignotus sit, tibique id statim aperiam. Perendie — die Mercurii — reliqua cuncta sciam. Tota tunc historia in diurno nostro matutino, die Iovis evulgabitur. Quid si iter pro eius diei postmeridiem parares?”

Nihil nisi emiratus eum contueri quivi. Ipse vero cum risu in me respexit.

“Vel nunc iam melius valere videris,” iocatur, “acsi vitam iam pluris æstimandam putares,” quibus dictis, nec rogatus, convolvulum sibi sumpsit.

“Godfrey,” obtestor ego, “satius haberem si quem alium ad ludificandum tibi eligeres. Tu enim ad me intras, bombam[5] proiicis, ut videas quantam in altitudinem subsilire valeam. Tibi hoc lusui est, nec dubito, aut etiam utile ut doctrina; at nervi mei id haud ferunt.”

“Mi Lester,” appellat ille, “hæc ne bomba quidem fuit, sed assertio facti.”

“Serione id ais?”

“Ut maxime.”

“Quídum, Hercle, scis . . .?”

“Antequam tibi respondeam, ego ponam quæstionem. Numquid tu nomen meum illi, quem tu ut herum Armand cognoveras, casu quodam memoravisti?”

“Memoravi,” post momenti moram respondi; “ita credo. Narravi enim illi quemadmodum forulum occultum quæsissemus — et nomen tuum protuli — ipse vero sciscitabatur tu quis esses, respondique te miro ad solvenda mysteria pollere ingenio.”

Godfrey capite annuit.

“Tum hoc,” ait, “unum id quod non intellexi palam facit. Perge igitur, propone quæstiones.”

“Paullo ante asserebas futurum ut totum istud negotium perendie scias.”

“Sciam equidem.”

“Quí tibi constat id futurum?”

“Quod litteras accepi, quibus id termini ponitur,” et his dictis schedulam e sacculo promit, eamque mihi porrigit. “Lege.”

Epistolium graphide erat scriptum manu tenerá fereque muliebri, in charta plana, non lineata. Cum sensim increscente stupore epistolium sequens insolitissimum legi:

Humanissime mi Here Godfrey:

“Singularibus iis officiis quibus arcam Boulé prosequebaris, abs te mihi ferme adulatum esse gaudeo; acumen vero tui ingenii, quo veram eius indolem prope ad amussim evolvisti, maximi certe facio. Officii quoque mei esse duco gratiam tibi referre ob notitias quibus me docuisti instituta ac præsidia, quæ quidem mihi summa et absoluta videntur, quibus arca in tuto servetur. Ego quoque ipse stationem visum ivi, cellam inspexi, cunctaque etiam singularia ita ut tu docueras reperi.

“Quoniam te ut generosum adversarium summi facio, confidere tibi non dubito futurum ut id quod meum sit, die Mercurii proximo recuperare pergam, quo facto rogabo te, ut in memoriam eius rei munusculum proprium accipere velis. “Cum omni humanitatis officio persevero tuus

Iacobus Crochard, Ille Invincibilis.”

Quum lectis litteris in Godfrey respexi, vidi eum curiose me contuentem.

“Certe hic iocus est,” illi respondi. Tum iterum eum aspexi. “Hoc profecto, Godfrey haud verum et genuinum esse putas!”

“Licebit id nobis fortasse probare,” immotus respondit. “Et hæc una est rationum quare te visum venerim. Num Armand non apud te reliquit notulam quum te domi non offenderat?”

“Sic sane, reliquit, sua in pagella; ad manum eam habeo!” Tum digitis tremulis pugillare meum produxi, notulamque e plicatura, in qua eam condideram, exprompsi.

Vel unus obtutus satis erat. Versiculus in tergo satis prodebat hunc eadem manu quæ epistolium scripserat, esse scriptam.

“Nunc ergo nomen eius cognoscis,” Godfrey subiunxit, digito attrectans nomen subscriptum. “Inde a principio pro certo scivi hunc ipsum eum esse!”

Signaculum sine responso aspectabam. Nam de rebus gestis Gargantuanis huius Crochard in diurnis relatis sæpenumero legi — de “Invincibili,” ut se libenter vocare consuevit, nec sine iusta causa. Verumtamen suæ res gestæ, saltem in quantum eæ in diurnis recitabantur, ita inflatæ et ementitæ parebant, ut nullam fidem mererentur. Ego saltem iam dudum suspicabar eum nihil nisi figmentum esse scripturientium Parisiacorum lacunas explentium veluti quoddam penu, pro siccitate præservatum; aut vero eum genus esse hirci emissarii, cui decuria lictoria Parisiaca cuncta facinora, quibus eruendis ipsa impar esset, veluti sarcinam congestam illigare solita sit. At nunc iam Crochard ille revera exsistere videbatur; litteras eius meis tenebam manibus; quin et cum eo collocutus eram — et ut nunc miram civilis ac politi Felicis Armand conversandi suavitatem in mentem revocavi, aliquam partem insolitissimæ eius famæ denique intelligere cœpi.

“Nihil de eo ambigi potest,” inquit Godfrey, manum ad recipiendas litteras porrigens, et ad contemplandas eas in sella reclinans. “Crochard unus est famosissimorum qui unquam vixerunt malefactorum, phantasiæ adiumentorumque referctissimus, qui et lepóre cluet acutissimo. Per annos non destiti eius vitæ rationem, ut litteris prodebatur, lectitando prosequi — atque inde primam suspitionem ansamque sum nactus. Ipse iam antea hominem occidit, ita ut hunc occiderat. Is eum decuriæ prodiderat. Nunquam iterum proditus est.”

“Quantum dæmonem eum esse necesse est!” contremiscens exclamavi.

At Godfrey capite cito renuit.

“Noli de eo sic iudicare,” serio obtestatur. “Usque ad suum Neo Eboraci adventum præter eum proditorem ipse occidit neminem. Illum iure quodam — saltem legibus morum furibus propriis — occidit. Sua ipsius vita sæpenumero in discrimine versabatur, sed ad servandum se nunquam alium interemit. Hoc ei in acceptis referto.”

“Præter Drouet et Vantine,” noto ego.

“Casu fortuito, ob quod ipse nullo pacto in culpa est,” respondit Godfrey.

“Visne innuere hunc eos non occidisse?”

“Nullo pacto. Iste novissimus quem occiderat, fuit, ut primus, proditor. Ut ego opinor, Crochard hunc in modum ratiocinatur: adversarium occidere facile est; estque bestiale; caret omni animi subtilitate. Insuper et tollit adversarium. Vita autem ipsi Crochard sine adversariis omni prorsus sale careret. Nam ultimo etiam adversario sublato, ipsum sibi vitam adimere oporteret.”

“Hominem istius generis omnino non intelligo,” aio ego.

“At vide modo,” arguit Godfrey, litteris iterum attrectatis. “Ipse mihi, velut adversario, honorem præstat. Num me ad perdendum postulat? Plane contra, munerari me vult. Tollit reginam suam e latrunculis, quo difficilius sit me in incitas agere.”

“At vero, Godfrey, tu eas litteras certe non in seriis habes!” obtestor ego. “Si vel maxime ipse eas scripserit, id ad te ludendum fecit. Si diem statuit Mercurii, revera cras tentabit arca potiri.”

“Id ego minime puto. Nonne dixi tibi eum me novitiorum numero habere? Scisne, Lester, ubinam has litteras ipse scripserit? In ipsa adeo officina Record. Charta ista est e maculatura[6] nostra. Ipse ibi consedit, ab ipso meo naso, ut ita dicam, haud procul, litteras has exscripsit, in pyxidem iniecit meam, forasque ambulavit. Et cuncta hæc aliquando ista vespera fecit, officina nostra hominum turba scatente.”

“Verum si revera sentit quod scribit, absurdum est idgenus litteras scribere. Tu modo decuriam edoceas . . .”

“Animadverte modo eum mihi in fiducia scribere.”

“Tu vero fidem erga eum servabis?”

“Servabo, profecto; quin eum mihi maximum honorem tribuisse existimo. Nec ulli has litteras nisi tibi exhibui, vel per fiduciam.”

“Nullam eiusmodi fiduciam Iurisprudentia agnoscit,” docui eum. “Fidem idgenus servare perinde est ac maleficio patrocinari.”

“Et tu eam tamen servabis,” fatur Godfrey suaviter. “Tene modo, ego, pro viribus enitar omnibus ut flagitium illud præpediam. Iam et experiemur utrum Crochard vere invincibilis sit.”

“Ego quoque servabo,” adstipulabar, “quandoquidem istas litteras nihil nisi verba dare existimo. Atque, præterea,” subiunxi, “etiam habeo litteras ab Armand et Fils factum confirmantes fide librorum suorum constare arcam Boulé Philippo Vantine venditam fuisse. Quando sic res se habent, eam mihi vindicabo, Museoque tradam.”

“Spero tamen,” cito interpellat Godfrey, “hanc rem te ante diem Mercurii non turbaturum. Post eum diem his rebus prorsus ero solutus.”

“Tunc revera credis Crochard die Mercurii tentaturum arca potiri?”

“Omnino credo.”

Nihil nisi humeros in responsum quassavi. Quid enim attinebat cum homine tali argumentis disceptare?

“Esto ergo, usque post diem Mercurii,” assentior; Godfrey vero, de fide litterarum per collationem utrarumque certior factus, duobusque promissis quæ quæsiverat a me elicitis, sospitem mihi precatus noctem, valedixit.

  1. Muscipula, -æ, capsa, tendicula, qua mures capi solent.
  2. Feriaticus, -a, -um, quod feriis, h. e. non quotidie fit, agitur, adhibetur; homines, lictores, satellites, quicunque alii, quorum nomina in elenche servitii retinentur, invocantur autem quum eorum opera egent.
  3. Pessulus calculatus: sic vocare lubet pagmentum, vel machinationem rationatam, cuius usus fit in arcis fortibus argentariarum, ubi thesauri, quæcumque pretiosa in tuto haberi creduntur, quarum quædam ad indicium horologii, statis temporibus, secundum certum calculum, cuius notitia uni tantum concredi solet, certa versatione plinthidum reserari queat, nisi, ut assolet, dynami displodatur.
  4. In incitas redigi: in ludo latrunculorum, qui agitur in tabula lignea, duobus coloribus in parva quadrata distincta, duo lusores figuras reginæ, turris, latrunculorum osseas, eburneas aut ligneas in suo quisque scutulato secundum regulas prorsum-retrorsumque motat, donec alter in angulum, sive in incitas agatur; is dicitur in incitas redactus. Hinc lingua negotiali qui solvendo non est, i. e. qui sua debita impar est solvendo, perinde in incitas dicitur reductus esse.
  5. Bomba, -æ: globus ferreus solidus aut cavus, quem e tormentis milites pyrotechnici eiaculari solent. Verbum est _bombio,_4 quod sonum refert insectorum volitantium; sonus ipse est bombus, vel bombos, est enim Græcum; id autem quod sonum hunc efficit est bomba, a Latinis sæculi quartidecimi, post inventum pulverem pyrium, atque tormentum igniarium effictum. Quam probum sit vel inde patet quod nullæ linguæ modernæ aliud vocabulum cognoscant.
  6. Maculatura, -æ, vocatur charta, in qua exercitia, vel alias compositiones, sæpe cum multis maculis et emendationibus scriptitamus.

Caput XXIII.

Hero Pigot Obviam Imus.

Postridie tempore pomeridiano iam ex officina prodire parabam, quum Godfrey me per telephonum provocavit.

“Quonam hodie vales modo, Lester?” quærit ille.

“Non ex omni numero ut vellem,” respondi.

“Iamne paravisti quæ ad profectionem tuam die Iovis feriatam spectant omnia?”

“Id quidem, Godfrey mi, haud lepidissimum iocum esse arbitror.”

“Equidem nullo modo iocor. Volo te ea apparare. Interea tamen quid tibi de haustu modicæ auræ salsæ, hac ipsa vespera, videtur?”

“Quam optimum. Ecquí id eveniet?”

La Savoie circa horam sextam ad moratoriam appellet. Ego nostra celoce[1] ei obviam ibo. Inspectorem Pigot — agentem Francicum — paucis convenire volo. Visne interesse?”

“Quidni velim!” respondeo illi. “Ubi vis te conveniam?”

“Hora quinta in exitu Viæ Libertatis.”

“Adero,” illi promisi. Et adfui.

Simul atque celocem ingressi sumus, soluta est, puppi in flumine retro acta, edito acuto sibilo, proraque prorsum versa, iter secundo flumine ingressa est. Celox navigium erat expeditum — Record, quod alia diurna plerumque superare hactenus gloriabatur, idem et nunc præstiturum erat — et quum se in cursum elaboravit, machinæque eius ad numeros halitabant, ripæ utrimque celeriter retrorsum labi parebant.

Definientia lineamenta urbis Neo Eboracenæ, ut e flumine visuntur, mundi miraculorum unum efficiunt, quæ ego stans contemplabar, donec in portum inferiorem iter flexissemus. Duo alii erant in stega — relatores navales ordinarii, ut puto — quibuscum Godfrey ad deliberandum de muneribus operis vespertini in diætam descenderat; itaque ego ad proram haustum quantum poteram auræ salsæ, cuius saporem iam in labris meis perceperam, progressus sum. Statua Libertatis paullo ante nos erat, ingensque facis suæ lumen speculatorium aquas persultabat. Navigia innumera huc et illuc circitabant, luminibus in aquis trementibus, longe autem prorsum, aliquanto ad lævum, ab aura reverberatum lumen videbam, quod situm Insulæ Coney indicabat.

Mox et Godfrey accessit, unaque stantes silentio spectaculum intuebamur.

“Nonne hæc grata sunt visui?” cœpit tandem fari. “Hem! cerne illam naviculam!” pergit ille, conspecta quadam celoce, in sinu deorsum festinante, nosque pedetentim assequente, ac sensim superante. “Hæc certe novit quæ celeritudo sit. Ista celox nostra haud limax est, ut nosti; at vide sis quam illa nos prætereat. Miror oppido quænam illa sit. Quæ illa est navicula, navarche?” inclamat præfectum in ponte.

“Non novi eam, mi Here,” respondit navarchus, telescopio seposito. “Celox privata — nomen non liquet — genus aplustris operit puppim. Vexillum fert Francicum. A tergo nobis cæteræ naviculæ preli[2] vehuntur,” ait navarchus. “Atque illic stat La Savoie, sive ad moratoriam[3] lentescens.”

E longinquo satis clare discerni poterat ingens cortex classiariæ[4] in horizonte tenebricantis, cum ordinibus luminum emicantium.

“Haud satis solemus intelligere quam ingentes hæ naves sint, donec eas e superficie aquæ cernamus,” noto ego. “Cernedum quam immanis illa sit.”

“Et tamen ista non est e maximis quidem,” refert Godfrey. “Unam e maximis subire — veluti Olympica — est eventus, quem memoriá non facile deleas.”

La Savoie iam ita conquievit ut fluitando tantum se contra æstum sustineret, quum porta unius inferiorum adituum propandebatur. Eodem fere momento navicula pulsitans eo accessit, deligatur, quatuor viri conscendunt, ac mox intra portam evanuerunt.

“En, medici ascenderunt,” inquit Godfrey. “Illic autem est celox Francica ad latus progrediens.”

Helciaria[5] moratoriæ ad puppim recessit, eiusque locum celox Francica cepit. Post breve colloquium unus ex ea in portam levatus intravit Sabaudiam. Nostram denique vicem secuti, post ingentem aquarum turbationem ac tumultum, unde ego illisionem verebar, nos subivimus apertam portam, celoceque nostra, orá[6] ad nos traiecta, destinata, sistimus, et paucis minutis post ego et Godfrey, cum alteris duobus in constrato grandis vectoriæ eramus.

Salute inter comites meos præfectumque portæ apertæ utrimque data ac reddita, per angustiorem ageam[7] gummi ac fervidi metalli nidore redolentem progrediebamur, tum sursum per plures cursus graduum, donec in principe stega per scalare[8] medianum pervenimus. Duo nostri comites hic a nobis discesserunt ad videndos, ut puto, eminentiores quosdam vectores, quorum sententias circa questiones diei (ut credi licet) ex consensu vulgi cognoscere et expetere videbantur. Godfrey constitit ante officinam ærarii, pagellamque suam nomenclatoriam per fenestellam homini in septo porrexit.

“Herum Pigot, præfectum Servitii Securitatis Parisiaci vellem paucis convenire,” inquit. “Fortasse pro tua humanitate curabis ut aliquis mediastinorum[9] nomenclatoriam meam ad eum deferat.”

“Haud erit necesse, mi Here,” urbane ille respondet. “Herus Pigot illic stat — vir ille canis capillis, tergo ad nos versus. Exspectandum tamen tibi erit modicum; is enim qui cum eo modo agit a consulatu Francico est, paucisque ante momentis advenit.”

Vultum Inspectoris Pigot videre non poteram; animadverti tamen eius staturam admodum erectam, quæ eum militari disciplina institutum prodebat. Nuntius consulatús Francici vir erat iuvenilis, mystacibus ceratis et extersis, oculariaque gerens. Eodem tempore salutabat herum Pigot, et post aliquot verba, ex interioribus sacculis produxit involucrum[10] officialis formæ, vittá rubrá circumligatum, magnoque sigillo munitum.

Herus Pigot paucis aspexit, interea dum salutator suus aliquid in aurem eius susurravit; tum nutu assensus in proximam ageam diversus est, salutatore comitante.

“Negotium officiosum, sine dubio,” interpretatur ærarius, qui eventulum etiam observabat. “Herus Pigot ex optimis nostræ decuriæ lictorum est, et conversationem cum eo iucundissimum comperies. Haud dubium quin negotiis mox solutus prodeat.”

“Credo quidem, nisi quod interea dignissimi quoque æmuli mei adfuturi sint,” respondit Godfery gestu iocoso. “Hi vestigia mea premunt — quin et iam adsunt!”

Vicenis circiter minutis proximis relatores cæterorum diurnorum non cessarunt affluere, et mox tota eorum turba officinam ærarii circumfudit. Nam fere ab omnibus diurnis aliquis specialis relator ad intervisendum herum Pigot delectus erat. Manifestum enim parebat cuncta diurna hunc eventum summi fecisse. Interim ioca bono animo iactabantur, dein aliquis mediastinorum pecunia corrumpebatur ad nomenclatorias congestæ turbæ ad herum Pigot deferendas, et exauditionem petentes.

Mediastinus ridens discessit, mox tamen reversus nuntiabat herum Pigot paucis minutis ad eos excipiendos paratum fore. Sed quum quinque minuta præterivissent, nec ipse comparuisset, hi impatientes iterum tumultuari cœperunt. Isti enim reguli preli ad exspectandum invito assueti non sunt.

“Suadeo ut in castra eius impetus fiat,” relator Mundi dicit.

Eodem fere tempore herus Pigot egressus est in ageam. Momento temporis relatores eum circumfluxerunt.

“Æstimatissimi amici a prelo,” tractim, et vix ullo vestigio peregrinæ enuntiationis fari cœpit, simul in vultus se circumfluentium dispiciens. “Ignoscetis mihi si mei causa tam diu vobis exspectandum erat, sed rebus detinebar maximæ gravitatis; quin etiam vidulo[11] meo convasando. Mediastine,” subiungit, “vidulum meum ante ianuam reperies. Velis huc eum afferre, ut ad excedendum statim paratus esse possim.” Mediastinus propere digressus est, herus autem Pigot se ad nos vertit: “Itaque mei amici,” prosequitur, “quí potero me vobis utilem præstare.”

Ex rei natura vice oratoris Godfrey fungi debebat.

“Primum, mi Here Pigot, te, in Americam advenientem, salvere iubemus,” ait ille, “dein sperare libet moram, quam in patria nostra exiges, prosperrimam ac iucundissimam futuram.”

“Dicis amicissime,” iucundo risu respondit Francus. “Persuasum mihi est hic me omnia iucundissima experturum — præsertim urbem vestram miram, de qua iam tanta audivi iucunda, stupenda ac mira.”

“Deinde,” prosequitur Godfrey, “speramus, te adiuvante, fieri posse ut decuria lictorum nostra mysterium nuper hic cæsorum trium retegere, reumque apprehendere valeat. Sibi enim relicti nihil proficere posse videntur.”

Herus Pigot velut in deprecationem manus protendit.

“Ego quoque spero labores nostros effectu non carituros,” ipse respondit; “verum si lictores vestri efficere nihil poterant, vereor ut exili meá operá possint. Ego profecto magna decuriæ vestræ admiratione teneor; labores eius miris eventibus iure gloriantur, præsertim si rerum statum sibi obversantem ex æquo ponderemus.”

Sermo autem eius voce tam ex corde genuina prolatus mihi videbatur, ut vix verbum eius dubitare auderem; Godfrey tamen subridebat tantum.

“Lictorum decuriam Francicam in orbe efficacissimam esse,” inquit ille, “iam in proverbium abiit. Certe tu habes quod de horum morte sentias?”

“Vereor admodum,” respondit herus Pigot veluti dolenter, “ut hic quæstioni isti modo respondere possim, aut ut eam tecum pertractem. Primum oportebit me præfecto vestrorum agentum quædam referre. Cras cuncta quæ potero cum voluptate tibi enarrabo. Verum pro ista vespera labia mea constricta manere decet, quamcunque doleam me minus civilem præbere oportere.”

Satis clare licebat mihi audire a tergo quemadmodum relatores leni retrorsum spiramine tracto improbarent negatum directæ quæstioni responsum. At nullum profecto dubium esse poterat, quin herus Pigot officio suo rite stetisset; tamen Godfrey assultum a latere tentavit.

“Futurumne est ut hac vespera in terram descendas?” quærit.

“Equidem aliquem, qui vicem decuriæ agentum gerat, me hic conventurum paravi,” explicat herus Pigot. “Cum eo in urbem ire exspectavi; tempus enim urget. Præterea, quo citius opus nostrum aggrediemur, eo existimo verosimilius cum fructu nos elaboraturos. A, fortasse is ille est!” subiungit quum vocem sciscitantem elatam de “Musir Piggott” audivisset.

Vocem ego agnovi, ut et Godfrey, probeque animadverti umbram tristitiæ in eius vultu.

Momento post Grady, cuius calcibus Simmonds insistebat, viam sibi cubitis per turbam parabat.

“Here Piggott!” clamitabat Grady, manumque gracilem Franci vastis suis ungulis compressit ea quidem vi, quæ sine dubitatione dolorem incussit. “Delectat me videre te posse, mi Here. Salvus esto in urbe nostra, ut nos hic in America dicere solemus. Enixe spero te Anglice scire, nam ego linguaculam tuam prorsus non calleo. Ego Delectus Grady sum, præfectus decuriæ agentum; hic autem Simmonds est, unus meorum hominum.”

Suavis heri Pigot morum tranquillitas ne minimum quidem erat turbata.

“Pergratum mihi est te, mi Here, convenisse; et te, mi Here Simòn,” fatur ille. “Ita sane, scio Anglice — tamen, ut vides, non sine arduo conatu loquor.”

“Isti relatores, ut mihi videtur, ad exitium te molestant,” quibus dictis per turbam circumspexit, frontemque rugavit, quum Godfrey animadvertit. “Iam deceret vos iuvenculos hinc facessere. Hac enim vespera nihil e nobis elicietis, nonne, Here Piggott?”

“Ex mea parte paullo ante palam feci me oportere ut primum acta ad referrem,” assentitur Pigot.

“Tum secedamus aliquo, bibamusque aliquid,” suggerit Grady.

“Ego vero,” mite respondet Pigot, “sperabam sine mora nos in terram descensuros. Acta enim pro te habeo parata . . .”

“Placet,” excipit Grady, “postea autem quam acta perspexero Latamviam tibi ostentabo, tecumque paciscar nullá tali re hilareos Parisios gloriari posse. Celox nostra nos præstolatur, ac statim licebit nos discedere. Tuane ista bulga est? Itane? Apprehende eam, Simmonds, ferque tecum,” et sic Grady præivit gradus descensurus.

At mediastinus attentissimus Simmonds antevertit.

Herus Pigot leni risu ad nos conversus,

“Ad crastinum ergo usque diem, amici,” inquit. “Hospes ero Diversorii Astor, libenterque ibi vos excipiam, horá undecimá? Hac vespera vobis me nihil edisserere posse revera perquam doleo.”

His dictis ærario manum porrexit, nosque sublata manu salutans, se socium Grady adiunxit, qui satis impatiens has amœnitates observabat. Denique per gradus oculis nostris iunctim se subduxerunt.

“En, amici, exemplum, quam sint mores contrarii!” affatur nos Godfrey circa se dispiciens. “Non vos pudet Americæ?”

Adstantes riserunt, probe enim tenebant hæc ad Grady referre, tamen etiam palam constabat inter illos assensum negari nequire.

“Veni, Lester,” de discessu cogitans me affatur, “iam et redire convenit. Ad cæteros revehendos celocem iterum mittam,” quibus dictis gradus descendere cœpit.

  1. Celox, -cis, genus est navis celerioris, plerumque privatorum, ad navigandum animi causa.
  2. Prelum, -i, sensu proprio ac primo est torcular ad premendum, quo exprimimus succum plantarum, uti uvæ, olivæ, cannarum; latiori sensu prelum typographorum, denique producta typographiæ, præsertim diurna. Idiomata moderna pleraque, quum proprio vocabulo careant, Participium Præteriti verbi Latini premo (pressus, -a, -um) usurpant.
  3. Moratoria, -æ: subaudi statio, ubi medici officiosi vectores in valetudinem eorum inquirentes navim demorantur.
  4. Non tantum bellicæ, sed etiam mercatoriæ naves cuiusque consortii classis appellantur.
  5. Helciaria, -æ, navis est quæ aliam, veluti helcio, vectat.
  6. Ora, -æ, est funis, quo navis deligatur, destinatur vel tractatur.
  7. Agea, -æ, est ambitus, sive faux, vel via inter casterias, cubicula.
  8. Pars navis in medio, ubi mediæ scalæ, sive gradus, sursum ducunt.
  9. Mediastinus, -i, est homo in locis publicis ad servitia omnis generis præstanda conductus.
  10. Involucrum, -i, est cui litteræ includuntur, quod a fronte titulum, vel insignaculum (nomen, locumque cui et quo reddantur), a tergo autem — nonnunquam — sigillum fert.
  11. Vidulus, -i: genus bulgæ, vel sacciperii, quod viatores manu secum gerunt, in quo res exiguæ ad commiditatem necessariæ continentur.

Caput XXIV.

Secretum Arcæ.

Godfrey mihi in crepidine valedixit, et ad suam officinam properavit, ut eventus diei in tractatu comprehenderet, quocirca mihi iam in antecessum constabat eum mores Americanos, præsertim quos Grady exhibuerat, perstricturum. Cæterum, quod ad me attinet, iste vel modicus aeris salsi haustus cibi appetentiam haud parum exacuisse mihi parebat, unde pilento meritorio me ad Murray convehendum censui, quod cæteram vesperæ partem cœnæ lautiori accumbens explendam statui. Cæterum, nisi sim in certo statu animi, ganea Murray non me admodum allectat. Templum in angulo pseudo-Græcum, cum aqua per gradus decurrente, fictæ dein nubes quæ per laquear fluitare simulantur, mensæ vitreæ ab imo illustratæ — cuncta hæc, quotidiano quidem more vulgaria videntur ac trita; subinde tamen, quum animus in curiosa ac peregrina inhiat, ganea Murray placet, quum lauta muliercularum indumenta, nitentes humeri, venustique vultus in hac congerie ineptiarum, satis valent quæ animo quid pictorii ac poetici suggerant ac supportent. Insuper, utique, et culinaria ars accedit ponderanda, quæ quidem nihil quod desideretur relinquit.

Animo hac vespera tali eram ut locum hunc æqui bonique facerem; nec mirum si ordinem cœnæ tam otiose prosecutus sim, tantumque temporis circa nigram caffam volvellasque triverim, ut iam decima esset hora quum in viam Quadragesimam Secundam egressus essem. Vel momento diremi satius esse pedibus domum ambulare, ideoque ad Latamviam regressus sum, quæ iam turbis e theatris excedentium scatere cœpit.

Sæpissime ut eam videram, tamen Latavia noctu candentibus eius signis, turbis variantibus, clangenti vehiculorum caterva, ac denique tabernarum illustribus ostentariis,[1] miro modo me devincit. Recte quidem Grady docuit “festivos Parisios” nihil cale quo gloriari posset, habere; at ne alia quidem urbs, quantum ego sciam. Ista prorsus unica est, vereque Americana; proin obambulavi eam omni quo par eram otio, ut omnia eius oblectamenta perciperem; tamen subinde stiti ad cernenda ostentamina,[2] atque ad Diversorium Hoffman — eheu, iam nudatum suo Bouguereau — ad meum penu volvellarum explendum.

Assecutus denique Compitum Madison sub arbores me diverti, quod moris mei est, unde clarior est in Ædes Erugatorias[3] prospectus, adversum cœlum albicantes. Illinc in Turrim Metropolitanæ Cautelæ[4] suspexi multo altiorem, aspectu tamen minus poeticam, cuius ingens horologium collustratum me commonuit iam fere decimam cum dimidia esse.

Tandem Lataviá iterum traiectá, iter meum deorsum in Viam Vigesimam Tertiam, versus Marathonem iturus, flexi, quum cornu assecutus obviam factus sum iis tribus qui paullo ante me eodem gressus suos direxerunt. Protinus agnovi Grady atque Simmonds, in medio quorum herus Pigot itabat. Manifestum erat Grady promissis stetisse, Grandemque Viam Candentem a summo ad imum, cum omnibus suis mirabilibus ostendere, muneris sui duxisse, et hoc maxime quidem liberali modo — qui ritus sine dubio postulavit ut auctore se hospes peregrinus cuncta temeta[5] Americanis propria degustaret — unde factum est ut crura Grady sensim vacillarent. Ex mera comparatione gentili etiam herum Pigot oculis perstrinxi, sed reperi eum prorsus sine labe esse.

“Heus, Lester,” affatur me Simmonds voce quæ innuere videbatur effectum celebrationis vespertinæ ne eum quidem prorsus effugisse; quin et Grady dignatus est nutu capitis me agnoscere, unde colligere mihi licebat eum præter morem contentum ac beatum se sentire.

“Heus, Simmonds,” reddidi ei salutem, quum ad me, iter pone eos occidentem versus prosequentem, regressus, mecum pari passu itare cœpit.

“Piggott verum prodigium est,” inquit ille. “Verus ludio[6] — cuncta videre, cuncta degustare volebat. Parisios cum hac urbe in eodem loco habendam non esse censuit.”

“Quonam nunc itis?” quæro ego.

“Modo ad stationem decuriæ itamus. Piggott ait se aliquid apud se celare, quod nos omnes stupore percellat — aliquid aget circa arcam illam.”

“Circa illam arcam?”

“Ita, sane — illam scilicet rem fulgidam, quam Godfrey suadente in cellam occluseram.”

“Simmonds,” quæro ab eo serio, “scitne Godfrey quidquam de ea re?”

“Nescit,” respondet Simmonds non sine sollicitudine. “Monui Grady consultum fore ut ille per telephonum invitaretur, sed præfectus excanduit, meque ut propria negotia curarem, reprehendit. Godfrey enim, ut meministi, iam pridem eum insectatur.”

“Quid si ego eum provocem?” suggero ego. “quidquamne obesset?”

“Nihil per me,” respondet Simmonds, “nec scio per quem alium, quandoquidem res nemini nota est.”

“Placet. Fac interim ut res ista lente trahatur, sicque Godfrey tempus ad huc perveniendum suppetat.”

Simmonds annuit.

“Faciam quidquid possim,” respondit, “non tamen perspicio quemadmodum id profuturum sit. Præfectus non admittet eum etiam si adveniat.”

“Satius erit eam rem penes Godfrey relinquere. Æquum enim est ut ipse edoceatur, quandoquidem ille auctor est quare arca ibi sit ubi est.”

“Id non me præterit, et ipse Piggott rem præclaram putat arcam illic reconditam esse, etiamsi ipse ego peream si sciam cur. Fac urgeas Godfrey ad quam celerrime adveniendum. Vale bene,” quibus dictis suos comites, in stationem secutus est.

Prope in angulo reperi apothecam, stationem telephonicam, ac bina minuta post cum urbana Record officina colloquebar.

“Nequaquam,” respondit vox alicuius superciliosi, “herus Godfrey non est hic; paullo ante discessit.” Nec collocutor sciebat quo ille ivisset, aut quando reversurus esset.

“Quin audi,” aio illi, “res ista gravis est. Oportet ut cum eo agam — nec me demoreris quominus cum concinnatore urbano loquar.”

Silentium mirantis momentaneum secutum est.

“Quod nomen?” quærit vox.

“Lester, e consortio Royce et Lester — ac tu satius dixeris concinnatori urbano, Godfrey meum esse necessarium.” Concinnator capere videbatur, nam nexus me inter et illum sine mora effectus est. Verum et cum eo vix plus profeci.

“Nos etenim, indicio nobis denuntiatio, quum id scitum et gravioris momenti esse intellexissemus, eum protinus Cestriam Occiduam dimisimus. Viam ingressus est simul atque historiam de Pigot conscripserat, et eum reducem quoque momento exspectamus. Numquid habes quod ei nuntiari velis?”

“Habeo; dic illi, sodes, Pigot in statione Viæ Vigesimæ Tertiæ esse, consultumque videri ut eo, celerrime quam possit, decurrat.”

“Bene est. Primum quam intrabit nuntium illi tradam.”

“Gratiam tibi habeo,” respondi; sed nunc falli acerbissimum mihi fatum esse sensi.

Digressus illinc in ora tramitis[7] anceps steti, oculis in rubra lampade Stationis lictoriæ defixis. Quidnam nunc ibi fiet? Quonam molimento studet Pigot eos in stuporem agere? Quidquamne ego ut interesse possim prætexere queo?

Deinde, etiam memor Grady capite me salutantis, titubantiumque eius crurum — æque recolendo eum nihil peius statuere posse nisi me prohibere! — transgressus viam versus rubram lampadem, ianuam impuli et intravi.

Nemo mihi obviam fuit nisi decurio ad scriptoriam sedens.

“Nomine vocor Lester,” alloquor eum. “Arcam hic habetis quæ ad bona residua Philippi Vantine spectat.”

“Arcam quidem hic certe habemus, sed cuius sit ignoro.”

“Ad bona heri Vantine ea pertinet.”

“Et quid tum?” quærit me aspectans, utrum ebrius non sim. “Non existimo te huc media nocte ad hoc me docendum venisse?”

“Non ideo veni; verum arcam paucis momentis videre vellem.”

“Hac nocte eam videre non poteris. Veni huc cras. Præterea nec te novi.”

“En nomenclatoriam meam. Sive herus Simmonds, sive herus Grady me agnoscent. Sed cras iam sero erit.”

Decurio acceptá pagellá, eam aspexit, tum me contuitus,

“Exspecta modicum,” inquit denique, ac per posticam ianuam discessit. Tria aut quatuor minuta abfuit, et dum ibi stabam horologium stationis duodecim sonuit. Sonoros ictus ac distinctos mecum numeravi, et insecuto silentio exspectationeque manus meæ tremere cœperunt. Quid si Grady mihi ingressum neget? Tamen decurio denique rediit.

“Accede sis,” fatur, pansa cancellorum portá, et viam indicavit. “Rectá per eam ianuam,” subdit, iterumque ad scriptoriam resedit.