Summo simulationis conatu, quasi nihil ad me attineret, ianuá apertá, transivi. Dein invitus constiti. Nam illic, in medio solo, stabat arca Boulé, hero Pigot ad unum latus adstante, e regione autem Grady et Simmonds sedentibus, et in sellis pæne incurie prostratis, nigrosque convolvulos fumantibus.
Omnium oculi in me intrantem conversi sunt, et Pigot quidem caperata fronte, in indicium suæ urbanitatis ad ruptionem intentæ; Simmonds affectata miratione, Grady, denique, blando lenique risu, alioquin vacuus. Hoc risu animadverso animus mihi erigi cœpit.
“Ergo, Here Lester,” me affatur, “arcam hanc videre cupis?”
“Cupio, equidem,” respondi, “quandoquidem, ut nosti, ea revera ad bona spectat Vantine; mihi in animo est eam vindicare — scilicet, si quo casu sine lite restituere nolis.”
“Et hoc tibi modo, media nocte, casu in mentem venit?” per ironiam quærit.
“Minime,” audacter illi regero, “sed vidi te et herum Simmonds, cum isto ingenuo viro” — proclinans versus herum Pigot — “paucis momentis ante huc intrare, unde mihi in animum venit cogitatio fieri posse ut id gratia arcæ factum esset. Utique nos nolumus ut arca ullum detrimentum ferat. Est enim magni pretii.”
“Id ne te angat,” refert Grady minus curius, “non ei officiemus. Simul etiam puto eam nos tibi post hanc noctem quandocunque dedere paratos futuros. Herus Piggott primum paucas technas circa eam nos docere cupit. Equidem puto ius quoddam tibi competere ut hic intersis — itaque si præstigiis delectaris, cape sis sedem.”
Propere igitur quæsivi sellam et consedi, corde meo quasi desidente. Dein vultum simulavi fingere incurium, quod manifestum erat me interesse hero Pigot displicere, verebarque ne eius suaves Francici mores ad rupturam usque tenderentur. At Grady, si etiam noverit hospiti suo meam præsentiam displicere, id neglexit; unde suspicari cœpi mores Franci politos atque civilitatem talem esse nactum exitum, ut herum Grady invitus adversis pilis mulsisset ingratum enim visui erat quam mores huius agrestes moribus illius adversabantur. Quidquid tamen causæ fuerit, risus eius, quo se ad Francum converterat, malitia haud carebat.
“Atque nunc demum, Here Pigott,” in sella reclinatus aliquanto, fatur, “iam pro ostentu parati sumus.”
“Id quod dicere habeo, mi Here,” cœpit fari, voce chalybeiæ duritiæ, glacialique frigore, “probe intellectum volo a me cum fiducia dici. Id nulli prodendum donec malefactor captus fuerit.”
Risus Grady ad hoc aliquantum riguit. Fortasse verbum, in quantum id modum imperativum sonabat, illi minus placuit. Quidquid fuerit, monitum flocci fecit.
“Intellexistine, Here Lester?” quærit me intuitus; ego annui.
Animadverti oculos Pigot excandescere, vultumque ira suffundi, vox enim Grady fere insultum sonabat. Pro momento existimabam futurum ut ipse opus suum prosequi recuset; sese tamen continuit.
Ut illic mihi e regione stabat lumine perfusus, licebat mihi modo accuratius oculis perlustrare quam id in navi efficere potueram, proin diligentius eum aspexi. Verum ipse typum Franci exhibebat — vultu strictim raso, sulcatoque in alba cuti subtilissimis lineamentis, oculi autem densissimo et uberrimo erant supercilio obumbrati, capilli autem fere cuti tenus tonsi, candori vultús albedine prope pares erant. Attentionem tamen meam præsertim species oris sibi vindicavit — utpote subtile simul et lepidum, tametsi paullo largius, labiisque plenioribus, fortitudinis indiciis, pro venustate tamen non nimiis. Sexaginta annorum ætatis eum esse coniectavi, et speciem præbebat hominis, qui centena expertus sit discrimina, quin animi æquitatem exuisset. Id certe facturus nunc non erat.
“Historia a me mox recitanda,” exorditur cauta Anglicitate, verbis subinde carptis ac putatis, “arcte nexa est cum furto celeberrimorum Michaelovitch adamantum. Eventum forte memoria tenetis.”
Ego profecto bene memini, nam furtum illud tanto acumine erat conceptum et effectum tanta dexteritate, audacia ac pernicitate in singularibus, ut animi attentionem mei prorsus devinciret — ut de ea rerum circumstantia, quod congeries formosissima adamantum Magni Ducis Michaelis Russiarum fuisset, plane taceam — qui, quod domi haud magni fieret, et etiam quod caput Franciæ hominibus suæ indolis apprime conveniret, Parisiis degebat vitam — quæ congeries haud minoris quam octonum millionum æstimabatur francorum.
“Furtum illud,” prosequebatur herus Pigot, “tantá audaciá, simul et tam singulari modo erat perpetratum, ut nos nihil dubitassemus opus illud veluti unius tantum hominis agnoscere, nec ab alio fieri potuisse, furciferi cuiusdam, nomine Crochard qui se et ‘Invincibilem’ prædicat — furciferi nempe, qui nobis iam innumeras intulerat molestias, quem tamen convincere nunquam quivimus. Hoc in casu evidentiam contra eum prorsus nullam habuimus; inquisitionem in eum instituimus, reperimusque eum probe cavisse ut tempore furti se omnino alibi fuisse sine dubitatione demonstraret; itaque eum absolvere ac liberare nobis necesse fuit. Non nos præteribat capere eum, quin aliquas gemmarum in sua reperiremus possessione, prorsus esse inutile. Ipse interim pœnæ immunis, ut solitus erat, per vicos et plateas, per ganeas, ubique, liber oberrabat. Nos derisit tantum. Res nobis admodum erat ingrata; at leges nostræ severæ sunt. Grave enim perquam esset delictum siquem caperemus, deinde agnoscere nos errasse adactos nos esse videremus. Fecimus igitur quantum potueramus. Istum Crochard nos perpetuo vigilibus oculis prosequebamur; perscrutati sumus non modo suum, sed etiam suæ amicæ domicilium, nec semel, sed sæpius. Aliquando, quum Vincentiæ telonium[8] egressus esset, agentes nostri ei, sub specie latrocinii, irruerunt, personam vestesque eius perquisiverunt.
“Ipse, bene memineritis, ne momento quidem temporis deceptus fuit. Novit enim accuratissime quid nos agitaremus. Etiam perspectum habebat se nulla in Europæ parte vel unum eorum adamantum venumdare posse. Hinc suspicabamur futurum ut huc, in Americam, eos translaturus esset, et ideo vestrum officium portorium de eo edocuimus. Scivimus etenim posse eum hic omnes adamantes, dempto maximo, etiam cariori quam in Europa pretio, ac pæne sine ullo vendere periculo. Uti nobis persuaseramus, eum ab omni emporio interclusimus — quum protinus oculis nostris se subduxit.
“Binis dein septimanis nihil de eo exaudiebatur — tum fama de isto Drouet ad nos perlata est, puncturá in manu interempti. Extemplo cognovimus id opus Crochard fuisse, nam ipse solus inter vivos cognovit secretum veneni familiæ de Medicis. Est autem illud secretum terribile, cuius usum in tota sua vita semel tantum cepit — et hoc adversum hominem qui eum prodiderat.”
Herus Pigot hic paulisper constitit, manumque per frontem præterduxit.
“Quid inter Crochard, Drouetque intercesserit, perspicere non poteramus,” prosequitur herus Pigot. “Drouet quidem popinarum erat assecla, non tamen malefactor. Tum fama mortis Morel, hominis nullius frugis, percrebuit, in tentamine hac arca potiundi occisi, quum rem perspicere cœpimus. Post hæc de ista arca sciscitari cœpimus; audivimus eius historiam, deque eius structura secreta, unde licuit nobis aliquid certi concludere. Ad hoc ergo explorandum, utrum conclusio nostra valeret, firmoque niteretur fundamento, in causa erat quare ego in Americam venissem.”
“Quænam ergo conclusio est?” quærit Grady, qui hæc omnia perquam impatiens auribus excipiebat, quod adeo adversabatur probatis moribus atque attentioni, qua ego narrationem prosequebar.
Nam ego conclusionem iam præsagivi, et venæ meæ animi concitatione pulsabant.
“Secundum nostram itaque theoriam,” respondit herus Pigot, quin orationem vel minimum acceleraret, “arca hæc adamantes Michaelovitch celat. Omnia hoc suadent et mox comperiemus.”
Usque disserens e sacculo manutium produxit chalybeium, ad stupendum par illi quod Godfrey paraverat, idque rectæ manui induxit.
“Siquis arcana illius ‘Invincibilis’ rimari velit,” subridens fatur, “iuvat eum loricatum incedere; iam tres mulctati sunt ob suam temeritatem.”
“Tres homines!” iterat verba Grady mirans.
“Tres,” numerabat extremis digitis Pigot. “Primum ille qui nomen d’Aurelle simulavit, qui tamen revera extortor nomine Drouet fuit; alter herus Vantine, peritus ille; ac tandem tertius, iste parasitus Morel. Horum unus tantum in aliquo numero erat, herus Vantine; eius mors admodum est dolenda, et ego certo scio Crochard eam gravissime tulisse. Meam quoque mortem posset ille ægre ferre, sed ego nullo pacto quartus fieri volo. Non ego.” Quibus dictis manutium dextræ suæ singulari cura aptavit.
“Indulge, mi Here” eloquor ego, quippe qui iam diutius silere non poteram. “Hæc omnia tam mira sunt — tam terribilia — num plus dicere detrectabis? Quidnam, obsecro, hi tres quæsiverunt? Gemmasne?”
“Singularia, mi Here, tibi æque nota sunt ac mihi,” respondit non sine sarcasmo. “Notum tibi est Drouet occisum fuisse dum fasciculum quærebat litterarum, quæ matronam quamdam ex optimatibus summá affecturæ erant infamiá; æque clarum tibi est herum Vantine occisum fuisse quum forulum aperire tentasset, postquam ancilla eiusdem matronæ illustris, quid occultus forulus celaret prodidisset, utpote quæ præmium sibi mereri speravisset; Morel autem manu ipsius Crochard morte plexus et quoniam proditor fuit, atque supplicium meruit.”
Admiratione magis magisque captus, oculis fixis eum intuebar. Quodnam secretum præ isto homine miro tutum esse possit? quæro a me ipso. Aut fortasse hanc suam historiam e fragmentis sibi notis consarcinavit?
“At ne nunc quidem,” balbutio ego, “res mihi in claro est. Nempe nos occultum forulum aperuimus — nullum ibi erat venenum. Quí tum poterat Drouet herumque Vantine perimere?”
“Facile,” frigide respondit herus Pigot. “Drouet atque herus Vantine mortem oppetiverunt, quia ancilla matronæ Príncipis ex errore lævam cum recta manu commiscuit. Forulus qui litteras celabat ad lævum arcæ est — en,” quo dicto terna choragia pressit, ansulam prehendit, forulumque evulsit. “Ut animadverti licet, litteræ ablatæ sunt, quoniam ipsa matrona Princeps forulum aperuit, litterasque coram hero Lester subduxit quum ea esset illius humanitas ut possessionem litterarum illi indulsisset. Verum forulus, quem Drouet et herus Vantine aperuerant,” et nunc vox eius præ summo animi motu, quum ad istud culmen pervenerat, aliquantum stridere cœpit, “a recto latere arcæ est, omnino ex adverso alteri, aperitur autem prorsus eodem modo ac techná. Verumtamen aliquid magni interest. Circa priorem forulum nihil est quod cuipiam noceat; alter autem veneno custoditur, maxime omnium quæ unquam terricolæ viderant, mortifero. Attendite. Animo attendite, obsecro!”
Animo adeo concitato eram ut pæne febricitarem, et de sella surgens propius ad eum accessi. Usque verba serens in arcam inclinavit, tribusque digitis ab ora dextra dispositis, choragia impressit. Stridor acutus percrepuit, pars musivi ansulam proferens recidit, eo prorsus modo quo in adversa arcæ parte compereram.
Herus Pigot paulisper anceps hærebat — in conspectu tanti, tamque mortiferi discriminis nemo non anceps hæsisset! — dein ansá foruli manu armata prehensá, forulum celeriter evellit.
Crepitus stridens chalybis super chalybem exaudiebatur, atque forulus patuit.
- ↑ Ostentaria, -æ: subaudi fenestra; licet tamen et nomine substantivo ostentarium, -ii uti per se. Vocabulum istud Romanis mira, monstra, prodigia, et scripta de his, atque de vaticiniis significabat, non tamen per se, sed per exaggerationem. Ostento enim est ostendo frequenter, atque aspectum, visum, intuitum prætereuntium capto, ita ut nostro usui aptius sit quam Romanorum usui longe petito.
- ↑ Ostentamen, -inis: n., id quod ostentatur.
- ↑ _Erugo,1 -vi, -tum: rugas tollo, vestes fervido ferro, postquam eæ lotæ amyloque tinctæ fuerint, lævigo, explano. Ferrum Erugatorium, idem quod pag. 90ma Levigatorium Ferrum appellavi.
- ↑ Quod nos Romano more cautelam, h. e., alicui aliqua re cavere dicimus, idiomatibus modernis securare, insecurare, adsecurare ineptissime exprimere tentant. Romano itaque more dicemus: caveo pecuniá de, vel pro incendio, vita, vel rectius de morte, pro morte, de, vel pro incendio, caveo mihi de morte, pro morte, minime vero adsecuro vitam, insecuro incendium.
- ↑ Temetum, -i: omnis potus ebrians.
- ↑ Ludio, -nis: proprie mimus, actor scœnicus, sensu Romano; sed quum et alii ludi, præsertim hac nostra tempestate, in usu sint, et quum plerique homines nihil aliud in vita agant quam ludant, et vix quidquam serio agatur, ludiones qui pilis, follibus, equis, theatris, vorando ac potando pretiosam et unicam vitam percurrant, merito appellabuntur.
- ↑ Trames, -itis, m., est ambulacrum, sive ea pars viæ in urbibus in qua homines eunt, ambulant, quæ contigua est domibus; inter duos tramites est iter proprium equorum et curruum.
- ↑ Telonium, -ii, est claustrum in ingressu urbium, pagorum, portuum, ubi ab intrantibus vectigalia exiguntur.
Caput XXV.
Adamantes Michaelovitch.
Herus Pigot collectus, minimeque turbatus in nos renidens manum sublatam, ne minime quidem tremulam nobis ostentabat — manum manutiatam; in aversa parte cuius loricæ parvulas puncturas animadverti. In quoque scrobiculo guttæ videbantur laticis[1] rubri — sanguineo rubri, ut ipse admiratione captus oculisque defixis mihi interpretabar. Et quanta huius hominis fortitudo et constantia est! In venis meis præ admiratione huius hominis sanguis calescere cœpit.
“Latex iste, amici,” molli sua voce fatur, “venenum dirissimum est, quod ab hominibus unquam sit concoctum. Guttulæ hæ duæ vicenos homines perimeret, et ictu quidem oculi. Odor eius originis index est” — ac revera tota aura amygdala amara redolebat — “at venenum commune inde obtentum est veluti nihil, huic comparatum. Istud venenum a Rémy quodam fertur inventum, eo nempe singulari homine qui auctor mortis Ducis Andegavensis dicitur fuisse. Concoctio istius veneni, ut proditum est, una habetur artium quæ neglectu interciderunt, sed secretum eiusdem concoquendi ab isto Crochard iterum inventum est. Nullum profecto secretum ab eo celari potest; historia scelerum, commentarii malefactorum — mysteria, memorabilia facinorum fœderis scelerum, e sæculis vigentis, et cuius existentiam pauci etiam suspicati sunt — huic prorsus propatula hæc cuncta sunt. Hunc ita formidabilem hæ cognitiones reddunt. Nemo ante eum consistet. Quin et secretum huius foruli notum ei erat, et quum opportunum ei videbatur, usus etiam eo fuit.”
Herus Pigot conquievit capite pendulo meditabundus, ego autem in animo cum eo per longam criminum seriem in dissita tempora recurrentem mihi respectare videbar — tristes ordines, tamquam strigæ Père-Lachaise, ubi tumuli tumulos stipant; ubi singulis fere passibus secretis, mysteriis, aut tragœdiis occurrimus. Hic tamen mysteria cuncta erant resoluta, secreta patefacta, tragœdiæ perspectæ. Istæ scelerum ambages electis tantum auctoribus scelerum revera magnis patebant, cæteris omnibus clausæ erant. Fortasse ex omnibus vivis nulli nisi Crochard datum est eas nemine lacessente perambulare.
Visiones istiusmodi, inquam, ante oculos mihi versabantur, sentiebamque quodammodo herum Pigot mecum idem sensisse; sed post pauca momenta ad institutum suum, arcam, animo rediit.
“Nunc, Here Simòn,” mutata denique voce hunc affatur, “si pro tua humanitate hunc forulum hoc in situ tenere velis, ego dentes colubri interea evellam. Nullum prorsus vereare periculum,” subiunxit quum animadverteret Simmonds nisu quodam naturali dubitare.
Sic certior factus Simmonds ansulam foruli prehendit, ne per se clauderetur continuit, interea autem Francus e sacculo suo phialam crystallinam produxit.
“Paullo plusculum,” ait ille; ac Simmonds non sine maiori nisu forulum ad plenitudinem evulsit, quum e fundo arcæ minuta taleola chalybeia bidentata sese sursum pressit. “Ecce dentes,” ait herus Pigot. Orificium phialæ primum uni, tum alteri supposuit manibus pone ac supra magná cautelá illatis. “Venenum in loco adhæsione capillari continetur; sed inde, immisso aere a tergo, id exigam — ecce, cernite!”
Se inde erecto lagenulam luci advertit. Ad medietatem erat ea plena lymphæ[2] rubræ.
“Satis ad decimandam Franciam,” ait, subereque[3] arcte intorto, phialam in sacculum recondidit. “Dimitte nunc forulum, mi Here, si placet,” monuit Simmonds.
Ansula relaxata confestim in locum recurrit, et clangens se replicavit.
“Animadvertite argutum opus,” ait herus Pigot. “Revera perquam scitum est. Namque siquando manus venenosis dentibus percussa in tenendo forulo relaxatur, forulus in locum suum recidit, suaque se sponte claudit, ut cernitis, omniaque in pristinum statum recedunt, nisi quod aliquis alius hominum letho detur. Nunc ego eum aperiam. Dentes iterum ferient; sed ictus manutio incidet, alioquin manum scaripharent, sed mors non sequetur. Si nodulum hunc vertam, choragium fræno, et forulus apertus manebit. Auctor huius mechanismatis tantum sibi ob istam rem tribuit ut id in secreto commentario ad oblectandum Ludovicum Magnum litteris mandavisset. Transcriptum eius commentarii in Bibliotheca Nationali custoditur; primigenium eiusdem Crochard obtinet. Ipse est qui illum commentarium inter et hanc arcam nexum instituit, mechanisma e novo reperit, choragium renovavit, atque venenum denuo invenit. Nullum est dubium quin ictus venenatis iis, dentibus, quo proditores punire consueverat, originem inde ab eo commentario ducat.”
“Croshar iste — vel quidquid nomen eius sit — lurco[4] videtur esse admodum singularis,” notat Grady, convolvulo suo iterum accenso.
“Est profecto,” assentitur herus Pigot quiete, “admodum singularis. Sed ne ipse quidem est falli nescius; equidem quum commentarius alterum forulum occultum non memorasset — illum scilicet in quo Matrona Princeps suas litteras occultasset amicas — ea res Crochard fuit ignota. Atque ista inscitia eum in cæteris suis molimentis frustravit. Nunc vero, amici, delectamento mihi erit aliquot pulcherrimas vobis gemmas exhibere.”
Nunquam usque ad hoc momentum suspicabar quid ille forulus celaret; hactenus enim captus eram tam historia istorum dentium venenatorum, quam cætera narratione, quam agens Francicus tanta quietudine tantoque effectu nobis tradiderat; verum nunc iam animadverti forulum convolutis gossypinis[5] esse conferctum.[6]
Herus Pigot primum horum sumpsit, evolvit, et in scriptoriam arcæ partem collocavit, quo facto splendorem fulgentium adamantum percepimus — adamantum tam grandium, tam fulgidorum, tamque sine macula candentium, ut præ admiratione ex imo traherem suspirium. Ipse adeo herus Pigot, qui non facile moveri sibi virtuti habebat, haud facile tales gemmas oculis lustrare valebat quin animo commoveretur; in genas eius rubor sensim irrepsit, ut deorsum in gemmas oculos figebat, unum alterumque e maioribus sustulit ut eas propius aspectaret. Tum unum convolutum post alterum evolvit semel iterumque sistens ut grandiusculas propius intueretur.
“Hæ gemmæ sunt partes monilis clarissimi quod Magnus Dux ab avia sua in hæreditatem acceperat,” explicat herus Pigot, ostentans parvum cumulum gemmarum mirabilium in postrema congerie. “Crochard has e compagibus avulsit — id evitari haud poterat. Compages enim aureas liquefacere, aurumque vendere facile potuit; sed gemmarum nullas in tota Europa, per complures annos ei venumdare licuit. Unaquæque etenim earum notas ferebat. Verum hic, in America, haud vivitur tam arctis legibus et institutis lictoriis; tamen, ut opinor, etiam hicce terrarum, saltem istam unam haud facile venumdare potuisset,” quibus verbis ultimum solvit manipulum, et ad lumen extulit rosaceum adamantem, qui magnitudine iuglandem æquare videbatur, pulcherrimoque colore scintillabat.
“Fortasse in Apollinis Aula, in Louvre, aliquando ad intuendum ac mirandum adamantem Mazarin constitistis,” ait herus Pigot. “Circa illud specularium plerumque turba spectatorum moratur, ad quem custodiendum specialis constitutus est excubitor, quod id merces summi pretii celat. At earum mercium Mazarin nulla est, quoniam nec ea res adamas est, quin potius mera pasta — imitamentum est ex pasta, cuius archetypus hic ademas est. Cæteroquin res illa prorsus proba et honesta est,” subdidit, quandoquidem Grady cum derisione exceperat audita. “Paucis ab hinc annis rectores Louvre pecuniario egebant fundo ad novas præstinandas tabulas pictas, et ad renovandas antiquas. Visum illis est dementiæ simillimum esse trium millionum francorum valorem in unica gemma veluti captivum illic teneri, dum sui Michaeles Angeli, da Vincii, atque Murilli in diem mucescerent et conficerentur. Emptorem itaque pro Mazarin quæsiverunt, et repererunt emptricem, ipsam Russiarum Imperatricem, quæ cupiditate lapidum pretiosorum flagrabat, quæ moritura congeriem hanc perquam singularem filio suo prædilecto, qui et hæres eiusdem suæ cupiditatis erat, testamento reliquit. In locum originarii, turbæ ad demirandum imitamentum adamantis Mazarin suffectum in Louvre est, et mox quisque oblitus erat se non verum demirari adamantem. Ex mea vero parte rectores sapienter statuisse arbitror. Nunc vero,” subiungit gestu fulgidos indicans cumulos, “quid de istis omnibus rebus statuendum censetis?”
“Unum tantum ad agendum superest,” autumat Grady, dum quasi ex extasi evigilabat, “nempe ut, citissime quam fieri possit, in tutum depositorium deferantur. Lictoria autem arca fortis[7] nulla est, cui eas gemmas concredere auderem! Pro, hæ ipsius Archangeli Gabrielis fidem tentarent!” Et ex imo suspiravit.
“Num tam será noctis horá tutum depositorium apertum reperiemus?” quærit herus Pigot horologiolo aspecto. “Iam fere hora prima est cum dimidia.”
“Neo Eboraci hoc satis facile est,” inquit Grady. “Gemmas in Argentariam Diurno-Nocturnam in Platea Quinta, utpote quæ die noctuque patet, deferemus. Exspecta modo dum aliquid in quo eas recondamus, comparem.”
His verbis discessit, sed paullo post cum vidulo rediit.
“Istud satis erit aptum,” fatur. “Reconde sis eas huc; ego interim argentariam appellabo, forulumque fortem comparabo.”
Simmonds atque Pigot manipulos magna cura convolvitarunt et in vidulo disposuerunt, dum ego fere obstupidus inspectabam. Animo mecum irritamenta tantarum pulchritudinum, quæ fidem cuiuscunque tentare possent, silens reputabam. Nec adeo pretium valorque gemmarum me commoverunt — de ea enim re vix cogitavi; sed fulgida emicantia allectans, quæ phantasiam in me suscitabat. Quid si meæ essent? Quam possem eas digitis contrectare, et oculos in iis pascere ut sub lumine tremerent et rutilarent!
“Certe Magnus Dux Michael admodum perturbatus sit oportet,” notat Simmonds, qui, dum omnia hæc agerentur, ex serenitate animi nativoque lepóre nihil amiserat.
“Furioso fere erat similis,” respondit herus Pigot leni risu super sicca Simmonds verba. “Hæ gemmæ voluptas ac delitiæ animi eius fuerunt; has fere adoravit, se ab his nunquam divelli sivit, nec die nec nocte; quocunque se diverterat, has semper secum habere solebat. Quum vel maximá premeretur pecuniæ penuriá — sic vero haud raro premi consuevit — nunquam vel unicam gemmarum venumdedit. Imo, contra, quandocunque numeratá abundat pecuniá, aut fide,[8] lapidesque idgenus insolitæ pulchritudinis prostant, ipse, etiamsi debita insoluta maneant, quin hos præstinet, obsistere nequit. Ex quo hos lapides amiserat, furere nunquam destitit, nunquam maledicere pedisequosque verberare — unum horum adeo quidem ut inde moreretur. Super una vel altera re fere omnes insanimus, ut proditum audivit; in summa, Magnus Dux Michael super adamantes præter modum insanit.”
“Cur furem ad restituendum præmio non allectavit?” quærit Simmonds.
“Tentavit,” refert herus Pigot. “Statim cunctas suas fortunas in præmium obtulit. Sed fortunæ suæ ad allectandum Crochard haud erant satis amplæ, nam Magnus Dux revera alia re quam reditu bonorum familiæ nullá pollet, nec te fallet eum prorsus totum absumere. Maximo illi certe erit delectamento has gemmas a nobis repertas esse.”
Cogitatio tum mihi incidit herum Pigot, sine dubio, bellulum inde præmium laturum.
“Ecce gemmas convasatas,” ait Simmonds, ut vidulum celeri impulsu clausit, quum simul et Grady intravit.
“Rem itaque de forulo diremimus,” refert Grady, “atque clavulare[9] decuriæ nostræ iam etiam adstat. Digæ meritoriæ non fidendum putavi — subverti, aut in aliquam rem incurrere posset, nec decet nos pericula consulto accire — saltem non hac vecturá. Tu, Simmonds, comitem te præbebis Musir Piggott, specialemque lictorem iuxta aurigam collocabis. Fieri enim poterit ut Crochard impetum in te tentet.”
Eadem cogitatio et mihi occurrit, quoniam Crochard aventús heri Pigot certe ignarus non fuit; nec mihi persuadere poteram futurum eum inertem testem, dum gemmæ ei clam subducerentur — ut sua gloriosa promissa Godfrey facta plane taceam. Itaque quodammodo allevatum me sensi quum Grady ad nihil periclitandum satis sapere comperi.
“Tu autem si sapis apocham[10] posces,” prosequitur Grady, “et ita ages ut vidulum heri Piggott coram tecum dedas. Satisne, Here, sic cautum esse putas?” quærit ad Francum versus.
“Prorsus satis, mi Here.”
“Factum bene; tum cras mane te conveniam. Cæterum gemmas reperisse tibi gratulor. Certe opus insigne præstitisti.”
“Gratiam tibi habeo, mi Here,” graviter respondit herus Pigot. “Propédiem![11] mi Here,” nutuque capitis mihi valedixit, dein Simmonds in cubiculum anterius est secutus.
Grady, altero prolato convolvulo, consedit.
“Ehem, mi Here Lester,” quærit ex me dum ignitabulo infricto convolvulum succendebat, “quid tandem tibi de istis Francis videtur?”
“Franci universum sunt homines miri,” respondi. “Ne vel nunc quidem capio, quí hic tantum sciat.”
“Fortasse complura horum hariolatur tantum,” suadet Grady.
“Ita et ego coniectavi; at non credo quemquam tam accurate hariolari posse. Sic verbi causa, quomodo illi quidquam de illis litteris constare poterat?”
“Ne ego quidem, profecto,” interpellat Grady, “unquam de iis audivi. Quænam ista est historia?”
Paucis verbis historiam eum docui, cunctis tamen summa cura evitatis e quibus quæ ea velata matrona fuisset, palam fieret.
“Fuerunt in ea re quædam singularia,” subiunxi, “quæ præter duos alios nulli alteri, ut putabam, nota fuerunt — et hero Pigot tamen sunt cognita. Insuper quonam modo mechanismatis indoles sibi tanta certitudine constabat? Porro, quí scivit quod volumen adamantem Mazarin occultaret? Ut recordaberis, antequam id evolvisset explicuit nobis quid id celaret.”
Grady bono animo, sed quodammodo deorsum, in me renidebat.
“Nonne id ultimum erat convolutum?” quærit. “Quandoquidem maximus ille adamas in cæteris convolutis non inveniebatur, in ultimo delitescere necesse fuit. Atque hic unus fuit eorum ludorum quos isti Franculi tam libenter ostentare soleant.”
“Vera fortasse memoras,” retuli in assensum. “Attamen mechanisma illud sic tractare videbatur acsi sibi summa cum eo fuisset familiaritas. Fieri utique potest ut se ad id tractandum præparaverit studiis prosequendo delineationes, quæ, procul dubio, subnexæ erant secreto commentario. Quin etiam exemplar sibi parari curare poterat, et operationem inde didicisse.”
Grady quadam cum toleratione annuit.
“Homines eiusmodi mirum quantum curæ sibi sumere solent in minutiis idgenus,” interpretatur Grady. “Solemne apud eos est pagellas magna ostentatione in mensam lusoriam deiicere, etiamsi pagellæ ne hilum quidem valeant.”
“Hac tamen vice pagellas victrices tenuit,” monui ego. “Lusit autem manu insigni. Certe ipse homo est præclarus.”
“Et histrio eximius,” Grady supplevit. “Hi enim semper ita agunt quasi sint in scœna, ante lumina. Non raro me eorum tædet. Heus! Quis is est?”
Ostium raptim aperitur; subitum ac breve colloquium cum decurione ad scriptoriam exauditur, tum celeri gressu anterius cubiculum percurritur, atque Godfrey ad nos irruit.
Celeri obtutu perspexit arcam Boulé, vidit forulum occultum patere atque vacuum; dein oculos in Grady defixit.
“Ergone evasit cum iis?” quærit.
“Quem, malum, te esse arbitraris?” vultu suffuso inclamat eum Grady, “sic huc intrare ausus? Apage sis hinc, alioquin faxo ut eiiciaris!”
“Quin ego mea sponte abibo,” compositus respondet Godfrey. “Iam vidi quod videre volui. Unum tamen te monitum esse velim, Grady — hac nocte tuam propriam supplicii sententiam tui subscripsisti!”
“Quid his verbis innuere vis?” submissiori voce quærit Grady.
“Significare volo te, post evulgatam historiam rerum hac nocte gestarum, ne horam quidem perduraturum.”
Ut Grady oculis aspernantibus et e contemptu flagrantibus Godfrey obtutui occurrerat, expalluit. Quod vero ad me attinet, et mihi terror quidam animum meum obsederat.
“Num innuere vis hunc non Piggott fuisse?” tandem balbutivit Grady.
Godfrey cum derisione respondit:
“Va, bipedum stultissime, certe non fuit,” inquit. “Hic non Pigot fuit. Quin ipse fuit Crochard!”
Quibus verbis foras itavit, ianuis pone se impulsu obditis.
- ↑ Latex, -icis, m., poetis aquam, vel etiam alia liquida significat, alias idem sonat atque liquor, liquidum, quibus propter vulgarem sensum utendum non iudicavi.
- ↑ Lympha, -æ: idem quod latex, sive aqua, liquidum, liquor, etiam poetarum, sed recte adhibetur, quod et aliis formis satis frequens est, uti lymphare, lymphaticus, cerritus, fanaticus, furiosus, mente captus.
- ↑ Suber, -is, n., est genus quercús, e cuius cortice obturacula fiunt, ad orificia lagenarum occludenda.
- ↑ Lurco, -nis: homo gulosus, edax, nullius pretii.
- ↑ Gossypium, -ii, est id quod Germani lanam arboream vel ligneam vocant, quam terræ meridianæ gignunt, et ex qua, tamquam ex lino, telam albam, aliquando cum lino mixta, texunt, vulnera obtegunt, ac quam multifariis modis adhibent.
- ↑ Confercio,4 -fersi, -ferctum, vel, per affectationem, confertum, omisso c, quæ omissio studiosis confusionem cum verbo fero incutit.
- ↑ Arca fortis: ferrea arca, ut in argentariis aut etiam in privatis officinis reperiuntur, ad pecuniam, documenta, aliaque pretiosa conservanda, quam veteres etiam thesaurum vocaverunt.
- ↑ Fides: scilicet mercatoria, qua siquis polleat, ei audemus merces concredere, pecuniam mutuam dare.
- ↑ Clavulare, -is, n., est currus ad devehendos, vel convectandos milites; hic currus lictorius.
- ↑ Apocha, -æ: vulgo quietantiæ (litteræ), h. e. quibus fidem facimus nos aliquam rem rite accepisse.
- ↑ Vocabulum Romanum non quidem salutationis formalis, uti Francorum “ad te revidendum,” quod valde ineptum est, sed tamen fere eodem sensu, uti Cic. Div. I, 23, 47, “Propédiem te videbo.”
Caput XXVI.
Sors Heri Pigot.
Quocunque demum e defectu prospicientiæ et imaginationis Grady laborare potuerit, satis concitatus animi alacritate non caruit. Fere priusquam sonitus propulsæ ianuæ evanuerat, iam ad scriptoriam decurionis adstitit.
“Evoca subsidiarios,” præcipit, “fac etiam ut alterum clavulare cito adsit. Per telephonum prætorio nomine meo demandabis ut omnem quem assequi possit satellitem celerrime ad Argentariam Diurno-Nocturnam concurrere iubeat!”
Interea ipse adstans truculenter masticabat convolvulum, dum decurio iussa faciebat. Vix momento temporis subsidiarii tunicis suis induendis satagebant simul et sonitus ungularum, crepitusque rotarum de platea exaudiebatur; subsidiarii in clavulare irruebant, ego quoque me ingessi, Grady autem in sessibulo iuxta aurigam locum cepit, ac momento temporis quadrupedantes ruebamus, campanula nostra simul in viis silentibus et emortuis clangens resonabat.
Ego sustentaculo[1] hærebam dum clavulare ruendo persultandoque orbitas[2] electrovagorum[3] huc et illuc nutabat, dumque oculos tenebris noctis immergebam cogitandi studiosus. Anne Godfrey non erravit? At certe ille non errat! Instinctus quidam naturalis id mihi suadebat; et tamen qui valuit Crochard se agenti Francico sufficere? Ubinam erat Pigot? Num alicubi convolutus cumulus iacebat cum parvulis in dextra vulneribus? Hoc fieri certe non poterat — Grady atque Simmonds totam vesperam cum eo egerunt! Fierine etiam posset ut ætate provectus Francus, subtili, candida ac rugosa cuti, cum virilique soleque usta persona, quam ego ut Felicem Armand cognoveram, idem esset? Mens mea quasi vertigine gyrabat id quod fieri haud posse videbatur reputando — et tamen, aliquo modo sensi Godfrey non errare!
Clavulare nostrum ad metam perveniens tam subito constitit ut ego convectori[4] illiderer, subsidiarii autem foras proruentes me secum raperent. Ante fores Argentariæ Diurno-Nocturnæ stabamus, ubi lictores iussu Grady ædificium circumfuderunt.
Alterum clavulare iam ante fores stabat, aurigá usque in sessibulo sedente, sed ubi Grady eo verterat, aliquis in limine argentariæ comparuit et ad nos clamitavit — ita tamen ut nullum eius verbum intelligerem. At Grady probe videbatur ea excepisse, nam per gradus accurrit, binis simul, eá pernicitate persultatis quæ in homine tam ponderoso mira videri debebat, quem ego æmulari haud possem. Aliqui ad unum latus vestibuli stabant deorsum in pulvinari prostratum quempiam spectantes. Vix momento temporis animadverti Simmonds eum esse supine iacentem, oculis autem laquear rigide intuentem.
Secundo tamen obtutu deprehendi oculos visu carere. Grady multum concitatus cubitis sibi per turbam aditum silens paravit.
“Ubi est Kelly?” quærit.
Ad hæc verba quidam albida facie, synthesique[5] indutus, e sella surrexit, quo viribus exhaustus corruere videbatur.
“Tune illic es?” clamat Grady, atroci eum contuitus vultu. “Narra nunc, quid evenit? — Narra autem confestim!”
“Equidem, mi Here,” balbutit Kelly, “revera hic nihil accidisse scio. Quum tamen illic ad incile[6] constiteramus, ego autem ad aperiendum claustrum clavularis descenderam, præter Simmonds ibi quum neminem reperi, hunc affatus sum, sed nullum tuli responsum — quum vero eum attrectassem, ipse aliquo modo e sedili prorsum decidit — quo visu huc irrui, ac per telephonum stationem appellavi, at responsum mihi est te iam huc profectum esse; tunc hinc prodivimus eumque huc inveximus — nec plus scio.”
“Nihilne audivisti — nullum sonum luctæ?”
“Nullum sonum audivi, Here; nihil prorsus.”
“Nec ullo modo meministi ubi ille alter excessisset?”
“Non memini.”
“Herus Simmonds vidulum parvum secum habebat — animadvertistine?”
“Animadverti; etiam quæsivi in curru, at non ibi est.”
Grady cum maledictis se avertit, quum quaterni quinique lictores e via irruebant — ut mihi videbatur, ex decuria. Audivi eum cum his submissa sed acuta voce colloqui, quo facto, subito, ut venerant, discesserunt. Subsidiarii quoque simul discurrerunt, unde mihi certum videbatur Grady everriculum[7] per totam regionem distendere, in qua profugum occultari verosimile erat; at in præsentia magis de salute Simmonds quam de consiliis lictoriis sollicitabar. Proinde dextram eius prehendi, qua visa allevatus animo sum quum illæsam eam deprehendissem.
“Quisquamne medicum accersivit?” quæsivi.
“Accersimus,” respondit aliquis actariorum[8] argentariæ. “Medicum per telephonum evocavimus — iam etiam adest!” Eodem tempore homo brevioris staturæ, nigro barbatus intravit, certum suæ artis indicium, bulgam medicamentariam secum gestans.
Advena leviter lustrato corpore, manu nos recedere iussit, procubuit in genua, indumenta resolvit in pectore, auremque cordi applicuit. Dein in rigidos inspexit oculos, palpebras induxit, observavitque ut illæ subito recellerent, tum demum bulgam suam pandit.
“Aliquantulum aquæ,” ipse petit.
“Itaque non est mortuus?” quæro ego, quum quis scribarum pro aqua discurrit.
“Mortuus? Non quidem, sed inhalavit aliquid, quod ei cor omnino stitit.”
Genus horroris sensi per cutim meam sursum repere, quum mihi in mentem veniret memoria ad dimidium plenæ eius lagenulæ rubidi veneni, quam Crochard in sacculo secum gerebat.
At ille modo mortem infligere nolebat; memini Godfrey dixisse eum nunquam adversarium occidere solitum. Medicus interea acriter elaboravit, ac pauca minuta post oculi Simmonds subito claudebantur, tum longum duxit spiritum, denique etiam se ad sedendum erexit. Paulatim aperuit oculos, sedebat titubans ac nutans, oculisque errantibus circumspectabat.
“Satius erit tibi iterum decumbere,” ait medicus verbis lenibus. “Necdum, ut scis, firmus es pedibus.”
“Ubinam sum?” halitans quærit Simmonds. Tum casu me animadvertit. “Lester!” me affatur. “Ubi est ipse — Piggott? Non . . .”
Verba hæserunt, fulgida argentariæ marmora dispectabat, palpando aliquid iuxta unum latus quæritabat, denique in pulvinar recidit.
Quí ea nocte domum in Marathon venerim, prorsus non memini. Verosimile est pedibus memet domum contulisse; primum quod memini erat me domi esse, et in artisellio maxime commodo sedentem fumare. Quod fuma accensa erat argumento est me eam mechanice, fereque alienum mente accendisse, perinde atque otiandi amictum induisse. Respexi in horologiolum vidique horam prope iam quartam esse.
Verticem capitis mei tamquam febri ardere sensi, quamobrem latrinam[9] ingressus, caput epistomio[10] aquæ gelidæ supposui. Hic mihi stringor admodum profuit; quum autem me sabano[11] acerrime perfricuissem, multo melius me habui. Itaque mox in artisellium reversus, totius vesperæ eventus commodum recolere cœpi; reperi tamen animum adeo languere ut ante oculos meos iterum atri circuli gyrarent.
“Iam monui Godfrey me harum rerum nihil amplius sustinere posse,” mecum mussabam, ac sine mora in lectuale[12] me recepi cubiculum, non sine molestia me exui, lumenque exstinxi.
Dum in lecto cubabam insomnis tenebras intuens, aculeus unius cogitationis ad erigendum me in lecto me compulit.