Godfrey — ubinam interea erat Godfrey? Nam ipse vestigia Crochard insequi mihi parebat. Num insequebatur? Num cum eo manus conserere ausus est? Fortasse etiam hoc ipso momento . . .
Vix mei compos palpando mihi viam ad telephonum quæsivi, ac numerum Godfrey petivi — absurde et contra spem sperans, denique tamen, summo stupore, et in magnam animi allevationem vocem eius audivi — non admodum amicam . . .
“Heus!” refert ipse.
“Godfrey,” cœpi ego, “hic Lester. Ille evasit.”
“Utique evasit! Spero te non ob hoc me e lecto evocasse?”
“Ergo tibi hoc notum?”
“Novi eum evasurum.”
“Quum clavulare ad argentariam appulit, nemo nisi Simmonds in eo repertus est. Simmonds enim, ut recte suspicaberis, comes eius fuit.”
“Ullumne tulit incommodum?”
“Extra se inventus est, sed iam ad se rediit.”
“Bene est — sed Crochard non eum læderet. Ipse tamen utique cum gemmis effugit?”
“Utique,” repetivi verbum, non parum miratus Godfrey tam æquo animo rem ferre. “Quum in eum modum erupisti,” subiunxi, “putabam fieri posse ut ad insectandum eum ruisses.”
“Quídum? Quum ipse mihi vicenis minutis iam superior esset? Non adeo insanio! Nuper vix dimidio minuti secundi superior mihi effugit.”
“Tentavi te assequi,” explicui illi, “quamprimum Simmonds me docuerat ituros se ad arcam visendam; officinam vestram per telephonum evocavi. Concinnator urbanarum nuntiavit te Westchester esse missum.”
Godfrey risu respondit.
“Ignes fatuos sum insectatus,” inquit, “auctore Crochard, amico nostro. At vero etiam tum, nisi quinis milliariis ab omni prope loco absentibus nobis apsis nostra foramen accepisset, tempori adfuissem. Novi enim quid subesset — at sic fata voluere. O, Lester, quam ille nobis cunctis ora sublevit! Ita futurum te monui!”
“Meum ergo nuntium non accepisti?”
“Tradiderunt mihi quum nuntiassem negotium Westchester meram fraudem esse; tum celerrime quam poteram ad decuriam properavi, sed iam sero.”
“Verum, mi Godfrey,” obverto, “ego ne modo quidem perspicio quemadmodum ipse hæc perfecerit. Grady et Simmonds cum Pigot unà terram petiverunt, nec ab eo memorabilia urbis visentes discesserunt. Quemadmodum Crochard se ingessit? Quidnam ipse de Pigot fecit? Ubinam est Pigot?”
“Ille in Savoie est. Simul atque ex decuria discessi nuntium aereum navi misi. Officiales navis statim indagare cœperunt, repereruntque Pigot vinctum oreque obturato sub cama suæ diætæ iacentem.”
Elinguis stupui.
“Quid quod ego id ne suspicatus quidem sim!” Godfrey se acerbe reprehendit “Ibi stantes vidimus eam celocem cum vexillo Francico ut nos præterivit; etiam vidimus hominem ex ea in Savoie transgressum; denique etiam vidimus eundem cum Pigot colloquentem . . .”
“Ita vero,” probavi ego spiritu fere deficiente, “vidimus.”
“Ille ergo erat Crochard. Is igitur ipsum Pigot in diætam suam illexit — eodem quo Simmonds odore eum sine dubio soporatum sub cama seposuit; synthesin eius induit, vultum offucia[13] et fuco finxit, capillamentum[14] sumpsit — cuncta autem hæc interea administravit dum nos eum præstolantes fere calces detrivimus.”
“At vero ipse immani se discrimini obiecit,” obverto ego. “Tam multi vectorum cognoverunt Pigot — proinde simulationem[15] oportebat accuratissimam esse.”
“Crochard nostrum talia minime retardant. Nec discrimen erat tam grave. Pigot nemo nostrum propius vidit; nihil nisi occipitium eius conspeximus; vectores vero cuncti in medicum inspectorem erant intenti. Et tamen simulamentum accuratissimum fuit. Crochard enim eius rei peritissimus est artifex, nec dubitandum est eum habitum ac speciem Pigot optime novisse.
“Quin et ærarium navis fefellit — nec ipse esset quidquam suspicatus!”
“Sic ergo ipse hic Crochard fuit . . .”
“At nos decebat suspicari. Decebat nos omnes suspicari, omnia in dubium revocare; decebat me hunc salutatorem arctius aspectare videreque quo denique devenerit. Loco tamen huius, Crochard documenta Pigot in saccum recondidit, bulgam eius extra ianuam collocavit diætæ, tum compositus prodiit, amicos suos relatores convenit; ego autem, ceu puellus scholaris cum eo colloquens illic steti — nec mirum si me bardum ac bucconem esse iudicat!”
“Verum nec alius quisquam id suspicatus esset!” halitavi ego. “Est Ædepol ille . . .”
“Ingenio insigni,” explet Godfrey. “Ingenio supremo, cui nemo sit comparandus. Ego vero hæc toto eo tempore novi, proinde cavere me decebat. Probe meministi eum mihi per litteras nuntiasse hodie se venturum?”
“Memini.”
“Nec tu credidisti.”
“Ne nunc quidem credere queo.”
“Unum nobis solatio erit — id Grady nostrum labefactabit.”
“Verum, Godfrey,” interloquor ego, “si modo eos adamantes videre potuisses — adamantes eos pulcherrimos — pro, nefas! quod nobis inspectantibus eos eripere valuit!”
“Scelus nonne nefastum? Ast facta infecta fieri nequeunt, Lester;” dein mutata voce subiunxit, “velis, rogo, cras, meridie, vel potius hodie, in tua interesse officina.”
“Placet, interero,” spopondi.
“Cave mihi defueris. Usque unus comœdiæ actus ad agendum superest.”
“Interero,” dixi iterum. “Vereor tamen ne actus ille postremus anticlimax futurus sit. Adverte modo Godfrey . . .”
“Iam licet decumbas,” interpellat ipse, “somnambuli instar loqueris. Vide sis ut somnum capias. Iamne paratus pro feriis es?”
“Godfrey,” inquam, “dic mihi . . .”
“Nec quidquam dicam. Tamen usque unam habeo bombam quam displodam, Lester, quæ quidem ingens est, quæ subsultare te coget!”
Percepi eum e stomacho ridere.
“Vale!” inquit, “faustam tibi noctem!” et auscultatorium pependit.
- ↑ Sustentaculum, -ii, est capulus, in ingressu clavularis, cuiuslibet alterius vehiculi, quem in gradu stantes, aut conscendentes, manu prehendunt, ne elidantur.
- ↑ Orbita, -æ: proprie vestigium rotarum in pulvere, luto, vel molli terra; hic longurii ferrei, sive ferrovia, cui rotæ vectabulorum insistunt.
- ↑ Electrovagum, -i, sunt vectabula vi electrica acta, unde et Germani suum wagen, (vagum), hinc vicissim Angli suum wagon deprompserunt.
- ↑ Convector, -is, socius itineris.
- ↑ Synthesis, -is, f.: proprie omnes partes vestimenti, quæ unum indumentum efficiunt; hic eo sensu accipio quo “uniformes vestes” usurpare solemus.
- ↑ Incile, -is, n., est locus infimus in via, secundum tramitem, ubi aquæ decurrunt.
- ↑ Everriculum, -i, est rete, sagenæ genus, quod piscatores in fluvio trahunt, et vix ullus pisciculus evadere valet.
- ↑ Actarius, -ii, est scriba, qui acta conficit aut transcribit, moderna idioma perperam act_u_arium esse volunt, quo vocabulo nos naves significamus.
- ↑ Latrína, -æ: contractum e lavatrína, cubiculum, camera ubi nos lavamus.
- ↑ Epistomium, -ii: quo aquam e canaliculis, sive tubulis versa cochlea, vel vecticula, elicimus.
- ↑ Sábanum, -ii: mantele, mantela, mantelum, manutergium, quo qui vultum, aut manus, laverit, deterget.
- ↑ Lectuale, -is, n.: cubiculum, ubi lectus stat.
- ↑ Offucia, -æ: omne genus pigmentum vultús, uti cerussa, purpurissa, fucus, fraus, dolus, technæ, tricæ.
- ↑ Capillamentum, -i: corymbion, falsa coma.
- ↑ Simulatio proprie est similatio, quum quis suum vultum alterius vultui fuco, falsá barbá, falsá comá aliisque modis, similem reddit, eumque lineamentis imitatur.
Caput XXVII.
Actus Dramatis Ultimus.
Postridie mane perdormivi et, hoc ita misere, ut usque eo dum sedem in tractu subterraneo cepissem, otium ad perlustranda diaria nactus non essem. Unciales primum quæsivi litteras, quibus relata de furto adamantum inscriberentur; sed mox intelligere cœpi diurna matutina id referre haud potuisse, quod eventus vix paucas horas ante contigit — et tamen ævum præterivisse parebat ex quo Godfrey ad me Gradyque irruerat. Sic itaque res urbanæ modo solito fluebant, incolis beata inscitia eventuum sua negotia prosequentibus, qui paullo post, per proximas editiones pomeridianas evulgandi illorum mentes concussuri essent, et quibus eventibus describendis, illustrandis, et adornandis relatores, artifices photographique sine dubio etiamnum satagerent et elaborarent. Itaque amœnum mihi dimidiæ horæ spatium legendis relatis Godfrey pollicitabar.
Tum demum etiam mihi in mentem venit horam duodecimam statum nobis tempus conveniendi esse. Ultimus dramatis actus usque edendus erat, uti Godfrey dixerat, qui et bombam memoravit — et magnam quidem! Mirabar quid id futurum esset. Unum certum esse scivi: si Godfrey id apparavit stupendum id esse futurum.
Complura erant inter munera mea quæ curam meam efflagitarent, ego autem tantá adveneram mora, horæque matutinæ tam cito labebantur, ut quum ministellus ingressus heros Grady et Simmonds in atrio adesse meque convenire velle nuntiasset, eorum adventum cum adventu exspectato Godfrey nihil commune habere putarem. Tum horologium aspicio videoque quinque tantum minuta ante duodecimam superesse, et tunc demum intellexi auctores dramatis congregari.
“Introduc eos,” aio puero; illi mox intraverunt.
Grady admodum videbatur esse perturbatus. Vultus eius plerumque floridus modo pallebat pendulus, genæ fœde sulcatæ, cutis sub oculis rugata erat, oculi autem ipsi sanguine suffusi. Ex aspectu eius colligebam eum somno caruisse; totam noctem Crochard quæsitando exegisse — et satis clarum erat totum laborem in cassum fuisse. Simmonds quoque fere confectus esse videbatur, nec dubium quin omnem veneni olfacti noxam necdum penitus eluctatus sit.
“Gaudeo te melius habere, Simmonds,” manu porrecta eum alloquor. “Nonne ‘facilis descensus Averni’?”
“Verum memoras,” probat Simmonds in sellam se demittens. “Paucillo plus eius rei effecisset ut nunquam expergiscerer.”
“Quidquamne meministi quemadmodum id evenerit?”
“Nihil quidquam. Paulisper unà sederamus amicissime colloquentes — inde nihil amplius memini usque dum in argentaria sensus recuperavi.”
“Ubinam ille homo Godfrey est?” interpellat Grady.
“Meridie se hic futurum promisit,” respondi ego, aspectando meum horologiolum. “Iam est meridies. Hicne eum conventurus eras?”
Grady suspiciose me contuebatur.
“Nihilne tibi ea de re cognitum est?” quærit.
“Nihil nisi quod me ut hic præsto essem rogavit. Quid est?”
“Peream si scio,” Grady impatienter respondit. “Ipse etenim mihi nuntiavit satius sibi videri si ego hic eum opperirer, ego autem existimavi eum aliquid scire posse. Cæterum ita vertigine laboro e rebus hesterna nocte actis, ut fere in gyrum verser. At vero adventum eius non opperiar. Non me ad id cogere poterit! Veni, Simmonds, abeamus.”
“Exspectandum parumper,” interpello ego interea dum ianuam extrinsecam patescere audio. “Fortasse iste ipse Godfrey est.”
Et ita etiam res fuit. Ipse profecto intravit a viro comitatus, quem Arcturum Shearrow, principem iurisperitum diurni Record esse cognovi.
Godfrey nutu capitis omnes nos consalutavit.
“Existimo te herum Shearrow novisse,” me affatur, deposita in scriptoriam bulgá, quam secum ferebat. “En sisto tibi herum Lester, mi Here Shearrow,” quibus dictis manus alter alteri tetendimus. “Ideo vos hic ad congrediendum convocavi, ut quædam circa adamantes Michaelovitch negotia dirimerentur — et, casu, etiam hac in re merito Record recolerentur, et hoc tanta celebritate, quantá iam diu non gloriata sit.”
“Ego quidem non ad augendam gloriam Record huc veni,” obtestatur Grady. “Diurnum illud me nunquam ex æquo tractavit.”
“Modo quo meruisti te tractavit,” regerit Godfrey. “Iam ita ut sentio tecum loquar, Grady. Tua iam fata statuta sunt. Post quam effugium illud hesternum in vulgum efferetur, ne horam quidem perdurare poteris.”
“De ea re alias!” Grady mutit, sed satis erat patulum pugnacem animum illi exemptum esse.
“Relatum teneo te non sivisse nocte hesterna ut Simmonds me per telephonum advocaret?” quærit Godfrey.
“Prorsus ita — nihil enim ad te attinebat.”
“Fortasse non attinebat. Et tamen, si ego interfuissem, scitissimus Parisiorum, si non orbis terrarum, fur in Statione Viæ Vigesimæ Tertiæ intra caveam e chromo-nicolino chalybe factam securus sederet, loco libere grassandi, et alium quempiam compilandi.”
“Tu nimiopere tibi confidis,” regerit Grady. “Facile est post facta sapere.”
“Ego vero tecum non disceptabo,” refert Godfrey. “Non negabo furem optime se dissimulasse, rationem rem gerendi præclaram — nihil tamen secius te ea perspicere decebat. Tuum erat id videre.”
Grady vultum suum tersitabat.
“Ita, sane, utique!” ludificabat Grady. “Me perspicere decebat! Suspicari me decebat etiam quum tu eum intervisere satagebas; quum ipse ego de navi devehebam; etiam quum eius documenta rata ac probata repereram — quin etiam usque ad effigiem suam in syngrapho suo! Nonne hæc iam clara sunt! Si modo homines æque bene prospicere, quam respicere possent, quam essent cuncta prospera!”
“Ausculta modo, Grady,” amicius fatur Godfrey, “nihil habeo quare tibi in persona infensus sim; nec diffiteor stulte me egisse quum sollicitus ibi stetissem et cum Crochard collocutus essem, nec quis ille esset suspicarer. At hæc omnia præter rem sunt. Tu decuriæ speculatorum præes, proinde tuum est de rebus his cunctis respondere. Nec tu fortitudine cares, hoc libenter do; verum tu muneri tuo impar es — munus dotes tuas excedit, nec te id fallit. Sequere consilium meum, adi sis illum telephonum propriisque verbis tuis te abdica.”
Grady, velut qui auribus diffidit suis, oculos in eum figit.
“Me per telephonum abdicare!” repetit verba. “Num me insanire putas?”
“Magis nunc quam hactenus putavi! Patroni tui nihil amplius tibi proderunt, Grady.”
“Istane sunt ad quæ audienda me huc accersivisti?”
“Non ista sunt,” refert Godfrey, “hæc mera accidentalia existimes — nonne tu hanc disceptationem induxisti? — Huc te accersivi ut convenires . . .”
Ianua exterior iterum patefit, et Godfrey subridens eo oculos convertit.
“Herus Piggott!” ministellus nuntiat.
Ego e sella mea pæne prosilii, enimvero qui in limine stabat adeo idem cum eo qui occultum forulum aperuerat esse videbatur, ut id adiurare haud dubitassem.
In medium progressus quemque in faciem contuitus est, quum denique Godfrey conspexit, et in eum renidens:
“Ecce me hic, mi Here,” inquit; ego vero voce eius audita iterum stupui, quippe quæ cum voce Crochard eadem erat. “Spero me causam moræ vobis non præbuisse.”
“Nequaquam, Here Pigot,” Godfrey eum certiorem fecit, sellá ei simul oblatá.
Grady atque Simmonds ancónes[1] suarum sellarum arctius prehendisse mihi videbantur, oculisque fixis ac labiis apertis advenam mirabantur; scire etiam putabam quæ cogitationes eorum animos subivissent. Estne hic Pigot? An ille qui forulum occultum aperuerat Pigot fuerit? Aut vero neuter sit Pigot? Fierine potest ut hic alius ac diversus ab eo sit qui arcam aperuerat?
Equidem fateor mihi quoque idgenus cogitata et suspitionem quandam Godfrey nostrum nos ludere, suborta esse Godfrey dispiciens versus nos subridebat ut nostrum animadvertit aspectum.
“Hoc mane,” fatur Godfrey, “in portum descendi La Savoieque adivi. Hero Pigot cuncta noctis hesternæ eventa evolvi, rogavique eum ut hic congressui nostro interesset. Benigne assensum præbuit. Certiores etiam vos esse volo,” viso Grady diffidenti obtutu, “herum hunc vere Pigot esse, Servitii Securitatis Parisiorum, non autem Crochard.”
“Prorsus ita,” ait herus Pigot, gestu quodam deprecatorio. “Ego ipse sum — quamvis conscius maximi dedecoris, quod in tendiculam a Crochard mihi paratam incideram incautus. Is tamen homo est vaferrimus.”
“Assimulatio illa certe mira fuit,” refero ego. “Imo et plus id vocari fas est, nempe alienam personam simulare et ementiri.”
“Crochard occasione mea lineamenta discendi non caruit,” immotus respondit herus Pigot. “Ipse autem in cunctis quæ suscipit artifex est. Aliquando tamen capiam eum — urceus enim quisque puteum aliquando uno plus æquo adit. Nullane est spes eum hic, Neo Eboraci, capiendi?”
“Vix esse existimo” ait Godfrey.
“Cave tam sis certus!” incidit Grady suo pondere. “Res mea necdum est absoluta — nullo prorsus pacto!”
“Ignosce, obsecro, Here Pigot, quod hero huic te non stiti,” fatur Godfrey, “herus hic est Grady, qui præfectus nostræ decuriæ agentum fuit; hic autem est herus Simmonds, e membris consilii eius; vir hic herus Lester, advocatus, meusque amicus est; vir hic herus Shearrow est, consultor meus proprius. Herus Grady, herus Simmonds, atque herus Lester nocte hesterna,” blande subiunxit, “quum Crochard forulum occultum aperuerat, simul interfuerunt.”
Grady sensim rubore est suffusus, quin et ego vultum excandescere sensi meum. Herus Pigot non sine hilaritudine subridens nos aspexit.
“Eventus sine dubio perquam erat lætificus,” fatur, “cernere Crochard operantem. Tam iucundi eventús testem me esse nunquam mihi contigit. Doleo tamen eum securum effugisse.”
“Præsertim quod adamantes Michaelovitch secum rapuit,” subiunxi ego.
“Antequam ea pertractemus,” interpellat Godfrey paululum subridens, “sunt una alteraque quæstiones, quas tibi, Here Pigot, proponere velim, ut singularia quædam, quæ nobis necdum sunt in claro, perspicuæ fierent. Estne verum consilium furti adamantum Michaelovitch a Crochard commentum fuisse?”
“Absque dubio. Nemo furum Francicorum præter eum tanto molimento par esset.”
“Æquene verum est nullas directas eius rei evidentias contra eum repertas fuisse?”
“Æque verum. Negotium tam astute gessit, ut eum evincere nullo pacto possemus, nisi surreptas gemmas in sua deprehendissemus possessione.”
“Et hoc vos facere nequivistis?”
“Nequivimus; gemmarum nulla vestigia reperimus, quamvis omnia ruspati essemus.”
“At vos de arca Boulé deque forulis occultis nihil scistis?”
“De his nihil scivimus. Famosam eam arcam a me explorandam iam esse arbitror.”
“Est operæ pretium. Et historia eius memorabilis est. Sed tibi constabat Crochard hic in America adamantes eos venumdare tentaturum?”
“Hoc probe scivimus, nec quidquam est quod ad cohibendum eum non tentavimus. Plurimum vestris portitoribus confisi sumus, speravimusque eos accuratissime exploraturos omnium sarcinas, qui ipsis in persona cogniti non essent.”
“Portitores nostri,” in stomacho ridens fatur Godfrey, “officiis suis utique non defuerunt. Illi certe totam Rempublicam everterunt! Et adamantes tamen, iis invitis, irrepserunt; quandoquidem arca a cive tam universim noto, tamque supra omnem suspitionem, ut erat herus Vantine, immissa est prorsus sine quæstione!”
“Sane, profecto,” concessit herus Pigot rei veritatem non sine amaritudine. “Cœptum fuit audacissimum, atque nunc, nullo dubio, Crochard poterit gemmas per otium divenditare.”
“Non poterit, si modo contingat mihi accuratam earum descriptionem comparare,” obvertit Grady. “Faciam etenim ut quisque hicce terrarum gemmarius notititam rei capiat; cunctos meos satellites ad hoc negotium delegabo; faxo ut Præfectus Wilkie aliquos suorum mihi commodet . . .”
“Quin haud oportebit tanta moliri,” interpellat Godfrey incurie. “Crochard gemmas venumdare non tentabit.”
“Non venumdare tentabit?” stupens quærit Grady. “Ut quid non?”
“Quia eas non habet,” refert Godfrey subridens, haud obscure lætatus conspectum Grady confusum cernens.
“Cave iam verba dare!” increpat eum Delectus exasperatus. “Si non ipse eas habet, quis, malum, habeat?”
“Ego,” inquit Godfrey, brachiique uno amplexu tollit de scriptoria mea bulgam. “Age, Lester, prosterne mucinium tuum,” et ut ego confusus morem gesseram, ipse tollit alutam,[2] aperit, eius contenta ceu eluvium scintillans et coruscans effudit. “Ecce,” exclamans se ad Grady vertit, “adamantes Michaelovitch!”
Caput XXVIII.
Crochard Epilogum Scribit.
Saltem pro momento oculis præstrictis contemplabamur fulgidum cumulum; dein Grady verbis confusis in pedes consiliit, gemmarum quantum manu capere poterat prehendit, velut qui oculis fidem non habuerit.
“Ego vero hoc totum non intelligo!” exclamat. “Habesne et ipsum Crochard?”
“Non sum tam fortunatus,” respondit Godfrey.
“Num tu significare vis eum hæc sine luctamine dedidisse?”
Eadem ipsa et meum animum percucurrit cogitatio. Si Godfrey debellavit Crochard, illique adamantes ademit sine ad mortem luctamine, nebulo ille urbanus minus quam videbatur habendus est formidabilis.
“Amice Grady,” respondet illi Godfrey, “Crochard ex eo momento non vidi quo tu eum e navi evexeras. Si tu modo sivisses ut Simmonds me evocaret, eum modo tenerem. Hoc mihi fuit in votis. Ipse tamen nos acumine superavit. Mihi enim persuasum erat hodie eum venturum . . .”
“Quid? Tune scivisti eum venturum?” stupens repetebat Grady. “Quí id scivisti? — an vero os mihi sublinis?”
“Scivi eum venturum,” asserit Godfrey breviter, “quoniam ita mihi scripto nuntiavit.”
Herus Pigot brevem risum edidit.
“Moris sui est id factitare,” inquit, “et promissis stare etiam solet.”
“Eo sum deceptus,” prosequitur Godfrey, “quod eum non tam matura diei parte exspectavi, unde factum est ut facile auctor fuisset quare ego ad ignem fatuum insectandum, ad explorandum fictum eventum missus essem. Istud me decepit. Verumtamen ego occultum forulum iam denis ante diebus reperi et exploravi — dum arca usque in ædibus Vantine servabatur — postridie vespera qua Matrona Velata suas litteras recuperaverat. Et hoc factu satis facile erat. Miror, Lester, perquam quod de ea re non tu etiam cogitavisti!”
“Qua de re non cogitavi?” quæro ego.
“De ianua harum ambagum. Forulus qui litteras celabat, fuit a lævo latere arcæ; inde statim intellexi ab adverso latere alium forulum delitescere oportere, quem et a dextro altere repertum aperui.”
“Ego quidem,” inquam, “non perspexi; ne modo quidem perspicio.”
“Agedum, perpende paucis. Cur fuit Drouet occisus? Quia erroneum aperuit forulum. Is enim mechanisma a dextro arcæ attrectavit, loco a lævo. Venusta illa Iulia necessario erravit, illi dextrum, loco lævi lateris indicando. Error idgenus facillime incurritur, quod verosimile est heram suam isti in aperiendo forulo tergo ad se verso fuisse. Iuliam ipsam erravisse fit certum, quum molimentum hero Vantine explicuit, et ob eum errorem hic quoque occisus est. Præterea et Matrona Velata verbis claris prodidit rem sic se habere.”
“Ego id non animadverti,” explico ego æquo animo. “Quidnam id fuit?”
“Dixit scilicet ipsa se manu læva, loco rectæ, forulum aperire solitam esse. Post dictum hoc nullus prorsus locus dubio superesse poterat. Et sic forulum prorsus nullo labore reperi. Hunc enim ibi esse necesse erat.”
“Esto,” respondi, “tum quid?”
“Tum gemmas sustuli, eas fabricatori imitamentorum exhibui, et adulterinas quoad par erat accurate factas substitui. Arduum perquam erat cœptum huic adamanti roseo maiusculo par comminisci simulacrum.”
His verbis eum e cumulo sustulit, duosque inter digitos ostentavit.
“Quidnam hoc pulchrius?” quæsivit.
Herus Pigot languide subrisit.
“Is Mazarin vocatur,” ait, “valetque francorum milliones tres. Eius imitamentum in Louvre asservatur.”
“Est id itaque verum?” quæro ego. “Crochard historiam eius prodidit.”
“Est, sane, sine dubitatione,” asserit herus Pigot. “Nec hoc secretum est — sed aliquid quod memoria omnium excidit.”
“Itaque,” pergit Godfrey, “postquam imitamenta acceperam, gossypio ea involvi, et in locum horum in forulum supposui, non parum cautus ut Mazarin in fundum, ubi eum repereram, ponerem.”
“Fortunatum admodum quod de ea re cogitasti,” dixi illi, “alioquin Crochard aliquid suspicatus esset.”
Godfrey subridens in me respexit.
“Mi Lester,” respondet mihi, “simul ac primum evolverat convolutum, confestim intellexit se emunctum esse. Num eum falli posse arbitraris? Nulla, ne optima quidem gemma fucilis,[1] eum fallet.”
Et nunc reapse memini quemadmodum leni rubore suffusus fuerit primum convolutum quum evolvisset.
“Non in animo mihi fuit eum decipere,” docet Godfrey. “Aliquid improvisi volebam ei parare. Et ego, pro, scelus, ad hoc videndum testis interesse non potui!”
“Sed si novit gemmas esse adulterinas,” obverto ego, “quid profuit illi tanto conatu eas subducere?”
“Hoc ipsum hesterna vespera et mihi grave videbatur ænigma,” refert Godfrey, “quin ne nunc quidem plane capio.”
“Fortasse ipse tamen veras et genuinas in sua habet potestate,” suggerit Grady, qui cuncta hæc relata incredula quodammodo aure exceperat. “Fabula mihi perquam fucosa sonat. Quid si istæ sint illæ gemmæ adulterinæ?”
Herus Pigot in medium progressus, Mazarin manu attollit et caute aspectat.
“Ista saltem gemma genuina est,” post momentum edixit. “Nec dubito quin et reliquæ genuinæ sint,” fatur eas inter digitos versitans.
Grady usque dubius, sumpta una gemmá ad fenestram accessit eamque vitro applicitam deorsum duxit, acri vestigio læsuræ in vitro relicto.
“Est genuina,” inquit invitus. “Meo quidem arbitrio veri isti adamantes sunt,” quibus dictis iterum consedit.
“Nunc vero amici,” pergit Godfrey, qui actum Grady ludicrum patienter ac subridens ferebat, “hos adamantes in vestram ditionem dedere sum paratus. Velitis eos itaque numerare, mihique de acceptis apocham reddere.”
“Tum tu, utique, de eventu historiam scribes,” refert per sarcasmum Grady, “tuoque cuncta attribues merito.”
“Ehem,” intuitus eum Godfrey quærit, “ullumne tu tibi meritum vindicas?” Ad quæ verba Grady rubore suffusus nihil quod diceret habebat. “Quod ad historiolam attinet ea iam scripta est. In denis minutis ea iam in viis versabitur — et in stuporem omnes aget! Modo velis adamantes numerare. Reperies eos ducenos esse et denos.
“Tot revera adamantes Magno Duci surrepti sunt,” monet herus Pigot, ac numerare perrexit. Adamantes numerarunt ducentos et decem.
“Herus Shearrow substernet apocham,” Godfrey subiungit; post Shearrow chartam e sacculo exprompsit, eam evolvit, textumque eius prælegit.
Repertum vero est chartam non modo apocham fuisse, sed plenam narrationem singularium, nec celavit quidquam ex eventibus circa furtum, meritaque Record circa repertos atque recuperatos adamantes. Vultus Grady interim magis magisque rubescere cœpit dum documentum prælegebatur.
“Ego vero testimonium idgenus nunquam subscribam,” obblaterat Grady. “Nullo prorsus pacto id patrabo!”
“At vero tu, mi Here Pigot, nonne subsignabis?” quærit Godfrey.
“Libenter equidem,” respondet Francus, “eo enim res a te bene gestæ, et bene de Republica te meruisse agnoscitur,” quo dicto in medium progressus nomen cum coronide[2] subsignavit.
“Iam modo tu, Simmonds,” suadet Godfrey.
“Cave feceris,” interloquitur Grady. “Fac maneas ibi ubi es, Simmonds. Prohibeo tibi quominus id subsignes. Memineris me tibi officio præstare.”
“Noli credere, Simmonds,” quiete interloquitur Godfrey. “Horæ aut pluris spatio ipse officialis esse desiit.”
Grady in pedes consiliit, oculisque inflammatis versus Godfrey itabat.
“Quid tibi in animo est innuere?” boabat.
“Innuere volo,” refert Godfrey, “me atque herum Shearrow hoc mane præfectum urbis adivisse, eique quædam in nostra potestate testimonia submisisse — hunc casum inter reliqua — tuamque abdicationem hoc meridie acceptam fuisse.”
“Meane abdicatio?” hirriebat Grady. “Nunquam eam exscripsi!”
“Licebit, si velis, hoc in vulgum prædicare,” frigide regessit Godfrey. “Id tuum erit videre. Ut iam monui te, per telephonum debebas officio tuo renuntiare. Nunc demum, Simmonds.”
Grady paulisper furentis tauri instar oculos circumferebat dum ego eum fere in Godfrey se præcipitaturum exspectabam; attamen loco huius, pileum capiti suo impegit, progressus ad ianuam, eam violenter pandit, se proripuit eamque pone se impulit.
“Nunc demum, Simmonds,” repetit Godfrey sonitu emortuo, quum Simmonds in medium progressus subscripsit. Ego testis fui subsignationis factæ, quum Godfrey, multo etiam quam antea se avidiorem præbens, chartam prehendit, eaque ad ianuam cucurrit.
“Fac istam rem celerrime quam poteris in officinam deferas,” dicit cuidam ante ianuam adstanti. “Cætera per telephonum docebo. Istud,” inquit ianuá clausá ad nos reversus, “meum est præmium — sive potius præmium Record — ob omnes has res gestas. Atque nunc, amici, diga heri Shearrow ante ostium præstolatur, et ego satius existimo ut hanc prædam in aliquam tutam arcam depositariam devehamus.”
Circiter denos post dies Godfrey quadam vespera visum me venit. Modo tantum a Promontorio Cod, ubi septimanam summo valetudinis meæ beneficio exegeram, reversus sum; nec est cur asseram convenisse eum maximo mihi fuisse delectamento.
“Denique aspectu iam iterum tui es similis,” me affatur totum oculis lustrans. “Per aliquod tempus non parum de te sollicitus eram.”
“Nunquam melius valui. Sæpius te monui nihil ad valetudinem meam desiderari, nisi ut mysterium illud tandem aliquando solvatur.”
“Et id solutum est ad tempus statum, nonne est verum?” quærit subridens, “tametsi non eo quo exspectavi modo. Scito tamen, Lester, futurum ut arcam eam mihi vindicem,” inquit renidens.
“Quanam lege?” quæro.
“Quod dominus eiusdem mihi eam donavit,” quibus verbis schedulam e crumena sua exprompsit, mihique porrexit.
Evolutá schedulá scripturam subtilem ac fœmininam, quam semel iam ante videram, agnovi.
“Here mi humanissime (erat epistolii textus)
“Comperi me æquo minoris te fecisse, et ob id me purgatum tibi esse velim. Confido ita mihi aliquando a fortuna fautum iri ut in cœpto quodam tecum in vices iuncti simus — exitus cuius profecto vicissitudinibus miris haud cariturus sit. At nunc in Europam me redire per La Bretagne necesse est; fieri enim posse non arbitror, post discrimina quæ subiveram, ut Suæ Celsitudinis Magni Ducis adamantes deseram. Confido sperare mihi licere ut tu, veluti pignus meæ erga te summæ æstimationis, arcam Boulé accipere a me non gravére, quam, persuasum habeo, optimum nostrum herum Lester, si has ei litteras exhibueris, tibi dedere non negaturum. Arca enim non modo præclara res per se est, sed et in maiori tu eam pretio habebis propter partem quæ ei in nostra minutula comœdia obvenerat. Hanc aliquem domicilii tui angulum ornare, scitu mihi delectabile esset.
“Usque eo dum tibi iterum mihi occurrere detur, mi Here humanissime,
“Tuus cum admiratione persevero
Crochard, Ille Invincibilis.”
“Nonne hic æquus est ludio?” quærit Godfrey, dum epistolium illi reddo. “Quid ergo de arca statuendum putas?”
“Crochard eam præstinasse in dubium vocari posse haud puto,” respondi.
“Itaque ea modo mea est?”
“Tua profecto est; at quadam re abs te corrumpi postulo.”
“Agedum, postula.”
“Et ego strenam quoque exigo,” inquam. “Illas litterulas quoque admodum concupivi — insuper,” subdidi, “vice velim, putes apochæ, si quisquam me ob tibi donatam arcam postularet.”
Godfrey in risum erupit, schedulamque trans mensam ad me traiecit.
“Habeas, tua est,” inquit. “Ego autem cras, qui arcam devehat, mittam. Ut puto, ea usque in statione est?”
“Ibi est, quod ad vindicandam eam otium mihi necdum suppetivit. Sed, Godfrey,” subdidi, “quandonam solvit La Bretagne?”
“Hodie octo.[3] Cras Havre appellet.”
“Annuntiavistine illis?”
“Quidnam vis me annuntiasse?”
“Crochard adamantes insectari. Hos per La Bretagne vectos esse verosimile arbitror.
“Ita sane — et Pigot vectus est cum iis uná. Cur ergo eos moneam? Ipsi certe sciunt Crochard ad potiundum iis adamantibus enisurum. Id tentare apud eum fere officium honoris est, me iudice. Eorum ergo est cavere.”
“Nec hoc nimis arduum videri deberet,” noto ego. “Cubiculum enim forte navis vectoriæ locus in omni orbe maxime securus habendus est.”
“Ita et mihi videtur,” probat Godfrey, fumo emisso gyranti.
Brevi post ipse sine ulterioribus verbis a me discessit.
Verumtamen quo accuratius dicta perpenderam, eo clarius perspicere cœpi e retorto sono verba eius non adeo responsum quam quæstionem fuisse.
Quum itaque postridie diurnum meum evolveram, litteras unciales quodammodo me conspecturum exspectavi, quibus nova perfractæ casteriæ fortis La Bretagne nuntiarentur. Eiusmodo tamen inscriptio abfuit, unde suspirio partim gaudii, partim exspectationis frustratæ, ad cætera nova me converti.
Attamen binis post septimanis litteræ inscriptionis unciales mihi revera sub oculos ceciderunt:
ADAMANTES MICHAELOVITCH ADULTERINI!
AGENS FRANCICUS EX AMERICA GEMMAS
ADULTERINAS REFERT
FRAUS RETECTA EST QUUM MAGNUS DUX MICHAEL
Adamantes denuo Auro complectendos ad Gemmarium mittit.
Opus haud esse existimabam articulum qui sequebatur legere, vidi enim ictu oculi quid evenisset. Inde etiam intellexi quare Crochard gemmas adulterinas conservasset — usum enim earum capturus erat. Ubi tamen et quando commutatio facta sit, divinare tantum queo; unum tamen certum esse debet: duæ septimanæ a tempore furti satis erant otii quo prædam ipse divendere posset. Sortem Magni Ducis misertus sum; etiam magis dolui vicem præclarissimi heri Pigot; nihilo tamen secius quis non miraretur alacritatem et pernicitatem hominis qui hos spoliaverat? Mirabar quis Mazarin emisset. Is certe adamas venditu difficillimus fuit. Poterat utique in frusta secari — verum hoc sacrilegium futurum erat!
Quæstioni tamen huic paullo post responsum est singulari quodam modo — tali nempe ut eo narrando plurimi diurnorum antes explerentur, magnamque voluptatem vulgo Francico, comœdiæ amantissimo afferret, quique nostri Crochard famam mirum in modum augeret et diffunderet. Quodam mane in novis personalibus diurni Le Matin notitia edita erat hunc fere in modum:
“Hero Rectori Musei Louvre:
“Boná fortuná mihi contigit adamante rosaceo, Mazarin appellato potiri. In animo mihi est tuis eum collectaneis restaurare, ne amplius populum imitamento vitreo picto fallere necessarium videatur. Insigni mihi erit voluptati gemmam hanc tibi donare cum omni honoris testimonio, si modo Sua Celsitudo, Magnus Dux Michael, velut donationis socius, sua voluntate mihi adstipulari velit. Quodsi vero negaverit, tristi muneri ducam adamantem, quandoquidem propter magnitudinem usui meo minus aptum reperio, in frustula secari. Libens tamen spero Magnum Ducem assensum mihi non negaturum.
“Crochard, Ille Invincibilis.”
Quid poterat Magnus Dux statuere? Recusaturus risui vulgi compitorum se obiecisset. Præterea nihil quod necdum amiserat erat amissurus. Prohinc haud exspectandá gratía partem donatoris præstitit. Biduo post director Louvre super scriptoriam suam manipulum reperit; quo evoluto, Mazarin invenit. Quum viseris Louvre, in vitreo speculario, honoris loco, in Apollinis loculamentis, custode adstante, adamantem eum conspicies. Historia tamen huius restitutionis factæ e memoria hominium sensim oblivione deleri incipit.
Crochard vero? Nescio. Quoque mane nova Parisiaca lectitare consuevi, rimando, si quo modo Invincibilis ille nova quadam metamorphosi alicubi compararet. Epistolium suum quadraturá complexum sub oculis ante scriptoriam meam pendet, idque quotidie lectito. Una eius sententia perpetuo mihi in memoria versatur:
“Confido ita mihi aliquando a fortuna fautum iri, ut in cœpto quodam tecum in vices iuncti simus — exitus cuius profecto vicissitudinibus miris haud cariturus sit.”
Et ego confido mihi concessum iri ut molimento ei interesse possim!
Finis.
- ↑ Fucata, adulterína, falsa.
- ↑ Coronis, -idis, f.: moris quondam fuit, et usque est fere apud multos, post nomen subscriptum litteras adiicere m. p., manu propriá, ita sæpe affectata et depravata, ut iam non litteræ sed confusæ lineæ, vanaque linearum ornamenta esse viderentur, cuius rei vestigia supersunt, quamquam qui id faciunt, nesciunt quid faciant. Idem evenit de verbo Finis, ex quo coronas et corollas finxerunt.
- ↑ Hodie octo, Latinitate sequiori, h. e. ævi Christiani, ex quo calendario Christiano utimur, ex hodie octo phrasis usu venit ad septimanam sequentem indicandam, seu, rectius, octo dies. Phrasis itaque significat octo diebus a die hodierno. Vicissim hodie octo, diebus octo ante hodiernum diem.
E-book notes
Transcriber’s Notes
In a few footnotes single digits numbers occur after a verb. These are not typos but indicate the conjugation a verb belongs to.
All occurrences of ligatures have been replaced by ‘ae’ and ‘oe’ respectively.
Several typos concerning quotes have been corrected (not in multi-paragraph quotes).
Additionally the following typos have been corrected:
- Caput I:
- pagellam iucurie contuetur → pagellam incurie contuetur
- Caput II:
- ac satium duxi → ac satius duxi
- leva autem manu → læva autem manu
- in mentem mihi vehit → in mentem mihi venit
- Caput III:
- tibi am memoravi → tibi iam memoravi
- in fauce ima occurit → in fauce ima occurrit
- me anspectans → me adspectans
- Caput IV:
- respondit miratus → respondi miratus (checked against English edition)
- generalia indicaia → generalia indicia
- Caput V:
- praterivisse oportebat → præterivisse oportebat
- Caput VI:
- Quisnam adiunt → Quisnam adiuvit
- Footnote "Anthrax . . .": tamen cabonem → tamen carbonem
- Caput VII:
- infensum fuisse. → infensum fuisse? (checked against English edition)
- Caput VIII:
- nortua est → mortua est
- Caput IX:
- novit secretum huis veneni → novit secretum huius veneni
- Caput X:
- cuiusque rei grauioris → cuiusque rei gravioris
- est occassio → est occasio
- solius colius collocutionis → solius collocutionis (error due to page break)
- Caput XI:
- basilisci oculorum instar micanste → basilisci oculorum instar micante
- Caput XII:
- de iso arcano homine → de isto arcano homine
- Footnote "Hirquitallio . . .": virilitatem affectnas → virilitatem affectans
- Caput XIII:
- a suius moribus → a cuius moribus
- scistitata esset → sciscitata esset
- in sua esset patestate → in sua esset potestate
- Accessi igitur adscriptoriam → Accessi igitur ad scriptoriam
- Caput XV:
- oculosqu clausit → oculosque clausit
- matrona velata immisericoris → matrona velata immisericors
- in subteglino → in subtegulino
- Mendacim est. → Mendacium est.
- amere mulieri nefas est? → amari mulieri nefas est?
- Cosilium ceperat → Consilium ceperat
- testem eus rei → testem eius rei
- satis constentaneum → satis consentaneum
- Caput XVI:
- nec prætera dubitandum → nec præterea dubitandum
- admodum partæsam fuisse → admodum pertæsam fuisse
- siquo modo → si quo modo
- ut iis abuit → ut iis abuti
- Deniqe → Denique
- Ullasne omplius → Ullasne amplius
- Nullas omplius → Nullas amplius
- oculos in tapetas defixios → oculos in tapetas defixos
- Parisiis advisset → Parisiis adivisset
- summi fui ingenii → summi fuit ingenii
- occidit Druet → occidit Drouet
- Caput XVII:
- cum quadrente → cum quadrante
- oboculos ei posui → ob oculos ei posui
- Caput XVIII:
- resdondit Godfrey → respondit Godfrey
- Godfrey iterum erubuit. → Goldberger iterum erubuit. (checked against English edition)
- sive Vantide → sive Vantine
- Caput XIX:
- sursumrepere animadverti → sursum repere animadverti
- Caput XX:
- cadveris ibi iacentis → cadaveris ibi iacentis
- facinus perfieiemus → facinus perficiemus
- Caput XXI:
- sit similima → sit simillima
- Armand sequveremini → Armand sequeremini
- facilo id effecturus → facile id effecturus
- decuriæ Viæ Vigessimæ → decuriæ Viæ Vigesimæ
- Caput XXII:
- Viæ Vigessimæ Tertiæ → Viæ Vigesimæ Tertiæ
- caput attolere → caput attollere
- tu igitur gratia → tui igitur gratia (checked against English edition)
- siquem alium → si quem alium
- e meculatura → e maculatura
- Caput XXIII:
- vestigio peregrinæ enuntioationis → vestigio peregrinæ enuntiationis
- Caput XXIV:
- mores Granci → mores Franci
- proditur fuit → proditor fuit
- Footnote "Ostentaria . . .": ita ut nestro → ita ut nostro
- Caput XXV:
- ad plentitudinem → ad plenitudinem
- ostestans parvum cumulum → ostentans parvum cumulum
- secum habera solebat → secum habere solebat
- historio eximius → histrio eximius
- bipedum stultisimme → bipedum stultissime
Reviser’s notes
Changes from original version: the HTML code was simplified and improved. The layout has been improved. Page numbers have been added. The navigation between notes has been improved. Number of typos that were added in the process of transcription have been corrected. Typographical quotes have been added. The layout has been slightly changed (and periods added after the chapter titles) to be closer to what’s in Insula Thesauraria, which is the most elaborate in the Mount Hope series. The ligatures were restored as the author intended.
The following typos that were missed out by the transcriber have been corrected:
- Caput IV:
- repereremus nihil → reperiremus nihil
- repæsentaremus? → repræsentaremus?
- Caput XVI:
- ostendabatque mihi > ostentabatque mihi (was either ostendebat or ostentabat, checked from the English version: “called my attention to the cunning way”