The Project Gutenberg eBook of Omnia Opera Sancti Patricii
Title: Omnia Opera Sancti Patricii
Author: Saint Patrick
Release date: April 28, 2014 [eBook #45527]
Most recently updated: October 24, 2024
Language: Latin
Credits: Produced by Michael Gray, Archdiocese of Portland in Oregon
Omnia Opera Sancti Patricii
All the Works of Saint Patrick
In the Original Latin
Scripti Sancto Patricio:
Confessio
Epistola Ad Coroticum
Synodus Episcoporum Patricii, Auxilii et Issernini
Proverbia Aliqua
Canones S. Patricio Ascripti
Attributi Sancto Patricio:
Synodus S. Patricio Attributi
Canones Alii S. Patricio Attributi
Charta S. Patricii
De Tribus Habitaculis Liber
Liber De Duodecim Abusionibus Saeculi
S. PATRICII CONFESSIO, IN EPISTOLA AD HIBERNOS EXPLICATA.
—-
I. Ego Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fidelium, et contemptibilissimus apud plurimos, patrem habui Calpornium diaconem, filium quondam Potiti presbyteri, qui fuit in vico Bonavem Taberniæ: villulam Enon prope habuit, ubi capturam dedi. Annorum eram tunc fere sedecim. Deum verum ignorabam; et Hiberione in captivitate adductus sum, cum tot millibus hominum, secundum merita nostra, quia a Deo recessimus et præcepta ejus non custodivimus, et sacerdotibus nostris non obedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant: et Dominus induxit super nos iram animationis suæ, et dispersit nos in gentibus multis, etiam usque ad ultimum terræ, ubi nunc parvitas mea esse videtur inter alienigenas. Et ibi Dominus aperuit sensum incredulitatis meæ, ut vel sero rememorarem delicta mea, et ut converterer toto corde ad Dominum Deum meum; qui respexit humilitatem meam, et misertus est adolescentiæ et ignorantiæ meæ, et custodivit me antequam scirem eum, et antequam saperem vel distinguerem inter bonum et malum, et munivit me et consolatus est me, ut pater filium.
II. Unde autem tacere non possum, neque expedit quidem, tanta beneficia et tantam gratiam quam mihi (Dominus præstare) dignatus (est) in terra captivitatis meæ: quia hæc est retributio nostra, ut post correctionem vel agnitionem Dei exaltaremur, et confiteremur mirabilia ejus coram omni natione quæ est sub omni cœlo: quia non est alius Deus, nec unquam fuit nec erit post hunc, præter Deum Patrem ingenitum sine principio, a quo est omne principium, omnia tenens, ut diximus: et hujus Filium Jesum Christum, quem cum Patre scilicet fuisse semper testamur, ante originem sæculi, spiritualiter apud Patrem, inenarrabiliter genitum ante omne principium, et per ipsum facta sunt visibilia et invisibilia, hominem factum devicta morte, in cœlos ad Patrem receptum. Et dedit illi omnem potestatem super omne nomen cœlestium et terrestrium et infernorum, ut omnis lingua confiteatur, quia Dominus et Deus est Jesus Christus (Philip. II, 10, 11): quem credimus, et exspectamus adventum ipsius; mox futurus judex vivorum et mortuorum, qui reddet unicuique secundum facta sua, et infudit in nobis abunde Spiritus sancti donum et pignus immortalitatis, qui facit credentes et obedientes, ut sint filii Dei Patris et cohæredes Christi, quem confitemur et adoramus, unum Deum in Trinitate sacri nominis. Ipse enim dixit per prophetam: Invoca me in die tribulationis tuæ, et liberabo te, et magnificabis me (Jer. XXIX, 12; Psal. LXXX, 8). Et iterum inquit: Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Tob. XII, 7).
III. Tamen etsi in multis imperfectus sum, opto fratres et cognatos meos scire qualitatem meam, ut possint perspicere votum animæ meæ. Non ignoro testimonium Domini mei qui in psalmo testatur: Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7) et iterum: Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Et idem Dominus in Evangelio inquit: Verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Unde autem vehementer (debueram) cum timore et tremore metuere hanc sententiam in die illa, ubi nemo poterit se subtrahere vel abscondere, sed omnes omnino reddituri sumus rationem etiam minimorum peccatorum ante tribunal Christi Domini. Quapropter olim cogitavi scribere, sed usque nunc hæsitavi. Timui enim ne inciderem in linguam hominum: et quia non legi, sicut cæteri qui optime itaque jure et sacras litteras utroque pari modo combiberunt, et sermonem illorum ex infantia nunquam mutaverunt, sed magis ad perfectum semper addiderunt.
IV. Nam sermo et loquela nostra translata est in linguam alienam, sicut facile potest probari ex saliva scripturæ meæ, qualiter sum ego in sermonibus instructus atque eruditus; quia inquit Sapiens: Per linguam dignoscitur et sensus, et scientia, et doctrina veritatis (Eccli. IV, 29). Sed quid prodest excusatio juxta veritatem, præsertim cum præsumptione? quatinus modo ipse appeto in senectute mea, quod in juventute non comparavi, quia obstiterunt (peccata mea) ut confirmarem quod ante non perlegeram. Sed quis me credit? Etsi dixero quod ante præfatus sum; adolescens, imo pene puer imberbis capturam dedi, antequam scirem quid peterem, vel quid vitare debueram. Unde ego hodie erubesco et vehementer pertimeo denudare imperitiam meam, quia diserti brevitate sermonis explicare nequeo, sicut spiritus gestit et animus, et sensus monstrat et affectus. Sed si itaque datum mihi fuisset sicut cæteris, verumtamen non silerem propter retributionem. Et si forte videtur apud aliquantos me in hoc præponere cum mea inscitia et tardiori lingua (scriptum est enim: Linguæ balbutientes velociter discent loqui pacem [Isai. XXXII, 4]), quanto magis nos appetere debemus qui sumus, inquit, Epistola Christi, in salutem usque ad ultimum terræ, etsi non diserta, sed rata et fortissime scripta in cordibus vestris, non atramento, sed Spiritu Dei vivi (II Cor. III, 2, 3).
V. Et iterum Spiritus testatur: Et rusticatio ab Altissimo creata est (Eccli. VII, 16). Unde ego primus rusticus perfuga, indoctus scilicet qui nescio in posterum providere: sed scio illud certissime, quia utique priusquam humiliarer, ego eram velut lapis qui jacet in luto profundo: et venit qui potens est, et in sua misericordia sustulit me; et quidem scilicet sursum allevavit et collocavit me in summo pariete. Et inde fortiter debueram exclamare, ad retribuendum quoque aliquid Domino ei pro tantis beneficiis ejus, hic et in æternum, quæ mens hominum æstimare non potest. Unde autem admiramini magni et pusilli qui timetis Deum (Apoc. XIX, 5), et vos ignari Domini rhetorici: audite ergo et scrutamini quis me stultum excitavit de medio eorum qui videntur sapientes esse et legis periti, et potentes in sermone et in onmi re. Et me quidem detestabilem hujus mundi præ cæteris inspiravit, etsi talis essem: dummodo autem ut cum metu et reverentia et sine querela fideliter prodessem genti ad quam caritas Christi transtulit, et donavit me in vita mea, si dignus fuero: denique, ut cum humilitate et veraciter deservirem illis.
VI. In mensura itaque fidei Trinitatis oportet distinguere et sine reprehensione periculi notum facere donum Dei et consolationem æternam, ac sine timore fiducialiter Dei nomen ubique expandere, ut etiam post obitum meum Gallicis relinquerem fratribus et filiis meis quos ego in Domino baptizavi, tot millia hominum. Et non eram dignus neque talis, ut hoc Dominus servulo suo concederet; et post ærumnas et tantas moles, post captivitatem, post annos multos, in gentem illam tantam gratiam mihi donaret, quod ego aliquando in juventute mea nunquam speravi neque cogitavi. Sed postquam Hiberionem deveneram, quotidie (igitur) pecora pascebam et frequens in die orabam, magis ac magis accedebat amor Dei et timor ipsius, et fides augebatur, et spiritus augebatur, ut in die una usque ad centum orationes, et in nocte prope similiter; ut etiam in silvis et monte manebam, et ante lucem excitabar ad orationem per nivem, per gelu, per pluviam: et nihil mali sentiebam, neque ulla pigritia erat in me, sicut modo video, quia tunc in me spiritus fervebat. Et ibi scilicet quadam nocte, in somno audivi vocem dicentem mihi: Bene jejunas, cito iturus ad patriam tuam. Et iterum post paululum tempus, audivi responsum dicens mihi: Ecce navis tua parata est. Et non erat prope, sed forte habebat ducenta millia passus: et ibi nunquam fueram, nec ibi notum quemquam de hominibus habebam.
VII. Et deinde postmodum conversus sum in fugam, et intermisi hominem cum quo fueram sex annis. Et veni in virtute Domini qui viam meam ad bonum dirigebat, et nihil metuebam donec perveni ad navem illam. Et illa (die) qua perveni, profecta est navis de loco suo, et locutus sum, ut haberem unde navigarem cum illis. Et gubernatori displicuit, et acriter cum indignatione respondit: Nequaquam tu nobiscum appetas ire. Et cum hæc audissem, separavi me ab illis, ut venirem ad tuguriolum ubi hospitabam; et in itinere cœpi orare, et antequam orationem consummarem, audivi unum ex illis fortiter exclamantem post me: Veni cito, quia vocant te homines isti. Et statim ad illos reversus sum; et cœperunt mihi dicere: Veni quia ex fide recipimus te; fac nobiscum amicitiam, quomodo volueris. Et in illa die itaque repuli fugere propter timorem Dei. Verumtamen speravi ab illis, ut mihi dicerent: Veni in fide Jesu Christi; quia gentes erant. Et hoc obtinui cum illis (et protinus navigavimus).
VIII. Et post triduum terram cepimus, et viginti octo dies per desertum iter fecimus, et cibus defuit illis, et fames invaluit super eos. Et alia die cœpit gubernator mihi dicere: Quid, Christiane, dicis: Deus tuus magnus et omnipotens est? Quare ergo non potes pro nobis orare, quia nos fame periclitamur? Difficile est enim ut aliquem hominem unquam videamus. Ego enim evidenter dixi illis: Convertimini ex fide et ex toto corde ad Dominum Deum nostrum, quia nihil est illi impossibile, ut hodie cibum mittat vobis in viam vestram, usque dum satiamini: quia ubique abundat illi. Et adjuvante Deo, ita factum est. Ecce grex porcorum in via ante oculos nostros apparuit: et multos ex illis interfecerunt, et ibi duas noctes manserunt bene refecti; et carne eorum relevati sunt, quia multi ex illis defecerunt, et secus viam semivivi derelicti sunt. Et post hæc summas gratias egerunt Deo, et ego honorificatus sum sub oculis eorum.
IX. (Et ex hac die abundanter cibum habuerunt.) Etiam mel silvestre invenerunt, et mihi partem obtulerunt. Et unus ex illis dixit. Hoc immolalitium est. Deo gratias exinde nihil gustavi. Eadem vero nocte eram dormiens, et fortiter tentavit me satanas, cujus memor ero quandiu fuero in hoc corpore. Et cecidit super me veluti saxum ingens, et nihil membrorum meorum prævalens. Sed unde mihi venit, ignoro, in spiritum ut Heliam vocarem. Et inter hæc vidi in cœlo solem oriri; et dum clamarem: Heliam! Heliam! totis viribus meis, ecce splendor solis decidit super me, et statim discussit a me omnem gravitudinem. Et credo quod a Christo Domino meo (subventus sum, et Spiritus ejus jam tunc) clamabat pro me, et spero quod sic erit in die pressuræ meæ, sicut in Evangelio inquit (In illa die) Dominus (testatur): Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X. 20).
X. Et iterum post annos (non) multos adhuc capturam dedi. Ea nocte prima itaque mansi cum illis. Responsum autem divinum audivi dicens mihi: Duos menses eris cum illis; quod ita factum est. Nocte illa sexagesima liberavit me Dominus de manibus eorum. Ecce in itinere providit nobis cibum et ignem, et siccitatem quotidie: donec quarto decimo die pervenimus ad homines. Sicut superius insinuavi, viginti et octo dies per desertum iter fecimus, et ea nocte qua pervenimus ad homines, de cibo vero nihil habuimus. Et iterum post paucos annos in Britanniis eram cum parentibus meis, qui me ut filium susceperunt: et ex fide rogaverunt me, ut vel modo ego (post tantas tribulationes quas pertuli) nunquam ab illis discederem. Et ibi scilicet vidi in visu nocte virum venientem quasi de Hiberione cui nomen Victoricius, cum epistolis innumerabilibus: et dedit mihi unam ex illis, et legi principium epistolæ continentem: Vox Hiberionacum. Et dum recitabam principium epistolæ, putabam ipso momento, audire vocem ipsorum qui erant juxta silvam Focluli, quæ est prope mare Occidentale. Et sic exclamaverunt quasi ex uno ore: Rogamus te, sancte puer, ut venias et adhuc ambules inter nos. Et valde compunctus sum corde, et amplius non potui legere, et sic expergefactus sum. Deo gratias, quia post annos plurimos præstitit illis Dominus secundum clamorem eorum.
XI. Et alia nocte, nescio, Deus scit, utrum in me, an juxta me, verbis peritissimis quæ ego audivi et non potui intelligere, nisi ad postremum orationis sic affatus est: qui pro te animam suam posuit. Et sic expergefactus sum gaudibundus. Et iterum vidi in me ipsum orantem, et eram quasi intra corpus meum: et audivi super me, hoc est, super interiorem hominem; et ibi fortiter orabat gemitibus. Et inter hæc stupebam, et admirabar, et cogitabam quis esset qui in me orabat. Sed ad postremum orationis sic effatus est, ut sit spiritus. Et sic experrectus sum, et recordatus sum, Apostolo dicente: Spiritus adjuvat infirmitatem nostræ orationis. Nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26), quæ verbis exprimi non possunt. Et iterum: Dominus advocatus noster postulat pro nobis (Ibid., 34). Et quando tentatus sum ab aliquantis senioribus meis qui venerunt, ob peccata mea, contra laboriosum episcopatum meum: utique in illo die fortiter impulsus sum ut caderem hic et in æternum. Sed Dominus pepercit proselyto et peregrino propter nomen suum benigne; et valde mihi subvenit in hac conculcatione, quod in labem et in opprobrium non male deveni. Deum oro ut non illis in peccatum reputetur occasio: nam post annos triginta invenerunt me, et adversus verbum quod confessus fueram antequam essem diaconus.
XII. Propter anxietatem, mœsto animo insinuavi amicissimo meo, quæ in pueritia mea, una die gesseram, imo in una hora, quia necdum prævalebam. Nescio, Deus scit, si habebam tunc annos quindecim, et Deum vivum non credebam, neque ex infantia mea; sed in morte et in incredulitate mansi, donec valde castigatus sum, et in veritate humiliatus sum a fame et nuditate; et quotidie contra Hiberionem non sponte pergebam, donec prope deficiebam. Sed hoc potius bene mihi fuit, quia ex hoc emendatus sum a Domino, et aptavit me ut hodie essem quod aliquando longe a me erat, ut ego curas haberem aut satagerem pro salute aliorum; quando tunc etiam de meipso non cogitabam. Igitur in illo die quo reprobatus sum a memoratis supradictis (ad noctem illam), vidi in visu noctis scriptum contra faciem meam, sine honore. Et inter hæc, audivi responsum (divinum) dicens mihi: Male vidimus faciem designati nudato nomine. Nec sic prædixit: Male vidisti; sed: Male vidimus, quasi ibi se junxit, sicut dixit: Qui vos tangit, quasi tangit pupillam oculi mei (Zach. II, 8). Idcirco gratias ago ei qui me in omnibus confortavit, ut non me impediret a profectione quam statueram, et de meo quoque opere quod a Christo didiceram: sed magis ex eo sensi in me virtutem non parvam, et fides mea probata est coram Deo et hominibus.
XIII. Unde autem audenter dico: Non me reprehendit conscientia mea hic et in futurum. Testem Deum habeo quia non sum mentitus in sermonibus quos ego retuli vobis. Sed magis doleo pro amicissimo meo, cur hoc meruimus audire tale responsum, cui ego credidi etiam animam. Et comperi ab aliquantis fratribus, ante defensionem illam, quod ego non interfui, nec in Britanniis eram, nec a me orietur, ut et ille in mea absentia, pro me pulsetur. Etiam mihi ipse ore suo dixerat: Ecce dandus es tu ad gradum episcopatus, quo non eram dignus. Sed unde venit illi postmodum, ut coram cunctis bonis et malis in me publice dehonestaret, quod ante sponte et lætus indulserat? Est Dominus, qui major omnibus est. Satis dico: sed tamen non debeo abscondere donum Dei quod largitus est nobis in terra captivitatis meæ: quia tunc fortiter inquisivi eum, et ibi inveni illum, et servavit me ab omnibus iniquitatibus. Sic credo, propter inhabitantem Spiritum ejus, qui operatus est usque in hanc diem in me audenter rursus. Sed scit Deus, si mihi homo effatus fuisset, forsitan tacuissem, propter caritatem Christi.
XIV. Unde ergo indefessam gratiam agam Deo meo, qui me fidelem servavit in die tentationis meæ, ita ut hodie confidenter offeram illi sacrificium, ut hostiam viventem animam meam Christo Domino meo, qui me servavit ab omnibus angustiis meis: ut et dicam: Quis ego sum, Domine, vel quæ est vocatio mea, qui mihi tantam divinitatem cooperuisti? ita ut hodie in gentibus constanter exsultarem et magnificarem nomen tuum, ubicunque fuero; nec non in secundis, sed etiam in pressuris: ut quidquid mihi evenerit, sive bonum sive malum, æqualiter debeo suscipere et Deo gratias semper agere, qui mihi ostendit ut indubitabilem eum sine fine crederem, et qui me audierit: ut et ego inscius sim in novissimis diebus hoc opus tam pium et tam mirificum adire aggrederer, ita ut imitarer quospiam illos quos ante Dominus jam olim prædixerat prænuntiaturos Evangelium suum, in testimonium omnibus gentibus, ante finem mundi. Quod ita ergo (ut vidimus itaque) suppletum est. Ecce testes sumus, quia Evangelium prædicatum est usque ubi nemo ultra est.
XV. Longum est autem totum per singula enarrare laborem meum, vel per partes. Breviter dicam qualiter piissimus Deus de servitute sæpe liberavit ex duodecim periculis, quibus periclitata est anima mea, præter insidias multas, et quæ verbis exprimere non valeo: nec et injuriam legentibus faciam. Sed dum auctorem habeo, qui novit omnia, etiam antequam fiant (ut me pauperculum pupillum). Ideo tamen responsum divinum creberrime admonuit, unde mihi hæc sapientia quæ in me non erat, qui nec numerum dierum noveram, neque Deum sapiebam: unde mihi postmodum donum tam magnum, tam salubre, Deum agnoscere, vel diligere: sed ut patriam, et parentes amitterem; et munera multa mihi offerebantur, cum fletu et lacrymis: et offendi illos, nec non contra votum, aliquantis de senioribus meis. Sed, gubernante Deo, nullo modo consensi, neque acquievi illis, non mea gratia, sed Deus qui vicit in me, et restitit illis omnibus, ut ego venirem ad Hibernas gentes Evangelium prædicare, et ab incredulis contumelias perferre, ut haurirem opprobrium peregrinationis meæ, et persecutiones multas, usque ad vincula, et ut darem ingenuitatem meam pro utilitate aliorum.
XVI. Et si dignus fuero, promptus sum ut etiam animam meam incunctanter et libentissime pro nomine ejus, et ibi opto impendere eam usque ad mortem, si Dominus mihi indulgeret: quia valde debitor sum Deo, qui mihi tantam gratiam donavit, ut populi multi per me in Deum renascerentur, et postmodum consummarentur; et ut clerici ubique illis ordinarentur ad plebem nupervenientem ad credulitatem quam sumpsit Dominus ab extremis terræ, sicut olim promiserat per prophetas. Ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Sicut falsa comparaverunt patres nostri idola, et non est utilitas in eis (Jer. XVI, 19). Et iterum: Posui te lumen in gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terræ (Isai. XLIX, 6). Et ibi volo exspectare promissum ipsius, qui utique nunquam fallit, sicut in Evangelio pollicetur: Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob (Matth. VIII, 11), sicut credimus, ab omni mundo venturi sunt credentes.
XVII. Idcirco oportet quidem bene et diligenter piscari, sicut Dominus præmonet, dicens: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 18). Et iterum dicit per prophetas: Ecce ego mitto piscatores et venatores multos, dicit Dominus (Jer. XVI, 16), etc. Unde autem valde oportebat retia nostra tendere, ita ut multitudo copiosa et turba Deo caperetur, ut ubique essent clerici qui baptizarent et exhortarentur populum indigentem et desiderantem, sicut Dominus in Evangelio admonet et docet, dicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; docentes eos observare omnia quæcunque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 19, 20). Et iterum dicit: Euntes ergo in mundum universum præedicate Evangelium omni creaturæ. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit condemnabitur (Marc. XVI, 15, 16). Et iterum: Prædicabitur hoc Evangelium regni universo mundo, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Et item Dominus per prophetam prænuntians, inquit: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et filii vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt (Joel. II, 28, 29). Et in Osea dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam (Oseæ II, 24; Rom, IX, 25; I Petr. II, 10). Et erit in loco ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi vacabuntur filii a Dei vivi (Oseæ I, 10; Rom. IX, 26).
XVIII. Unde autem Hiberionæ qui nunquam notitiam Dei habuerunt, nisi idola et immunda usque nunc semper coluerunt; quomodo nuper facta est plebs Domini, et filii Dei nuncupantur? Filii Scottorum et filiæ regulorum, monachi et virgines Christi esse videntur. Et etiam una benedicta Scotta genitiva nobilis, pulcherrima, adulta erat, quam ego baptizavi. Et post paucos dies, una causa venit ad nos: insinuavit nobis responsum accepisse a nuntio Dei, et monuit etiam ut esset virgo Christi et ipsa Deo proximaret. Deo gratias: sexta ab hac die optime et avidissime arripuit illud, quod etiam omnes virgines Dei ita hoc faciunt, non sponte patrum earum, sed persecutionem patiuntur, et improperia falsa a parentibus suis: et nihilominus plus augetur numerus, et de genere nostro qui ibi nati sunt, nescimus numerum eorum, præter viduas et continentes. Sed et illæ maxime laborant, quæ servitio detinentur, usque ad terrores et minas assidue perseverant. Sed Dominus gratiam dedit multis ex ancillis suis; nam etsi vetantur, tamen fortiter imitantur.
XIX. Unde autem etsi voluero amittere illas, et ut pergens in Britannias et libentissime paratus eram, quasi ad patriam et parentes: non id solum, sed eram usque Gallias visitare fratres, et ut viderem faciem sanctorum Domini mei. Scit Deus quod ego valde optabam; sed alligatus Spiritu, qui mihi protestatur si hoc fecero, ut futurum reum me esse designat; et timeo perdere laborem quem inchoavi. Et non ego, sed Christus Dominus qui me imperavit ut venirem, esse cum illis residuum ætatis meæ; si Dominus voluerit et custodierit me ab omni via inala, ut non peccem coram illo. Spero autem hoc debueram, sed memet ipsum non credo, quandiu fuero in hoc corpora mortis, quia fortis est qui quotidie nititur subvertere me a fide et a proposita castitate, usque in finem vitæ meæ, Christo Domino meo: sed caro inimica semper trahit ad mortem, id est, ad illecebras illicite perficiendas. Et scio ex parte quare vitam perfectam ego non egi, sicut et cæteri credentes. Sed confiteor Domino meo, et non erubesco in couspectu ipsius, quia non mentior: ex quo cognovi eum a juventute mea crevit in me amor Dei et timor ipsius, et usque nunc favente Domino fidem servavi.
XX. Rideat autem et insultet qui voluerit: ego non silebo, neque abscondam signa et mirabilia quæ mihi a Domino ministrata sunt ante multos annos quam fierent, quasi qui novit omnia, etiam ante tempora sæcularia. Unde autem debueram sine cessatione Deo gratias agere, qui sæpe indulsit insipientiæ meæ…Et de loco non in unoquoque, ut non mihi vehementer irasceretur, qui adjutor datus sum et non cito acquievi, secundum quod mihi ostensum fuerat, et sicut Spiritus suggerebat. Et misertus est mihi Dominus in millia millium, quia vidit in me quod paratus eram, sed quod mihi pro his nesciebam de statu meo quid facerem, quia multi hanc legationem prohibebant, et jam inter seipsos post tergum meum narrabant et dicebant: Iste quare se mittit in periculum inter hostes qui Dominum non noverunt? Non causa malitiæ; sed non sapiebat illis, sicut et ego ipse testor, intellexi, propter rusticitatem meam. Et non cito agnovi gratiam quæ tunc erat in me: nunc mihi sapit quod ante debueram.
XXI. Nunc ergo simpliciter insinuavi fratribus et conservis meis qui mihi crediderunt. Propter quod prædixi et prædico ad roborandam et confirmandam fidem vestram. Utinam et vos imitemini majora, et potiora faciatis. Hoc erit gloria mea; quia filius sapiens gloria patris est (Prov. XI, 1; XV, 20). Vos scitis et Deus, qualiter apud vos conversatus sum a juventute mea, in fide veritatis et in sinceritate cordis: etiam ad gentes illas inter quas habito, ego fidem illis præstavi et præstabo. Deus scit neminem illorum circumveni, nec cogito propter Deum et Ecclesiam ipsius, ne excitem illis et nobis omnibus persecutionem, et ne per me blasphemaretur nomen Domini, quia scriptum est: Vœ homini per quem nomen Domini blasphematur (Lev. XXIV, 16). Nam etsi imperitus sum in omnibus, tamen conatus sum quispiam servare me etiam et fratribus Christianis, et virginibus Christi, et mulieribus religiosis, quæ mihi ultronea munuscula donabant et super altare reddebant, ex ornamentis suis, et iterum reddebam illis. Et adversus me scandalizabantur, cur hoc faciebam. Sed ego (hoc faciebam) propter spem perennitatis, ut me in omnibus caute propterea conservarem, ita ut me in aliquo titulo infideles non carperent vel ministerium servitutis meæ, nec etiam in minimo incredulis locum darem infamare sive detrectare.
XXII. Forte autem, quando baptizavi tot millia hominum, speraverim ab aliquo illorum vel dimidium scriptulæ? Dicite mihi et reddam vobis: aut quando ordinavit Dominus clericos per modicitatem meam et ministerium, gratis distribui illis. Si poposci ab aliquo illorum vel pretium calceamenti mei, dicite; dicite adversus me, et reddam vobis. Magis ego impendi pro vobis, ut me caperet: et inter vos et ubique pergebam causa vestra in multis periculis, etiam usque ad exteras partes, ubi nemo ultra erat, et ubi nunquam aliquis pervenerat qui baptizaret, aut clericos ordinaret, aut populum consummaret, donante Domino, diligenter et libentissime pro salute vestra omnia generavi. Interim præmia dabam regibus, propter quod dabam mercedem filiis ipsorum qui mecum ambulant, et nihil comprehenderunt a me cum comitibus meis. Et illa die avidissime cupiebant interficere me: sed tempus nondum venerat. Et omnia quæcunque nobis invenerunt, rapuerunt illa, et me ipsum ferro vinxerunt: et quarto decimo die absolvit me Dominus de potestate eorum; et quidquid nostrum fuit, redditum est nobis, propter Deum et necessarios amicos quos ante providimus.
XXIII. Vos autem experti estis quantum ego erogavi illis, qui judicabant per omnes regiones quas frequentius visitabam. Censeo enim non minimum pretium quindecim hominum distribui illis. Ita ut me si fruamini, et ego vobis semper fruar in Deum, non me pœnitet nec satis est mihi, adhuc impendo et super impendam: potens est Dominus ut det mihi postmodum ut meipsum impendam pro animabus vestris (II Cor. XII, 15). Ecce testem Deum invoco in animam meam, quia non mentior, quod neque, ut fit, causa adulationis vel avaritiæ scripserim vobis, neque ut honorem sperarem vestrum. Sufficit enim mihi honor qui non videtur, sed corde creditur; fidelis autem qui promisit, nunquam mentitur. Sed video jam in præsenti sæculo me supra modum exaltatum a Domino. Et non eram dignus neque talis, ut hoc mihi præstaret: dum scio certissime quod mihi melius convenit paupertas et calamitas, quam deliciæ et divitiæ. Sed et Christus Dominus pauper fuit pro nobis. Ego vero miser et infelix, et si opes voluero, jam non habeo, neque meipsum (dignum) judico, quia quotidie spero aut internecionem, aut circumveniri, aut redigi in servitutem, sive occasionem cujuslibet. Sed nihil horum vereor propter promissa cœlorum, quia jactavi meipsum in manus Dei omnipotentis qui ubique dominatur, sicut propheta dicit: Jacta cogitatum tuum in Deum, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23).
XXIV. Ecce nunc commendo animam meam fidelissimo Deo meo, pro quo legatione fungor in ignobilitate mea (II Cor. V, 20). Sed quia personam non accipit, et elegit me ad hoc officium, ut unus essem de suis minimis minister: Unde autem retribuam illi pro omnibus quæ retribuit mihi (Psal. CXV, 12). Sed quid dicam, vel quid promittam Domino meo? Quia nihil valeo, nisi ipse mihi dederit; sed scrutatur corda et renes, quia satis et nimis cupio, et paratus eram ut donaret mihi bibere calicem ejus, sicut indulsit cæeteris amantibus se. Quapropter non contingat mihi a Deo meo, ut unquam amittam plebem suam quam acquisivi in ultimis terræ. Oro Deum ut det mihi perseverantiam, et dignetur ut reddam illi testem fidelem usque ad transitum meum propter Deum meum. Et si aliquid boni unquam imitatus sum propter Deum meum quem diligo, peto illum det mihi ut cum illis proselytis et captivis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipse etiam caream sepultura, aut miserrime cadaver per singula membra dividatur canibus aut bestiis asperis, aut volucres cœli comederint illud. Certissime reor, si mihi hoc incurrisset, lucratus sum animam cum corpore meo: quia sine ulla dubitatione in die illa resurgemus in claritate solis, hoc est, in gloria Christi Jesu redemptoris nostri, Filii Dei vivi, et cohæredes Christi (Rom. VIII, 17) et conformes futuræ imaginis ipsius (Ibid., 29): quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, regnaturi sumus.
XXV. Nam sol iste quem videmus, Deo jubente, propter nos quotidie oritur, sed nunquam regnabit, neque permanebit splendor ejus. Sed et omnes qui adorant eum, in pœnam miseri male devenient. Nos autem credimus et adoramus Solem verum, Christum qui nunquam interibit; neque qui facit voluntatem ipsius, sed manebit in æternum, quomodo et Christus manebit in æternum, qui regnat cum Deo Patre omnipotente et cum Spiritu sancto, ante sæcula, et nunc, et per omnia sæcula sæculorum. Amen. Ecce iterum iterumque breviter exponam verba confessionis meæ. Testificor in veritate et in exsultatione cordis, coram Deo et sanctis angelis ejus, quia nunquam habui aliquam occasionem, præter Evangelium et promissa illius, ut unquam redirem ad gentem illam unde autem prius vix evaseram. Sed precor credentibus et timentibus Deum, quicunque dignatus fuerit inspicere vel recipere hanc scripturam, quam Patricius peccator, indoctus scilicet, Hiberione conscripsit, ut nemo unquam dicat quod mea ignorantia, si aliquid pusillum egi vel demonstraverim, secundum Dei placitum. Sed arbitramini, et verissime credatur, quod donum Dei fuisset. Et hæc est confessio mea antequam moriar.
EPISTOLA AD COROTICUM.
—-
I. Patricius, peccator, indoctus scilicet Hiberione constitutum episcopum me esse fateor. Certissime reor, a Deo accepi id quod sum. Inter barbaros itaque habito proselytus et profuga, ob amorem Dei Testis est ille, si ita est: non quod optabam tam dure et tam aspere, ex ore meo effundere, sed cogor zelo Dei et veritatis Christi, (qui) excitavit me pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus tradidi patriam et parentes et animam meam usque ad mortem, si dignus sum. Vovi Deo meo docere gentes, etsi contenmor a quibus manu mea scripsi atque condidi verba ista danda et tradenda militibus mittenda Corotico, non dico civibus meis, neque civibus sanctorum Romanorum, sed civibus dæmoniorum, ob mala opera ipsorum, ritu hostili. In morte vivunt socii Scottorum atque Pictorum apostatarum, quasi sanguine volentes saginari innocentium Christianorum, quos ego innumeros Deo genui atque in Christo confirmavi.
II. Postera die qua chrismati neophyti in veste candida, dum (fides) flagrabat in fronte ipsorum, crudeliter trucidati atque mactati (sunt) gladio a supradictis, misi epistolam cum sancto presbytero, quem ego ex infantia docui cum clericis, ut nobis aliquid indulgerent de præda vel de captivis baptizatis quos ceperunt: (sed) cachinnos fecerunt de illis. Idcirco nescio quos magis lugeam, an qui interfecti, vel quos ceperunt, vel quos graviter zabulus illaqueavit, (qui) perenni pœna gehennæ pariter cum ipso mancipabuntur. Quia utique peccati, qui facit peccatum, servus est (I Joan. III, 8), et fllius zabuli nuncupatur.
III. Quapropter sciat omnis homo timens Deum quod a me alieni sunt et a Christo Domino meo pro quo legatione fungor, patricidæ, fratricidæ, lupi rapaces, devorantes plebem Domini, ut cibum panis (Psal. XIII, 4), sicut ait; Iniqui dissipaverunt legem tuam, Domine (Psal. CXVIII, 126), qua in supremis temporibus Hiberione optime et benigne plantata atque instructa erat favente Deo. Non usurpo (aliena: sed) partem habeo cum his quos advocavit, et prædestinavit Evangelium prædicare in persecutionibus non parvis usque ad extremum terræ. Etsi invidet inimicus per tyrannidem Corotici, qui Deum non veretur, nec sacerdotes ipsius quos elegit et indulsit illis summam, divinam, sublimem potestatem, quos ligarent super terram, ligatos esse et in cœlis (Matth. XVIII, 18).
IV. Unde ergo quæso plurimum, sancti et humiles corde, adulari talibus non licet, nec cibum nec potum sumere cum ipsis, nec eleemosynas ipsorum recipere debere, donec crudeliter effusis lacrymis satis Deo faciant et liberent servos Dei et ancillas Christi baptizatas, pro quibus mortuus est et crucifixus. Dona iniquorum reprobat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV, 23, 24). Divitiæ, inquit, quas congregabit injustus, evomentur de ventre ejus; trahit illum angelus mortis: ira draconum multabitur: interficiet illum lingua colubri (Job XX, 15, 16). Comedet autem eum ignis inexstinguibilis. Ideoque væ qui replent se (his) quæ non sum sua. Vel, quid prodest homini, ut totum mundum lucretur, et animæ suæ detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Longum est per singula discutere vel insinuare, per totam legem carpere testimonia de tali cupiditate. Avaritia mortale crimen. Non concupisces rem proximi tui. Non occides (Exod. XX, 17, 13). Homicida non potest esse cum Christo. Qui odit fratrem suum, homicida ascribitur; vel, qui non diligit fratrem suum in morte manet (I Joan. III, 14, 15). Quanto magis reus est qui manus suas coinquinavit in sanguine filiorum Dei, quos nuper acquisivit in ultimis terræ, per exhortationem parvitatis nostræ?
V. Nunquid sine Deo vel secundum carnem Hiberione veni? Quis me compulit? alligatus sum spiritu, ut non videam aliquem de cognatione mea. Nunquid piam misericordiam ago erga gentem illam quæ me aliquando ceperunt, et devastaverunt servos et ancillas domus patris mei? Ingenuus fui secundum carnem: decorione patre nascor. Vendidi enim nobilitatem meam (non erubesco, neque me pœnitet) pro utilitate aliorum. Denique servus sum in Christo Jesu Domino nostro, etsi mei me non cognoscunt. Propheta in patria sua honorem, non habet (Marc. VI, 4). Forte non sumus ex uno ovili, neque unum Deum patrem habemus, sicut ait: Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum spargit (Luc. XI, 23). Non convenit, Unus destruit, alter ædificat (Eccli. XXXIV, 28). Non quæro quæ mea sunt.
VI. Non mea gratia; sed Deus quidem hanc sollicitudinem (dedit) in corde meo, ut unus essem de venatoribus sive piscatoribus quos olim Deus in novissimis diebus ante prænuntiavit (Jer. XXVI, 16). Invidetur mihi: Quid faciam Domine? Valde despicior. Ecce oves tuæ circa me laniantur atque deprædantur a supradictis latrunculis, jubente Corotico, hostili mente (longe est a caritate Dei traditor Christianorum), in manus Scottorum atque Pictorum. Lupi rapaces deglutierunt gregem Domini, qui utique Hiberione cum summa diligentia optime crescebat; et filii Scottorum et filiæ regulorum monachi fiebant et virgines Christi; quos enumerare nequeo. Quamobrem injuria justorum non tibi placeat, etiam usque ad inferos non placebit.
VII. Quis sanctorum non horreat jocundare vel convivio frui cum talibus? De spoliis defunctorum Christianorum repleverunt domos suas; de rapinis vivunt, nesciunt miseri. Venenum bibunt, lethalem cibum porrigunt ad amicos et filios suos. Sicut Eva non intellexit quod mortem tradidit viro suo; sic sunt omnes qui male agunt, mortem perennem pœnamque perpetuam operantur. Consuetudo Romanorum et Gallorum Christianorum (est): mittunt viros sanctos idoneos ad Francos et cæteras gentes cum tot millibus solidorum ad redimendos captivos baptizatos. Tu omnes interficis, et vendis illos genti exteræ ignoranti Deum: quasi in lupanar tradis membra Christi. Qualem spem habes in Deum?
VIII. Qui tecum sentit, aut qui communicat verbis alienis et adulationis, Deus judicabit. Scriptum est enim: Non solum facientes mala, sed etiam consentientes damnandi sunt (Rom. I, 32). Nescio quid dicam aut quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos gladius supra modum dure tetigit. Scriptum est enim: Flere cum flentibus (Rom. XII, 15); et iterum: Si dolet unum membrum, condoleant omnia membra (I Cor. XII, 26). Quapropter Ecclesia plorat et plangit filios et filias suas quas adhuc gladius nondum interfecit, sed prolongati et exportati (sunt) in longa terrarum spatia…Ut peccatum manifeste gravetur impudentiæ, impudens ibi habitat et abundat. Ibi venundati ingenui homines Christiani in servitutem redacti sunt, præsertim indignissimorum, pessimorum, apostatarumque Pictorum.
IX. Idcirco cum tristitia et mærore vociferabor: O speciosissimi atque amantissimi fratres et filii quos in Christo genui, enumerare nequeo quid faciam vobis! Non sum dignus Deo neque hominibus subvenire. Prævaluit iniquitas iniquorum super nos. Quasi extranei facti sumus. Forte non credunt (quod) unum baptismum percipimus, vel, unum Deum patrem habemus. Indignum est illis; Hiberia nati sumus, sicut ait: nonne unum Deum habetis? Quid dereliquistis unusquisque proximum suum? Idcirco doleo pro vobis, doleo, carissimi mihi; sed iterum gaudeo intra meipsum; non gratis laboravi, vel peregrinatio mea in vacuum non fuit; et contigit scelus tam horrendum, ineffabile. Deo gratias, creduli baptizati de sæculo recessistis ad paradisum. Cerno: vos migrare cœpistis ubi nox non erit neque luctus, neque mors amplius (Apoc. XXI, 4); sed exsultabitis sicut vituli ex vinculis resoluti, et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris.
X. Vos ergo regnabitis cum apostolis et prophetis atque martyribus, et æterna regna capietis, sicut ipse testatur (qui inquit): Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlorum (Matth. VIII, 11). Foris canes, et venefici, et homicidæ, et mendaces (Apoc. XXII, 15), perjuri: Pars eorum in stagnum ignis æternum (Apoc. XXI, 8). Non immerito ait Apostolus: Ubi justus vix salvus erit, peccator et impius transgressor legis, ubi se recognoscit (II Petr. IV, 18). Ubi enim Coroticus cum suis sceleratissimis rebellatoribus Christi? Ubi se videbunt, qui mulierculas baptizatas et prædia orphanorum spurcissimis satellitibus suis distribuunt ob miserum regnum temporale, quod utique in momento transeat, sicut nubes, vel fumus qui utique vento dispergitur? Ita peccatores et fraudulenti a facie Domini peribunt: justi autem epulabuntur in magna constantia cum Christo: judicabunt nationes et regibus iniquis dominabuntur in sæcula sæculorum. Amen.
XI. Testificor coram Deo et angelis suis, quod ita erit sicut intimavit imperitia mea. Non mea verba, sed Dei, et apostolorum atque prophetarum (quod ego in Latinum exposui), qui nunquam enim mentiti sunt. Qui crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur (Marc. XVI, 16). Deus locutus est. Quæso plurimum, ut quicunque famulus Dei, ut promptus fuerit, ut sit gerulus litterarum harum, ut neutiquam subtrahatur a nemine, sed magis potius legatur coram cunctis plebibus, et coram ipso Corotico. Quod si Deus inspirat illos ut quandoque Deo resipiscant, et vel sero pœniteant quod tam impie gesserunt homicidæ erga fratres Domini, et liberent captivas baptizatas quas ante ceperunt, ita ut mereantur Deo vivere, et sani efficiantur hic et in æternum. Pax Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Amen.
SYNODUS EPISCOPORUM PATRICII, AUXILII ISSERNINI
Gratias agimus Deo Patri et Filio et Spiritui sancto. Presbyteris et diaconibus et omni clero, Patricius, Auxilius et Isserninus episcopi, salutem.
Satius nobis negligentes præmonere (quam) culpare quæ facta sunt, Salomone dicente: Melius est arguere quam irasci (Eccli. XX, l).Exempla definitionis nostræ inferius conscripta sunt, et sic inchoant.
I. Si quis in quæstionem captivis quæsierit in plebe, suo jure, sine permissione, meruit excommunicari.
II. Lectores denique cognoscant unusquisque ecclesiam in qua psallat.
III. Clericus vagus non sit in plebe.
IV. Si quis permissionem acceperit, et collectum sit pretium, non plus exigat quam quod necessitas poscit.
V. Si quid supra manserit, ponat super altare pontificis, ut detur alii indigenti.
VI. Quicunque clericus ab ostiario usque ad sacerdotem sine tunica visus fuerit, aut turpitudinem ventris et nuditatem non tegat; et si non more Romano capilli ejus tonsi sint, et uxor ejus si non velato capite ambulaverit, pariter a laicis contemnentur, et ab Ecclesia separentur.
VII. Quicunque clericus jussus negligentiæ causa ad collectas mane vel vespere non occurrerit, alienus habeatur, nisi forte jugo servitutis sit detentus.
VIII. Clericus si pro gentili honrine fideijussor fuerit in quæcunque quantitate, et si contigerit (quod mirum non potest) per astutiam aliquam, gentilis ille clerico fallat rebus suis; clericus ille solvat debitum: nam si armis compugnaverit cum illo, merito extra Ecclesiam computetur.
IX. Monachus et virgo, unus ab hinc, et alia ab aliunde, in uno hospitio non commaneant, nec in uno curru a villa in villam discurrant, nec assidue invicem confabulationem exerceant.
X. Si inceptum boni operis ostenderit in psallendo, et comam habeat, ab Ecclesia excludendus, nisi statui priori se restituerit.
XI. Quicunque clericus ab aliquo excommunicatus fuerit et alius eum susceperit, ambo coæquali pœnitentia utantur.
XII. Quicunque Christianus excommunicatus fuerit, nec ejus eleemosyna recipiatur.
XIII. Eleemosynam a gentibus offerendam in ecclesiam recipi non licet.
XIV. Christianus qui occiderit, aut fornicationem fecerit, aut more gentilium ad aruspicem meaverit; per singula crimina annum pœnitentiæ agat: impleto, cum testibus veniat anno pœnitentiæ, et postea resolvetur a sacerdote.
XV. Et qui furtum fecerit, dimidium pœniteat, viginti diebus cum pane; et si fieri potest, rapta repræsentet: sic in Ecclesiam renuetur.
XVI. Christianus qui crediderit esse Lamiam in speculo, quæ interpretatur Striga, anathematizandus, quicunque super animam, famam istam imposuerit; nec ante in Ecclesiam recipiendus quam ut idem criminis quod fecit, sua iterum voce revocet: et sic pœnitentiam cum omni diligentia agat.
XVII. Virgo quæ voverit Deo permanet casta, et postea nupserit carnalem sponsum, excommunionis sit donec convertatur. Si conversa fuerit, et dimiserit adulterium, pœnitentiam agat, et postea non in una domo nec in una villa habitent.
XVIII. Si quis excommunionis fuerit, nec nocte pascharum in ecclesiam (non) introeat, donec pœnitentiam recipiat.
XIX. Mulier Christiana quæ acceperit virum honestis nuptiis, et postmodum discesserit a primo, et junxerit se adulterio, quæ hæc fecit, excommunionis sit.
XX. Christianus qui fraudat debitum cujuslibet ritu gentilium, excommunionis sit donec solvat debitum.
XXI. Christianus cui dereliquerit aliquis, et provocat eum in ductum et non in ecclesiam, ut ibi examinetur causa, qui sic fecerit alienus sit.
XXII. Si quis tradiderit filiam suam viro honestis nuptiis, et amaverit alium et consentit filiæ suæ, et acceperit dotem, ambo ab Ecclesia excludantur.
XXIII. Si quis presbyterorum ecclesiam ædificaverit, non offerat antequam adducat suum pontificem, ut eam consecret, quia sic decet.
XXIV. Si quis advena ingressus fuerit plebem, non ante baptizet neque offerat, nec consecret, nec ecclesiam ædificet, nec permissionem accipiat ab episcopo; nam qui a gentibus sperat permissionem, alienus sit.
XXV. Si quæ a religiosis hominibus donata fuerint, diebus illis quibus pontifex in singulis habitaverit ecclesiis, pontificialia dona, sicut mos antiquus, ordinare, ad episcopum pertinebunt, sive ad usura necessarium, sive egentibus distribuendum, prout ipse episcopus moderabit.
XXVI. Si quis vero clericus contravenerit, et dona invadere fuerit deprehensus, ut turpis lucri cupidus ab Ecclesia sequestretur.
XXVII. Clericus episcopi in plebe quislibet novus ingressor, baptizare et offerre illum non licet, nec aliquid agere: qui si sic non faciat, excommunionis sit.
XXVIII. Si quis clericorum excommunionis fuerit solus, non in eadem domo cum aliis orationem faciat; nec offerre nec conservare licet, donec se faciat emendatum; qui si sic non fecerit, dupliciter vindicetur.
XXIX. Si quis fratrum accipere gratiam Dei voluerit, non ante baptizetur quam quadragesimum agat.
XXX. Episcopus quislibet qui de sua in alteram progreditur parochiam, nec ordinare præsumat, nisi permissionem acceperit ab eo qui in suo principatu est; die dominica offerat tantum susceptione, et obsequi hic contentus sit.
XXXI. Si quis conduxerit e duobus clericis quos discordare convenit per discordiam aliquam, prolatum uni e duobus hostem ad interficiendum homicidam congruum est nominari; qui clericus ab omnibus rectis habetur alienus.
XXXII. Si quis clericorum voluerit juvare captivo, cum suo pretio illi subveniat: nam si per furtum illum inviolaverit, blasphemantur multi clerici per unum latronem; qui sic fecerit, excommunionis sit.
XXXIII: Clericus qui de Britannis ad nos venit sine epistola, etsi habitet in plebe, non licitum ministrare.
XXXIV. Diaconus nobiscum similiter, qui inconsulto suo abbate, sine litteris in aliam parochiam assentiat, nec cibum ministrare decet: et a suo presbytero quem contempsit, per pœnitentiam vindicetur: et monachus inconsulto abbate vagulus debet vindicari.
Finiunt synodi instituta.
PROVERBIA ALIQUA S. PATRICII.
Patricius dicit: Satius est nobis negligentes præmonere, ne delicta abundent, quam culpare quæ sunt facta. Salomon: Melius est arguere quam irasci (Eccli. XX, 1).
Patricius ait: Non oportet judices Ecclesiæ habere timorem hominum, sed timorem Dei; quia Timor Dei principium sapientiæ est (Psal. CX, 10).
Non oportet judices Ecclesiæ Dei habere sapientiam hujus mundi; quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19); sed sapientiam Dei habere.
Non oportet judices Ecclesiæ munera suscipere: quia munera excæcant oculos sapientium, et mutant verba justorum (Deut. XVI, 19).
Non oportet judices Ecclesiæ habere personam in judicio: quia Non est acceptio personarum apud Deum (Rom. II, 11).
Non oportet judices Ecclesiæ cautelam sæcularem habere, sed exempla divina: quia non oportet servum Dei cautum esse vel astutum.
Non oportet judices Ecclesiæ tam veloces esse in judicio, donec sciant quam verum fiat quod scriptum est: Noli judex esse cito (Prov. XXV, 8).
Non oportet judices Ecclesiæ volubiles esse.
Non oportet judices Ecclesiaæ mendacium dicere; quia magnum crimen est mendacium. Sed oportet judices Ecclesiæ rectum judicium judicare; quia in quocunque judicio judicaverint, judicabitur de eis.
Patricius (ait): Exempla majorum perquire, ubi nihil fallaciæ invenies.
Patricius ait: Judices qui non recte judicant judicia Ecclesiæ, non judices, sed falsatores sunt.
CANONES S. PATRICIO ASCRIPTI.
—-
I.
De judicio clericorum, ut non sit apud iniquos, aut apud infideles.
Omnis mundialis sapiens, si sapiens sit, non judicet judicia Ecclesiæ.
II
De subjectione populi principi.
Ministri vos estis, et unusquisque vestrum principem suum cui assistat et ministrat, timeat.
III.
De pœnitentia blasphemantis principem bonum.
Qui murmurat verba blasphemiæ contra principem bonum per odium aut invidiam, cum pane et aqua pœniteat septem diebus, exemplo Mariæ contra Moysen murmurantis.
IV.
De eo quod incertum sit, utrum priorem gradum episcopus post lapsum recipiat.
Patricius episcopus dicit: Qui sub gradu peccat, debet excommunicari, quia magna est dignitas hujus nominis; tamen potest redimere animam suam post pœnitentiam: ad priorem gradum venire difficile. Nescio an non. Deus scit.
V.
De recipienda adultera post pœnitentiam, et de quantitate pœnitentiæ.
Si alicujus uxor fornicata fuerit cum alio viro, non adducet aliam uxorem, quandiu viva fuerit uxor prima. Si forte conversa fuerit et agat pœnitentiam, suscipiet eam, et serviet ei in vicem ancillæ, et annum integrum in pane et aqua per mensuram pœniteat, nec in uno lecto permaneant.
VI.
De alienis adeundis ad judicandum.
Si quæ quæstiones in hac insula oriantur, ad sedem apostolicam referantur.
VII.
De pœnitentia agenda in ultimo spiritu.
Si quis infirmatur, agat pœnitentiam, etiam ex necessitate, quia misericors est Deus.
VIII.
De eo quod insipientes præesse non debent.
Synodus totius mundi, et Patricias decrevit: Qui insipiens est, nullo modo præesse liceat, sed sub manu abbatis catholici opus suum exerceat.
IX.
De collectura pecuniæ non vituperanda, necessitate cogente.
Patricius ait: Si quis acceperit permissionem pontificis, et collectum sit pretium captivi, non plus exegerit quam necessitas poposcit. Si quid supra remanserit, ponat super altare, et indigentibus detur et captivis.
Item si quis, colligit pecuniam sub nomine misericordiæ, non audeat spoliare Ecclesiam Dei, sed reges et plebiles, quibus melius est dare quam recondere.
SYNODUS S. PATRICIO ATTRIBUTI
CAPUT PRIMUM.
De habitatione cum fratribus peccatoribus.
De eo quod mandastis, de habitatione cum fratribus peccatoribus, audite Apostolum dicentem: Cum hujusmodi ne cibum quidem sumere (I Cor. V, 11); non ejus escas sumas cum eo. Cæterum si bos sis et trituras, hoc est, si doctor es et doces, non obturatur tibi os (I Cor. IX, 9), et dignus es mercede tuu (Luc. X, 7). Sed oleum peccatoris non impinguet caput tuum (Psal. CXL, 5): sed corripe adhuc et argue.
CAPUT II.
De oblationibus eorum.
Contentus tegmento et alimento tuo, cætera dona iniquorum reproba (Eccli. XXXIV, 23), quia non sumit lucerna nisi quod alitur.
CAPUT III.
De pœnitentia post ruinus.
Statuitur ut abbas videat cui attribuetur potestas alligandi et solvendi; sed aptior est, juxta Scripturæ exempla, veniam. Si vero cum fletu et lamentatione et lugubri cum veste, sub custodia pœnitentia brevis, quam longa et remissa cum temperamentis.
CAPUT IV.
De excommunicato repellendo.
Audi Dominum dicentem: Si tibi non audierit, sit tibi velut gentilis et publicanus (Matth. XVIII, 37). Non maledices, sed repelles excommunicatum a communione et mensa, et missa et pace. Et si hæreticus est, post unam correptionem devita (Tit. III, 10).
CAPUT V.
De suspectis causis.
Audi Dominum dicentem: Sinite utraque crescere usque ad messem (Matth. XIII, 30), hoc est, donec veniet qui manifestabit consilia cordium (I Cor. IV, 5), ne judicium ante diem judicii facias. Vide Judam ad mensam Domini, et latronem in paradiso.
CAPUT VI.
De vindictis Ecclesiæ.
Audi item Dominum dicentem: Qui effuderit sanguinem innocentem, sanguis ipsius effundetur (Gen. IX, 6), sed ab eo qui portat gladium dictatur, aut vindictæ innocens habetur. De cæteris autem per legem evangelicam, ab eo loco in quo ait: Et eum qui aufert aliquid a te, ne repetas (Luc. VI, 30), sed libenter; si ipse quid referat, humiliter recipias.
CAPUT VII.
De baptismatis incertis.
Statuunt ne rebaptizati (sint) qui symboli traditione a quocunque acceperunt, quia non inficit semen seminantis iniquitas. Sin vero, non est rebaptizare, sed baptizare. Non absolvendos autem lapsos a fide credamus, nisi per impositionem manus accepi.
CAPUT VIII.
De reis autem abstractis ab Ecclesia.
Non ad reorum defensionem facta est Ecclesia, sed judicibus persuadendum est, ut spiritali morte eos occiderent, qui ad sinum matris Ecclesiæ confugiunt.
CAPUT IX.
(Desideratur.)
CAPUT X.
De lapsis post gradum.
Audi canonica instituta: Qui cum gradu cecidit, sine gradu surgat: contentus nomine tantum, amittat ministerium, nisi qui tantum a conspectu Domini peccans non recessit.
CAPUT XI.
De separations sexuum post lapsum.
Consideret unusquisque in conscientia sua si amor et desiderium cessavit peccati; quia corpus mortuum non inficit corpus alterius mortui. Sin vero, separentur.
CAPUT XII.
De oblatione pro defunctis.
Audi Apostolum dicentem: Est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis (I Joan. V, 16). Et Dominus: Nolite donare sanctum canibus (Matth. VII, 6). Qui enim in vita sua sacrificium non merebitur accipere, quomodo post mortem illi poterit adjuvare?
CAPUT XIII.
De sacrificio.
In nocte paschæ, si fas est ferre foras. Non foras fertur, sed fidelibus deferatur. Quid aliud significat, quod in una domo sumitur agnus, quam sub uno fidei culmine creditur et communicatur Christus?
CAPUT XIV.
De abstinenti…a cibis.
Statutum ut Christi adventum sponsi nullas ratas leges inveniat jejunii. Quid autem inter Novatiainum et Christianum interest, nisi quod Novotianus indesinenter, Christianus vero per tempus abstineat? ut locus, et tempus, et persona per omnia observetur.
CAPUT XV.
De relinquenda vel docenda patria.
Docenda patria prius per exemplum Domini, et derelinquenda postea, si non proficiat, juxta exemplum Aposloli. Sed qui potest proficere, licet periclitatur, ubique doceat, et se ostendat; qui vero non potest, taceat et abscondat: alius quippe ab Jesu in domum suam mittitur, alius sequi jubetur.
CAPUT XVI.
De falsis episcopis.
Qui non secundum Apostolum electus est ab altero episcopo, est damnandus; et deinde ad reliquaui plebem declinandus et degradandus.
CAPUT XVII.
De proposito monachorum.
Monachi sunt qui solitarii sine terrenis opibus habitant sub potestate episcopi vel abbatis. Non autem monachi, sed Vactro periti, hoc est, contemptores solliciti ad vitam perfectam in ætate perfecta. Hoc est, a viginti annis debet unusquisque constringi non attestando, sed voto perficiendo, ut est illud: Unusquisque sicut proposuit corde suo (I Cor. VII, 37) faciat, et ut Vota mea reddam in conspectu Domini (Psal. CXV, 14, 18), et reliqua: quo voto vivitur, situs locorum coarctat: si superabundantia, in omnibus devitetur in vita; quia (II Cor. XI, 27) in frigore et nuditate, in fame et siti, in vigiliis et jejuniis vocati sunt.
CAPUT XVIII.
De tribus seminibus Evangeliorum.
Centesimum (Matth. XIII, 8, 25) episcopi et doctores, qui omnibus omnia sunt; sexagesimum, clerici et viduæ qui continentes sunt; trigesimum, laici qui fideles sunt, qui perfecte Trinitatem credunt. His amplius non est in messe Domini; monachos vero et virgines cum centesimis jungimus.
CAPUT XIX.
Qua ætate baptizandi.
Octavo die catechumeni sunt, postea solemnitatibus Domini baptizantur, id est, Pascha, Pentecoste et Epiphania.
CAPUT XX.
De parochiis.
Cum monachis non est dicendum quorum malum est inauditum, qui unitatem vero plebis non incongrue suscepimus.
CAPUT XXI.
De retinendis vel dimittendis monachis.
Unusquisque fructum suum in Ecclesia in qua imbutus est perfruatur, nisi causa majoris profectus ad ultoris ferre permisso abbatis cogat. Si vero exierit, causa utilior cum benedictione dicatur, Ecce Agnus Dei, non quæ sua sunt singuli quærentes, sed quæ Jesu Christi (Philipp. II, 21). Vocationis autem causam non permittant subditos discurrere.
CAPUT XXII.
De sumenda Eucharistia post lapsum.
Post examinationem carceris sumenda est, maxime autem in nocte Paschæ, in qua qui non communicat, fidelis non est. Ideo brevia sunt et stricta apud eos spatia, ne anima fidelis intereat tanto tempore jejuna medicinæ, Domino dicente: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54).
CAPUT XXIII.
De juramento.
Non jurare omnino (Matth. V, 34). De hoc consequente lectionis series docet, non adjurandam esse creaturam aliam, nisi creatorem: ut prophetis mos est: Vivit Dominus et vivit anima mea (IV Reg. II, 2, 4, 6); et: Vivit Dominus cui assisto hodie (III Reg. XVIII, 15). Finis autem contradictionis est nisi Domino. Omne enim quod amat homo, hoc et juratur.
CAPUT XXIV.
De contentione duorum absque testibus.
Statuunt ut per quatuor sancta Evangelia, antequam communicet, testatur quid probatur, et deinde sub judice fama relinquatur.
CAPUT XXV.
De toro fratris defuncti.
Audi decreta synodi super istis. Frater torum defuncti fratris non ascendat, Domino dicente: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Ergo uxor fratris soror tua est.
CAPUT XXVI
De meretrice conjuge.
Audi Dominum dicentem: Qui adhæeret meretrici, unum corpus efficitur (I Cor. VI, 16). Item: Adultera lapidetur (Lev. XX, 10; Deut. XXII, 22); id est, huic vitio moriatur, ut desinat crescere quæ non desinit mœchari. Item: Si adulterata fuerit mulier, nunquid revertitur ad virum suum priorem (Jer. III, 1)? Item: Non licet viro dimittere uxorem, nisi ob causam fornicationis (Matth. V, 32; XIX, 9): ac si dicat, ob hanc causam. Unde si ducat alteram velut post mortem prioris, non vetunt.
CAPUT XXVII.
De voluntate virginis vel patris, in conjugio.
Quod vult pater, faciat virgo, quia caput mulieris vir (I Cor. XI, 3). Sed requirenda est a patre voluntas virginis, dum Deus relinquit hominem in manibus consilii sui (Eccli. XV, 14).
CAPUT XXVIII.
De primis vel secundis votis.
Eadem ratione observanda sunt prima vota, et prima conjugia, aut secundis prima non sint irrita, nisi fuerint adulterata.
CAPUT XXIX.
De consanguinitate in conjugio.
Intelligite quid lex loquitur, non minus nec plus. Quod autem observatur apud nos, ut quatuor genera dividantur, nec vidisse dicunt nec legisse.
CAPUT XXX.
De vindicandis assuetis.
Nunquam vetitus licet: verum observandæ sunt leges jubilæi, hoc est quinquaginta anni ut non affirmentur incerta veterato temporis. Et ideo omnes negotia subscriptione Romanorum confirmanda est.
CAPUT XXXI.
De gentilibus qui ante baptismum credunt, quam pœnitentiam habeunt.
Remittuntur quidem omnium peccata in baptismo; sed quia cum fideli conscientia infidelem tempor…vixit, ut fidelis peccator judicandus est.
Finit Patricii synodus.
CANONES ALII S. PATRICIO ATTRIBUTI E codice ms. Collegii Benedictini Cantabrigiæ descripti.
I.
De unitate subditorum.
Quis ergo audet scindere unitatem, quam nemo hominum solvere vel reprehendere potest? Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, et nulla erat separatio in eis, nec quisquam ex bonis suis dicebat esse aliquid: sed erant illis omnia communia. Gratia quoque erat magna super illos omnes, nec in eis aliquis indigens. Nam quicunque possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum et ponebant ante [pedes] apostolorum; et dividebatur unicuique ut opus erat (Act. IV, 32-35). Deinde: Quidam autem vir nomine Ananias, etc., usque ad illa verba: Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit et exspiravit (Act. V, 1-5).
II.
De furto in ecclesia peracto.
Qui furatus fuerit pecuniam ab ecclesia sancta ubi martyres et corpora sanctorum dormiunt, illius manus vel pes circumcidatur, aut in carcerem mittatur, aut in peregrinationem ejiciatur, et restituat duplum; et jurabit quod non revertetur donec impleverit pœnitentiam.
III.
De veris viduis.
De veris viduis Paulus: Vidua eligatur non minus annorum 60, unius viri uxor (I Tim. V, 9). Nota: Si plures viros habuerit, vidua non sit.
Adjiciuntur deinde mox sequentes duo canones: sed an S. Patricii, vel cujus sint, e ms. Benedictino non liquet. Eorum vero posterior in codice Cottoniano canonum, tit. 66, diserte synodo Hiberniensi ascribitur.
I. De eo quod non repudianda sit, si sterilis, si deformis est, si ætate vetula, si fetida, si temulenta, si iracunda, si jurgatrix, tenenda sit velis nolis. Qualiscunque accepta sit, tenenda est.
II. Omnis adulter sive a concelebratione, sive a communicatione mensæ, sive a colloquio, sive a comitatu, usque dum pœniteat, excludendus est.