CAPUT (III.) TERTIUM.
64. Equidem ut vacuum aspectābam mare, neque lacrimātus sum neque gemuī, nē agitābar quidem animō. Sed tenerum quendam sentiēbam affectum, tamquam sī fessā aetāte parēns, cujus magnīs fruimur beneficiīs, lēgitimē ac necessāriō dēcessisset. Immō nōn tam nāvis quam egomet vidēbar obiisse mortem. Ab hominibus abscindor, novō sum in orbe rērum, astō tamquam in aeternitātis sōlitūdine. Ignōtus mē circumambit Deus, cujus sentiō tum misericordiam tum sevēritātem, mē ipsum culpāns sed nōn amārē, nec sine modō. Nōn in genua prōcumbō; nōn precēs, nōn vōta concipiō; grātēs nōn effundō, nec paenitentiam; tamen caeca quaedam, ut opīnor, mē penetrābat venerātiō. Certē eram et tranquillissimus, et quasi religiōsē dēfīxus. 65. Ex hōc statū mē expergēfacit canis, amanter blandiēns. “Āh! quam vellem possēs colloquī,” inquam clārē; et amōre ergā canem haediculamque meam atque ipsās fēlēs valdē pertentor. Prope paenitet mē, quod capram mātrem occīdī. Quoniam brūta animālia, sī modo reciprocāre amōrem possint, commūnem habent nōbīs sociālemque nātūram, nōlō vītam ēripere temerē. Haec cōgitāns, īnsuper meminī, parcere nitrātō pulverī quam sit bonum, pondus caprae quam fuerit molestum. Paulō post quaerēbam, cūr, sī vīctum terra subjicit, mālim ferārum mōre raptās vītās praedārī. Illa sānē quaestiō profundius in pectus dēscendit, postquam ūbertātem īnsulae plēnius compertam habuī. 66. Sed exsultō, et pāstīs animālibus, dē fabīs meīs satagō, quārum aliquās aquā coctās velim, prō canis cibātū. Posteā hās coquēbam cum carnis frustīs, cum sēbō, lārdō, dēmum piscibus vel oleō; faciēbamque massās quadrātās: tum sī aliunde nihil foret in promptū, hinc et canem et fēlēs pāscēbam. Semper dēnique hōc modō pauxillulum carnis aut piscium prō condīmentō adjungēbam fabīs, farīnae vel rādīcibus.
67. Posterō diē, caelō serēnō et marī tranquillō, ligna tollēnōnis et diaetae forēs ējecta sunt in lītore; cum minōre dētrīmentō quam quis exspectāverit. Hās rēs, ut prīmum possum, citrā vim undārum trahō; dēnique in cavernās illās, dē quibus dīxī, dēpōnō, et quandō ab aliīs operibus vacō, restituō tollēnōnis ferrāmenta. Posteā hunc ad nāvāle meum cōnstituī, propter ūsūs scaphae. 68. Sed dē domiciliō meō multa erant dēcernenda. Cavernās in rūpe quō lātius explōrāveram, magis admīror. Ultrā numerum vidēbantur. Aliae patēbant, sine externō pariete, tamquam porticus aut ambulācrum; aliae angustā jānuā, intus camerātae, jūnctae sunt item internīs ōstiīs, ita ut tōta rūpēs velut spongia esse posset. 69. Contemplāns crēdidī, hās marī esse excavātās: nam sub pedibus pavīmentum erat saxeum, molliter tamquam flūctibus rotundātum, et quasi per lātissimōs gradūs ascendēns. Omnia mea possem hīc optimā cum disciplīnā dispōnere; sed dē cubiculō erat praecipuē cōgitandum; nec libēbat arborem meam prius relinquere, quam mūnītius quiddam reperīrem. 70. Illud animadvertī,—nihil saxōrum praeter lītus jacēre, quod ā rūpe cecidisset; et quidem ubi gelū est ignōtum, rārior esse dēbet tālis rūpium lābēs. Porrō pavīmenta cavernārum parcā tantum arēnā vestiēbantur, tamquam ventō illātā. Lacūnāria ferē camerāta erant, hīc atque hīc quasi stīriārum massīs distīncta. Aquās per rūpem stillantēs crēdiderim saxō saturātās fuisse. 71. Lītus externum, propius undās, algārum erat ferāx; internum, ultrā summōs aestūs, aliā quādam algā et cactīs aliīsque spīnōsīs fruticibus opplēbātur. Plūrēs hōrum in decem pedēs surgēbant, aliquot in quīndecim. Ex hīs silva plūrima et quasi umbrāculum ante cavernās praetexēbātur, nē quis ē marī vel ā rūpe oppositā facile intrō perspiceret. Ego autem, arreptā secūrī, continuam sub rūpe aperiēbam sēmitam, succīsīs cactīs cēterīsque, quidquid nimium obstāret. Jamque velut in meam vīllam mē recondō. 72. Ē cavernīs duās praesertim dēnotāvī, ūnam prō cubiculō, alteram prō penāriā. Utraque internum habēbat ōstium, per quod aura flābat salūbris. Sēnseram autem, et apud Maurōs et in Brazīliā, quantum nox frīgidula corpus fervōribus adustum fovēret atque recreāret; et sī in magicā hāc horrendāque īnsulā (sīc eam quandōque vacuīs oculīs contemplābar) per summōs calōrēs habitandum mihi foret, tāle cubiculum magnī aestimābam. Opera quaedam hīc meditābar, sī hūc mea omnia congererem; propter quod cōnsultō opus erat. 73. Marī seu terrā, ipsam ratem, sīve bona mea ex rate, dēdūcerem, aut perīculōsum aut labōriōsum fore opīnābar. Mox subit haedī cūra, cui neque pābulum hōc in locō habēbam neque aquam dulcem. Mihimet profectō aquam imprīmīs anquīrere opus erat: sed nōn diū hujus reī inopiam queror. 74. Etenim postquam per spīnās fruticētī longius patefēcī viam, et dulcem aquam et nāvāle scaphae idōneum inveniō. Post quīngentōs amplius pedēs abrupta humus erat, alveō marīnō intus penetrante, tamquam ōstiō rīvulī. Intellegō alveum hunc, quasi flūmen submarīnum, ad Postēs Saxeōs continuārī; intus autem nāvāle, mihi satis profundum, etiam in recessū aestūs praebērī. 75. Hunc in alveum rīvus ē terrā praeceps dēcurrēbat. Spatium autem praetereundī inter rūpem alveumque satis lātum patēbat, succīsīs modo fruticibus. Jam tollēnōnem mente dēstinō in margine ērigendum: sed redeō contentus in vallem, dē ōrdinātiōne bonōrum meōrum meditāns. 76. Omnia dē prīmā illā rate dētrahō dispōnōque subter quādam arbore, cum ipsā ratis māteriē. Latēre volēbam, sī forte quis advenīret. Plūrimās caedō virgās, quae facillimē ūdō in solō possint frondēscere, hāsque ita dēfīgō, ut quam maximē, quidquid sit intus, obtegant. Hūc dēdūcō haedum, velut suum in praesaepe. Cistās quae pecūniam, quae astrologicam supellectilem, quae pulverem nitrātum continēbant, hās et capsās scrīptōriās aliāsque rēs minōrēs, singulātim ad cavernās asportāvī: posteā culīnae īnstrūmentum.
77. Post aliquot diēs, hīs rēbus ōrdinātīs, caelō serēnō, cēnseō dēambulandum. Caput īnfulā dēnsā, Turcārum mōre, obvolvor; quod quidem in Brazīliā faciēbam. Balteō pistolīsque succingor. Grandem cultrum plicātilem sūmō ac pēram; dein convallem ascendō juxtā rīpam flūminis. Novā in regiōne omnia nōn possum lēctōris animō subjicere, quae meīs occurrēbant oculīs; sed plūra cōnābor paulātim expedīre. 78. Avium versicolōrum tanta erat multitūdō, ut nisi in Brazīliā praereptā mihi esset admīrātiō, tunc obstupēscerem. Hīc autem mē praesertim alliciēbat pulcherrima illa avicula, quam in Occidentālibus īnsulīs Anglī aviculam bombilantem appellant. Plūra quidem hujus generis passim volitābant, item mīra pāpiliōnum varietās. 79. Immō, nōn modo alia prōrsus arborum, fruticum, grāminum, foliōrum genera appārēbant, nostrīs hominibus ignōtū, vērum etiam ferē omnis arbor reptātōriīs fruticibus, vītium aut hederārum ad īnstar, vestiēbātur; atque adeō, obruēbantur plūrimae. Ē tantā varietāte vix quidquam prīmō poteram agnōscere: cēterum imprīmīs anquīrō esculentās rādīcēs atque ignis alimentum. 80. Quidquid juncōrum obviam vēnit vel cannārum, medullam explōrāvī, anne idōneum praebēret fōmitem. Tria dēmum genera in pēram sēlēcta condidī, quae experīmentō probārem. Āridās sīve lignī sīve lignōsōrum foliōrum reliquiās celerrimā flammā ārsūrās crēdēbam. Tālis māteriae plūrēs asportāvī pugillōs. Rubōs quoque notāvī dūmōsque āridōs, ex quibus immēnsa cōpia cremandō sufficerētur. 81. Mox fruticem videō, quī piper gignit; sed magis gaudēbam, quod dioscōreās ēsculentās invēnī multās. Duo hārum genera optima prō certō agnōveram,—quae ālāta appellātur, et quae globōsa. Ulterius perscrūtāns, adeō abundāre intellegō hās rādīcēs, ut, sī cōnservārī possint, cibus semper futūrus sit in promptū. Jam cinchōnam videō arborem, colligōque rāmulōs plūrēs. Nē longus sim, satis sit nārrāre, mē circā hōs locōs posteā invēnisse medicās quāsdam herbās, quās in Brazīliā didiceram, et aliās quās prō condīmentīs cibōrum aestimābam. 82. Acclīvitās vallis augēscēbat. Vix quattuor mīllia passuum aestus marīnus in terram penetrat; sed modicus rīvus plūrēsque rīvulī dēscendēbant per plantās et arbusculās. Propius ad collēs dēnsantur generum dīversōrum arborēs, grandēs aliquot. Nova simul atque ārida folia in eādem cōnsistēbant arbore, id quod colōrēs pulcherrimōs contendēbat: immō, exoriēbantur frūctuum germina ipsō ē rāmō, unde pendēbant frūctūs putrēscentēs. 83. Quīnque vel sex mīllia continuāvī iter, semper ascendēns convallem. Ēn vērō, hīc locī seges illa pretiōsissimā blandītur oculīs, zēa virōre et aurō fulgēns. Plēnē mātūram crēdidī. Humī jacēbant grāna plūrima et siliquae. Pigēbat mē, quod major mihi pēra nōn erat in promptū. Quantum potuī, īnferciēbam, jamque prō certō habēbam cibum mihi numquam dēfore. Tandem collēs sinistrī sē dēmīsēre; atque alia vallis, lātior atque amoenissima, quasi hortōs viridissimōs in sinū suō retegit. In fronte mihi assurgēbant juga altiōra, montēs paene dīcerem, spissīs vestīta herbīs, ex quibus undique stillābant rīvulī perennēs. Arborēs frūctificās admīror, inter quās dispiciēns agnōscō citrōs, aureās mālōs,[F] et Assyriās mālōs, quās līmōnās appellāmus. Sānē jūcundissimus erat rūris aspectus, mēque sēnsī esse opulentum lātifundiōrum dominum. Utramque vallem mihi tamquam proprium prōtinus asserō, nōminōque priōrem convallem meam, vel Convallem Flūminis, alteram Hortōs meōs.
84. Multum mē alliciēbat hortōrum amoenitās, cōpia arborum et dulcis aquae, dēfēnsiōque montium. Dēlīberābam dē commigrandō illūc, nisi quod nōllem maris prōspectum āmittere, sī nāvis venīret: immō, prōrsus nōluī cymbae scaphaeque ūsūs renūntiāre: necnōn per pluviālēs hōrās nihil cum cavernīs meīs vidēbātur contendere. Etenim hāc in regiōne caelī liquēbat mihi dīrissimās aliquandō esse expectandās procellās, quae tentōria ac domicilia perverterent; tālī in tempestāte nīl cavernīs esse comparandum. Pigēbat mē vidēre frūctūs plūrimōs et optimōs humī prōstrātōs et aquā putrēscentēs. Arborēs passim vim ventī prōdēbant. Sine dubiō autumnālēs procellae tantās fēcerant ruīnās. Sērius ego hōs in locōs prōcesseram, messe frūctuum praeteritā. Attamen hōc sub astrō tam vegeta est vīs terrae genitālis, ut novī frūctūs appārērent, quī mox possent mātūrēscere. Plūrēs hōrum concupīvī, et dē modō convehendī meditābar.
85. Rediī ad cavernās alacer animī, cūrārum oblītus. Pēram opplēveram illīs rēbus quās memorāvī; loculōs autem vestium arōmatīs, gummīne et citreīs mālīs aliquot. Prōtinus novōs thēsaurōs cūrātē dīgerō. Dēnique ā cavernīs in arborem meam propter noctem retrō cēdere, paulō labōriōsius vidētur.
86. Māne quum expergīscor, sentiō diērum mē āmīsisse computātiōnem. Nē prōrsus fierem barbarus, ad disciplīnam puerīlem mē redūxī. Diēs incipiō in digitīs numerāre. Quid ūnōquōque diē fēcerim, ego mihimet recitō; inde comperiō, quīnam sit hodiernus diēs. Tum volō mathēmaticus ratiōnēs retractāre. Dīxī mē quattuor librōs ē nāvī āvēxisse. Ūnus erat precum sacrārum libellus, secundum normās Papālēs: alterum erat dē Geōgraphiā: tertium nihil habēbat nisi numerōs ad ūsum nāvigandī dīgestōs: quārtus ipsam nautārum mathēmaticam tractābat. Hanc perlegō libenter. Quippe nōn sōlum sōlitūdine animum āvertit, sed absolūtius quiddam et sublīmius subjēcit cōgitantī, nē semper dē meīs tantummodo cūrīs satagerem.
87. Quaerere potest lēctor, quī factum sit, ut ego, patre invītō nāvigāns, nauticam mathēmaticam ēdidicerim. Vidēlicet, admodum juvenis Londinium petiī, nāvem anquīsītūrus, in quā peregrē īrem. Magna mihi tunc illa fēlīcitās vidēbātur, quod hūmānissimō cuidam virō, nāvis magistrō, incidī, in Guineam nāvigātūrō. Is mē clēmentissimē exceptum, prō suō sodāle habuit; persuāsitque ut, quantam maximam possem conquīrere pecūniam, hanc commūtārem idōneā merce quālem ipse admonēbat, et apud sē collocārem. Ego igitur quōsdam ex amīcīs pecūniās rogābam, hīque, exōrātā mātre meā, fortasse etiam patre, quadrāgintā lībrās Anglicās ad mē remīsērunt. Eās autem magister optimus sīc administrāvit, ut, ex Āfricā dēmum reversus, mercem quam rettulī, nempe aureum pulverem, Londiniī trecentīs lībrīs Anglicīs mūtāverim. Porrō (quod eram lēctōrī dēmōnstrātūrus) ipsō in cursū, cum benevolentiā vērē paternā, omnia quae nāvis magistrum scīre oportēret, dīligentissimē mē docēbat, praesertim astrologicōrum praecepta, viāsque caelum servandī. Ego sānē, tantā cāritāte dēlēnītus, summā industriā haec in studia incubuī, rediīque ex hāc expedītiōne magnopere auctus mentis vī, sīve ad nāvigātiōnem, sīve ad mercātūram. Atquī, Ō meam maximam calamitātem! amīcus ille summus meus atque alter pater, morbō vehemente correptus, dēcessit subitō. Hujus mē tenerā subit memoriā, dum praecepta mathēmaticōrum retractō, dum stēllam Polārem observō, locīque lātitūdinem (quam appellant astrologī) colligō; item dum noctibus singulīs omnium hōrologiōrum lībrāmenta convolūta intendō.
88. In animō imprīmīs erat, ut Chrīstiānō mōre septimum quemque diem quōdammodo religiōsē observārem; enimvērō mēcum cōnstituēbam septēnōrum diērum opera. Sīc (crēdēbam) temporis computātiōnem eram servātūrus. Mox vīdī fore ut multa mē prohibērent ūllam praefīnītam labōrum rotam persequī; necnōn sine religiōsā contiōne rēs nihilī mihi erat diēs Dominicus: itaque ad aliam ratiōnem mē properē convertī. Novae lūnae observantur facillimē et paene necessāriō. Nāvis frācta erat nocte proximā post novam lūnam: quandō altera advēnit nova lūna, dēcrēvī mēcum, atque ūnum dēfōdī stīpitem propter mēnsem lūnārem. Posteā ēlegantius rēs administrandās cēnseō. Paxillōs praeparō tredecim modicōs et comparēs, gemēns identidem sī ūniversum annum hīc mihi dēgendum erit. In axe idōneae magnitūdinis tredecim forāmina terebrō, illīs paxillīs accommodāta. Quotiēs redit nova lūna, paxillum sōlemniter īnfīgō. Post lūnam tredeciēs novātam, cūnctōs extrahō paxillōs, grandius terebrō forāmen et grandiōrem īnserō pālum. Hic prō annō lūnārī valet. Mox prōcēdente lūnā, mēnstruōs paxillōs alium post alium restituō. Hīs cōnstitūtīs, novā quīvīs lūnā poteram computandō affirmāre, quīnam esset ille diēs secundum Eurōpeās temporis ratiōnēs.
CAPUT (IV.) QUĀRTUM.
89. Jam ad rēs convehendās trahulam dēcernō parāre: nam reī fabrīlis nōn eram imperītus. Hanc profectō artem in Brazīliā magnopere exercēbam, cum propter variōs ūsūs, tum quia ipse mē animus excitābat. Fabrīlis nempe opera valdē fuit necessāria nōbīs, nec servīs nigrītīs satis bene cognita. Faber noster lignārius, bonus ille quidem vir, malleō fortiter feriēbat, serrā patienter labōrābat: sed accūrātē mētīrī, coartāre commissūrās, immō, rēctam līneam dūcere, vix calluit; nēdum dēsignāre opus. Sī novam quandam casam vel officīnam struere oportēbat, praepropera ejus industria absurdissimīque errōrēs angēbant mē. Itaque hunc dum parō docēre, ipse artem discō. Mathēmaticā meā scientiā quālīcumque adjūtus, poteram sānē plūra animō mōlīrī, in chartā dēscrībere, cōnstituere, computāre. Mox ipsīs ferrāmentīs manū prehēnsīs, dēlīneābam, dissecābam, runcīnābam; nihil quod lignāriī fabrī est, intentātum relinquō. 90. Jamque, ut dīcēbam, ad cōnfingendam trahulam mē convertō, quae et per arēnās et super leviōrem rūpium superficiem facile currat. Dōliō quōdam ligneō, quod perfrāctum erat, dētrahō circulōs ferreōs. Hōs, velut calceōs, trabibus duōbus brevibus paribusque, lēniter curvātīs, subjiciō. Suprā, simplicissimum cōnstituō currum, in quō vehātur onus vīribus meīs tractū nōn nimium. Restim addō, atque fīnītum est opus. Quoniam in recessū aestūs continuus erat arēnae margō ā praesaepī meō usque ad portum, hāc viā, quaecumque vellem, in animō erat trahere: nec jam manibus humerīsve portābam. Posteā domum ipsam cūrātius dīgerō atque excolō.
91. Conclāvia vērō habuī nūlla; plūra quidem saepta, siquidem ūnaquaeque caverna, seu locus camerātus, erat prō saeptō. Prīncipāle saeptum ⸤meum ipsīus⸥ erat cubiculum, dē cujus mūnīmentīs erit dīcendum: dein penāria, prō cibō quālīcumque: tertium, culīna; tum, fūmārium; deinceps armāmentārium sīve fabrica; sextum erat mūsēum. In mūsēō librōs, hōrologia, astrologicam supellectilem, lībram trutināriam, māteriam omnem scrīptōriam repōnō, cum sellā ⸤ē tribus quās habēbam⸥ optimā. Hārum rērum aliquot cum pecūniā in cistīs erant: mēnsam posteā cōnfēcī. Septimum saeptum continēre dēbēbat ignis māteriem; lignārium appellābam. Octāvum prō frūctuāriō cēdēbat. Novum prō haedī stabulō dēstinābam. Decimum ac remōtissimum nitrātī erat pulveris repositōrium. 92. Cubiculum autem tāle fuit. Angustā ac celsā fenestrā intrābātur, cujus līmen quīnque pedēs ab externō solō, duōs ab internō aestimāverim. Alteram intus habēbat fenestram, per quam aura flābat salūbris: hanc tamen, prae multā meā cautiōne, trānsennā prōtēxī. Dē vāllanda externā fenestrā cōgitāveram; sed arboreum meum opus imitārī, in saxō nimis difficile vidēbātur. Plūrēs portārum fōrmās cōnsīderō, mox rejiciō. Puteum potius volō sub fenestrā fodere, quem ipse scālīs trānseam, dein scālās intus ad mē retraham. 93. Nāvālēs scālae merī erant gradūs ligneī, firmiter cōnstrictī fūnibus, quī pondus hominis tūtō sustentābant. In nāvis latere septem amplius dēpendēbant pedēs. Latera nunc hīs adjungō lignea, tantummodo ut rigōrem, nōn ut rōbur addam; nam fūnium rōbur sufficiēbat; sed quia flexilēs erant, id hīc erat incommodum. Scālae sīc refectae octo pedum habēbant longitūdinem. 94. Deinde ligōnēs recognōscō cūnctōs, et marrās bifurcās trifidāsque, sī quid hōrum possit cunīculāriae hastae vicem gerere; solum enim calcārium rōbustō egēbat ferrāmentō. Tālia invēnī īnstrūmenta, quōrum ope puteum, brevem sānē, dēfōdī sub ipsā fenestrā, duo tantum pedēs altum, sed quattuor amplius ā rūpe exstantem. Vecte ferreō, quamquam nōn acūtō, graviōra saxa āmōlītus sum, postquam initia penetrandī factū sunt. Tum hōc puteō adeō prōtēctus vidēbar, ut nē ā pardō quidem foret metuendum. 95. Illud enim mē cōnfirmābat, quod fēlēs ferae quae nōn ⸤nāribus cōnfīsae⸥ vēnantur, numquam possent conjectāre, quid in meō cubiculō dormīret. Ego vērō interdum serpentēs quoque formīdābam: sed numquam nē ūnum quidem anguem, magnum parvumve, meā in īnsulā vīdī; quae, velut Hibernia, sānctī Patriciī benedictiōne vidēbātur fruī. Stēlliōnēs erant in cavernīs, quōs fovēbam, quia muscās īnsectāsque comedunt: et sānē facile mānsuēscēbant. 96. Sī ligōnibus rēs nōn cessisset, fodīnam parātus eram nitrātō pulvere displōdere. Praetermīsī nārrāre, mē, postquam dōlium pulveris nitrātī ⸤aquā marīnā corruptī⸥ dēportāvī, intus crustam invēnisse dūram, intrā quam pulvis siccus erat et plānē incolumis. Crustam malleō comminūtam reservāvī, et prō experīmentō, vel lūsūs causā, aliquotiēs in pyrotechnicam adhibueram, diffīsus posse in aliquam ūtilitātem convertī. Posteā crēdēbam rūdera haec nitrāta ad fodīnās displōdendās esse accommodāta: igitur asservāvī, sī forte ūsus venīret. 97. Pulvere nitrātō eram profectō assuētissimus, dē quā rē libet amplius explicāre lēctōrī. Etenim dum dēgēbam in Brazīliā, maximō studiō ⸤missilis plumbī dīrigendī perītiam⸥ colēbam. Nec sānē umquam hujus exercitātiōnis fueram aliēnus; sed neque patriam circā urbem, neque super marī opportūnitātēs eam excolendī reppereram. Attamen in Brazīliā, rūre apertō, ingentibus silvīs, ubi prōdigiōsa īnsectārum vīs ⸤mīrificam avium quoque cōpiam⸥ in aeternum praestat, sī quis sub sōle potest esse agilis, ad avēs vēnandās ipsō agrō attrahitur. Prīmō habēbam ignipultam quandam ā dominō meō Maurūsiō dēreptam; mox meliōrēs quaesīvī, imprīmīs ex Lūsitāniā. Posteā Helvēticī cujusdam virī, quī Rōmae mercēnāriōrum mīlitum praefectus fuerat, ignipultās duās vel optimās forte potuī emere, ūnam duōrum tubōrum; quās quidem hujus fīlius, post patris mortem illātenus ēvagātus, inter aliās rēs vēndidit. Equidem ad tēla illa probanda in scopum aliquandō collīneābam: sed quia valdē incertus erat ā longinquō jactus, plūrēs ac minōrēs ūnō in tubō cōnferciēbam glandēs, quae, per āera dispersae, lātius ferīrent. Furcā item bitubam illam sustentābam, propter certiōrem ictum. Et quoniam grandiōrēs illīc abundābant ālitēs, ut vulturius, ut ferus olor, ut gruēs atque ardeae nostrīs dīversae,—nec deest strūthiō quīdam—hōs quoque pilulīs olōrīnīs petēbam, jaculandīque omnīnō perītissimus ēvāsī. Prōh caecitātem hominum! quippe nesciēbam quantum in sōlitāriā īnsulā haec mihi ars esset prōfutūra.
98. Simul ac cubiculum satis firmāveram, voluī illūc commigrāre, cūnctīs cum animālibus meīs. Haedus paululum clauda erat, id quod nōn dolēbam: tantō minus erat mē effugitūra. At vērō trēs jam mihi erant haedī, dē quō nārrandum erit. Cēterum falcātō gladiō ⸤quidquid idōneum vidēbātur herbārum aut frondium⸥ dēmetēbam et convehēbam ad cavernās: multum sānē ⸤sōlī expositum siccātumque⸥ recondidī. Haedōs omnēs suō in stabulō composuī.
99. Dē novīs haedīs incipit nārrātiuncula. Trahulā jam meā adjūtus, cupīdinem admīseram vēnandī iterum, nē canī fēlibusque carō dēforet. Trahulam per clīvōs clēmentiōrēs sūrsum trāxī super mollī brevīque herbā, ignipultam in trahulā habēns. Canem nōn potuī retinēre, quīn lepusculōs vēnārētur: is prōrsus ēvānuit. Ego ut prīmum in scopulōsum dēvēnī iter, trahulam omittō, inter saxa serpō. Ēmergēns capram cōnspicor cum haedīs ad stāgnum herbōsō in prātulō. Nōn mē fūgērunt, neque dēmōnstrābant metum. Dēcerpō grāmina, accēdō propius et porrigō. Haedī accurrunt, libenterque rōdunt. Ego cornua eōrum resticulīs cingō, et laqueīs bracchiō meō adnectō. Iterum iterumque dēcerpō grāmen, studeōque mānsuēfacere. Accurrit māter capra, grandis et rōbusta; haec quoque ē manū meā comēdit. Paenitēbat mē, quod voluissem tam cicurem animantem occīdere; nunc rōbustiōre eam adnectō reste. Sed ut prīmum vī sē tractam sentit, violenter retortō capite manū sē meā abripit, et priusquam mē possim recolligere, cum reste effugit. Exiguō temporis intervāllō convertitur. Haedōs mēcum videt, et dīrēctō cursū ⸤summō cum furōre⸥ mē petit. Magnum equidem sēnsī esse perīculum, nam et cornū incurrentis et ipse impetus lētālis esse poterat. Coāctus mē tuērī, dēmittor in dextrum genū, nē dēerrem, ignipultam cōnstantissimē dīrigēns. Vix quīndecim distābat pedēs, atque ego ignem ēmittō. Quamquam capite et collō trānsverberāta, plūrēs gressūs illō impetū ēvecta est, titubānsque ad dextram meam prōcubuit ēmortua. 100. Obstupēscēbam, incertus quid facerem. Mox capram libuit omittere, haedōs attinēre: nec longa erat ad praesaepe via, per ardua dēscendentī. Grāmina etiam atque etiam dēcerpsī recondidīque in sacculum; et sīquandō male sequerentur haedī, grāmen ante ōra ostentāns, alliciēbam. Hōc modō incolumēs dēdūxī, gaudēns praesertim quod mās et fēmina erant. Paxillīs celeriter prope claudam haedum advenās dēpangō, suggerō grāmina; tum festīnō, mātrem reportātūrus. Regressus, trahulam coāctus sum per asperiōra loca, ut possem, subdūcere, dum mortuam assequor, quam aegrē in trahulam compōnō; dein satis labōriōsē hanc cum ignipultā per saxōsa loca dēdūcō, mox facilius super clīvīs herbōsīs. Illam, ut priōrem, dēmergere in pēlvī sīve piscīnā volēbam, sed spurcam crēdidī: quārē nīl melius nōveram, quam ut in praesēns rāmīs frondōsīs corpus operīrem: etenim ligō et pāla nōn erant in prōmptū. 101. Jam dē ferārum audentiā reputāns, intellegō hominēs hāc in īnsulā esse ignōtōs. Id multum mē sōlātur; nam quantumvīs sōlitūdinem dētrectābam, barbarōs saevōsque hominēs formīdābam longē amplius. Porrō sī leporēs avēsque, aequē ac caprī, hominis metū vacant, sī nunc haec animālia facile mānsuēfīant, stultē absterrērī opīnor. Itaque magis magisque pulverī nitrātō parcendum dēcernō, et, quidquid ferārum posset, mānsuēfaciendum.
102. Etiam congerēbam pābulum. Multās dēportābam siliquās zēā plēnās, et dioscōreās aliāsque rādīcēs; item cēpa, bulbōs, condīmenta. Caprae secundae carnem partim siccāveram fūmō, partim sale condīveram, nec jam dē cibō eram sollicitus. Duās viās ē cavernīs ad summam rūpem ligōne ac vecte tūtius jam mūniō; ūnam, quā prīmō illō māne, prōspectā scaphā, per praecipitia atque algās dēgressus sum; alteram ex portū praeter nāvāle meum. In difficiliōre locō ⸤stīpitēs duo firmiter dēfossōs⸥ fūne connectō, quō audācius sēcūriusque dēscendam; tum gradibus incīsīs, opus perficiō.
103. In reportandā caprā, trahulae mē quōdammodo paenitēbat. In arēnīs quidem bene currēbat, item per saxa lēvia grāmine vestīta; sed in ferācī humō super spissīs variīsque herbīs, inter admixtōs fruticēs, trahere quam portāre difficilius fore sentiō: ad dioscōreās, ad zēam, ad citrōs aliōsque frūctūs convehendōs pērās sacculōsque meōsque humerōs antepōnī oportēre trahulae, nisi meliōrem poterō mūnīre viam: id quod mē male habet. Igitur ūniversam vīcīniam explōrāre cupiō.—Dīxī mē ab excelsō quōdam colle prōspectāsse. Hōc colle īnferior alter, quī cavernās meās ferē ex adversō dēspiciēbat, lītoris aspectum superiōrī adēmerat. Quum, ascēnsā rūpe, in īnferiōrī colle astō (quem Speculam meam nōmināvī) admīrāns gaudēnsque propiōrem lītoris ōram contemplor. Ad dextram, id est, ad occidentem, flūminis videō ōstium, deinde portum meum, tum in fronte prōmontorium modicum.[G] Contrā autem ad sinistram, id est, ad orientem, inter humilēs rūpēs ac mare, acclīvis plānitiēs arboribus prōcērīs mīrē luxuriābat, palmīs praesertim. Suprā, pōne rūpēs, palūs quaedam seu lacus angustus extenditur: rūrsus super hōc novus atque excelsior rūpium ac saxōrum ōrdō, unde pluviās crēdō in palūdem colligī. In ōrā palūdis viridissimās advertō herbās, plūrimāsque avēs aquātilēs. 104. Sed ego ad interiōra mē convertō. Ab excelsiōre illō colle arborēs quāsdam in cavō locō vīderam, nōn multās illās quidem. Jam explōrāns perspiciō omnia praeter summās arborēs abscondita mihi tunc fuisse, interjectō quōdam īnferiōre grūmō. Clīvus ille montis quasi pēlvī erat ingente excavātus, in quam multum aquārum ex scopulōsā illā regiōne cōnfluit. Hae, grāminibus sustentātae, perpetuum sufficiēbant rīvum, quī in flūmen, nōn longē ā praesaepī meō, dēcurrēbat. Inde fuerat mihi prīmus ille dulcis aquae haustus. Hāc in pēlvī (nam proprium hujus fōrmae nōmen nesciō:—convallis nōn erat) cōnsistēbant arborēs plūrimae, Eurōpaeārum aspectum praeferentēs. Amplius posteā perscrūtātus, repperī hās nōn esse nostrātium ad īnstar, tamen frūctuī lignōque ūtilēs. Hunc locum appellō Saltum meum. 105. Hinc poteram ligna dēvehere, sīve ad fabrīlēs ūsūs sīve ignis grātiā, multō facilius quam ā flūminis convalle. Quippe grandis rāmus vel ipse arboris truncus, tractus seu humī dēvolūtus, ad rūpem erat facile dēscēnsūrus. Sīc posteā saepius rem gessī. Minōra ligna, quae ignī dēbēbant īnservīre, ex summā rūpe praecipitābam. Sed propter graviōra, quae diffringī nōlēbam, rōbustam dēlēgī arborem, ipsum ad marginem, unde magis praeceps erat rūpēs. Cursuī tum dēvolventis lignī, fūne circā hujus stīpitem contortō, moderor ac temperō, dōnec ad fundum pervenit. Sed haec post aliquot mēnsēs.
106. Quō melius intellegat lēctor meārum rērum statum, dē sitū īnsulae et varietāte tempestātum quaedam sunt dīcenda. Īnsulae lātitūdinem (quod Geōgraphī appellant) satis compertam habeō: poteram sānē in stēllā Polārī observandā errāre, sed nōn multum: gradūs, crēdō, habēbat duodecim (12°) ab aequinoctiālī circulō, Septentriōnēs versus. Dē longitūdine nihil prō certō cōnfirmāre ausim: arbitror tamen atque autumō eandem esse atque īnsulae quam Portum Opulentum (Porto Rico) appellant Hispānī. Nostrīs vērō in chartīs nihil omnīnō hīc dēnotābātur: porrō quaenam sit meae īnsulae longitūdō geōgraphica, minimē nunc rēfert. Propter tempestātum nōtitiam satis est tenēre, bis in annō sōlem super verticem īnsurgere, ultimō ferē Aprīlis diē, sextōque ferē Sextīlis. Intrā hōs continuātur aestās, quae tamen imbribus satis violentīs dīviditur. Imber quotīdiānus ac modicus ferē ad fīnem Jūniī mēnsis cadit, sed ipsō in fīne est sānē immodicus. Post hoc siccitās et calor subsequitur. Maximōs autem calōrēs in tertiā ferē parte hujus aestātis pōnō; vel, sī ad amussim dēnotandum est, trīgintā sex diēs ab Īdibus Quīntīlibus perdūrat aestuōsum tempus. Hōs intrā diēs rārior est pluvia. Quiēscit ventus trīduum vel quatriduum; tum vespertīnus turbō sānē violentus, attamen grātissimus, āera recreat. Hic rērum ōrdō fervōribus moderātur, longō mēnse amplius. Tandem summa aestās disturbātur et quasi convellitur horrendīs et pervicācissimīs turbinibus, sēriōrī in parte Sextīlis. Hinc procellōsum illud mare, quod nostram abripuit nāvem. In Februāriō item mēnse dēbent expectārī procellae; sed neque hārum tempus praefīnīrī potest neque violentiā comparēs sunt aestīvīs. In tempestāte procellōsā abundant fulgura, post quae frīgus ossa penetrat. Sed haec frīgora sī excipiās, jūcundissima est āeris temperiēs. Pluvia ut plūrimum cadit tenuis ac dulcissima trēs vel quattuor hōrās ūnōquōque māne per plūrēs annī mēnsēs. Nisi per tonitrua, veste ad dēfendendum frīgus nōn opus est, sed contrā sōlem vestiendus es. Attamen post nimium fulgur Caurus ventus plūrēs per diēs mīrum frīgus incutit, sed semper citrā gelū. Nec calōrēs conqueror. Lūsitānum vel Anglum hominem equidem crēdō, sī neque tēmētum imbibat et carne parcissimē vēscātur, (id ipsum apud Maurōs didicī,) tōtum per annum posse labōrāre salūbriter, modo per maximōs fervōrēs prūdentiam adhibeat. In hieme certē (id est, dum sōl ā merīdiē stat) sī nimium exuāris vestīmentōrum onus, ipsīs in Angliā Anglīs ad labōrem pār eris. Spīrante Caurō post fulgura, lacernā, ac spissā quidem, carēre neutiquam potuī: ignem aliquotiēs fovēbam, sed rārō.
107. Ego autem quōdam diē quum pluvia mātūrē dēstiterat, cymbam ingredior rēmigōque nōn sine timōre circum illud prōmontorium quod caeruleam terminat rūpem. Plūrimās palmās videō, quās crēdidī ejus esse pretiōsissimī generis, quod vulgō Nux Cocus appellātur. Multae aliae arborēs fruticēsque mihi ignōtī illīc stābant, sed ipse lītoris acervus Portum meum referēbat. Tantum omnia hīc ampliōra atque ūberiōra. Dē algā saepius memorāvī. Aliud nōmen nōn succurrit; etenim nostrātibus virīs rēs ipsa ignōta est. Hīc dēnotō, algās illās, ut plūrimum, nōn marīnās fuisse, sed maritimās, ultrā summum aestūs terminum. Hī rēptantēs erant fruticēs, dīversī generis; hibiscōs, acanthōs, conjectūrā dīxerim. Sānē erant pulcherrimī, pūrīs distīnctī foliōrum ac flōrum colōribus. 108. Dēambulō in lītore, cocōs admīror: multum cōgitō ac vēscor spē. Subitō meminī rēmōs vel optimōs ē cocī truncō fierī, scaphamque meam rēmīs carēre. Secūrim mēcum habuī. Ūnam ē minimīs cocīs statim exscindō atque obtruncō. Caput hujus in cymbam congerō, ipsam dēstinō fūne trahendam. Sed quum volō redīre, aestūs recessus mē impedit: nam circā prōmontorium, ubi fuerat mare, nunc saxa longius excurrēbant, quae metuō circumīre, nē in prōfluentem aliquam marīnam implicer. Tandem super saxīs ingrediēns, flexuōsum reperiō iter aquae, in quō cymba natāre possit. Hanc trahō, saxīs ipse īnsiliēns. Posteā truncum illum super humerīs asportō per eandem viam; mox, cymbam ingressus, mē atque mea omnia domum laetus reportō.
CAPUT (V.) QUĪNTUM.
109. Pluvia quotiēs caderet, intus mē abdidī, et in excolendā domō satis habuī operis. Armāmentārium meum praesertim cum exultātiōne cordis aspiciēbam. Arma igniāria cūncta, rīte ēmundāta, perfricāta oleō, hāmīs ad mūrōs suspendī. Mēnsam fabrīlem suō in locō cōnstituī; jūxtā hanc, repositōrium fabrīle: in angulō, ferrāmenta agrestia. Quotīdiē suum quidque in locum sevērissimē repōnō, experientiā doctus sīc facillimē quidque invenīrī, ubi festīnātō opus est. 110. Porrō in penāriā ac culīnā multa ōrdināvī. Scālās quās ad cubiculum intrandum adhibēbam, compāgī cuidam ligneae per hāmōs ānulōsque sīc annexuī, ut, super hīs astāns, carnem suprā ⸤procul fēlibus suspēnsam⸥ possem attingere; possem quoque disjungere scālās, quotiēs vellem. Quandō mēmet objūrgō propter nimiam carnis cupīdinem, respondeō, mē ipsīs fēlibus cōnsulere, nē suum ipsae cibātum dēperdant. In penāriam cellam dōlia item atque arcās plūrēs collocāvī: aliās quidem in frūctuāriō meō. Cēterum prō culīnā sūmpseram ejusmodī cavernam, cujus in angulō erat quasi focus nātūrālis. Rīmam quandam vīdī, per quam fūmus exīre poterat: hanc ferreō vecte ampliō. Porrō forāmen majus effodiō suprā, nē fūmus per culīnam vagārētur. Exībat autem in alteram minōrem cavernam, quam prō fūmāriō dēstinābam. Hīc carnem suspendō, sīquam indūrātam velim. Tum fūmus, hōc modō diffūsus, minus erat mē prōditūrus: nam velut nebula in rūpe poterat vidērī. In lignāriō autem meō, quidquid lignī ex nāve dēportāveram, et quidquid māteriem ignis habēbat, illud omne repōnēbam. Vēla quoque hūc dēposuī, sed parum contentus locō.
111. Dē corpore cūrandō quaedam sī nārrem, ignōscet lēctor. Quae sequuntur, plūrēs ad mēnsēs, immō annōs, pertinent. Dīxī mē sub aquā marīnā, post tertium in īnsulā diem, vestēs immundās lapillīs oppressisse. Posteā reputābam,—sī vel sāpōnem habērem, operae nōn fore pretium hās nostrō mōre in splendōrem recolere. Spurcitiem vestīmentōrum nōn ē colōre cōnsistere, ātra essent an candida, sed ē cutis excrēmentō, quod quidem salsā maris aquā optimē āmovērētur: manibus autem ac sāpōne fricātās, dēterī vestēs. Quāpropter hās ipsās, sōle siccātās, iterum posteā induēbar. Deinde etiam simpliciōrem excōgitāvī viam.—Postquam expertus sum, vespertīna natātiō quantum reficeret corpus, dēcernō, sub sōlis occāsum ūnōquōque vespere, ipsā in tunicā, cum fēminālibus linteīs ac tībiālibus[H] (id est, tegumentīs crūrum gossypīnīs) dēnatāre in portū meō. Ēgressus aquā, exuor vestīmenta, contorqueō manibus, suspendō, alia induor. Illa altera māne sicca inveniō. Itaque recente semper vestītū pernoctor. Sānē per summās pluviās aegerrimē siccābantur rēs: tālī in tempestāte madidās vestēs in culīnā suspendēbam.
112. Praetereā, cutī fricandae dō operam, neque caesariem prōrsus negligō. Sciēbam enim, inter barbarōs, sī qua sit gēns sānitāte, prōcēritāte, decōre corporis īnsignis, hanc praesertim cutī cūrandae semper dedī; sīn autem mē illuviēī permīserō, in nūllam nōn spurcitiem posse dēlābī. Equidem ē nāve meās habēbam mappās atque mantēlia cum sūdāriīs. Mappae dētergendae corporī nimium lēvēs erant; mox in calōribus hās adhibuī ad genās prōtegendās, Arabum Scēnītārum mōre. Mantēlia, ut quae villōsa maximē, dum dūrābant, prae cēterīs approbābam.—In capillōrum supellectile nihil egomet habueram, praeter ūnum pectinem atque ūnam scōpulam sētōsam: sed totidem, quae magistrī nāvis erant, āvēxī, plūrēsque nautārum pectinēs. Nautīs scōpulae nūllae erant. Scōpulās equidem magnī aestimābam; nam diffīsus sum posse reparārī. Barbae, ipsā in nāve, semper prōmittēbantur; nec in meā īnsulā mē rādēbam, quamquam habērem novāculās; sed forfice identidem tondēbam leviter aut capillōs aut barbam.
113. In tempestāte procellōsā, praesertim post fulgura, propter frīgus Caurī, quotiēs dēsisterem ab opere, lacernam induēbar, nec spernēbam ignis sōlātium. Sed tum maximē poteram labōrāre. Nova grāmina aut rādīcēs aut viridem zēam, optimā caule meliōrem, aut ligna reportābam; porrō utrumque trāmitem quō in summam rūpem ēvādēbam, comparābam in melius. Quippe rubram super rūpem spērābam fore ut trahula tandem subīret. Quōdam diē imber superveniēns īnfulam capitis meam hūmōre saturāvit, et, tergō profūsē madidō, caurus ventus ācerrimum mihi frīgoris sēnsum incussit. Domum cucurrī magis quam incessī, mūtātīsque vestīmentīs dēlīberābam. Sērica mea umbella ē nāve in prōmptū erat; sed ubi manūs esse dēbērent līberae, hāc ūtī nōn possem. Inter pluviās nimium sēnsī sōlis fervōrem, nec īnfulā potuī carēre. Hīc omnia nārrābō quae excōgitāvī, quamquam plūrēs per mēnsēs.
114. Caprārum pellēs servāveram. Sānē mollēs erant et dēlicātae. Hārum laciniās duās commodā magnitūdine abscīdī, quae prō cucullō forent. Jūnxī suprā, ā fronte usque ad occiput; inde per cervīcēs dēfluere permīsī. Ipsā in dorsī spīnā duplicēs cadēbant, contrā pluviās sōlemve umbrāculum. Caput atque adeō īnfulam comprehendēbant artē. Quoniam fēmineae quās habēbam acūs tenuēs nimis erant fragilēsque, idcircō sarcināriās adhibēbam acūs cum tenuissimīs fūniculīs: hīs satis bene cōnsuēbam. Sed depsere volō internam cutem, quod quidem artificium parum cognōveram. Ego autem cinchōnam aquā dēcoxī lentō igne, ut aquae remanēret quam minimum, quam maxima autem foret ejus potentia. Mox īnfūdī in ferreum artillātōris ferculum; superpōnō pellem, ut interior pars imbibat cinchōnam. Post bīduum, longulō ac lēvī lapide, quem prō magide[I] aestimābam, oleum pice imbūtum imprimō atque īnfricō in pellem: jamque prō depstā accipiēbam.
115. Etiam summīs in calōribus vix sufficiēbat tunica,[J] nam contrā īnsectās tībiālibus[K] erat opus. Sed dorsī quoque tegumentō carēre nēquāquam conveniēbat; id quod probē sciunt Lūsitānī. Atque erat mihi sagulum Lūsitānum vel optimum, nisi quod propter nigrum calōrem radiōs sōlis imbiberet: quārē aut albīs testīs marīnīs aut spīnīs fortasse hystriceīs vellem sānē dorsum obtexere. Jam, quotiēs humerīs quidpiam portandum erat saltem asperum ac grave, suffarcināmentum dēsīderābam, nē excoriārentur ossa. Intellēxī spissā tegete esse opus, quae humerōs, sī onus portārem, dēfenderet; porrō sōlem pluviamve repelleret, nec imbiberet calōrem. 116. Tāle tegumentum dēmum contexuī, postquam juncōs cannāsque īnsulae paulō melius cognitōs habērem; neque ūllō vestīmentō superbīvī magis. Contrā calōrēs superficiem tegetis madefaciēbam; inde frīgus grātissimum mē recreābat. Item mappās ac lintea ⸤quantum possem⸥ reservāns, rōscidīs foliīs callidē obvolūtīs amicior caput, ūnāque dēligō fasciā sīve taeniā. Quotiēs ex labōribus ac calōre requiēscerem in umbrā, poteram, dētractā īnfulā, crīnēs madefacere: tum vērō assūmēbam cingulum, nē in vīscera admitterem frīgus. Sīc caput frīgidulum erat, corpus tepidum.
117. Scapham autem, mēnse Decembrī nōndum fīnītō, gestiō īnstruere. Cocī truncum, quem dēportāveram, cortice exūtā, difficulter sānē secundum longitūdinem dissecāveram serrā, et in rēmōrum fōrmam magis magisque caedēbam. Etenim cymbae rēmī tamquam prō exemplāre prōstābant. Ad rēmigandam quidem scapham sex hominēs cum sex rēmīs adhibēbāmus, quattuor ad minimum. Ego, ūnus homō, duo ingentēs rēmōs mōliēns, nihil possem contrā flūctūs vel contrā prōfluentem maris facere: attamen restāgnante marī ac ventō, ūnus prope dēbilis rēmex aliquantum ūsuī foret. 118. Circā Kalendās Jānuāriās serēnissimā in tempestāte mālō vēlōque scapham īnstrūxī. Ancoram ejus cum ancorālī atque illā arcā, item tollēnōnis ferrāmenta, jamdūdum ex arēnīs recuperāveram. In portū saepius exercēbam tum vēla, tum rēmōs; hōsque in melius figūrābam. Quōrsum haec, nesciēbam equidem: enimvērō nisi perquam lēnī aurā nōn audērem exitum; sed in scaphā vidēbar quasi novam quandam tenēre vim, necnōn ipsam nāvigandī artem inānī amōre fovēbam. Mox operae, quam prius in scaphā nāvāveram, diffīsus, iterum carīnam sarcīvī. Ubicumque rīmās metuō, argillam pice oblitum firmissimē īnferciō, dōnec omnia vidērentur tūtissima.
119. At marīnās prōfluentēs, sī quae essent requiēscente ventō, volēbam propter scaphae salūtem cognōscere. Hās ut explōrārem, clēmentissimō sub ventō, ulterius ⸤merīdiem versus⸥ in cymbā prōcessī. Ecce autem, quandō duo amplius mīllia eram ā terrā, jugum montis longē altius quam excelsus ille collis ā quō ter, quater prōspexeram. Ab hōc monte terram opīnābar sēnsim dēsidēre usque ad hortōs meōs. Jam videō, sī īnsulam ac maria rēctē prōspectāre vellem, montem illum esse cōnscendendum; idque meditor. Posteā recordor, mē ipsō ā colle eundem vīdisse montem, sed tantam esse ejus altitūdinem tunc nōn suspicātum. 120. Quamquam neque mītēs vellem ferās timōre meī implēre, neque prōdigere nitrātum pulverem, dēcernō tamen exercendam esse jaculandī artem, nē oblīvīscar, nēve ipsa arma rōbīgine corrumpantur. Versicolōrēs quidem avēs, quālēs ferē inveniēbam, vix mē fugiēbant; sed aquāticae quaedam volucrēs, nostrīs nōn valdē dissimilēs, omnī āstūtiā ac metū ēvādēbant mē. Hās crēdidī advenās esse, assuētāsque hominibus: praecipuam eārum sēdem posteā cōnspicātus sum. Ego autem hās prō cibō et propter tēlī exercitātiōnem occīdō. Anatēs erant, ānserēs, olōrēs, plūmīs fōrmīsque nōn omnīnō nostrārum ad īnstar, porrō plūrium inter sē generum. Hās, ut plūrimum, plumbulīs in ōrā tantum maritimā petēbam, nē tēlī fragor cēterās terrēret ferās: canis autem, sīve in terram sīve in aquam dēciderent, ācerrimē eās reportābat. Sī prōtinus comedere nōn placēret, nec egērem quō canem pāscerem, in fūmāriō suspendēbam. Quippe fūmus et mātūrābat carnem et putrēdinem āvertēbat. Assae potius quam aquā coctae mihi placēbant; sed carbōnem, Anglōrum mōre, altē exstruere nequīvī. Suprā ignem assāre necesse erat: quārē ālitem, membrātim concīsum, fīlīs ferreīs, tamquam verubus, trājectum, vīvās suprā prūnās ambūrēbam.
121. Eōdem ferē tempore columbās quāsdam facillimē nancīscor. Dum colle regredior obambulāns, ālārum strīdōrem audiō: mox conversus volātum quasi columbārum agnōscō. Hae avēs in cavum saxī locum sē recēpēre, quem oculīs facile notāvī, crēdidīque mē posse illūc ascendere. Postquam cūncta conjectandō ēmēnsus sum, virgam arboris ⸤abscissam prō signō⸥ terrae īnfīgō: tum domum redeō meditāns. Quantum possum celerrimē columbāriam cellam, perlevem illam quidem, compangō: hanc humerō portāns eundem locum repetō, post bīduum. Virga illa ēminēns fit index; saxum ascendō, plūrēsque in cavīs inveniō nīdōs, quibus ōva nōndum inerant. Ūnum nīdum in columbāriam meam cellam trānsferō; mox advolāvit columba, intrāvitque cellam nīdum repetēns. Id gaudeō, et relinquō cellam. Post plūrēs diēs reversus avem nīdō īnsidentem inveniō: quam ipsā cum cellā mōtū clēmentissimō reportō domum; atque illa intrepida manēbat. Conjunx posteā subsecūtus est: ambōbus, ut poteram, quotīdiē dabam cibātum. Posteā turriculam cōnfēcī columbāriam, columnae innīxam, sēcūritātis ergō: nec pullōs volēbam mactāre, sed in spem ampliōris prōlis reservābam.
122. Cibī quidem satis superque mihi erant, sī modo convehere possem. Sed quō magis rūminor, labōrem dēportandōrum frūctuum horreō magis. Haedōs in praesaepe redūxeram, nē grāminibus quoque congerendīs dēfatīgārer; tamen ⸤illā in convalle dēpressā⸥ oneribus gravābar, neque trahulam poteram adhibēre, propter novārum herbārum luxuriem. Dē tractōriīs jūmentīs paene dēspērāvī, vidēbarque in servitūtem labōriōsissimam dēvōtus; sīn requiem captō, prōtinus mēns fīēbat miserior.
123. Accēdēbat quod calceāmentīs dēficiēbar. Nautae super nāve aut nūdīs pedibus aut tenuissimīs soleīs agēbant. Caligās ego et magister nāvis habēbāmus, sed ego magnitūdine pedum superābam. Porrō saepius ex necessitāte mare ingredientī, corium caligārum sē contrāxerat. Ego autem post trēs labōriōsōs diēs, pedibus aeger, nōlēbam exīre. Omnium rērum mē taedēbat. Nova lūna jam intrāverat. Axem ego quadrātam coepī incīdere, īnscrīptiōnem quasi sepulcrī dēsignāns. Tālis erat: