Caput sextum.
Turbo ingens. — Tempestas, undè magnum Robinsoni beneficium. — Tædium solitudinis. — Aranea.
Robinson hâc quidem nocte placidè admodum dormivit. Cùm tandem expergefactus diem jam non parùm processisse animadverteret, surrexit celeriter lamas venaturus ; sed cœli tempestas obstitit. Quippe vix egresso, subitò regrediendum fuit ; scilicet imber tantâ vi de cœlo ruebat, ut nulla spes esset foràs eundi. Itaque exspectare statuit donec tempestas desiisset. Imbris verò violentia aucta est. Fulgura quòque ita micabant, ut tota quasi arderet spelunca. Tum tonitrua sequebantur, qualia nunquam audierat. Terra ipsa contremiscere, montesque ita reboare, ut fragoris istius nullus finis futurus esse videretur.
Cùm Robinson liberaliter non fuisset institutus, humanum erat timorem vanum et anilem concipere.
Sedebat ille in angulo speluncæ, junctis manibus, præsentibus graviora quæ sequerentur, metuens. Interim imber ingruere, fulgura coruscare, tonitrua perpetuò resonare. Appropinquabat hora meridiana, necdum tempestas desævierat. Nec ipse quidem multùm esuriebat Robinson ; quippe cui famem omnem angor exemisset : adeò tetris cogitationibus excruciabatur.
« Venit sanè dies, ait ille secum, in quâ placuit Deo parentum ultori pœnas à me repetere ; nec diutiùs ille paterna me caritate tuetur. Pereundum mihi est : nunquam ego parentes miseros revisam. »
Dum hæc secum ipse tristis volvit, vim tempestas remittit, et jam spes Robinsonis animum recreat : tum igitur in viam se conferre statuit. Cùm autem in eo esset ut peram securimque arriperet, ecce subitò..... attonitus in terram procidit.
Scilicet arbor speluncæ imminens, fulmine icta, tanto fragore disrupta est, ut Robinson exanimatus se ipsum interemtum putaret. Diù etiam sensu planè orbatus jacuit. Tandem cùm intellexisset se adhuc vivere, è solo sese erexit ; statim verò, ante ostium speluncæ, arboris à fulmine disruptæ atque prostratæ partem conspexit. Interim pluvia cessaverat, nec jam exaudiebantur tonitrua ; tum Robinson ausus est è speluncâ prodire. Quid verò ejus oculis objicitur ? Res scilicet quæ ipsi apertè declaravit, quàm parùm omni spe priùs abjectâ sapuisset : ardebat enim truncus arboris, fulmine ictæ.... Robinson igitur id subitò nactus est quo plurimùm indigebat. Tanto atque insperato lætus munere, manibus in cœlum sublatis, optimo hominum parenti gratias egit, qui vel inter maxime terribiles casus nostræ semper consulit felicitati.
Tum verò Robinsoni suppetiit ignis quem alere haud difficile fuit ; nec ampliùs causa suberat, cur de vitæ salute in desertâ hâc insulâ esset sollicitus.
Venatio in posterum dilata est, quoniam placuit utilitatem statim ex igne capere, carnemque veru adhuc affixam apparare. Tum coqui ministerio functus ignem movet, assamque sedulò versat.... Quàm juvabat flammas micantes tremulasque intueri ! Pretiosissimum enim divini numinis munus ignem è cœlo sibi demissum interpretatus, cogitansque, quantas inde percepturus esset utilitates, sæpiùs, propter memoriam beneficii, oculos in cœlum vertit.
Tum verò rem unam Robinson desiderabat, scilicet sal, quo carnem condiret ; speravit autem se quoque processu temporis id commodi genus inventurum. Nunc ergo satis illi fuit littus petere ad aquam cocossæ putamine hauriendam : quâ quidem cùm nihil melius adesset, carnem tunc irrigavit.
Quantam verò conceperit lætitiam, cùm primum ori suo frustum admovit, is tandem sibi fingere potest, qui per quatuor hebdomades continuas nihil ciborum ritè paratorum comederit, omnemque iis unquàm vescendi spem penitùs amiserit !
Summa erat Robinsonis felicitas ; sed sensit sibi aliquid deesse, scilicet hominem quîcum illam communicaret. Inest enim nobis quiddam ab ipsâ naturâ penitùs insitum, ut non alia res hominem magis delectet, quàm si cum homine versari possit et colloqui. Natura quippe nihil solitarium amat ; et si suppetant omnium rerum quas ipsa desiderat abundantia et copia, ereptâ hominis omninò adspiciendi potestate, nemo est tam ferreus qui id vitæ genus sustinere possit, cuique non auferat fructum voluptatum omnium solitudo. « Heu ! ait ille cum gemitu, ô me felicem, si mihi contingat societas unius amici aut unius hominis vel miserrimi cujus mutuâ in benevolentiâ conquiescam ! Si saltem adsit unum modò animal mansuetum, canis aut feles ; quod beneficiis mihi devinciam ! nunc autem mihi vivendum est prorsùs solitario, atque ab omni animantium societate remoto. » Hìc lacrymis genæ maduerunt. Tunc recordatus est præteriti temporis, quo puer adhuc, cùm posset jucundâ fratrum aut æqualium consuetudine frui, cum illis dissidia ac sæpè jurgia inierat, quorum nunc magnoperè eum pœnituit. « Eheu, secum reputavit, equidem tunc temporis parum intellexi, quanti amicus sit æstimandus, quantoque aliorum hominum amicitia sit adjumento ad benè et beatè vivendum. Ô ! si Deus mihi largiretur, ut aliquandò repuerascerem, quantâ ego benevolentiâ, quanto amore fratres meos aut æquales complecterer ! quàm lubenter leves illorum ferrem injurias, omniumque animos comitate et obsequio ad me allicerem ! Ô me infelicem qui, quanti sit amicitia, non antè didicerim quàm omnis spes illius unquàm fruendæ exciderit ! »
Has inter querelas, oculis fortè in ostium tugurii conjectis, araneam animadvertit, quæ telam suam in angulo quodam contexerat. Tantopere autem socio invento lætatus est, ut, qualis esset, minimè curaret. Juvabat intueri quâ arte telam à medio texere incipiat, ac deinde fila immittat alia in rectum, alia in orbem, maculasque, paribus semper intervallis, indissolubili nodo adnectat, quæ minora animantia veluti retibus implicata teneant. Itaque non desiit ei bis in die muscas culicesque sufficere. Illa quòque tantam cum hospite familiaritatem contraxit, ut, quoties hic telam tetigisset, illa, specu progrediens, prædam ex herili manu acciperet.
Jam nox appropinquabat, solque in aquis immergi videbatur. Oriens ex oppositâ cœli parte luna radios in speluncam fundebat tanto Robinsonis gaudio, ut ille aliquandiù somnum capere non posset. Tandem obdormivit, dum ignis, subjectâ materiâ, lentè alitur.