Caput septimum.
Præda ingens. — Deest res maximè necessaria. — Vota irrita. — Ambulatio. — Natatio. — Res variæ.
Robinson, cùm solis æstus in insulâ interdiù esset fervidissimus, matutinum inprimis aut vespertinum tempus operi impendere solebat. Itaque primo mane surrexit, cùmque ligna super foco reposuisset, dimidiam cocossæ nucem, quæ de hesternis epulis reliqua erat, comedit. Quo facto, cùm aliam lamæ partem veru affigere vellet, carnem jam putrescere, propter nimium calorem, sensit. Carendum igitur hodiè fuit voluptate, quam ex edendâ carne percepisset.
Deinde, humeris perâ venatoriâ cinctis, ad littus se contulit, ostreas collecturus. Ibi verò pro ostreis, quarum mira paucitas erat, aliud alimenti genus Robinsoni contigit invenire, quod certè utilitate ostreas vinceret ; animal cui tectum ipsa composuit natura, quod secum quòcumque libuerit gestat, testudinem nimirùm, tantâque illam magnitudine, quantâ in his regionibus rarò reperiunt : quippe librarum ferè quinquaginta pondus æquabat.
Sæpè Robinson audierat carnem testudinis jucundam esse, eamdemque salubrem. Prædam igitur humeris impositam Robinson lentè domum deportat. Tum securi suâ inferiorem partem conchæ percutit repetito ictu, donec frangeretur ; et sic testudine potitus, opimam ejus partem assandam resecuit. Quam cùm veru affixisset, ut magnam famem laborando contraxerat, vix exspectare potuit, donec esset ritè cocta.
Interim dum sedet assam versans, secum reputat, quid de reliquâ testudine sit faciendum, ne putredine corrumperetur. Ad illam enim muriâ condiendam et patinâ et sale carebat. Quomodo se inde expediat ?
Ægrè enim prævidit egregiam illam testudinem, quæ sibi vel octo et ampliùs dierum victum præbuisset, posterâ die putridam fore ; neque tamen animum subiit, quâ ratione illam condiret. Ac subitò hæc ei cogitatio in mentem venit. Superior testudinis crusta mactræ similitudinem aptissimè referebat. « Hæc erit, ait ille secum, pro patinâ. Unde autem salem petam ? Ô me stupidum ! ait, fronte simul percussâ. Nonne mihi est in potestate carnem aquâ marinâ irrigare, quæ quidem idem prorsùs aut fere præstabit ac si sale esset condita ? Optimè, egregiè, » iterùm iterùmque exclamat ; atque ille lætitiâ gestiens veru celeriùs versare.
Et nunc caro ritè assata est. Cùm esculentum quoddam ejus frustulum gustâsset, « Ah ! si modo, ait ille suspirans, fragmentum panis vel minutissimum mihi nunc contingat ! Quàm stultus ego fui, qui puer non intellexerim, quantum Dei erga homines beneficium panis sit ! Tunc temporis, ut satis mihi fieret, addendæ erant aliquæ deliciæ. Ô utinam nunc mihi adsit fragmentum quodlibet panis illius quem tunc ad canem nostrum horti custodem projiciebam ! Quàm me felicem nunc prædicarem ! »
Robinson igitur quam lautissimè posset, epulatus est. Deinde, fervidissimo diei tempore, paululum in strato recubuit, ut secum meditaretur, quodnam potissimùm opus susciperet, cùm remisso calore liceret operam in aliquid conferre.
« Quid nunc priùs agam ? optimum erit ad venandos aliquot lamas proficisci. Quid autem proderit tanta carnis copia ? » Cùm sic secum reputaret, incidit in cogitationem novam, cunctisque prioribus longè præstantiorem. Scilicet animalia quædam domestica cicurare et mansuefacere decrevit, quæ sibi victum simul et societatem præstarent. Lamæ autem cùm jam mansuetissimi generis viderentur, speravit fore ut facili negotio nonnullos ex iis vivos exciperet. Statuit funiculum ita aptare, ut esset pro laqueo, tum autem post arborem insidiari, et lamæ capiti, qui primus appropinquaret, laqueum injicere. Hâc mente funem satis crassum contorquet ; atque intra aliquot horas cuncta confecta sunt. Tum non semel omnia expertus, vidit rem benè fore.
Quoniam verò locus ille quà lamæ ad aquam devenire solebant, satis remotus erat, nec constabat num unoquoque vespere eò venturi essent, re ad crastinam diem dilatâ, interim cætera ad iter faciendum necessaria paravit. Tum resecto testudinis frusto, quod et vespertinæ et crastinæ cœnæ sufficeret, reliquam partem aquâ marinâ irrigavit.
Quo facto foveam mediocrem in solo fodit, quæ sibi ad tempus cellæ vicem præstaret ; atque in eâ concham testudinis carne repletam condidit, ostio cellæ intextis ramalibus occluso.
Reliquum à meridie tempus jucundæ ambulationi impendit, ut animum recrearet ; quam ob causam ad littus maris se contulit, unde suavis aura spirabat, quâ aeris æstus paululùm temperabatur. Ibi dum secum spatiatur, valde delectatus est adspectu maris immensi, cujus plana facies fluctibus sese invicem leni lapsu pellentibus vix crispabatur. Hìc animo affectus, oculos in eam terrarum partem convertit in quâ sita erat cara sibi patria ; cùmque hæc optimorum parentum memoriam desideriumque renovarent, nonnullæ obortæ sunt lacrymæ.
Atque sic obambulanti venit in mentem, sibi non male fore, si corpus ablueret, ad squalorem detergendum. Vestem igitur deposuit. Ut verò stupuit adspecto indusio quod unicum habebat ! Quoniam in regione tam calidâ nunquam illud exuerat, vix cerni poterat linteum albi coloris olim fuisse.
Primò igitur statuit sedulò indusium lavare. Quo quidem ex arbore suspenso, ipse in aquam desiliit.
Cùm autem puer natandi artem didicisset, placuit ex eo loco, ubi in aquam descenderat, natando pervenire ad tractum quemdam terræ satis longo spatio in mare procurrentem, quem nondum adierat.
Illud quoque Robinsonis nostri consilium faustissimum fuit. Vidit nimirum hunc terræ tractum aquis subeuntibus inundari, recurrentibus verò magnam copiam testudinum, ostrearumque in sicco destitui.
Maris ille locus quem Robinson circumnatavit, adeò piscibus abundabat, ut ferè manibus capi possent. Quòd si reticulo instructus fuisset, multa facilè cepisset millia. Hoc autem adhuc carebat. Cùm tamen omnia suscepta prosperè ei hactenus cessissent, speravit fore ut aliquandò piscatorium rete sibi conficeret.
His rebus jucundissimis lætus Robinson ex aquâ emergit, cùm horam ferè integram natando consumpsisset. Indusium quoque aeris calor penitùs siccaverat : tum ille voluptate lintei mundi induendi fruitur.
Cùm verò nunc consuevisset cuncta attentè meditari, cogitavit hanc voluptatem non fore diuturnam, si quidem hoc unico indusio sibi nunc utendum esset, quo semel attrito nulla suppeteret ratio quâ aliud compararet. Quæ cogitatio gaudium mœrore miscuit. Attamen, animo mox confirmato, domum reversus est, cœnam sumpsit ; cùmque Deum piè oravisset, placidè se in lecto composuit.