Caput octavum.
Lama mansuefacta. — Pulli. — Res variæ.
Postero die Robinson primâ luce surrexit, atque ad venandum se accinxit. Assumptis igitur tuberibus solanorum assatis, idoneoque testudinis frusto foliis involato, securi instructus et laqueo, quem pridiè ad lamas irretiendas confecerat, umbellamque manu tenens in viam se contulit.
Summum adhuc mane erat : constituit igitur paululum à rectâ viâ deflectere, ut alias quoque insulæ partes exploraret. Innumeras inter volucres, quæ arboribus insidebant, psittacos miris coloribus pictos conspicit. Ut ille optabat unum ex iis capere, quem mansuetum atque socium sibi faceret ! Adulti verò callidiores erant quàm qui caperentur ; pullorum autem nidum nusquàm vidit.
Cùm autem collem quemdam mari vicinum adscendisset, conjectis inde oculis inter rupium hiatus, aliquid conspexit quod placuit propiùs cernere. Descendit igitur, et magnâ cum voluptate animadvertit esse.... sal. Hactenus quidem pro condimento adhibuerat aquam marinam, quæ tamen commoditas salis præstantiam non æquabat. Aquæ enim marinæ sapor habet multùm amaritudinis : temerè quòque ille putaverat carnem aquâ marinâ conditam sanam atque incorruptam servari posse, si quidem non minùs putrescit quàm aqua è fluviis aut fontibus hausta, ubi illa motu caret. Valdè igitur ei profuit genuinum sal hìc repertum : itaque ambas ille peras eo complevit, quod statim domum deportaret.
Lætus deinde Robinson eum petiit locum ubi lamam se excepturum sperabat. Recubuit sub arbore, horam exspectans quâ solebant transire, atque intereà carne assâ et tuberibus epulatus est : quibus quidem, addito sale, sapor nunc erat longè jucundior.
Sub finem prandii, ecce lamas accurrentes è longinquo prospicit. Confestim Robinson stans in insidiis, exspectat donec appropinquarent. Nonnulli jam præterierant, sed extra captum ; cùm ecce unus ex illis tam propè accessit, ut ejus collo laqueum injecerit. Qui cùm balare conaretur, Robinson, ne cæteros deterreret, laqueum ita contraxit, ut vox hæreret faucibus. Tum eum celeriùs in dumeta abreptum è conspectu cæterorum removit. Capta lama duorum pullorum mater erat. Quiquidem magno Robinsonis gaudio matris vestigia secuti, hominem minimè timere visi sunt : dum illos Robinson demulcet, isti manum ejus lambunt, quasi orarent ut matrem dimitteret.
Robinson igitur, voti compos, captivam quamvis reluctantem, totâ vi connisus, secum abstraxit, brevissimamque viam ingressus tandem feliciter domum revertitur.
Nunc ut hospites commodè exciperet, cœpit stabulum exstruere atrio suo contiguum ; securi nempè lapideâ teneras arbores excidit, quas ita denso ordine conseruit, ut parietem satis validum objicerent. Lama quam alligaverat arbori, fessa recubuerat ; pulli autem captivitatis suæ nescii jacebant, matris ubera sugentes.
Ô pergratum Robinsoni nostro spectaculum ! Iterùm atque iterùm constitit, carissimum pecus intuens, seque ipsum beatum prædicavit, quòd nunc animantes quosdam socios haberet. Jam sibi visus est vitam solitariam non ampliùs degere ; unde tantam voluptatem cepit, ut, viribus novis auctus, brevì stabulum inchoatum perficeret. Tum lamâ cum pullis ibi inclusâ, ostium densis fruticibus sepsit.
Quantam nunc lætitiam expertus est ! Etenim præter jucundissimam istorum animalium societatem multa alta maximaque commoda inde speravit. Neque hoc frustrà. Poterat aliquandò discere quâ arte ex eorum lanâ vestem sibi conficeret ; poterat eorum lacte vesci, atque butyrum cum caseo inde parare.
Una res ejus felicitati deerat. Optabat nimirùm ut intrà unum et eumdem parietem cum grege carissimo habitaret, quem semper haberet ante oculos, quoties domi commoraretur. Rem itaque diù multumque in animo versavit : tandem, cùm minimè laboris pigeret, statuit alteram domicilii partem diruere, novamque capaciorem exstruere, quâ atrium ipsum aliquantulùm amplificaretur. Ut autem, dum esset in novâ sepe serendâ occupatus, tutus ipse habitaret, prudenter statuit veterem non priùs evellere quàm nova fuisset confecta ; atque tanta fuit Robinsonis assiduitas, tanta diligentia, ut, opere intrà paucos dies perfecto, jucundissimâ trium sodalium societate gauderet.
Lama etiam cum pullis societati Robinsonis brevì assuevit. Domum enim redeunti obviàm subsultantes veniebant, odorantes an fortè aliquid deliciarum attulisset, manumque lambentes, quasi gratias acturi pro gramine aut surculis ab ipso acceptis.
Tùm, pullis paulatim à matris lacte desuefactis, cœpit ipse bis quotidiè illam mulgere : vasculorum vicem ei præstabant putamina cocossæ ; lactisque usus modò dulcis, modò coagulati, solitudinem ei longè jucundiorem fecit.
Cùm arbor cocossæ tot tantasque utilitates ei præberet, illam propagare magnoperè cupiit. Quomodò autem hoc efficeret ? Audiverat ille quidem arboribus ramulos inseri posse ; nunquam tamen hanc artem discendam curaverat. Tùm sæpiùs ingemuit : « Eheu ! quàm levis in pueritiâ fui, qui omnibus ad doctrinam adjumentis uti noluerim ! Si mihi meliùs consuluissem, nonne attendissem ad ea quæ tùm oculis, tùm auribus meis subjiciebantur ? Ô si mihi repuerascere liceret, quantâ ego curâ, ad omnia quæ hominum solertiâ et labore perficiuntur, animum adverterem ! »
Robinson igitur, ut optatum finem assequeretur, nullam aliam rationem vidit, quàm si è nucibus ejus nonnullas sereret. Hoc ergò facere constituit, quanquàm cibi adeò suavis et rari jacturam ægrè ferebat. Nec multo post, magnâ cum voluptate erumpentia quædam animadvertit semina, quæ, tepefacta vapore, mirum in modum adoleverunt.
Lama mater pullique brevì eamdem mansuetudinem induerant, quâ canes nostri esse solent. Hos itaque cœpit ad usus suos adjungere, iisque jumentorum loco commodè uti, quoties aliquid grave aut suprà vires hominis vehendum erat.
Jam pridem Robinson, cùm esset in otio, animadverterat quantæ sibi foret utilitati, si artem corbium texendarum intelligeret. In pueritiâ autem suâ adeò istam artem despexerat, ut nullum unquam corbium opificem attentiùs considerâsset ; quo factum est, ut hujus artis, quamvis per se facilis sit et obvia, æquè ac cæterarum artium esset omninò rudis.
Cùm autem in umbellâ texendâ satis felix fuisset, subindè in posterum huic quoque artificio otium impendit ; atque usu diuturno solertior factus, idoneam tandem corbem confecit. Cùmque duas ejusmodi texuisset, junctas funibus lamæ dorso imposuit.