Caput undecimum.
Summæ Robinsonis miseriæ. — Ab insectis infestatur. — Vestes ex pellibus sibi conficit. — Incidit in gravem morbum.
Attamen multum aberat ut Robinson omnia haberet quæ ad victum cultumque vitæ requiruntur. Omnes ejus vestes usu diuturno contritæ diffluebant, nec satis videbat quâ ratione novas sibi conficeret. Cui quidem non tam contra frigoris vim vestibus opus erat, quàm ut se ab insectis defenderet, quibus insula abundabat. Quorum morsibus Robinson excruciabatur, tumidis ferè semper manibus genisque. Quanti porrò dolores eum manebant, vestibus omninò laceratis ! atque hoc erat in proximo.
Ad hanc calamitatem accedebat quòd parentum societatisque humanæ desiderio animus ejus sæpè teneretur. Quam ob rem non semel ingemuit, cùm è littore oculis madidis et languentibus, oceani circumspectaret immensitatem, neque aliud præter aquam, præter cœlum conspiceret. Quoties animus ejus dubiâ spe pendebat, cùm è longinquo prospiceret nubeculam ex æquore quasi emergentem, quam sibi cogitatione navem malis velisque instructam fingebat ! Cùm verò errorem suum animadverterat, quanto luctu, quantâ animi ægritudine oppressus domum revertebatur !
Veritus autem ne navis aliqua insulam præterveheretur, aut etiam apud eam anchoras jaceret, cùm ipse in littore non adesset, in tumulo quodam eminente signum erigere statuit, quo appellentibus suam calamitatem indicaret. Stabat pro signo tignum, ex quo indusium, ut erat omninò attritum, suspenderat ; verba quoque palo inscribere vehementer optavit, quibus miseram suam conditionem apertiùs significaret. Quâ verò ratione ? Nulla alia erat in potestate, nisi ut litteras cultro lapideo insculperet : quânam autem linguâ ?
Si enim Gallicum vel Anglicum sermonem usurpâsset, fieri poterat ut navis Germanica, aut Hispana, aut Lusitana appelleret, in quibus nemo navigantium significationem verborum intellexisset. Fortè nonnullas voces Latinas recordatus est, quibus votum suum exprimeret.
Linguam enim Latinam cuncti Europæ populi tenent, et plerique eorum qui liberaliter instituti sunt, aliquam certè ejus partem intelligunt : proptereà Robinson speravit fore ut in quâlibet navi quæ eò deferretur, unus saltem reperiretur inscriptionem istam interpretaturus. His autem verbis constabat :
Ferte opem misero Robinsoni.
Sic illi nonnihil profuit verba aliquot Latina meminisse.
Jam inopiâ calceorum et tibialium Robinson maximè laboravit. Istis scilicet sensim omninò dilaceratis, muscæ nudos ejus pedes stimulis fodiebant, iisque pungebant doloribus, qui vix tolerari possent. Quoties sedit meditabundus ut excogitaret rationem aliquam corporis tegendi ! Sed frustrà : carebat enim instrumentis et arte ad finem assequendum necessariâ. Tandem pellibus lamarum quos mactaverat facillimè vestiri posse se existimavit. At istæ crudæ rigidæque erant, neque unquam ille curaverat quâ arte in præparandis pellibus crudis coriarii utantur. Atque si hanc tenuisset, nec acu, nec filis instructus erat, quorum ope è coriis vestimentum sibi consueret.
Cæterùm necessitas, omni arte et doctrinâ efficacior, Robinsonem admonuit quomodò inopiæ suæ mederetur. Pellibus igitur assumptis, cultro siliceo, sed non sine magno labore, calceos primum, tum tibialia quoque secuit : quæ cùm consuere non posset, incisis foraminibus fila trajecit, quibus ea circa tibias religaret.
Ex alio quodam corio curvo rigidoque larvam confecit, quam duobus perfodit foraminibus per quæ acies oculorum penetraret, tertiumque quo spiritum ore duceret.
Statuit à labore omninò non desistere, donec tandem tunicam braccasque è pellibus lamarum perfecisset ; et certè res erat maximè operosa : quid autem est quod sine labore homines assequi possint ? Nihil verò tam arduum, quod non expugnet pertinax labor. Robinsoni quoque res ex voto cessit : quod eum tantâ affecit lætitiâ, quanta verbis exprimi non possit.
Jam Robinsonis habitus vestitusque verè singularis fuit. À capite ad calcem pellibus villosis horridus ; gladii loco, securi lapideâ cinctus : gerebat humeris peram venatoriam, arcumque cum fasciculo sagittarum ; dextrâ hastam ipso longiorem, sinistrâ umbellam textam viminibus, atque foliis cocossæ obsitam ; pro pileo denique corbem præacutam, pellibus setosis pariter tectam. Cogitate, quæso, qualis adspectus hominis fuerit. Risum ipse non tenuit, cùm suum lympharum in speculo vidit simulacrum.
Hâc rerum in conditione Robinson versabatur, cùm casu quodam impeditus est, quem jamdiù metuerat : in morbum incidit.
Ac primò, stomachi capitisque doloribus affectum, et omnibus membris fatigatum se sensit, demùmque, summo animi angore et deliquio oppressus, in terram collabitur. Vocis expers atque sensûs, oculos in cœlum defigit : « Alme Deus ! miserere meî ! » Hæc sola subinde magno cum gemitu protulit.
Neque tamen diù propter anxietatem quiescere potuit. Cùm quidquid virium supererat collegisset, ea quæ ad curam suî maximè necessaria essent, propè stratum ponit, ut, si propter vim morbi surgere non posset, haberet tamen quo paululùm sublevaretur ; sed vix valuit nonnullas cocossæ conchas aquæ plenas asportare, quas juxtà stratum collocavit. Tùm aliquot tubera frixa et quatuor mala citrea, quæ reliqua habebat, addidit. Quo facto, exhaustis viribus, in lecto miserabiliter recubuit ; ac brevi febri correptus est. Quanquàm pellibus lamarum se totum texerat, à frigore tamen se defendere non potuit. Quo frigore duas ferè horas cohorruit : tùm æstus tam vehemens insequitur, ut viscera penitùs urerentur ; pectus crebro concutitur pulsu, sicut solet celerrimo cursu anhelantibus. Tanta autem ejus imbecillitas fuit, ut vix concham aquâ repletam labris admovere valeret, ad hauriendum paululùm humoris. Jamque nox oborta erat. Quâquidem nocte tristiorem nunquam ille degerat.
Vicissim aut frigore contremuit, aut arsit calore, acerbissimo continuoque capitis dolore cruciatus ; neque somno recreatus est. Quibus malis adeò fractus fuit, ut proximo mane vix posset reptare ad ligna alendo igni necessaria.
Ad vesperam morbus ingravescit. Iterum igni corpus ægrum admovere conantem vires deficiunt. Itaque nunc spes omnis salutis abjicienda fuit : jamque erat in exspectatione mortis.
Nox ista superiori similis fuit. Ignis interim exstinctus est ; aqua in conchis cœpit putrescere ; Robinson autem adeò viribus desertus est, ut vix se in lecto commovere valeret. Mortem quoque appropinquantem sentire sibi visus, tantam inde lætitiam cepit, ut, eâ ipsâ confirmatus, piis precibus se ad maximum iter ineundum ritè pararet.
Deum peccatorum veniam supplex rogavit ; quo facto, gratias ei egit pro beneficiis in se, per totam vitam indignum, collatis, in primis autem pro calamitatibus quibus ipsum castigaverat ; postremò parentibus suis miseris solatium atque felicitatem precatur. Tum animum immortalem æterno patri commendavit ; cùmque se composuisset, exspectavit mortem.
Quæquidem gradum corripere visa est ; angoribus enim ingravescentibus pectus anhelare atque suffocari cœpit. Optatum tempus tandem videtur advenisse. Vehementissimo angore compressus jam non spirat ; capiteque reclinato, sensum omnem amittit.