WeRead Powered by ReaderPub
Robinson Crusoëus cover

Robinson Crusoëus

Chapter 16: Caput duodecimum.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

A young man eager for travel leaves his family, embarks on sea voyages, and becomes shipwrecked and stranded alone on a remote island. He survives by foraging and cultivating food, fashioning tools and clothing, building shelter and boats, and making weapons and traps. Solitude, storms, illness, and occasional earthquakes test his endurance, while discoveries of bones and signs of other people provoke fear and investigation. He rescues and instructs a companion, teaches language and skills, and together they defend the island, exploit wrecked ships, and establish more permanent habitation. Ultimately rescue and return lead him back to a sober, industrious life.

Caput duodecimum.

Convalescit ex morbo. — Maximi luctus. — Parva gaudia. — Psittacus.

Attamen spiritus liberiùs meare cœperat ; Robinson paulatim allevans oculos circumspexit, satis incertus animusne suus è corpore migrâsset, necne. Jamjam verò minimè dubium fuit quin viveret : tunc gravissimè indoluit ; mortem enim in isto rerum articulo vitâ potiorem habuisset. Magnâ quoque infirmitate oppressum se sensit, doloris tamen expertem. Cùm enim anteà æstu ardenti flagrâsset, nunc sudor plurimus salubrisque per omnes artus manabat. Atque ne intercluderetur, pellibus additis se texit, et sic post dimidiam circiter horam, magnoperè allevari sibi visus est. Jam verò siti exarsit vehementissimâ, cui explendæ cùm idonea non esset aqua putredine corrupta, opportunè malorum citreorum meminit. Adeò verò infirmus erat, ut unum labris ægrè admoveret. Cujus tamen succo egregiè refectus, sudore continuò effluente, dulci somno sopitus et nonnisi sole oriente experrectus est.

Tunc verò vis morbi omninò laxata erat, neque, præter infirmitatem virium, aliquid mali superfuit. Cibum quoque appetere cœpit, bulbumque solani frixum comedit, instillato mali succo citrei, quo saporem ejus jucundiorem efficeret et palato refrigerando aptiorem.

Lamarum suorum, quandiù jacuerat ægrotans, curam penitùs deposuerat. Nunc autem valdè commotus est, cùm eos ad pedes suos videret jacentes, nonnullosque oculis in se defixis, quasi ipsum interrogarent nùm meliùs valeret. Est autem illud animalium genus à naturâ ita comparatum, ut, camelorum instar, plurimos dies sine potu degant. Alioquin malè cum iis actum fuisset. Per dies enim duos continuos aquam non biberant, necdùm etiam Robinson propter corporis imbecillitatem surgere, aquamque iis ministrare potuit.

Cùm lama mater ad eum satis appropinquâsset ut hanc posset attingere, tùm levato corpore in cubitum, dextrâ eam mulsit, ex cujus tepidi lactis haustu plurimum accepit levaminis. Quo facto rursus somnum cepit usque ad solis occasum. Nunc autem cibi major fuit appetitus. Itaque nonnulla solanorum tubera succo mali citrei adspersa comedit, ac denuò somnus eum complexus est.

Atque hæc alta quies, obsecundante firmâ corporis habitudine quam à naturâ Robinson sortitus erat, tantoperè ad vires ejus reficiendas valuit, ut proximo mane surgere, et tentabundus progredi auderet.

È speluncâ in vestibulum titubans prorepit. Ibi solis orientis radii, inter frondes vicinarum arborum nitentes, vitali eum calore recreant. Sibi quasi recèns natus videtur ; Deo, vitæ fonti æterno, gratias agit quòd sibi denuò intueri liceat sidus illud pulcherrimum mirandaque summi rerum conditoris opera. Nunc adspicit cœrulei cœli immensitatem, nunc recentem et amœnam arborum fruticumque rore madentium viriditatem, nunc lamas fideles, qui circumstantes, domino blandiri, et lætitiam videntur significare.

Mox autem favente aere puro, et aquâ frigidâ lacte temperatâ, necnon placidâ mentis serenitate, penitùs convaluit. Brevì quoque viribus recuperatis, ad opera instituta se retulit.

Hoc unum tunc ei molestum fuit, quòd ignis exstinctus esset. Verumtamen magnâ cum animi moderatione hunc casum tulit, nec spem omninò amisit ; siquidem nunc expertus erat nihil esse cur adversùs hiemis inclementiam sibi præcaveret : atque etsi ab ineunte ætate carne vesci consueverat, speravit tamen fore ut eâ carere, solisque fructibus et lacte lamarum vitam sustentare posset.

Quid nunc suscipiat, confectis omnibus quæ manibus, sine ullius instrumenti auxilio, confici possent ? Nihil ergò sibi superesse putavit, nisi ut in otio et somno vitam consumeret. Quâquidem conditione miseriorem sibi fingere nullam potuit. Jam enim tantoperè labori assuetus erat, ut vitam intolerabilem existimaret, quoties utili operæ vacare non liceret. Diù itaque multumque secum reputavit quemnam laborem nunc capesceret, ut fugeret otium. Tandem invenit in quo operam suam collocaret.

Diu noctuque animo versaverat consilium naviculæ conficiendæ, cujus ope tentaret nùm posset in societatem hominum redire, atque se ab eâ solitudine eximere quam graviorem erat expertus, ex quo ignis usum amiserat. Nec temerè continentem Americæ haud procul abesse augurabatur : statuit autem, si modò scaphulam sibi parare posset, spretis omnibus periculis, continentem petere.

Cùm totum se huic consilio tradidisset, procurrit aliquando ad eligendam arborem cujus truncus in formam cymbæ cavaretur. Hâc mente loca nonnulla perlustrans quæ nondum inviserat, varia ignotarum plantarum genera detexit, in quibus constituit experimenta facere, ut intelligeret an iis quoque vesci posset. Inter alia frutices nonnullos invenit frumenti Indici, quod apud nos triticum Turcicum appellari solet.

Miratus ille spicarum magnitudinem in quibus suprà ducenta grana denso ordine structa erant, non dubitavit panem ex iis confici posse. Quomodò autem grana moliturus erat ? quomodò farinam furfure purgaturus ? quomodò tandem panem inde cocturus, cùm ignem desideraret. Nihilominus tamen aliquot spicas inde secum abstulit, quarum grana sereret : « Quidni, ait ille secum, fieri possit ut ex iis aliquam olim utilitatem percipiam ? »

Posteà verò reperit quoque arborem frugiferam in quam anteà non inciderat. Capsulas crassas pendentes vidit, quarum unam cùm confregisset, sexaginta circiter fabas invenit. Quamvis saporem jucundum in iis non deprehenderet, attamen unam ex iis quæ sibi maturior visa est, peræ suæ commisit. Erant fabæ cacaoticæ, è quibus potus cacaoticus paratur.

Tandem arborem ingentem sibi prorsùs ignotam invenit, cujus fructus nuces cocossæ magnitudine æquabant. Qui cùm putamina nulla haberent, saporem verò jucundissimum, toti comedi poterant. Arbor ipsa multum dissimilis erat cocossæ. Non enim trunco tantùm constabat qui erigitur, quemadmodum cocossa, nec in coronam magnorum foliorum supernè desinit ; sed erant ejus rami foliaque quasi nostrarum arborum pomiferarum. Posteà comperit arborem eam esse quam paniferam appellamus, proptereà quod fructus ejus vel crudi, vel comminuti atque depsendo subacti, barbaris hominibus vicem panis præstant.

Cùm animadvertisset illius arboris truncum ab uno latere jam leniter esse excavatum, existimavit esse cymbæ conficiendæ idoneum, dummodo excidi ac penitùs excavari posset. Si verò arborem tam utilem exciderit, incertus ipse an sibi unquàm cymbam contingeret inde fabricare. Hæc cogitans, exterritus est, hæsitque diù inops consilii. Attamen loco arboris notato, dubius animi domum revertitur.

Inter redeundum, quod jam diù optaverat, nidum psittaci invenit. Tum circumspiciens quâ parte facillimè locum invadat, accedit pede suspenso. Vigilabat rostro extra nidum prominente mater pullis incubans ; et ad aspectum inusitatæ formæ aliquid mali suspicata, aciem oculorum arrigebat ad periculum. Robinson scandit per densissimas frondes, manibus retinens virgulta. Sed quò propiùs accedentem prodit strepitus foliorum, eò magis crescebat sollicitudo matris. Ac demum homo adest, manumque nido injicit. Avolat mater ; avolant adulti jam validiores : unus cæteris tardior hæret in manibus. Robinson domum properat, hilarior quàm si thesaurum nactus esset.

Tum redux quàm solertissimè potest caveam concinnat, in quâ hospitem novum collocet. Quâquidem juxta stratum suum positâ, tàm lætus recubuit quàm qui novum sibi amicum comparavit.