Caput decimum quartum.
Robinson insulam peragrat. — Vestigia hominum reperit. — Summus terror. — Prospicit crania, ossa, manus, pedes. — Quod territo et fugienti accidit.
Robinson assiduam per tres annos navi conficiendæ operam dederat, trunco vix dimidiâ quidem parte exciso. Incertum quoque videbatur an illud, etsi eâdem assiduitate operi instaret, trium aut quatuor annorum spatio perfecturus esset. Nec tamen in suo studio atque opere cessavit : quid enim aliud susciperet ? neque verò illi placuit, nec licuit esse otioso.
Quâdam die in mentem ei venit se, quàmvis jam diù in insulâ istâ habitaret, non nisi minimam partem adhuc explorâsse. Objecit sibi, ut animi vitium, timorem istum quo impeditus insulam totam nondum peragrârat. « Forsan, si minùs ego timidus fuissem, multa invenissem, quæ nunc mihi maximæ essent utilitati. »
Quæquidem cogitatio animum Robinsonis impulit ut illicò statueret proximo mane in viam se conferre ; eoque ipso die omnia ad iter faciendum paravit.
Postridiè, orto sole, uno è lamis quatuor dierum victu onerato, armis ipse indutus, postquam se Dei tutelæ commendavisset, fidenti animo viam ingressus est. Constituit, quantùm fieri posset, littus sequi, nec sylvestribus locis se committere, ne in feras incideret.
Ac primo die nihil ei in itinere accidit memorandum. Sex milliaria circiter eo die confecit ; et quo longiùs progrediebatur, eò certiùs comperit se in sterilissimâ insulæ parte sedem posuisse. Multis nimirùm in locis arbores invenit vario fructuum genere abundantes, unde victum non salubrem minùs quàm jucundum petere potuisset. Horum posteà usus nominaque didicit.
Primam noctem Robinson in arbore egit, ut tutus à feris esset ; et posterâ die iter persecutus est. Nec multum viæ confecerat, cùm extremam insulæ partem versùs meridiem attigit. Solum nonnullis in locis erat arenosum. Dum autem tendit ad tractum terræ in mare procurrentem, ecce pedem fert retrò ; tum pallescere, contremiscere, oculos circumferre, et subito hærere quasi fulmine repentino ictus. Videt nimirum quod hic visurum se nunquàm speraverat, vestigia hominum arenæ impressa...!
Tum ille territus undique circumspicit : audito vel levissimo foliorum strepitu stupet, sensusque adeo perturbantur, ut stet inops consilii ; tandem collectis viribus, fugam corripit, quasi instarent à tergo, nec præ terrore respicere ausus est. At ecce repentè substitit. Metus in horrorem vertitur. Videt nimirùm fossam rotundam, atque in medio ignis exstincti focum. Quem circà, horresco referens, crania, manus, pedes, aliaque corporis ossa adspicit, exsecrandas reliquias convivii à quo natura abhorret. Scilicet tunc temporis in insulis Caraibicis feri homines degebant, cannibales vocati aut anthropophagi : quibus solemnis erat consuetudo captivis mactatis assatisque immanes epulas celebrare, in quibus lætitiâ atrociùs debacchabantur, saltantes, canentes, aut potiùs, satiatâ feritate, ululantes.
Robinson oculos ab horribili spectaculo avertit. Nauseâ etiam correptus, animi deliquio laboraturus fuisset, nisi stomachum vomitu levâsset. Ubi primùm paululùm refectus est, fugit tantâ velocitate, ut vix fugientem fidelis lama sequi potuerit. Tantoperè verò mentem Robinsonis timor alienaverat, ut lamæ sui planè oblitus, audito sequentis socii gressu, instantem à tergo sibi cannibalem fingeret, omnibusque viribus effugere conaretur.
Ac ne cursum morarentur, hastam, arcum, sagittas, securim abjicit : quam sibi videt expeditiorem, viam potiorem habet ; iteratisque per totam horam ambagibus sic efficit, ut circumeundo ad locum eumdem, unde aufugerat, redierit. Tunc novus horror animum ejus attonitum occupat. Quo in loco versetur non agnoscit, nec animadvertit eumdem esse, quem anteà viderat ; sed putat invenisse se novum immanitatis eorum quos fugit monumentum. Itaque violentissimo impetu se proripit, neque priùs currere desiit quam fessum cursu corpus vires desererent. Tunc omninò exhaustus sensuque orbatus procidit. Hùc quoque lama advenit, nec fessus minùs juxtà dominum procumbit. Fortè is ipse erat locus ubi anteà Robinson arma abjecerat. Oculis itaque non multo post apertis, hæc prima in gramine conspexit. Quodquidem somnium ipsi omninò visum est, nec intelligebat quomodo et arma sic jacerent, et ipse in eum locum venisset : tantopere formido animum ejus perturbaverat !
Ac brevì surrexit, ut locum istum quàm celerrimè linqueret. Sed tunc paululùm ad se reversus, nec tam imprudens ut arma oblivisceretur, statuit ea jam non exuere quibus solis vitam poterat defendere. Tantopere autem erat debilitatus, ut, licet instante metu, jam non eâdem, quâ anteà, pernicitate fugeret. Per totum reliquum diem cibi appetitum planè amisit, semelque tantummodò substitit, ut sitim fontis aquâ restingueret.
Frustra speravit se eodem die ad sedem suam perventurum. Obscurâ jam luce, dimidiæ circiter horæ spatio aberat à domicilio, eo scilicet in loco quem rusculum suum vocaverat. Quippe spatium erat clausum, et satis amplum, in quo partem gregis coercebat, quia nempe pinguiora ibi quam prope habitaculum suum crescebant gramina. Ibi nonnullas noctes superiori æstate degerat, ne ab insectis, quæ eum domi fodiebant, infestaretur. Sed viribus planè exhaustis longiùs progredi non poterat. Etsi periculosissimum ei videbatur pernoctare in loco nullis præsidiis munito, attamen necessitas illud postulabat. Vix autem humi se prostraverat, cùm neque omnino sopitus, neque omnino vigil, in ambiguâ somni exspectatione, ecce subito terrore perhorruit.
Vocem audivit veluti cœlo demissam, hæc verba articulatè proferentem : « Ave, Robinson. »
Robinson perterritus exsilit, toto corpore contremiscens, et planè inops consilii. Ac iisdem iterum auditis, oculos in eum locum timidè convertit, unde vox profecta erat. Tum vidit, quod sanè ignavo cuique in promptu esset, si rem, priusquam animus perturbaretur, paulò attentiùs consideraret ; vidit se vano metu territum fuisse : quippe vox illa profecta erat, non de cœlo, sed de ramo in quo carissimus sibi insidebat psittacus. Tum verò metus in lætitiam vertitur quod causam rei invenisset. Manum porrigit psittaco. Ille devolat ; dumque mutuis alter alterum blanditiis excipit, psittacus pergit proferre dictatam salutationem.
Hic autem totam ferè noctem insomnem traduxit, tum cibi, tum quietis immemor, fremitum quemque auribus captans. Feri homines semper occurrebant oculis ; frustrà verò animum à fœdâ cogitatione abducere tentavit. Tum ut se tutiorem in futurum præstaret, cœpit plurima animo consilia agitare, eaque stultissima : ex quibus unum, quod incredibile videbitur, hoc erat, ut die oborto omnia adæquaret solo quæ tantâ diligentiâ, tanto labore exstruxerat, ne vel minimum quidem humanæ industriæ vestigium deprehendi posset.