Caput decimum quintum.
Epulæ atroces. — Prælium. — Fortitudo Robinsonis. — Vendredi servatus.
Vix alma diei lux umbras noctis dispulerat, cùm Robinson res vidit in alio lumine collocatas. Quod heri prudentia, quod necessitas suadebat, tunc stultum atque inutile judicavit. Consilia demum minùs considerata quæ timor ipsi suggesserat, nunc reprobat, et ad meliora rationique magis consentanea animum convertit. Nunc enim, nocte interpositâ, intelligit timorem hesternum fuisse nimium. « Dudum, ait ille secum, hic ego commoratus sum, nec ullus unquam homo ferus in vicinitatem habitaculi mei venit : ex quo satis patet suum eos in hâc insulâ domicilium non habere. Verisimile est, aliam eos incolere regionem, unde nonnulli hùc veniunt, ut victorias atrocibus epulis concelebrent, eosque ad eam insulæ partem quæ vergit ad meridiem, appellere, atque inde discedere, cæteris insulae partibus neglectis. Singulari igitur ac divino munere, ego in hanc steriliorem insulæ partem compulsus fui, hoc ipso tutior. » Tum animo et viribus confirmatus, domum se contulit, ut nova, quæ inierat, consilia persequeretur.
Placuit inter cætera plantare non procul ab arboreo quo habitaculum munierat septo nemus ita densum, ut sedes à longinquo conspici non posset. Hâc mente duo circiter millia ejus generis salicum plantavit quas jam facilè radices agere atque brevì crescere animadverterat. Sed maximè cavendum judicavit ne eas ordine aliquo disponeret, ut silvula naturâ potiùs quàm arte consita videretur. Tum statuit viam subterraneam per cuniculum agere, ab imâ speluncâ ad alterum montis latus, ut, urgente necessitate, haberet effugium, Quodquidem opus fuit magni et diuturni laboris, adeo ut à cymbæ fabricatione ad tempus omninò desisteret.
Sic ille quidem satis tutus sibi videbatur ab impetu repentino. Quid verò ? si hostis instet, obsidioneque cinctum teneat ? Neque hoc vanum prorsus erat aut futile ; quippe quod aliquandò fieri posset. Itaque necesse esse judicavit ut se adversus hunc casum muniret, ne fame aut periret, aut ad deditionem compelleretur. Quamobrem statuit unam certè lamam quæ lacte abundaret in atrio domicilii servare, atque ad hanc alendam fœni acervum sepositum habere, ex quo nihil, nisi necessitate coactus, detraheret. Decretum est quoque casei, pomorum et ostrearum copiam parare, quam de die in diem renovaret.
Quibus ita dispositis, Robinson aliquot annos vitam vixit adeo tranquillam, ut nihil memoratu dignum ei acciderit. Igitur ad rem illam propero, quæ ad commutandam ejus conditionem plus valuit quàm quidquid huc usque ei contigerat.
Cùm Robinson mane quodam sereno in cymbâ fabricandâ esset occupatus, magnum è longinquo fumum adscendentem subitò conspexit. Primo quidem adspectu obstupuit, mox autem ad montem speluncæ imminentem quàm celerrimè cucurrit, causam rei inde speculaturus. Ubi primum montem conscendit, majori etiam cum terrore conspexit quinque scaphulas in littore religatas, triginta autem barbaros ingentem apud focum, truci gestu, atque incondito clamore chorum agentes. Saltabant unico tantùm pede ; nam alterum erectum et in aere libratum habebant.
Etsi ad spectaculum hujusmodi videndum Robinson non imparatus erat, parum tamen abfuit quin rursùs terrore exanimaretur. Verumtamen fortitudinem et fiduciam celeriter in animum revocavit : tum è colle properè descendit, omnia dispositurus quibus se tueretur ; cunctisque armis instructus, et auxilium precatus à Deo, constituit vitam suam, quoad posset, defendere. Tunc iterum ad summum collem conscendit, hostes exploraturus.
Mox verò cohorruit atque indignatus est, cùm satis distinctè vidit duos homines è scaphis trahi ad ignem. Ac primò suspicatus est eos neci addictos, brevique comperit se non errâsse. Aliquot enim ex barbaris alterum captivum prosternunt, prostratumque duo alii adorti corpus laniant, ad epulas atroces instruendas. Interim stabat alter captivus, donec ipse quoque mactaretur. Dum verò intentos quisque oculos in cruciatum et lacerationem tenet, ille, tempore arrepto, fugit atque citatissimo cursu in eam regionis partem contendit quam Robinson incolebat.
Tunc noster erectus suspensusque tum spe et lætitiâ, tum timore atque horrore vicissim perstringitur. Hinc exsultat, cùm videt captivum aliquo spatio persequentes superantem ; inde toto corpore contremiscit, cùm animadvertit cunctos ad habitaculum suum, anteà ignotum, cursum dirigere. Erat autem sinus mediocris profugo trajiciendus, ne in manus hostium caderet. In quem statim prosiliit, eâdemque quam huc usque adhibuerat celeritate tranavit ad littus oppositum. Dum ii qui propiùs urgebant in aquam se quoque projiciunt, cæteri ad convivium horribile revertuntur. Quanto autem gaudio Robinson animadvertit, hos illi natando pares non esse ! Miser enim jam ex aquâ emerserat, cùm cæteri nondùm emensi erant dimidiam sinûs partem.
Tunc Robinson insolitâ fortitudine atque audaciâ animatum se sensit ; hastâ correptâ è monte decurrit. Et continuò egressus silvâ, terribili voce exclamat : « Siste gradum ! » At ille, adspectu Robinsonis pellibus horridi, obstupuit ; ratus esse aliquem supra humanam conditionem, incertusque utrum se ad pedes ejus projiceret, an verò fugam persequeretur. Robinson ei manu significat adesse se defensorem, et subitò conversus it obviam hostibus. Priorem, cùm jam propius esset, hastâ percussum vi magnâ dejicit. Alter, qui centum circiter passus aberat, attonitus stupet ; tum arcum sagittâ instruit, quam in Robinsonem jam proximè accedentem intorquet. Illa pectus ejus ferit ; sed adeò leviter pellem, quâ indutus erat, strinxit, ut corpus ferro esset intactum. Tum Robinson priori victoriâ ferox, vehementi impetu elatus, barbarum prostravit. Deinde hominem respicit, cujus vitam servaverat : hic autem timorem inter et spem dubius eodem in loco hærebat, incertus utrum hæc omnia suæ salutis causâ agerentur, an sibi ignotâ victoris manu foret quoque pereundum. Ille autem barbarum ad se vocat, significatque ut propiùs accedat. Hic paruit, mox autem præ metu constitit ; et nunc pedem profert, nunc retrahit ; demùmque lentè progreditur, non sine magnâ significatione terroris, supplicisque habitu.
Cùm Robinson amicitiam suam omni modo demonstrâsset, tandem ille formam ignotam adire ausus est ; sed decimo quoque passu supplex in genua procidit, quasi gratias ageret simul et honorem præstaret.
Tum Robinson sublatâ larvâ vultum humanum et benignum ostendit. Quo viso, barbarus confidentiùs servatorem suum adit, totoque corpore se projiciens terram osculatur. Noster autem, qui amicum habere mallet quàm servum, blandè hominem manu allevans, ei quâcumque potuit ratione persuadere studet se velle cum ipso amicitiam jungere. Multa verò facienda supererant.
Barbarus qui prior fuerat prostratus, vulnus lethale non acceperat : itaque cùm animum sensim recepisset, herbis evulsis ad sedandum sanguinem vulnus obturare cœpit. Robinson barbaro suo hoc demonstrat. Tum Indus nunc securim lapideam Robinsoni ostendit, nunc se ipsum, significans se illius ope vitam hosti erepturum. Robinson autem, qui ab humano sanguine effundendo abhorrebat, tunc necesse ratus ut hostis de medio tolleretur, securim porrigit, avertens oculos. Indus in hostem vulneratum irruit, illum uno ictu obtruncat : tum ovans revertitur ; et securim, cæsique hominis cruentum caput, victoriæ pignora, ad pedes Robinsonis deponit.
Tum Robinson ei signis quibusdam dedit intelligendum, ut, collectis cæsorum arcubus et sagittis, se prosequeretur ; barbarus autem innuit Robinsoni, priùs quam recederent, corpora defunctorum esse humi condenda, ne socii ulla aliquando eorum vestigia reperirent.
Cùm Robinson indicâsset se hoc probare, Indus solis manibus magnâ cum celeritate brevì utrumque cadaver arenâ obruit. Tum ambo ad habitaculum Robinsonis se conferunt.