Lectori.
Sæpè animadversum est adolescentulis primum Latinarum litterarum limen ingressis nonnihil, fastidii rerum gravitate afferri. Itaque existimavi, non parùm ætati teneræ esse profuturum, si quis susciperet aliquod ejusmodi opusculum, quod et doceret simul et oblectaret. Atque is mihi visus est, qui finem hunc assequeretur, scriptus apud Anglos de Robinsonis casibus liber, de quo Russœus noster : Hunc primum leget Æmilius.
Cùm autem Robinsonis Anglici fabularis historia multâ digressione luxuriet, atque in omnibus, quæ ad pueros pertinent, satietati fastidioque sit occurrendum, placuit potissimùm seligere optima ex simili de eodem Robinsone fabulâ, quam Germanicè scripsit Henricus Campe. Hunc igitur auctorem eò lubentiùs secutus fui, quòd ejus narratio aspersa sit sententiis quibus juvenum animi ad pietatem, constantiam et sobrietatem informentur.
Habes itaque, Lector benevole, libellum nulla sanè aliâ laude commendandum, nisi meo de juventute benè merendi studio. Quo impulsus, in id præcipuè incubui, ut, aptato materiæ stylo, grammaticas, quantùm fieri poterat, regulas inculcarem ; non splendidâ gravique (res enim non ferebat), sed simplici et ad captum legentium accommodatâ oratione. Quatenùs scopum attigerim, judicabunt, qui exiguum hoc opus legere non dedignabuntur ; sed oro meminerint me tironum gratiâ scripsisse.
Index capitum
- I. Robinsonis ortus, indoles, educatio. — Cupido peregrinandi. — Discessus à parentibus. — Profectio in Angliam. — Infausta initia. — Tempestas. — Navis obruta fluctibus. — Robinson, aliâ exceptus, advenit Londinum, unde solvit ad Guineam.
- II. Robinson pergit iter. — Mala omina. — Navis incensa. — Alia fluctibus jactata. — Advehitur ad insulas Canarias. — Descriptio loci illius amœnissimi. — Inde profectus ad Americam naufragium facit.
- III. Sera Robinsonis pœnitentia. — Desperatio. — Vitam miserè sustentat. — Habitat in speluncâ.
- IV. Robinson reperit poma eximiæ magnitudinis. — Sibi conficit varia instrumenta. — Funiculos. — Stratum. — Umbellam. — Peram. — Calendarium.
- V. Robinson insulam perlustrat. — Magnus terror. — In gaudium vertitur. — Descriptio lamæ. — Unum occidit. — Sed igne caret. — Carnem more Tartarorum coquit.
- VI. Turbo ingens. — Tempestas, undè magnum Robinsoni beneficium. — Tædium solitudinis. — Aranea.
- VII. Præda ingens. — Deest res maximè necessaria. — Vota irrita. — Ambulatio. — Natatio. — Res variæ.
- VIII. Lama mansuefacta. — Pulli. — Res variæ.
- IX. Terræ motus. — Mons ignivomus. — Lamæ vi aquarum abrepti. — Spelunca Robinsonis diruta.
- X. Robinson habitaculum reficit. — Parat sibi alimenta in hiemem. — Imbribus continuis impeditus domi, fingit vasa. — Nectit rete. — Arcum et sagittas conficit.
- XI. Summæ Robinsonis miseriæ. — Ab insectis infestatur. — Vestes ex pellibus sibi conficit. — Incidit in gravem morbum.
- XII. Convalescit ex morbo. — Maximi luctus. — Parva gaudia. — Psittacus.
- XIII. Multus labor in excavandâ scaphâ. — Robinsonis constantia. — Quomodò diem inter varias occupationes distribuit. — In bellicis artibus se exercet.
- XIV. Robinson insulam peragrat. — Vestigia hominum reperit. — Summus terror. — Prospicit crania, ossa, manus, pedes. — Quod territo et fugienti accidit.
- XV. Epulæ atroces. — Prælium. — Fortitudo Robinsonis. — Vendredi servatus.
- XVI. Robinson paratus ad obsidionem ferendam. — Vendredi describitur. — Quare sic appellatus.
- XVII. Origo regiæ potestatis. — Robinson abundat opibus. — Habet subditos. — Vendredi novo vivendi genere delectatur.
- XVIII. Suspicio in lætitiam et admirationem versa. — Casus qui risum legenti movebit. — Rebus secundis adversæ levantur.
- XIX. Robinson habitaculum fossâ et palis munit. — Docet socium Germanicè loqui. — Ambo scapham fabricare statuunt.
- XX. Pluviarum tempus. — Socii nectunt stragulas, retia. — Cymba conficitur.
- XXI. Robinson et Vendredi, insulâ relictâ, mari se committunt. — Summa pericula in quibus versantur.
- XXII. Ambo è periculo se expediunt. — Reversi in insulam, hortum colunt. — Piscantur ; natant ; venantur. — Novum iter suscipiunt.
- XXIII. Res multæ et magnæ. — Tempestas. — Fragor tonitruum. — Sonitus ænei tormenti. — Magna navis derelicta. — Vendredi ad illam adnatat. — Ignota animalia. — Canis. — Capra. — Ratis.
- XXIV. Multæ opes repertæ. — Cibi. — Supellex. — Instrumenta. — Vestes. — Sclopeta. — Robinson repentè dives.
- XXV. Vendredi servat Robinsonem. — Opes à littore domum advectæ auxilio canis et lamarum. — Munimenta arci addita. — Robinson, faber factus et agricola, vivit beatè.
- XXVI. Adsunt ! adsunt ! — Arma inter socios dividuntur. — Paratur bellum. — Duo viri adversùs quinquaginta. — Victoris clementia.
- XXVII. Vendredi patrem suum invenit. — Hispanus narrat suos casus.
- XXVIII. Concio advocata. — Legati missi. — Leges institutæ. — Spelunca. — Monstrum.
- XXIX. Navis anglica appulsa ad insulam. — Quo casu. — Magna Robinsonis in præfectum merita. — Spes liberationis.
- XXX. Fundata colonia. — Robinson relinquit insulam. — Quod accidit in patriam redeunti. — Quomodo vitam deinde honestam et beatam degit.