Caput decimum sextum.
Robinson paratus ad obsidionem ferendam. — Vendredi describitur. — Quare sic appellatus.
Incerta adhuc ancepsque erat fortuna Robinsonis. Nonne verisimile erat barbaros, epulis inhumanis satiatos, vestigia sociorum secuturos esse, ut eos, et captivum qui evaserat, quærerent. Tunc verò dubium non erat quin illi, detecto semel Robinsonis habitaculo, expugnatoque, eum simul et novum comitem occiderent. Quæ cogitatio Robinsonis animum agitabat, dum è summo colle post arborem latens fœdam epulationem chorosque barbarorum intuetur. Tunc deliberat, quid sibi in hoc rerum articulo faciendum sit, utrum fugiat, an in arce suâ inclusum se teneat. Cùm verò mentem suam ad potentissimum illud numen innocentiæ præsidium erexisset, sese adeò confirmatum animo sensit, ut posterius facere constituerit. Itaque inter dumeta usque ad domicilium prorepit, socio significans ut idem agat ; sicque ambo ad speluncam perveniunt.
Tunc barbarus, domicilium liberatoris commodè dispositum intuens, obstupuit ; quippe qui nihil unquam vidisset sic ordinatum.
Robinson barbaro significat, quid sit ab hostium multitudine metuendum ; se autem paratum esse ad vitam strenuè defendendam. Quo quidem ille intellecto truci vultu securim vibrat, gestuque terribili versùs eum locum se convertit, ubi hostes erant, quasi illos provocaret, patronoque declararet se ad acerrimam defensionem paratissimum. Robinson, hâc ejus fortitudine probatâ, hastam, arcum et sagittas ei tradit, eumque ad foramen munimenti arborei velut in excubiis collocat, unde prospiceret, quid in spatio inter parietem et nemus à se consitum interjecto ageretur. Sic cum forti socio usque ad vesperam armatus stetit. Cùm verò post aliquot horas nihil usquàm hostile cernerent, existimaverunt barbaros, postquam frustra investigaverant, in scaphis domum reversos esse. Igitur armis depositis, Robinson cœnam instruit.
Cùm autem hæc dies in vitâ Robinsonis maximè memoranda, dies esset Veneris, gallicè Vendredi, memoriam ejus consecrare voluit ; itaque barbarum, quem servaverat, eo nomine appellavit.
Nondum huc usque Robinsoni vacaverat eum attentiùs considerare. Juvenis erat egregiæ formæ, viginti circiter annorum ; colore fusco, cute nitidâ ; crinibus nigris, non autem laneis, sicut Æthiopum, sed rectis ; naso brevi, nec eo depresso ; labiis parvis ; dentibus ita albis, ut ebur æquarent. Aures ejus variis conchis et pennis ornatæ erant, quibus ille non mediocriter superbire videbatur : nudus cæterùm à capite ad pedes.
Itaque Robinson amiculo consutis è pellibus confecto socium induit. Tùm ei significavit, ut lateri assideret ad cœnandum.
Vendredi magnâ cum reverentiæ atque grati animi significatione ad Robinsonem accessit ; tum in genua se prostravit, capite in terram demisso.
Robinson, autem socio atque amico diù exoptato mirificè lætatus, blanditiis potiùs illum sibi devincire cupiebat ; nimirum existimabat duplicem non esse generis humani originem, nec fictos meliore luto hos qui vocantur albi, cùm eodem patre atque nigri homines nati sint. Attamen, cùm putaret prudentius esse hospitem nondum satis sibi cognitum intra obsequii et venerationis fines continere, honoremque ab eo velut sibi debitum accipere, aliquandiù regis personam erga hominem gerere constituit.