Caput decimum septimum.
Origo regiæ potestatis. — Robinson abundat opibus. — Habet subditos. — Vendredi novo vivendi genere delectatur.
Itaque Robinson signis gestuque socio intelligendum dedit, se illum quidem in tutelam suam recepisse, eâ tamen lege ut summam ipsi obedientiam præstaret, atque omnibus sedulo vacaret quæcumque dominus et rex novus jussisset. Ideò cacicum se ipse appellavit, quoniam eo nomine barbarorum in Americâ principes ab istis vocari meminerat. Quâ voce, meliùs quàm signis adhibitis, Vendredi id intellexit quod suus ei domibus declarabat ; et ut pateret se domino in servitutem semetipsum dicare, iterum iterumque nomen illud clarâ voce pronuntiavit, Robinsonem manu demonstrans, pedibusque ejus advolutus est. Quin, ut significaret se satis intelligere quanta esset vis regiæ potestatis, hastam arreptam domino porrexit, cuspide ad pectus suum directâ, atque hoc ipso declaravit Robinsonem vitæ necisque habere potestatem. Tum Robinson, assurgens in regiam majestatem, dextram subdito porrexit, jussitque secum cœnare. Vendredi dicto audiens fuit, ita tamen ut ipse ad pedes Robinsonis humi, ille verò in suggestu graminis sederet.
Haud absimili ratione primi reges apud mortales exstitêre. Viri nempe fuerunt sapientiâ, fortitudine atque corporis robore cæteris præstantiores. Itaque infirmiores, ut se ab impetu ferarum, quibus initio terræ plurimùm infestabantur, aut ab injuriâ vique hominum se defenderent, confugêre ad potentioris auxilium. Pro quo præsidio, se ea quæ imperâsset facturos polliciti sunt, daturosque quotannis certam de fructibus agrorum partem, ut patroni, quibus non esset quærendum unde ipsi victitarent, toti essent in salute subditorum propugnandâ. Quæquidem donaria regi à subditis quotannis tribuenda, tributa vocata sunt. Hinc regum potestas, et opes ; hinc obsequia debitaque subditorum.
Jam verè Robinson rex fuit. Quippe insula erat pro regno, lamæ fructusque pro ærario, Vendredi pro subdito, unico quidem, sed carissimo, psittacusque pro aulico, sed ferè inutili. Placuit sæpè regi ad subditum usque descendere, quantùm regia dignitas pateretur.
Cœnâ confectâ, rex novus de cubiculis ritè disponendis mandata dedit. Parùm sanè Robinson consideratè egisset, si socio, qui tam brevì tempore tot munera adeptus erat (quippe qui esset subditus idem et minister, legatus et miles, præfectus copiarum et ædium), si, inquam, homini novo, nec satis probato, secum in eâdem speluncâ recubandi licentiam dedisset. Etenim non satis tutum habuit vitam suam cæcumque subterraneæ viæ exitum credere externo et alienigenæ, de cujus fidelitate nondum adhuc spectatâ non satis constabat. Itaque jubetur Vendredi ut idoneam fœni copiam in caveam transportet, sibique inde paret cubile : novus intereà rex, ut securitati suæ consulat, arma omnia in cubiculum suum confert.
Tum Robinsonem non puduit in conspectu totius populi humili ac prorsùs agresti ministerio fungi. Qui universæ, quaquà patebat, insulæ imperitabat, qui in suos omnes subditos vitæ necisque jus habebat, ille non erubuit, servilem in modum, regiis manibus lamas ipse mulgere, ut ritè doceret ministrum, cui hanc provinciam posteà mandare in animo habebat. Hic verò, quamvis rem attentè consideraret, quò tamen spectaret minimè intellexit. Quippe nec ille, nec ejus populares, ut hebeti prorsùs erant ingenio, unquam suspicati fuerant lac animalium salubre æquè ac nutriendo corpori esse accommodatissimum : nunquàm hoc genus alimenti labris attigerat. Itaque singularem cepit voluptatem, cum paululùm lactis â Robinsone oblatum hausit.
Variis autem hujus diei molestiis periculisque fessi ambo somni quietisque erant appetentissimi. Robinson igitur subdito mandavit, ut ad lectum se conferret ; tum ipse quoque eò se contulit. Priùs tamen quàm cubitum iret, noster non oblitus est gratias Deo agere, quòd uno eodemque die tantis periculis defunctus fuisset, sibique similem suî, socium et, ut sperabat, amicum ille misisset.