Caput vigesimum primum.
Robinson et Vendredi, insulâ relictâ, mari se committunt. — Summa pericula in quibus versantur.
Robinson, arce relictâ, in tumulo imminente restitit, secum paulisper meditaturus, sociumque præire jussit. Tum vitæ solitariæ hìc actæ vicissitudines mente repetit ; ac recordatus quanta accepisset à supremo numine beneficia, lacrymas grati animi indices effundit, manibusque expansis, ex intimo pectore summâ cum pietate Deo gratias agit.
Tum regionem illam, eò sibi cariorem, quòd eam mox relicturus erat, oculis perlustravit. Hominis instar qui patriam linquit nullâ cum spe illius unquàm revisendæ, oculi tristes madentesque in arbore quâvis cujus umbrâ olim recreatus fuerat, in opere quolibet quod propriis manibus multoque sudore confecerat, defixi hærent. Ab amicis disjungi sibi videtur. Cùm verò tandem lamas ad imum montem pascentes conspexisset, faciem avertit, ne carissimorum sibi animantium adspectu ipse à proposito consilio avocaretur.
Tandem vicit caritatem animi constantia. Ad fortitudinem se ipse exacuit, ulnisque ad regionem totam, veluti eam amplexurus, expansis, clarâ voce exclamavit : « Valete, ô calamitatum mearum testes ! valete ! » Atque hoc ultimo vale inter singultus emisso, in viam quæ ad littus ducebat, se contulit.
Eundo fidissimum sibi psittacum per arbores volitando sequentem animadvertit. Tum verò victus voluntate ejus secum abducendi, vocat Pol, Pol. Ille verò celerrimè desilit, atque è domini manu in humerum provolat. Intereà Vendredi moræ impatiens in littore exspectabat ; cùmque Robinson ad eum pervenisset, ambo navem conscendunt.
Tricesimo die novembris, horâ octavâ matutinâ, anno post Robinsonis in hanc insulam adventum nono, cœlo serenissimo, ventoque maximè secundo profecti sunt. Vix autem circiter duo millia passuum progressi, ad continuam scopulorum seriem pervenêre longè in mare procurrentem. Uterque periculosum putavit saxa ista superare : itaque velo in aliam partem directo, circumire nituntur. Cùm autem illi extremam partem scopulorum vix attigissent, scapham summâ cum velocitate abripi animadvertunt : exterriti ambo velum colligere, existimantes quippe repentinum esse venti impetum. Frustra verò. Scapha enim in præceps prona rapitur, medioque in flumine marino versari se intelligunt.
Tum ambo viribus conjunctis remis pertinaciùs mare verberare, si possint scapham eripere. Illa verò fugit, instar sagittæ, tantâ celeritate, ut brevì ora insulæ oculis subtraheretur. Jam in discrimen vitæ se pervenisse sentiunt ; nec multò post summa quoque montium cacumina ex adspectu recessêre. Quòd si tunc etiam impetus paululum remisisset, actum tamen de illis erat ; quippe qui, cùm carerent pixide nauticâ, viam invenire non possent, quâ ad insulam reverterentur. Quid autem tetrius excogitari potest quàm medio in oceano scaphâ exiguâ fragilique vectos jactari, et solo aliquot dierum victu instructos !
Quanto autem præsidio sincera pietas integraque animi conscientia iis sit qui in calamitatibus versantur, nunc documento est Robinsonis conditio. Quibus si noster tunc caruisset, quomodò malorum vim denuò urgentem sustinuisset ? In hâc rerum desperatione manus sibi intulisset violentas, ne morte omnium sævissimâ, fame scilicet, necaretur.
Socius verò pietate nondum satis confirmatâ, nec diuturnis calamitatibus spectatâ, de salute prorsùs desperabat. Corporis enim et animi viribus fractis, remum abjicit ; vecorsque et amens dominum intuetur interrogans, annon satiùs sit è nave se præcipites in profundum dare, an morte celerrimâ instantibus malis se eripiant. Initio Robinson blandis verbis eum erigere firmareque tentat ; tum castigator desperationis leni voce exprobrat, quod tam parùm Deo benignissimo confidat, eique revocat in mentem quæ ipsum de divinâ providentiâ docuerat. Vendredi, Robinsonis cohortationibus permotus, erubuit ; remisque receptis ambo flumen subigere, nec brachia remittere, etsi nulla spes salutis affulgebat. « Debito, inquit Robinson, officio fungimur. Quandiù spiritus non deficit, nostrum est ad vitam servandam omnibus quæ supersunt nervis eniti. Tunc, si ad ultimum moriendum est, morientibus erit solatio, quod Deus sic voluerit. »
Intereà flumen eâdem cum violentiâ ruit. Scapha æstu abripitur, omnisque spes salutis recuperandæ evanescit.
Verùm enim verò cùm jam mortales animis deficiunt, cùm sunt ab omni spe destituti, tunc alma numinis providentia iis præsentius auxilium atque insperatam salutem afferre solet. Robinson ipse exhaustus remum agere desierat, cùm subitò animadvertit scapham cursu ferri non tam rapido, nec tam turbidum mare esse. Mox è superficie undarum intelligit flumen eo loco dividi haud æqualiter, maximamque ejus partem ad septentrionem incitatiùs ferri ; alteram tardiorem, quâ scapha nunc vehitur, reflectere se et convertere ad meridiem. Jam incredibili lætitiâ perfusus, socium exanimatum excitat his verbis : « Macte animo, Vendredi ; vult Deus nos bene sperare. » Atque eum docet unde hanc in spem adductus sit. Tum ambo remos denuò arripiunt, quos propter infirmitatem anteà abjecerant. Jam dulci atque inopinatâ salutis spe recreati, vi summâ et incredibili adversùs flumen nitentes, læti animadvertunt laborem suum non esse irritum. Robinson, qui diuturnâ malorum exercitatione didicerat nihil omittere, ventum quoque nunc secundum esse animadvertit. Extemplò velum expandit ; brevique tum vento, tum acri remigio impulsa, in mare tranquillum scapha delata est.
Vendredi præ gaudio exsilit dominum amplexurus. Ille verò eum rogavit ut nimium lætitiæ impetum cohiberet ; superesse aliquid agendum, et hoc quidem non mediocre, donec essent ab omni periculo tuti. Eò usque enim in altum devecti fuerant, ut insulam, ceu punctum aliquod in extremâ parte remotum, obscurè conspicerent.
Dum sic ambo ingenti alacritate remigant, vento secundo impulsi ad eam insulæ partem quæ orientem spectat, brevì montium cacumina rursus eminentia vident. « Macte, puer, » ait Robinson socio sedenti in prorâ, vultu ab insulâ averso ; « macte animo ; adest finis malorum. » Quibus vix etiam dictis, novus subitò et major pristino terror incutitur. Scapha enim tam vehementer acta est, ut ambo remiges sedibus in infimam scaphæ partem deturbarentur : illa repentè hæsit in vado, undisque operta est superfusis.