Caput vigesimum quartum.
Multæ opes repertæ. — Cibi. — Supellex. — Instrumenta. — Vestes. — Sclopeta[1]. — Robinson repentè dives.
Posterum diem tantâ cum assiduitate operi impenderunt, ut illo etiam vespere ratem confecerint. Duplicem arborum seriem partim funibus, partim viminibus tam arctè colligaverant, ut opus, rudi licet fabricâ compactum, tutissimæ ratis vicem præstaret, longitudine viginti circiter pedum, latitudine ferè eâdem. Prudentiùs illam quoque propè littus, atque cylindris impositam construxerant, quo faciliùs in marè deduceretur.
Atque opportunè, primo diluculo, mare reciprocare cœpit. Itaque sine morâ ratem detrudunt, ut ab aquâ recedente, velut à fluvio, ad navem scopulis affixam deferatur. Et mox profecti, horâ dimidiâ vix elapsâ, ad navem perveniunt.
Quibus tunc gaudiis Robinson exsultavit, dum ille ad navem ingentem Europæanam accedit ! Parum abfuit quin latus ejus oscularetur. Adeò caram illam habebat, quòd ex Europâ advenerat ; quòd ab Europæis ædificata, ab Europæis hùc adducta fuerat ! Carissimi autem isti Europæi, heu ! evanuerant, undisque forsan obruti perierant. Quæquidem suspicio acerbissima Robinsonis animum magnoperè afflixit, qui vel dimidia vitæ suæ parte vitam eorum redemisset, ut cum ipsis in Europam reverteretur. Hâc verò omni spe sublatâ nihil supererat, nisi ut ex navi servaret tantam supellectilem quantam posset, eamque in proprios usus converteret. Itaque ratis ope navem circumvectus est, fundum maris tentaturus. Sed mox non sine magno dolore intellexit minimè esse sperandum ut illa unquam navigaret ; quippe quæ inter duos scopulos vi tempestatis conjecta ita hærebat, ut planè moveri non posset.
Quâ spe destitutus Robinson navem conscendere properat, opes quibus illa onerata erat exploraturus, an essent incolumes. Vendredi autem, timoris hesterni non immemor, dominum in stegâ comitari vix audebat. Verumtamen eum secutus est, quanquàm trepidans ; statim enim monstrum illud cornutum oculis illius se obtulit. Jam verò illi non tantum erat audaciæ ; quippe debilitatum jacebat, ut vix surgere posse videretur, quoniam per triduum pabulo caruerat. Cujus rei causam Robinson intelligens, ante omnia curavit ut bestiam fame ferè consumptam pabulo recrearet. Cùm verò varias non ignoraret partes, in quas navis interior distribui solet, accuratè omnia inquirere cœpit. Singulis scilicet cubiculis perlustratis, multa passim conspexit, quæ apud Europæanos neglecta ipsi nunc maximi erant pretii. Cados nimirùm integros invenit plenos panis nautici, oryzæ, farinæ, frumenti, vini, pulveris nitrati, globulorumque plumbeorum majoris minorisve formæ ; tormenta quoque bellica, sclopeta, gladios, secures, serras, cæla, terebras, radulas, runcinas, malleos, massas ferri, clavos, cultros, forfices, acus ; ollas prætereà, patinas, cochlearia, forcipes, folles, variamque supellectilem culinariam ligneam, ferream, stanneam et cupream ; plenas tandem cistas vestimentorum, linteorum, tibialium, calceorum, ocrearum, infinitamque aliarum rerum copiam quas viles habemus : sed quanti sint pretii tum demum intelligimus, cùm desiderantur.
Quæquidem omnia Vendredi obstupescens intuebatur ; illa quippe nunquam anteà viderat, plurimorumque usus ipsum prorsùs fugiebat. Robinson contrà incredibili voluptate perfusus, præ gaudio lacrymatur, atque puerilem in modum singula tractat, ac subito abjicit, arripitque alia, prout visa sunt, aliis jucundiora. Placuit demum in carinam interiorem descendere. Hanc verò aquâ repletam invenit, quoniam in eâ navis magnoperè dehiscebat. Jam agitur diù deliberanti quid primum potissimùm secum auferret, nunc hæc, nunc illa magis necessaria videntur : itaque sæpe rejicit quæ modo elegerat, aliaque eligit mox quoque rejicienda.
Tandem, quæ omnium præstantissima ipsi videbantur, ea seligit : 1º cadum pulveris nitrati plenum, cum arculâ plumbearum glandium ; 2º duo paria sclopetorum manuariorum, duos gladios bellicos, duos venaticos ; 3º duplicem vestimentorum apparatum à capite usque ad calces, unum sibi, alterum socio ; 4º viginti quatuor indusia ; 5º duas secures, serras, runcinasque pares numero ; ferri massas, malleos, nonnullaque alia instrumenta ; 6º quosdam libros, chartæ scriptoriæ copiam, cum atramento et calamis ; 7º pyrothecam cum igniario et silicibus ; 8º cadum pane nautico repletum ; 9º carbasi mediocrem copiam, et 10º capram.
In perquirendis, aperiendis, exponendis, admirandis, eligendis atque rati imponendis omnibus illis opibus tantum temporis spatium consumpserant, ut à proximo æstus accedentis tempore una tantùm hora abesset. Atque hoc illis exspectandum erat ; alioquin enim vix ratem promovissent. Hanc horam Robinson epulas Europæorum more apparatas prandendo insumpsit. Itaque carnem bubulam fumo siccatam, panis nautici frustum, butyrum, caseum, vinique lagenam deprompsit, cunctisque mensæ in cubiculo præfecti exstructæ impositis, cum socio in sellis consedit. Hìc verbis exprimi non potest quantam Robinson ex cibis illis præstantibus, cultro tandem et furcâ instructus, voluptatem perceperit, ex pane præsertim quem ille tam diù frustrà desideraverat. Hoc qui cogitatione penitùs complecti velit, eum Robinsonis instar per novem annos continuos omnibus istis copiis vitæque præsidiis caruisse oportet.
Cùm jam statâ vice mare redire cœpisset, uterque ad ratem descendit ; cùmque eam solvissent, leniter aquâ accedente ad littus delati, opes servatas in terram deportare properant. Tum Vendredi magnoperè gestit discere quis ex his omnibus usus aut quæ commoditas percipi posset. Robinson, ut cognoscendi cupiditatem expleret, post dumetum se recipit, ibique indusium vestemque præfecti cum calceis et tibialibus induit ; tum gladio cinctus pileoque ornatus subitò progreditur, atque ante oculos socii consistit. Ille attonitus, obstupescens, aliquantulùm recessit, primo certè adspectu incertus dominumne an alium quemdam homine majorem conspiceret ? Robinson, attonito subridens, manu blandè porrectâ, eumdem profitetur se verum Robinsonem, amicum ejus semper esse, etsi veste et fortunâ mutatis. Tum depromptas remigis vestes eum docet ritè induere, atque post arbusta latere jubet ut se quoque vestiat.
Paruit Vendredi : attamen multùm temporis in se vestiendo consumpsit ; quippe qui illa sibi aptandi omninò rudis esset. Indusium videlicet ita induit, ut pedes manicis immitteret : eodem modo braccis usus est ; pedes nimirùm in partes inferiores inserere conatur, tunicamque in dorso connectere. Sensim errorem intellectum emendavit, donec tandem, sæpiùs frustrà conatus, omnia ista vestimenta rectè induere didicisset. Illa verò maximè laudavit, quòd ipsum egregiè contra musquitonum morsus defenderent. Calceos solos vituperavit, qui parùm commoditatis habere ipsi videbantur. Jam illi Robinson demonstrat quemadmodum utendum sit securi cæterisque instrumentis ; et confestim illorum experimentum fecerunt, malumque rati idoneum aptaverunt, quem velo in posterum instruerent. Quodquidem opus Robinson se solum perfecturum spondet, sociumque ad lamam mulgendam mittit ; hoc enim per biduum neglexerant.
Absente Vendredi, Robinson sclopetorum alterum complet, ut amico ostendat quanta sit vis pulveris nitrati, simulque ejus admirationem excitet. Quo reverso, atque Robinsonis in opere perficiendo celeritatem admirante, hic falconem marinum conspicit tunc pisce rapto avolantem. Arrepto statim sclopeto exclamat : « Attende, Vendredi, istum dejiciam. » Quibus vix dictis, exploditur sclopetum, alesque ex aere in terram exanimis decidit. Quo viso auditoque, Vendredi in terram procidit quasi ipse vulneratus. Repentè enim vetus de Toupane seu Tonante opinio ejus animum subiit, dominumque in hâc animi perturbatione Toupanem esse existimavit. Ille quidem se erexit ; sed genibus minor, manusque supplex ad Robinsonem protendit.
Nunquam Robinson id committebat, ut quæcumque ad religionem spectarent, vel per jocum ludibrio haberet. Hominem itaque trepidantem manu allevans amplexusque, rogavit ut timorem deponeret, addens ita brevì fore ut ipse fulgur fulmenque ejusmodi posset emittere. Tum ei demonstrat quâ arte sclopetum conflatum sit, quanta sit vis pulveris nitrati, sclopetumque ei repletum porrigit explodendum.
Vendredi verò, nimio adhuc terrore perculsus, negat se explosurum, rogatque ut Robinson ipse iterum tonet. Tum Robinson scopum centum passus distantem designat, socioque juxta se collocato, sclopetum explodit. Parum abfuit, quin Vendredi iterum in terram procideret ; adeò quæ viderat atque audierat supra humanas vires esse judicabat. Scopum plurima plumbea glans attigerat, quæ ipsum penetraverat lignum. Robinson socium hoc jussit animadvertere atque ex eo intelligere quàm tuti in posterum ab hostibus ipsi forent, fulgure fulmineque sic armati. Quæquidem cuncta Vendredi animo tantam erga Europæos dominumque in primis venerationem injecerunt, ut per multos dies cum eo familiariter pro more versari non auderet. Cùm nox appeteret, hic fuit lætissimus hujus diei exitus.
- ↑Fusils