Caput vigesimum sextum.
Adsunt ! adsunt ! — Arma inter socios dividuntur. — Paratur bellum. — Duo viri adversùs quinquaginta. — Victoris clementia.
Hæc inter sex menses effluxêre, nec Vendredi ullam denuò de patriâ repetendâ mentionem domino fecerat. Sæpiùs autem, confecto labore, montem, unde insulam, in quâ natus erat, prospectaret, conscendere solebat. Ibi meditabundus sedebat, lugens quòd à patre in perpetuum disjunctus esse videretur. Et ipse Robinson tacebat de hoc itinere ; quippe qui non posset amici votis priùs obsecundare, quàm cuncta ad novum vivendi genus fuissent disposita.
Nunc autem absolutis rebus maximè necessariis, Robinson primus navis ad socii patrem arcessendum denuò parandæ auctor fuit. Quo audito, Vendredi tantâ etiamnum quantâ priùs lætitiâ affectus, gratum erga Robinsonem animum eodem modo declaravit. Proximo igitur die opus inchoatum est, instructisque idoneis securibus longè feliciùs res cessit.
Die quâdam, Robinson, in negotio quodam domestico occupatus, socium ad littus misit, ut testudinem quæreret ; diù enim grato hoc cibo caruerant. Ille verò brevì magnâ cum festinatione rediit ; anhelans pavitansque hæc sola proferre potuit : « Adsunt ! adsunt ! » Territus ipse Robinson interrogat quisnam adsit. « Ô domine ! una, duæ, tres, sex scaphæ ! » Numero scilicet inter tres et sex, propter animi agitationem, reminisci non potuit.
Robinson quàm velocissimè collem conscendit, atque non sine horrore agnoscit, Vendredi non erravisse ; atque ipse numerat sex scaphas barbaris repletas, qui appellere littori conabantur. Tum celeriter descendit, sociique trepidantis animum confirmat, interrogans an fideliter et strenuè cum ipso stare velit, si cum barbaris sit decertandum.
« Vita mea tua est, » respondit ille, cùm interim satis firmatus fortitudinem pristinam in animum revocâsset. « Age verò, Robinson exclamat, absit ut barbari inhumana exsequantur consilia ! Quæ constituerim ego, tibi inter eundum exponam ; nunc non loquendi, sed agendi tempus est. »
Tum unum è tormentis è vallo deducit, rotis suffultum ; sex sclopeta majora, quatuor minora, repletaque illa, cum duobus gladiis profert. Uterque duobus sclopetis manuariis gladioque cingulum instruit, tria sclopeta majora humero imponit, tormentoque trahendo adjungitur. Abundabant prætereà globis plumbeis majoribus minoribusque, et pulvere nitrato. Sic cum hoc militari apparatu fortiter ad bellum progrediuntur.
Ponte versatili trajecto, consistunt. Tum Robinson socio omne belli consilium exposuit. « Montem circùm, ait, atque per densissimam sylvam ibimus, ne ab hostibus conspiciamur. Tum in arbustis densis ad littus ferè procurrentibus ad eos propiùs accedemus. Cùm erimus intra teli jactum, subitò tormentum explodatur bellicum, quo barbari, credo equidem, territi, relictâ prædâ, in scaphas confugient. » Tum commilitoni manum porrigit ; et uterque se fortissimi militis officio functurum pollicetur.
Interim tacito gressu usque ad extremam dumetorum partem perveniunt. Robinson comitis auri insusurrat, ut quàm cautissimè post magnam quamdam arborem adrepat, redeatque sibi declaraturus num hostes inde conspici possint. Vendredi, reversus, nuntiat optimè illos observari posse, ignem circumsidentes, ossaque alterius captivi jam mactati assata rodentes ; alterum non procul ab illis vinctum jacere ; hunc ex albo genere hominum videri, et pari neci destinatum.
Non tenuit iram Robinson, de viro albo inprimis audiens. Tubum opticum, quem nave servatum secum apportaverat, prætendit post arborem ipse collocatus, et ea quæ Vendredi retulerat, ipse vera esse deprehendit. Quinquaginta circiter cannibales apud ignem consederant ; captivum verò jacentem Europæum esse facilè agnovit. Tum autem exarsit, sanguis fervet, pectus æstuat. Si verò primum hunc animi motum sequitur, temerè impetu facto multùm effundet sanguinis : novit enim rationem cæcâ animi perturbatione vinci nunquam oportere ; itaque indignationem cohibet.
Ad eam deinde partem dumetorum, quæ longiùs excurrebant, progressus, animadvertit hiatum mediocrem è longinquo vix conspiciendum. Collocatum ibi tormentum ita dirigit, ut globus super capita barbarorum emissus neminem lædat. Deinde socio tacitè significat ut accuratè ipsum in omnibus imitetur, quæ agentem ipsum viderit.
Quo facto, duo sclopeta ponit humi, tertium manu tenet : quod Vendredi imitatus est. Tum funem incendiarium rimulæ tormenti admovet. Ignem pulvis concipit ; globus exploditur. Fragore audito, barbari è cespitibus ad terram procidunt, quasi omnes unà occisi, Robinson et socius in exitum rei intenti erectique, ad pugnam, si necesse foret, cætera parant. Mox verò barbari, terrore, quo primùm perculsi fuerant, parumper sedato, in pedes se erigunt. Pavidiores ad scaphas profugiunt, fortiores arma capiunt.
Illi verò, solo tormenti fragore exterriti, neque ignem, neque globum viderant ; itaque terror eorum Robinsonis exspectatione minor fuit. Cùm autem nihil circumspiciendo animadverterent quo rursus terrerentur, animum statim receperunt. Fugientes quoque revertuntur ; cuncti horrendum clamorem edunt, atque sævissimo vultu gestuque arma vibrantes chorum bellicum instaurant.
Robinson hæret etiam dubius, donec choro finis fieret. Cùm verò vidisset barbaros iterum considere, duosque mitti qui Europæum adducerent mactandum, tum diutiùs iram cohibere non potuit. Scilicet præcipit socio voce submissâ : « Tu ad dextram, ego ad sinistram : Deus nos adjuvet ! » His dictis, sclopetum ipse explodit : idem facit Vendredi, qui meliùs Robinsone collineaverat. In sinistrâ enim parte quinque, in dextrâ tres tantùm prociderunt. Ex quibus octo, tres interfecti, quinque vulnerati modò erant, Mira fuit festinatio quà jam omnes qui illæsi fuerant, fugam corripuêre. Alii, alia in loca aufugientes, immanem edunt ejulatum. Robinson nunc prorumpere gestit, ut fugientes persequatur, miserumque Europæum vinculis liberet ; sed obstupuit sanè, cùm nonnullos fugientium rursùs coalescere, et se ad defensionem parare vidisset. Itaque quàm celerrimè alterum sclopetum arripit. Idem Vendredi, amboque suum quisque explodunt. Hìc duo tantum occubuerunt barbari. Nonnulli autem, vulnerati scilicet, clamantes atque ululantes, amentium instar, discurrunt ; alii cruenti, alii vehementer læsi. Ex istis non multo post tres etiam semianimes procidunt.
« Agedum, Vendredi, » Robinson exclamat, dum sclopetum abjicit explosum, ut tertium repletum arripiat ; « prorumpamus. » His dictis, facto impetu, ambo in campum ruunt, Robinsonque ad captivum provolat. Dum autem ad illum accedit, nonnullos barbarorum fugientium animadvertit gradum sistere, atque ad pugnam se componere. Hoc Robinson socio innuit. Quiquidem, signo ejus intellecto propiùs accessit, sclopetoque exploso unum ex illis prostravit.
Interim Robinson cultro vincula secat, quibus captivi manus pedesque constricti erant. Tum Germanico sermone interrogat, quisnam sit. Captivus Latinis verbis respondet se Christianum et Hispanum esse. Tunc illi Robinson sclopetum manuarium gladiumque porrigit, ut ad pugnam dirimendam ipse auxilio sit. Hispanus vix sclopetum gladiumque acceperat, cùm furore percitus, bellumque commune recentiore ira gerens, in barbaros impetum facit, et dum cæteri ad scaphas se recipiunt, nonnullos cunctantes cædit. Jamque illi velis remisque aufugêre.
Vendredi Hispanusque unam è scaphis relictis conscendere statuunt, ut fugientes persequantur. Robinson autem eos à consilio avertit, his dictis : « Abundè est, amici ! sanguinis humani satis profudimus, plus fortasse quàm fas erat. Cæteri vivant, cùm nobis porrò nocere nec velint, nec valeant. »
« Fieri autem potest, excipit Vendredi, ut majore numero revertantur. — Sit sanè ! » Robinson respondet, ejus humerum leniter percutiens ; « nonne exercitus quoque noster auctus est ? » Hispanum ostendens. « Nunc licet nobis vel legionem integram istorum aggredi cædereque, seu in aperto, seu intra vallum præliemur. »
Jam vir noster, ut erat humanissimus, campum pugnæ lacrymans circumivit, si fortè cuiquam barbarorum adhuc spirantium posset succurrere. Plurimi autem exspiraverant ; cæterique, inter manus ejus vinum vulneribus instillantis, animam efflant. Unus et viginti numero barbari desiderati sunt ; nec vulneratus quidem ullus inter victores fuerat.