Caput vigesimum octavum.
Concio advocata. — Legati missi. — Leges institutæ. — Spelunca. — Monstrum.
Proximo die, Robinson omnes sibi subditos convocavit, ut rem, quæ diutiùs differri non poterat, conjunctis viribus perficerent.
Scilicet verendum erat ne, malignis jacentium in campo pugnæ cadaverum vaporibus, pestis funesta exoriretur. Itaque cuncti, suâ quisque instructus securi, conveniunt ; cæsisque lignis, Romanorum morem imitati, corpora defunctorum comburunt. Interim Vendredi patrem suum docuerat, quantum gentes benè moratæ ab humanâ carne abhorrerent. Quodquidem mirum seni primò visum est : filius autem, expositis omnibus quæ ipse à domino acceperat, brevì patrem eò adduxit ut morem istum inhumanum aversaretur. Senem illum Dominicum Robinson proptereà appellavit, quòd die dominicâ eum servaverat.
Jam ille universos in concionem vocat, in quâ Vendredi iterum interpretis munere, cùm erga Hispanum, tùm apud senem Dominicum, functus est. Robinson verò, ut apud ipsum summa imperii erat, his verbis incipit : « Ô amici, quos Dei providentia socios mihi adjunxit, omnia nunc possidemus quae ad benè beatèque vivendum requiruntur : absit verò ut ego his bonis tranquillo animo et quieto fruar, quandiù intellexero esse alios homines qui, cùm à naturâ jus æquum illis fruendi acceperint, inopiâ tamen et miseriâ opprimantur ! Hìc loquor de popularibus tuis, ô amice, quem mihi communis ab Europâ origo propiùs jungit, de Hispanis scilicet qui barbarorum sunt adhuc in potestate. Itaque hoc à vobis peto ut suam quisque sententiam dicat, declaretque quâ potissimùm ratione eos in societatem hujus nostræ conditionis adsciscamus. »
Hæc fatus, unumquemque sententiam proferre jubet. Hispanus se vel unum eos, in scaphâ de hostibus captâ, adducturum pollicetur. Dominicus profitetur se idem facere paratum. Vendredi autem censet satiùs esse patrem suum senem manere, optatque ut sibi liceat Hispano sese addere. Tum nobile patrem inter et filium fuit certamen, utri potissimùm contingeret vitæ periculum adire. Itaque Robinson coactus est, ad rem dirimendam, sententiam ipse suam dicere, cui omnes læti obtemperaverunt. Hæc erat, ut Hispanus cum Dominico proficisceretur, Vendredi autem apud se remaneret.
Addidit verò, priusquàm ambo illi in viam se conferrent, necesse esse ut, arato agri decies majore spatio, semina sererentur ; aucto enim colonorum numero, victum quoque necessarium augendum esse. Igitur per aliquot hebdomades continuas, agricola quisque factus est : operariorumque diligentiâ, feliciter omnia et citò confecta sunt ; cunctisque intra quindecim dies absolutis, constitutum iter paratur. Sed priùs quàm proficisceretur, Hispanus probi gratique in Robinsonem animi documentum edidit, quod et prudentiam ejus declaravit. Scilicet confessus est populares suos, ipsius instar, esse remiges de plebe, rude genus et incultum ; neque sibi eorum mentem adeò perspectam esse, ut sponsor fiat de ipsorum fide ac voluntate ; itaque se optimum censere, à Robinsone, ut potè domino, leges certas constitui, neminemque in insulam adducendum esse, nisi priùs legibus illis sese obstrinxerit. Robinson, lætus hospitis fide, ejus consilio obsecutus est. His autem verbis leges scriptæ erant.
« Quicumque in insulâ vivere, atque in partem commoditatum, quas illa præbet, admitti cupit, eum oportet :
« 1º. Voluntati domini illius insulæ legitimi in omnibus obedire ; cunctisque institutis, quæ ille ad salutem communem civium promovendam præceperit, obtemperare.
« 2º. Vitam agere in labore, temperantiâ et honestate : nemo enim in hâc insulâ tolerabitur, qui ignaviæ, qui luxuriæ aut ulli turpitudinis generi se dederit.
« 3º. Abstinere ab omni rixâ : siquis autem injuriam acceperit, ne sit in propriâ causâ judex, sed querelam ad insulæ dominum deferat, aut ad eum qui judex ab illo constitutus fuerit.
« 4º. Omnes labores ad communem utilitatem necessarios libenter suscipere, ac, si res postulabit, domino, vel cum vitæ discrimine, opem ferre.
« 5º. Si quis ullam ex his legibus æquissimis violare ausus fuerit, cæterorum officium est adversùs eum coalescere, ut pareat, aut ex insulâ in perpetuum ejiciatur.
« Neminem verò non hortamur ut has conditiones seriò perpendat, nomenque jurisjurandi loco non subscribat, nisi priùs statuerit illis quàm religiosissimè obtemperare.
« Robinson. »
Has leges scriptas Hispanus in vernaculum sermonem vertit. Quo facto, ille et calamis et atramento instruitur, ut populares ejus nomen legibus propositis priùs subscribant, quàm proficiscantur. Tum viaticis scaphæ impositis, magnâ cum pietate valedicunt Robinsoni socioque, et vela faciunt.
His peractis, Robinson, comite Vendredi, domum venando redit. Sed non longè processerat, cùm canis stetit latrans ad imam rupem arbustis consitam. Accedunt ambo propiùs, hiatumque in rupe deprehendunt adeò arctum, ut irrepere, non verò ingredi, possent. Robinson socium tentare jussit num per hiatum istum posset se immittere. Qui caput cùm vix admovisset, horrendo clamore retraxit, nihilque Robinsonis admonitionem curans, amentis instar aufugit. Tandem Robinson, eum assecutus, causam fugæ rogat : « Heu ! heu ! respondet Vendredi, fugiamus ! monstrum horrendum vidi, ingens, ardentibus oculis, faucibus tantis ut nos ambo simul absorbere possit.
« — Ehem ! Robinson excipit, fauces satis amplas dicis : attamen ipse rem explorabo. — Ô domine, exclamat Vendredi, ad pedes ejus provolutus, per Deum te obsecro ; absit ut hoc facias : te monstrum illud deglutiet ; tum miser Vendredi domino orbatus erit. » Robinson subridens interrogat, an ipse ab illo devoratus fuerit. Cùm Vendredi obmutesceret, illum Robinson domum jussit festinare, ut lampadem accensam quæreret. Ipse interim ad speluncam reversus sclopeto armatus, ad ostium se collocat.
Mox Vendredi cum lampade redit, dominumque iteratis precibus orat, ne morti certæ ultrò se objiciat. Robinson autem, qui re deliberatâ timoris expers erat, hortatur socium ut animo confidat. Tum lampadem sinistrâ, sclopetum dextrâ tenens, monstro fortiter obvius fertur. Capite vix immisso, ad dubiam lampadis lucem ipse quoque aliquid conspicatus est quod sibi horrorem incussit. Neque adeò tamen aufugere voluit ; sed admotâ propiùs lampade, perspexit nihil planè illud esse nisi lamam ætate fractum, et senio mox interiturum. Scilicet cùm iis animalibus, quæ sic degunt uti natura se habet, vires non jam suppetunt ut anquirant et parent quæ sunt sibi ad victum necessaria, tum sese in latibula recipiunt, ubi languore aut inediâ consumuntur.
Cùm igitur Robinson circumspiciendo nihil deprehendisset præter animal illud minimè timendum, penitùs in speluncam irrepsit, vocato ad se Vendredi. Hic etsi vehementer trepidabat, non potuit quin dominum ducem sequeretur, atque non sine admiratione vidit quantoperè magnitudinem monstri timor exaggeravisset.
Cùm jam lama in eo esset ut ageret animam, Robinson illum ex antro propellit, quem, cùm exspiraverit, terrâ obruat. Quo facto, curiosiùs locum explorantes, inveniunt antrum satis amplum et jucundum, ex quo magnam in posterum utilitatem se capturos sperabant : scilicet illud quasi de industriâ excavatum erat. Hoc statim Robinson elegit, ubi, fervidissimo solis æstu, frigus captaret. Itaque missus est Vendredi ut instrumenta afferret, quorum ope cœperunt ostium antri amplificare ; atque in hoc opere, dùm abessent duo legati, tempus non sine jucunditate consumpserunt.