WeRead Powered by ReaderPub
Robinson Crusoëus cover

Robinson Crusoëus

Chapter 34: Caput trigesimum.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

A young man eager for travel leaves his family, embarks on sea voyages, and becomes shipwrecked and stranded alone on a remote island. He survives by foraging and cultivating food, fashioning tools and clothing, building shelter and boats, and making weapons and traps. Solitude, storms, illness, and occasional earthquakes test his endurance, while discoveries of bones and signs of other people provoke fear and investigation. He rescues and instructs a companion, teaches language and skills, and together they defend the island, exploit wrecked ships, and establish more permanent habitation. Ultimately rescue and return lead him back to a sober, industrious life.

Caput trigesimum.

Fundata colonia. — Robinson relinquit insulam. — Quod accidit in patriam redeunti. — Quomodo vitam deinde honestam et beatam degit.

Quibus culpa remissa fuerat, hi, ante arcem collecti, decem numero erant. Robinson, procuratoris nomine, qualem eum esse ducebant, declarat, eâ lege ipsos seditionis veniam impetraturos ut præfectum legitimum in recuperandâ nave adjuvent. Quæ sententia etiam captivis denuntiatur. Tum utrisque captivis simul et liberis unà conversandi copia data est, ut sese mutuò in fide servandâ confirmarent, cùm hæc sola sontibus pateret salutis via.

Interim fabro lignario mandatur ut alterius scaphæ perforatæ carinam reficiat. Tum altera præfecto, altera gubernatori traditur, nautis inter utrumque divisis, cunctique apparato bellico instructi vela faciunt.

Robinson, cujus fortuna ex eventu hujus incœpti pendebat, tantâ animi perturbatione sollicitudineque agitabatur, ut stare loco nesciret : nunc in speluncâ sedere, nunc in collem adscendere ; et quia noctu oculorum cessabat usus, auribus captare si fortè aliquid è nave audiret. Augebatur sollicitudo exspectatione signi de quo inter eos convenerat. Triplex scilicet explosio nondum audita erat, etsi mediâ nocte ingruente.

Et jam spes omnis abierat, cùm subito fit sonitus è longinquo. Robinson, quasi è somno repentè excitatus, aures erigit. Sequitur altera explosio, et deinde tertia. Nunc constat navem esse expugnatam ; nunc certò in Europam profecturus est. Tum amens lætitiâ devolare, socium in gramine recubantem excitare, amplecti, deinde ad arcem currere, sarcinasque raptim colligere.

Die nondum exorto, ad collem rursus properat ; eòque ubi navis in anchoris stabat, oculos intendit, lucem diei plenam exspectans : ac brevì conspicit præfectum navis, collem, nonnullis ipsum comitantibus, conscendentem. Robinson uno impetu ejus in amplexus provolat. Tum præfectus narrat se nave feliciter admodum potitum esse, nemine occiso, nec vulnerato quidem ; scilicet obscurâ nocte ita evenisse, ut nec agnosceretur ipse, nec comites à nave prohiberentur. Turbulentissimos seditionis auctores sibi quidem obstitisse, captos verò in vincula fuisse conjectos. His dictis, cibos quosdam delicatiores è nave afferri jubet, lætique omnes lautissimo convivio recreati sunt.

Deinde præfectus Robinsonem rogavit, quidnam nunc sibi faciendum mandaret, quo ipsi gratiam persolveret. Huic Robinson : « Præter hesterna promissa, hæc tria te rogabo : primùm quidem ut hìc commoreris, donec pater socii mei redierit ; tum ut me meosque in nave excipias ; denique ut seditionis auctoribus veniam condones. Hæc sola delicti pœna sit in hâc insulâ deseri. »

Præfectus, hæc pacta conventaque quàm religiosissimè servaturum se pollicitus, captivos adduci jubet, pessimisque eorum designatis pœnam irrogatam denuntiat ; neque illi sine lætitiâ hoc audierunt, conscii quippe capitalis admissi facinoris. Robinson eos benignè docuit quomodo victum quærerent, illisque res suas omnes relicturum se promisit.

Dum noster hæc loquitur, Vendredi magno cursu anhelans nuntiat patrem cum Hispanis advenisse. Cuncti igitur illis obviam properant. Vendredi, cæteros prævertens, in amplexus patris præcurrerat. Robinson non sine admiratione duas mulieres inter advenas conspexit ; Dominicusque interrogatus docet uxores esse duorum Hispanorum, quas illi in ipsâ regione susceperant. Hi verò ubi audierunt Robinsonem mox profecturum, nonnullosque remiges in insulâ relicturum esse, rogaverunt ut sibi quoque liceret in eâ remanere ; se enim, omnibus auditis quæ alii memoraverant, jucundiorem illâ sibi sedem non optare. Quibus precibus Robinson annuit libentissimè ; gaudebat inprimis duos hìc spectatâ probitate viros relinquere. Sperabat enim fore ut eorum operâ et exemplo cæteri ad meliorem frugem reducerentur. Hâc mente alios omnes eorum auctoritati subjicere constituit.

Itaque universos arcessi jubet : sex Angli erant, et duo Hispani cum uxoribus. Quibus convocatis, suam Robinson declaravit voluntatem, his verbis : « Neminem fore spero, qui mihi jus deneget de rebus meis, id est, hâc insulâ, cum omnibus quæ in eâ sunt, arbitrio meo statuendi. Opto autem ut omnium cujusque vestrûm, qui hìc remansuri estis, conditio sit beatissima ; atque ad id assequendum, certas leges non habentibus meum est instituere, vestrum autem sequi.

« Hæc igitur accipite.

« Hos ambo Hispanos ego meos in insula vicarios constituo. Hi præcipient ; vos parebitis. His committo apparatum omnem bellicum, variaque instrumenta, eâ tamen lege ut illi vobis necessaria præbeant ; vos autem cum iis honeste in pace vivatis.

« Ac principio Deum colite ; nulla enim civitas firma, nisi fundamentum sit pietas.

« Proxima pietati sit justitia. Jus suum cuique tribuatur, ac ne cui quis noceat.

« De cæteris ambo Hispani viderint. Illi fines agris assignabunt, juraque, prout res postulabit, privata publicaque statuent.

« Forsan et olim dabitur de vobis audire, aut me aliquandò juvabit extremum in hâc insulâ mihi carissimâ vitæ, tempus agere. Væ illi qui intereà instituta mea transgressus fuerit ! Ego hominem in cymbâ impositum fluctibus sævissima tempestate agitatis tradam hauriendum. »

His auditis, assensêre omnes, obedientiamque polliciti sunt.

Tum noster ea notavit quæ secum aveheret : scilicet 1º. vestem è pellibus à se ipso confectam, cum umbellâ ; 2º. hastam propriâ quoque arte perfectam, arcum, securimque siliceam ; 3º. psittacum, canem villosum, lamasque duos ; 4º. varia instrumenta, quæ, cùm esset solitarius, fabricaverat. His cunctis in navem transportatis, secundoque spirante vento, proximo die proficisci constituunt. Jamque tempus adest. Tum Robinson lacrymans eos qui remansuri erant ad concordiam pietatemque sequendam denuò hortatus, ultimum vale acclamat, et comitibus Vendredi Dominicoque navem conscendit. Hic inter transeundum morbo assumptus est.

Felicissimus ad Portsmuthiam cursus fuit. Cùm navem Robinson opportunè hìc invenisset Hamburgum tendentem, ab Anglicæ navis præfecto discessit, atque alteram conscendere properavit : hæc brevì solvit anchoras.

Dulcissima jam Robinsonis patria è longinquo cernitur ; jam in ostium Albis advenêre, cùm subitò sæva tempestas exoritur, navemque vi magna in oram conjicit. Tum quidquid valet diligentia, quidquid peritia, adhibetur ; sed frustrà : venti vehementia, omni conatu major, navem abreptam in arenas agit tantâ vi, ut carina disrumperetur. Irruit extemplo in eam ingens aquæ vis, adeò ut de eâ conservandâ omnes desperarent. Navigantibus vix datur copia in scaphas desiliendi, ut morti, si fieri possit, se eripiant.

Sic igitur Robinson cùm denuò naufragium fecisset, miser in portum proximum advenit, neque quidquam servavit præter canem, qui vectum in scaphâ dominum natando secutus est, et psittacum in humero ejus sedentem. Multis post diebus, accepit inter varias res servatas umbellam vestemque pelliceam fuisse repertas.

Portus ad quem scapha appulerat, octo millia passuum ab Hamburgo aberat. Audiit patrem suum senem bonâ valetudine gaudere, matrem verò optimam vixisse ; quodquidem gravissimo eum dolore affecit. Jam navi Hamburgum profectus, quatuor horarum spatio eò advenit. Cùm sequente cane et psittaco humero insidente in terram descendisset, per circumfusam spectantium turbam in hospitium proximum se contulit. Inde nuntio ad patrem misso, curavit ut bonus senex ad filium revisendum cautè præpararetur, quòd pater tantæ non capax lætitiæ occubuisset.

Jam filius ipse per plateas satis sibi cognitas ad patrios penates provolat, domumque assecutus in patris gaudio trepidantis amplexus ruit. « Ô pater ! — Ô fili ! » Hæc tantùm ambo eloqui potuerunt. Muti, trepidi, spirituque intercluso, alter alterius è collo pendent, donec vis benigna lacrymarum animum utriusque oppressum levavit.

Intereà Vendredi miratur frequentem tectis urbem, stupetque inhians innumera rerum miracula, quæ nunc undique oculis obversantur. Quorum adspectu satiari non potuit. Ac primo die nullam rem ab aliâ distinguebat, tantâ animi perturbatione, ut esset quasi hebes oculis et animo.

Pater Robinsonis institor erat. Proptereà optavit ut filius in mercaturâ exerceretur, seque præstaret eum qui sibi defuncto succederet. Robinson verò, labori consuetudine induratus, patrem rogavit, ut sibi liceret scriniariorum artem discere. Itaque cum socio scriniarii cujusdam disciplinæ se tradidit, atque, intra unius anni curriculum, uterque in eâ arte tantùm profecerat, ut ipsi magistrorum dignitatem assequerentur. Quo facto, officinâ communi institutâ, amicitiam inter se, summo studiorum voluntatumque consensu, ad extremum vitæ diem coluerunt.

Et sic perpetuâ tranquillitate, sanitate industriâque fortunati ambo vixêre ad summam senectutem ; posterique libenter retinebunt duorum memoriam hominum, qui cæteris documento erunt, quomodo suæ quisque felicitatis artifex esse possit.

Finis.