Lēctōrī.
Saepe animadversum est adulēscentulīs prīmum Latīnārum litterārum līmen ingressīs nōnnihil, fastīdiī rērum gravitāte afferrī. Itaque exīstimāvī, nōn parum aetātī tenerae esse prōfutūrum, sī quis susciperet aliquod ejusmodī opusculum, quod et docēret simul et oblectāret. Atque is mihi vīsus est, quī fīnem hunc assequerētur, scrīptus apud Anglōs dē Rōbinsōnis cāsibus liber, dē quō Russoeus noster : Hunc prīmum leget Aemilius.
Cum autem Rōbinsōnis Anglicī fābulāris historia multa dīgressiōne luxuriet, atque in omnibus, quae ad puerōs pertinent, satietātī fastīdiōque sit occurrendum, placuit potissimum sēligere optima ex similī dē eōdem Rōbinsōne fābulā, quam Germānicē scrīpsit Henrīcus Campe. Hunc igitur auctōrem eō libentius secūtus fuī, quod ejus nārrātiō aspersa sit sententiīs quibus juvenum animī ad pietātem, cōnstantiam et sōbrietātem īnfōrmentur.
Habēs itaque, Lēctor benevole, libellum nūllā sānē aliā laude commendandum, nisi meō dē juventūte bene merendī studiō. Quō impulsus, in id praecipuē incubuī, ut, aptātō māteriae stylō, grammaticās, quantum fierī poterat, rēgulās inculcārem ; nōn splendidā gravīque (rēs enim nōn ferēbat), sed simplicī et ad captum legentium accommodātā ōrātiōne. Quātenus scopum attigerim, jūdicābunt, quī exiguum hoc opus legere nōn dēdignābuntur ; sed ōrō meminerint mē tīrōnum grātiā scrīpsisse.
Index capitum
- I. Rōbinsōnis ortus, indolēs, ēducātiō. — Cupīdō peregrīnandī. — Discessus ā parentibus. — Profectiō in Angliam. — Īnfausta initia. — Tempestās. — Nāvis obruta flūctibus. — Rōbinson, aliā exceptus, advenit Londinium, unde solvit ad Guineam.
- II. Rōbinson pergit iter. — Mala ōmina. — Nāvis incēnsa. — Alia flūctibus jactāta. — Advehitur ad īnsulās Canāriās. — Dēscrīptiō locī illīus amoenissimī. — Inde profectus ad Americam naufragium facit.
- III. Sēra Rōbinsōnis paenitentia. — Dēspērātiō. — Vītam miserē sustentat. — Habitat in spēluncā.
- IV. Rōbinson reperit pōma eximiae magnitūdinis. — Sibi cōnficit varia īnstrūmenta. — Fūniculōs. — Strātum. — Umbellam. — Pēram. — Kalendārium.
- V. Rōbinson īnsulam perlūstrat. — Magnus terror. — In gaudium vertitur. — Dēscrīptiō lamae. — Ūnum occīdit. — Sed igne caret. — Carnem mōre Tartarōrum coquit.
- VI. Turbō ingēns. — Tempestās, unde magnum Rōbinsōnī beneficium. — Taedium sōlitūdinis. — Arānea.
- VII. Praeda ingēns. — Dēest rēs māximē necessāria. — Vōta irrita. — Ambulātiō. — Natātiō. — Rēs variae.
- VIII. Lama mānsuēfacta. — Pullī. — Rēs variae.
- IX. Terrae mōtus. — Mōns ignivomus. — Lamae vī aquārum abreptī. — Spēlunca Rōbinsōnis dīruta.
- X. Rōbinson habitāculum reficit. — Parat sibi alimenta in hiemem. — Imbribus continuīs impedītus domī, fingit vāsa. — Nectit rēte. — Arcum et sagittās cōnficit.
- XI. Summae Rōbinsōnis miseriae. — Ab īnsectīs īnfestātur. — Vestēs ex pellibus sibi cōnficit. — Incidit in gravem morbum.
- XII. Convalēscit ex morbō. — Māximī lūctūs. — Parva gaudia. — Psittacus.
- XIII. Multus labor in excavandā scaphā. — Rōbinsōnis cōnstantia. — Quōmodo diem inter variās occupātiōnēs distribuit. — In bellicīs artibus sē exercet.
- XIV. Rōbinson īnsulam peragrat. — Vestīgia hominum reperit. — Summus terror. — Prōspicit crānia, ossa, manūs, pedēs. — Quod territō et fugientī accidit.
- XV. Epulae atrōcēs. — Proelium. — Fortitūdō Rōbinsōnis. — Vendredi servātus.
- XVI. Rōbinson parātus ad obsidiōnem ferendam. — Vendredi dēscrībitur. — Quārē sīc appellātus.
- XVII. Orīgō rēgiae potestātis. — Rōbinson abundat opibus. — Habet subditōs. — Vendredi novō vīvendī genere dēlectātur.
- XVIII. Suspīciō in laetitiam et admīrātiōnem versa. — Cāsus quī rīsum legentī movēbit. — Rēbus secundīs adversae levantur.
- XIX. Rōbinson habitāculum fossā et pālīs mūnit. — Docet socium Germānicē loquī. — Ambō scapham fabricāre statuunt.
- XX. Pluviārum tempus. — Sociī nectunt strāgulās, rētia. — Cymba cōnficitur.
- XXI. Rōbinson et Vendredi, īnsulā relictā, marī sē committunt. — Summa perīcula in quibus versantur.
- XXII. Ambō ē perīculō sē expediunt. — Reversī in īnsulam, hortum colunt. — Piscantur ; natant ; vēnantur. — Novum iter suscipiunt.
- XXIII. Rēs multae et magnae. — Tempestās. — Fragor tonitruum. — Sonitus aēneī tormentī. — Magna nāvis dērelicta. — Vendredi ad illam adnatat. — Ignōta animālia. — Canis. — Capra. — Ratis.
- XXIV. Multae opēs repertae. — Cibī. — Supellēx. — Īnstrūmenta. — Vestēs. — Sclopēta. — Rōbinson repente dīves.
- XXV. Vendredi servat Rōbinsōnem. — Opēs ā lītore domum advectae auxiliō canis et lamārum. — Mūnīmenta arcī addita. — Rōbinson, faber factus et agricola, vīvit beātē.
- XXVI. Adsunt ! adsunt ! — Arma inter sociōs dīviduntur. — Parātur bellum. — Duo virī adversus quīnquāgintā. — Victōris clēmentia.
- XXVII. Vendredi patrem suum invenit. — Hispānus nārrat suōs cāsūs.
- XXVIII. Cōntiō advocāta. — Lēgātī missī. — Lēgēs īnstitūtae. — Spēlunca. — Mōnstrum.
- XXIX. Nāvis anglica appulsa ad īnsulam. — Quō cāsū. — Magna Rōbinsōnis in praefectum merita. — Spēs līberātiōnis.
- XXX. Fundāta colōnia. — Rōbinson relinquit īnsulam. — Quod accidit in patriam redeuntī. — Quōmodo vītam deinde honestam et beātam dēgit.