Caput secundum.
Rōbinson pergit iter. — Mala ōmina. — Nāvis incēnsa. — Alia flūctibus jactāta. — Advehitur ad īnsulās Canāriās. — Dēscrīptiō locī illīus amoenissimī. — Inde profectus ad Americam naufragium facit.
Novum hoc Rōbinsōnis iter faustissimum initium habuit. Jamque incolumēs fretum Calesium trānsierant, et in ipsō Atlanticō marī versābantur : tum vērō per plūrimōs diēs continuōs ventō reflante nāvis Americam versus abrepta est.
At ecce vespere quōdam gubernātor dēclārāvit sē flammās relūcentēs ā longinquō cōnspicere ; cumque īnspectā tabulā nauticā intellegeret vel ad centum mīliāria nihil terrārum esse, conjectābat hunc ignem nihil aliud esse nisi nāvem incendiō flagrantem.
Vix haec dīxerat, cum in aurās tollī vīsa est nāvis, terribilī cum fragōre, et mox tōta undīs obruta est. Cum nox supervēnisset, nihil amplius cernī poterat. Prīmā autem lūce appārent duae scaphae, cum flūctibus colluctantēs, quae rēmīs pertinācius ēverberābant mare, ut ad nāvem accēderent. Extemplō praefectus vēxillum nauticum explicuit, significāns sē ad opem illīs ferendam parātum esse. Nāvis ipsa omnibus vēlīs ad eōs tendit, atque intrā dīmidium hōrae ad miserōs pervenit.
Sexāgintā erant, virī, mulierēs et puerī, quī omnēs nāve exceptī sunt. Erat rēs omnīnō miserābilis, cum īnfēlīcēs illī faucibus mortis sē ēreptōs vidērent. Aliī enim flēre prae gaudiō, aliī clāmāre, quasi perīculum nunc prīmum imminēret ; illī exsultāre saltū lymphāticō, hī vērō pallidī manūs torquēre. Nōnnūllī stāre mūtī et stupentibus similēs. Nēmō quoque inter nautās tam ferreus, quīn hīs cōnspectīs commōtus ipse lacrimārētur.
Cum eīs paulātim rediisset animus, ūnus nārrāvit quid miserīs accidisset :
« Nāvis incēnsa magna quaedam nāvis erat mercātōria Francōrum, quae ad īnsulam Mārtīnicam tendēbat. Exārserat ignis in cubiculō gubernātōris, flammā tam vēlōciter grassante, ut nūlla ejus exstinguendae spēs adforet. Vix per tempus licēbat sē in cymbās recipere, et ab incēnsā nāve paululum discēdere, cum, flammā cameram, in quā pulvis tormentārius sēpositus est, corripiente, discerpta nāvis dissiluit. »
Dum haec nārrārentur, sedēbat in angulō Rōbinson silēns, pallidusque, similis hominī quem malefactī remordet cōnscientia. « Bone Deus ! ait ille sēcum, sī cum hominibus illīs, inter quōs sunt profectō quīdam longē quam ego meliōrēs, tam male agitur, heu ! quid mihi exspectandum, quī sīc ergā parentēs peccāverim ? »
Cum illī cibō aliquō refectī fuissent, tum ūnus quī dignitāte cēterīs praestāre vidēbātur, praefectum adiit, crumēnamque aureīs nummīs plēnam porrigēns, « Ego inquit, miseram illam nāvem īnstrūxī ; hoc sōlum ēripuī, ōrōque ut pignus grātī prō salūte animī accipiās. »
Tum vērō fuit rēs spectāculō digna, certāmen ambōs inter virōs, uter hinc grātior, inde honestior foret.
« Absit sānē, respondet praefectus, ut mūnus tuum accipiam. Cum ego vōbīs opem tulī, nihil aliud ēgī quam quod ā nātūrā hominī ergā hominem praescrīptum est, scīlicet ut homō hominī, quīcumque sit, cōnsulat, ob eam causam quod is homō sit. »
Frūstrā ille praefectum urgēre, ut oblātum mūnus acciperet ; persevēranter negāvit, rogāns, ut rem plānē dīmitteret. Tum dēlīberātur, quōnam servātī hominēs essent vehendī. Duplex erat causa cūr ad Guineam nōn dūcerentur. Prīmō quidem minimē opus erat longum iter in eam regiōnem facere, nihil ibi negōtiī habentibus.
Nec deinde tanta aderat in nāve cibōrum cōpia, unde tot nāvigantēs in itinere vīctitārent.
Praefectus tandem statuit, omissā propriā ūtilitāte, centum et amplius mīliāribus ā viā rēctā dēflectere, eōsque in Terram Novam trānsportāre, ubi spērābat fore, ut sēsē offerret opportūnitās in Galliam cum piscātōribus asellōrum redeundī. Eō igitur cursum dīrēxit ; cumque advēnisset, nāvēs Gallicās nactus est, quae miserōs recēpērunt. Hīs perāctīs, iter suum ad Guineam prōsecūtus est.
Tum nāvis celerrimō cursū, aquās secat ; quā nāvigandī vēlōcitāte Rōbinson noster mīrē dēlectātus est. Post aliquot diēs, ecce magnam nāvem cōnspiciunt, ad sē tendentem. Mox vērō audiunt sonitum tormentōrum perīculī īnstantis indicem, et animadvertunt nāvem esse duōbus mālīs orbātam. Cum ad eam propius accessissent, quī in eā vehēbantur, sublātīs manibus, miserābiliter exclāmant : « Servāte īnfēlīcēs quibus omnibus pereundum est, nisi vōs eōrum miserēbit. »
Tum ex iīs quaesītum est quid malī accidisset ; quīdam vērō ex illīs sīc ōrsus est :
« Anglī sumus, ex īnsulā Jamaicā, saccharī vectūram inde dēportātūrī. Ibi dum nāvis stāret ancorīs alligāta, praefectus cum gubernātōre in terram dēscendit, ad mercēs aliquās īnsuper ēmendās.
« Intereā exorta est tempestās, tantō turbine, ut, fūne disruptō, nāvis ex portū in altum prōpellerētur. Tempestās ista trēs diēs noctēsque saeviit : tum mālīs omnibus āmissīs, centum et plūra mīliāria abreptī sumus. Accēdit ad hanc nostram calamitātem, quod nēmō nostrōrum artis nauticae perītus sit : novem jam integrās hebdomadēs hinc et inde jactātī, vīctum omnem cōnsūmpsimus, et nostrī plērīque jacent famē exhaustī. »
Bonus itaque praefectus statim cymbam expōnī jussit, assūmptāque sēcum idōneā cibōrum cōpiā, ipse cum Rōbinsōne ad nāvem accēdit. Erat sānē lūgenda prōrsus omnium condiciō quī in illā vehēbantur : ūniversī inediā quasi cōnsūmptī ; nōnnūllī vix poterant pedibus stāre.
Cum autem cubiculum nauticum intrāssent, horrendum vīsū ! jacēbant humī māter, fīlius et servula, quī omnēs famē ēnectī vidēbantur. Mox autem dēprehēnsum est, reliquiās in eīs animae vītālis superesse. Postquam enim nōnnūllae sūcī ē carne expressī guttae in ōs cujusque īnstillātae sunt, lūcem oculīs quaerere coepērunt.
Māter prae nimiā vīrium imbēcillitāte nihil quidquam absorbēre poterat ; cum autem innuisset, ut tantummodo fīliō suō cōnsulerētur, mox illa exspīrāvit.
Inter haec duo reliquī animam recēperant ; atque ut erant aetāte rōbustiōrēs, praefectī dīligentiā fēlīcius servātī sunt. Cum autem juvenis, oculīs in mātrem conjectīs, mortuam esse intellēxisset, tantus eum invāsit dolor, ut dēficientibus iterum vīribus aegrē ad vītam revocārī posset. Vīcit tamen cūra, atque ille cum servā quoque ē faucibus mortis ēreptus est. Deinde praefectus nāvem omnī genere alimentōrum īnstrūxit, mālōs ā fabrīs suīs reficiendōs cūrāvit, ignārīsque maris perītum nautam dedit, quī nāvem regeret ; atque ad terram proximam ipse tendit, ut novam cibāriōrum comparātiōnem faceret. Haec erat īnsula Madeira, ūna ē Canāriīs. Rōbinson ūnā cum praefectō in terram dēscendit, atque ibi laetissimō fortūnātae illīus īnsulae adspectū satiārī nōn potuit. Scīlicet terra partim in plānitiem porrēcta, partim in colliculōs molliter assurgēns, vernantem frūgiferārum arborum cōpiam explicat. Caelī admodum jūcunda temperiēs : nūllus enim hīc hiemis rigor ; ita vim omnem frīgoris retundunt clēmentiōrēs sōlis radiī mollēsque favōniōrum animae, quārum flābellīs regiō tōta circumquāque ventilātur. Erant in oculīs, quam longē patēbat prōspectus, segetēs in agrīs bene pinguibus diffūsae, juga montium continuīs vītibus cōnsita. Ut arrīdēbant Rōbinsōnī nostrō pendentēs racēmī ! Ō quālēs ille hausit dēliciās, cum praefectus aere datō impetrāvit, ut juvenī licēret ūvīs prō libīdine satiārī. Postquam ibi aliquantum temporis morātus esset nāvis reficiendae causā, ancoram solvit.
Per plūrēs continuōs diēs fēlīcissimō cursū ūsī sunt.
At ecce repente vehemēns tempestās ab austrō oritur. Spūmābant flūctūs, et in immēnsam surgēbant altitūdinem. Nāvis tamen stetit invicta ; sed cum sex diēs continuōs atrōx tempestās saeviisset, illa tam longē ā viā dējecta est, ut nec praefectus, nec gubernātor amplius intellegerent, quōnam in locō versārentur. Arbitrābantur tamen sē ab īnsulīs, quae Caraibae vocantur, nōn multum distāre. Septimō autem diē, cum prīmum illūcēsceret, ē nautīs quīdam, ingentī omnium laetitiā, terram inclāmat. Tum omnēs in stegam cōnscendere, vīsūrī quaenam sit terra illa ad quam appulsūrī sunt. Sed nunc laetitia in summum terrōrem mūtāta est. Ecce enim nāvis impingitur : quō ictū quī stābant in stegā excussī omnēs plānē corruērunt.
Scīlicet nāvis in syrtem tam vehementī impetū allīsa erat, ut haerēret quasi affīxa. Cōnfestim vērō flūctūs spūmantēs tantam vim aquae in stegam profūdērunt, ut omnibus in cubiculō fuerit cōnfugiendum, nē ipsī abriperentur.
Tum flēbilis nautārum orīrī clāmor ; tum ejulātus hinc Deum ōrantium, inde clāmantium : aliī dēspērantēs sibi crīnēs āvellere, quīdam jacēre sēmianimī.
Hōs inter Rōbinson erat exspīrantī similis ; ac repente exclāmant nāvem dēhīscere. Itaque in stegam omnēs accurrere, et dēmissam quam celerrimē in scapham omnēs dēsilīre. Tanta autem erat multitūdō incōnsultē ruentium, ut vix scapha palmae lātitūdine undās superāret. Cum vērō terra procul obesset, cūnctī dē ōrā umquam assequendā, saeviente adeō tempestāte, dēspērābant.
At ecce ingēns flūctus ad scapham volvī, montis īnstar : quō omnēs cōnspectō obstupēscere, rēmōsque dīmittere. Nunc, nunc īnstat perīculum. Et jam aquae mōns scapham assequitur subvertitque ; tum ūniversī hauriuntur.