Caput nōnum.
Terrae mōtus. — Mōns ignivomus. — Lamae vī aquārum abreptī. — Spēlunca Rōbinsōnis dīruta.
Sequente nocte, Rōbinson sēcūrus recumbēbat ; fidēlēs lamae ad pedēs dominī jacēbant ; lūna splendēbat dē caelō, āere pūrō tranquillōque ; omnia dēnique in rērum nātūrā altō silentiō tenēbantur. Jamque Rōbinson, labōre diurnō fessus, dulcī fruēbātur somnō : parentum vērō imāgō, quae crēbrō recursābat, ante oculōs somniantis obversābātur ; cum subitō terra īnsolitō mōtū tremuit, tantō fragōre tamque horribilī mūgītū, ut multae tempestātēs, velut agmine factō, ingruere vidērentur. Īnsequitur frequēns terrae mōtus, alius alium : exoritur simul furēns procella, quā arborēs, quā ipsae dējiciuntur rūpēs ; mareque cum fremitū aestuāns, in īmīs sēdibus conturbātur. Dīxissēs cūncta inter sē proeliārī elementa, atque ūniversam rērum nātūram in exitium ruere.
Rōbinson, mortis angōre correptus, ē spēluncā in vestibulum prōsilit ; prōsilientemque exterritī lamae sequuntur. Vix inde aufūgerant, cum saxum in quō spēlunca erat, ruīnam dedit. Rōbinson, cui timor ālās addiderat, per ōstium vestibulī sē prōripuit, lamīs ānxiē eum īnsequentibus.
Prīmum autem eam petiit montis vīcīnī partem, quā excurrēbat in nūdam plānitiem, nē arboribus ipse concidentibus obruerētur. Quō tendēns, subitō magnō cum terrōre, ingentem hiātum eā ipsā montis in parte videt, unde ērumpunt fūmus, flammae, favīllae, lapidēs, cum māteriā candentī quam lāvam appellant. Vix etiam fugā mortī sē ēripuit : quippe lāva candēns, torrentis īnstar, ruēbat ; magna autem montis fragmina hinc et inde disjiciēbantur.
Tum ad lītus prōcurrit, ubi ipsum nova horrendaque rērum fōrma excipit. Turbō vehementissimus ab omnī caelī parte nimbōs collēgerat quasi aliōs aliīs impositōs, unde tam gravis aquae vīs subitō ruit, ut omnis regiō aquīs superfūsīs inundārētur.
Tum Rōbinson, in hāc malōrum ambāge, quid fugiat, quid petat incertus, aegrē in arborem sē recipit. Miserī autem lamae undārum aestū abripiuntur. Ēheu ! quam graviter illōrum ejulātū animus ejus vulnerātur ! Quam vellet suō eōs perīculō servāre, nisi flūctuum impetū longius abreptī fuissent !
Saeviit terrae mōtus adhūc paululum : tum repente omnia silent, ventī resīdunt, hiātus ignem ēvomere dēsinit, fragor subterrāneus cessat, caelō redit prīstina serēnitās, omnis etiam aqua exiguō temporis spatiō effluit.
Rōbinson ex arbore in quam perfūgerat, dēscendit ; sed animum cūrae obruerant. Spēlunca, quae sōla hūc ūsque tūtum ipsī refugium praebuerat, dīruta penitus vidēbātur. Lamae fidēlēs cārissimīque ante ipsīus oculōs undīs abstractī : omnia opera periēre ; periēre omnia quae in futūrum mōliēbātur cōnsilia. Mōns quidem flammās ēvomere dēsierat, sed ex hiātū tardus fūmus āterque oriēbātur ; unde metuendum erat nē ille montis ignivomī nātūram in posterum quoque retinēret.
Tum ānxietāte et angōre exhaustus, ad arborem, ex quā dēscenderat, sē reclīnāvit, gemitūs edēns miserābilēs ; et sīc sōlāciī expers per reliquam noctem remānsit.
Jam diēs novus oritur, lūx autem alma miserum Rōbinsōnem in eōdem statū dēprehendit. Neque enim somnus dulcis oculōs ejus clauserat ; neque animum subierat alia cōgitātiō praeter trīstem illam lūctuōsamque : « Quid nunc dē mē fīet ? »
Tandem sē corripit, atque somniantī similis ad vastātum domicilium titubāns prōcēdit. Quantam vērō putātis fuisse ejus laetitiam cum haud procul ā vestibulō cārissimōs sibi lamās salvōs incolumēsque obviam sibi prōsilientēs cōnspexit ! Initiō, suīs fidem oculīs vix habuit. Brevī autem sublāta est omnis dubitātiō : illī enim accurrere, manum erīlem lambere, laetitiamque, quam ex ejus reditū capiēbant, exsultandō et bālandō exprimere.
Tunc autem animus Rōbinsōnis, hāctenus frāctus dējectusque, rūrsus ērēctus est. Lamās suōs intuētur, oculīsque in caelum sublātīs, lacrimās laetitiae pietātisque testēs profundit. Tum amīcōs reducēs laetissimīs blanditiīs excipit, iīsque comitibus prōcēdit, certiōra dē domiciliō vīsūrus.
Atque ibi Rōbinson multō minus damnī invēnit quam prīmō, prae metū et animī abjectiōne, veritus erat. Laquear, quod saxō cōnstābat, erat collāpsum, atque proximam terrae mōlem sēcum trāxerat : attamen omnia ista rūdera ē spēluncā removērī posse vidēbantur, ita ut laxius ipse commodiusque habitāret.
Ad hoc accēdēbat aliquid, ex quō intellegeret hoc sibi fēlīciter contigisse. Cum enim accūrātius locum īnspexisset, ubi saxum illud dēpenderat, magnō cum stupōre cognōvit, illud undique solō mollī innīxum fuisse, adeō ut male haerēret. Vērī simillimum itaque erat, mōlem hanc impendentem suō pondere brevī dēlāpsūram fuisse. Tunc subitō in genua prōstrātus, grātiās Deō ēgit quod sīc iterum servātus fuisset, ac deinde alacriter ad opus sē contulit.