Caput decimum.
Rōbinson habitāculum reficit. — Parat sibi alimenta in hiemem. — Imbribus continuīs impedītus domī, fingit vāsa. — Nectit rēte. — Arcum et sagittās cōnficit.
Terram profectō harēnamque haud difficile erat removēre ; supererat autem ingēns saxum, frāctum in duās partēs, sed quibus movendīs ūnus homō impār vidēbātur. Cōnātus est Rōbinson partem ejus, quae minor erat, prōvolvere, sed frūstrā ; et nunc iterum dēspērātiōne torpēns, haesit inops cōnsiliī.
Postquam diū sēcum meditātus fuit, recordātus est sē puerum vīdisse, quotiēs operāriīs aliquid magnī ponderis erat mōliendum, perticā eōs longā crassāque ūtī, cujus extrēmam partem mōlī movendae subjiciēbant. Itaque ejus reī experīmentum facere properat. Ēlāpsā vix hōrā dīmidiā, saxa, quae vix quattuor hominēs jūnctīs vīribus movēre potuissent, ē spēluncā fēlīciter extracta sunt. Moxque laetus admodum vīdit domicilium suum et laxius et tūtius esse quam anteā : jam enim parietēs nōn minus quam laquear ipsum, saxō cōnstābant, nec vel minima quidem rīma perspiciēbātur.
Tunc ad montem ignivomum, quī vapōrem ātrum ēmittere nōndum dēsierat, propius accēdere audet. Mīrātur ingentem saxōrum liquefactōrum cōpiam, quae, longē lātēque diffūsa, necdum etiam refrīgerāta erant. Cum animadvertisset lāvam ad eum locum efflūxisse, in quō sōlāna crēscēbant, magnopere timuit nē torrēns igneus tōtam istam regiōnem vastāsset. Itaque cum eō sē contulisset, magnō cum gaudiō cūncta bene sē habēre dēprehendit. Et continuō statuit variīs in partibus īnsulae suae sōlāna serere, nē frūctum tam ēgregium sinistrō aliquō cāsū āmitteret.
Interim cum mōns fūmum ēmittere dēsiisset, Rōbinson ad ejus hiātum accēdere ausus est. Latera quoque et īmam partem ejus lāvā refrīgerātā opertam invēnit : cumque nusquam vel minimum inde orīrī fūmum vidēret, nōn sine probābilī causā exīstimāvit ignem subterrāneum penitus exstīnctum, neque in posterum sibi ejusmodī ēruptiōnem esse extimēscendam.
Quā spē cōnfirmātus, ad alimenta in hiemem colligenda animum convertit. Hōc cōnsiliō, octo lamās subinde eōdem modō cēpit, quō priōrēs. Istōs omnēs mactāvit, exceptō hircō, quem socium tribus suīs lamīs cicuribus adjūnxit, māximamque carnis partem suprā focum suspendit, quae fūmō siccārētur.
Jam igitur nōn contemnendam cōpiam carnis sibi parāverat : nihilōminus tamen, veritus est, nē sub fīnem hiemis, sī forte asperior futūra esset aut longior, inopiā cibōrum ipse labōrāret. Itaque nōnnūllōs etiam lamās capere optāvit. Illī vērō, īnsidiīs hominis cognitīs, cavēre sibi didicerant : novīs igitur ūtendum fuit artibus, quibus illōs exciperet. Neque hoc eī nōn successit ; tanta ingeniī hūmānī vīs esse solet ad excōgitandum quidquid valet ad necessāria sibi comparanda !
Animadverterat nīmīrum lamās, quotiēs eum ad fontem cōnspexissent, semper celerrimē per collem quemdam ad arbusta properāre. Hujus collis pars altera dūmētīs cīncta ; altera autem praerupta duārum ferē ulnārum altitūdine, unde lamae saltū sē dējicere solēbant.
Statuit igitur foveam altam eō locō fodere, in quā lamae dēsuper prōsilientēs caperentur. Labōre quoque indēfessō intrā paucōs diēs novum hoc cōnfectum est. Tum foveam virgultīs tēxit. Posterā autem diē magnopere laetātus est, cum duo ejus generis animālia in eam dēsiliisse animadvertit. Quibus captīs, tantam habuit carnis cōpiam, quanta per hiemem, quam longa foret, abundē sufficeret. Tum, ut cūncta prōvidēret contrā hiemem, quam īnstāre putābat, fēnum lamīs parandum, ligna ad ignem fovendum colligenda, sōlānōrum tūbera effodienda, eādemque in cellā condenda erant. Ē fēnō, cujus magnam cōpiam collēgerat, acervum strūxit, quālem agricolae nostrīs struere solent : quotiēs vērō fēnum addēbat, illud ita pedibus impressīs conculcābat, ut haud facile pluvia posset interluī. Īnsuper ut magis etiam ab imbribus dēfenderētur, tēctum ex harundinibus cōnfēcit, haud īnfirmius iīs quae culmō apud nōs teguntur. Diēs proximōs ligna ārida colligendō impendit. Tum tūbera sōlānōrum effōdit, nec parvam eōrum parāvit cōpiam. Quibus in cellā conditīs, dēcussit quoque omnia māla citrea quae mātūra erant ; jamque dē suō vīctū minimē fuit sollicitus.
Hiems vērō, licet exāctō mēnse Octōbrī, nōndum vēnerat. Coepit potius continuīs imbribus ita pluere, ut āēr in aquam mūtātus vidērētur. Nec satis liquēbat Rōbinsōnī quaenam hujus reī esset causa. Quīndecim diēs ēlāpsī erant, ex quō nōn longius domiciliō suō prōgressus fuerat quam ad cellam, ut alimenta et aquam sibi lamīsque peteret. Reliquum tempus omne velutī captīvō hominī dēgendum fuit.
Ēheu ! quam tardē tempus nunc Rōbinsōnī trahī vīsum est, nihil agentī et sōlitāriō ! Nunc perspexit, quam vēra essent quae saepius magistrī praecēperant, eās opēs esse parandās quae ūnā cum naufragiō possint ēnatāre.
« Ō mē in pueritiā stultum, exclāmāvit, quī scrībere aut legere molestum, ōtiārī vērō jūcundum exīstimāverim ! Ō utinam quās ōlim aspernātus sum doctrīnās memoriā tenērem ! Ex hōc penū domesticō nunc dēprōmerem quod esset nōn sōlum vītae oblectātiō, sed etiam levāmentum miseriārum. »
Cujus ōtiī pertaesum necessitās coēgit ut variās rēs gerendās susciperet quās numquam anteā tentāverat. Jamdiū cōnsilium ōllae aut lampadis fabricandae animō agitāverat, quibus quidem auctus, in meliōrī sānē condiciōne versārētur : itaque, quamvīs plueret, terram argillāceam studiōsē conquīsīvit, opusque ōrsus est.
Quod quidem certē nōn statim eī ex vōtō cessit : iterum iterumque tentandum fuit ; cum autem nihil habēret in quō libentius versārētur, placuit opus, licet absolūtum, quotiēs mendōsum aliquid animadverteret, frangere ac dēnuō fabricāre. Sīc igitur diēs nōnnūllōs grātō in labōre trānsēgit, dōnec tandem ōllam fictilem cum lampade penitus absolvisset : quās nōn procul ab igne collocāvit, ut paulātim ārefierent. Tum aliās etiam ōllās, cācabōs, catīnōsque variā fōrmā atque magnitūdine fingere īnstituit. Atque ut ille plūrimum operae in hīs artibus posuit, ita māximam sollertiam adeptus est.
Magnum opus fuit ac difficile fictilia vāsa vitrō ita incrustāre, ut liquōre nōn imbiberentur. Sed cum nihil intentātum, nihil inexpertum relinqueret, vīcit patientia.
Intereā pluere nōn dēsiit. Quamobrem necesse fuit Rōbinsōnī varia adhūc fingere opera, nē miserē taediō cōnficerētur. Proximē autem operam nectendō rētī piscātōriō nāvat. Jam anteā nōn parvam cōpiam fūniculōrum contorserat, quae nunc ipsī fuit māximē opportūna. Cum enim ōtiō abundāret, et patientissimus labōris, rem deciēs et amplius male incoeptam retractāret, invēnit tandem quā arte nōdōs faceret : in quō adeō sollers ēvāsit, ut fēminās puellāsque apud nōs rēticula nectentēs dexteritāte aequāret.
Tum vēnit eī in mentem tentāre, num arcum et sagittās posset cōnficere. Quantō studiō animus Rōbinsōnis flagrāvit, cum haec sēcum agitāns, multa recēnsēret commoda, quae inde esset perceptūrus ! Scīlicet lamās interficere, avēs dējicere, et, quod erat potissimum, sē ipsum in domiciliō dēfendere posset. Itaque tanta eum incessit cupīdō arcūs perficiendī, ut, pluviam cadentem parum cūrāns, ad conquīrendum lignum prōcurrerit. Cui tamen cōnsiliō cum quodlibet lignum aptum nōn exīstimāret, ejusmodī quaesīvit quod dūrum idem ac lentum esset, ut et facile flecterētur, et in prīstinam ferē fōrmam redīret.
Tāle ergō lignum inventum atque dēcīsum domum dēportat, cōnfestimque opus aggreditur. Quam vērō tunc sēnsit inopiam cultrī idōneī ! Quamvīs iterum iterumque secāret, vix tantum prōfēcit, quantum nōs cultrīs chalybēiīs īnstrūctī ūnō ictū prōficimus : quamquam ab ortū ūsque ad occāsum diēī operī intentus erat, necesse fuit ut octo diēs integrōs huic labōrī impenderet. Tandem magnopere ille laetātus est, cum arcum nōnō diē perfectum vīdit ; neque tunc, praeter nervum et sagittās, quidquam dēsīderābat. Cum vērō fūnem quam firmissimum contorsisset, ad sagittās fabricandās sē accīnxit.
Jam sī ferrum habuisset, quod sagittīs praefīgeret, quantī, quaesō, hoc aestimāsset ! Frūstrā autem in vōtīs illud habuit. Dum igitur rem mente agitat, tandem meminit sē audiisse hominēs ferōs ossibus magnōrum piscium aut silicibus acūtīs ūtī ad sagittās hastāsque acuendās. In quō illōs statuit imitārī. Cōnsilium quoque iniit hastae cōnficiendae. Quod utrumque statim aggressus, ad lītus accurrit, ibique ossa piscium, lapidēsque aptissimōs invēnit. Tum perticam longam et rēctam hastae dēstinātam amputat, pluviāque madidus domum revertitur. Intrā paucōs diēs et hasta, et sagittae cōnfectae sunt. Tum hastam praefīgit lapide praeacūtō, ac deinde sagittās hinc ossibus piscium rōbustīs, inde pennīs ad extrēmam partem additīs, ālitēs facit. Quō factō, placuit arcūs experīmentum facere. Quīquidem, quamquam multa dēerant, quod ferreīs īnstrūmentīs nōn fuerat īnstrūctus, attamen satis idōneus vīsus est dējiciendīs avibus, minōribusque aliīs animālibus ; neque dubitāvit fore ut hominem ferum nūdumque, sī quidem satis appropinquāsset, eō graviter esset vulnerātūrus.
Attamen pluvia nōndum cessāverat ; sed, duōbus tandem ēlāpsīs mēnsibus, caelum coepit nitēscere. Nunc Rōbinson hiemem adventāre putāvit, cum jam contrā hiems exācta esset. Vix suīs ille oculīs fidem habuit, cum almā vēris vī nova grāmina, novōs flōrēs, novōs surculōs ēmergentēs cerneret. Et sī causam nōn intellegēbat, rēs tamen erat ante oculōs. « Hoc profectō, ita sē ipse alloquitur, mē in posterum monēbit, nē quidquam rējiciam, cujus ratiōnem animō perspicere nequeam. »