Caput decimum quārtum.
Rōbinson īnsulam peragrat. — Vestīgia hominum reperit. — Summus terror. — Prōspicit crānia, ossa, manūs, pedēs. — Quod territō et fugientī accidit.
Rōbinson assiduam per trēs annōs nāvī cōnficiendae operam dederat, truncō vix dīmidiā quidem parte excīsō. Incertum quoque vidēbātur an illud, etsī eādem assiduitāte operī īnstāret, trium aut quattuor annōrum spatiō perfectūrus esset. Nec tamen in suō studiō atque opere cessāvit : quid enim aliud susciperet ? neque vērō illī placuit, nec licuit esse ōtiōsō.
Quādam diē in mentem eī vēnit sē, quamvīs jam diū in īnsulā istā habitāret, nōn nisi minimam partem adhūc explōrāsse. Objēcit sibi, ut animī vitium, timōrem istum quō impedītus īnsulam tōtam nōndum peragrārat. « Forsan, sī minus ego timidus fuissem, multa invēnissem, quae nunc mihi māximae essent ūtilitātī. »
Quae quidem cōgitātiō animum Rōbinsōnis impulit ut īlicō statueret proximō māne in viam sē cōnferre ; eōque ipsō diē omnia ad iter faciendum parāvit.
Postrīdiē, ortō sōle, ūnō ē lamīs quattuor diērum vīctū onerātō, armīs ipse indūtus, postquam sē Deī tūtēlae commendāvisset, fīdentī animō viam ingressus est. Cōnstituit, quantum fierī posset, lītus sequī, nec silvestribus locīs sē committere, nē in ferās incideret.
Ac prīmō diē nihil eī in itinere accidit memorandum. Sex mīliāria circiter eō diē cōnfēcit ; et quō longius prōgrediēbātur, eō certius comperit sē in sterilissimā īnsulae parte sēdem posuisse. Multīs nīmīrum in locīs arborēs invēnit variō frūctuum genere abundantēs, unde vīctum nōn salūbrem minus quam jūcundum petere potuisset. Hōrum posteā ūsūs nōminaque didicit.
Prīmam noctem Rōbinson in arbore ēgit, ut tūtus ā ferīs esset ; et posterā diē iter persecūtus est. Nec multum viae cōnfēcerat, cum extrēmam īnsulae partem versus merīdiem attigit. Solum nōnnūllīs in locīs erat harēnōsum. Dum autem tendit ad tractum terrae in mare prōcurrentem, ecce pedem fert retrō ; tum pallēscere, contremīscere, oculōs circumferre, et subitō haerēre quasi fulmine repentīnō ictus. Videt nīmīrum quod hīc vīsūrum sē numquam spērāverat, vestīgia hominum harēnae impressa...!
Tum ille territus undique circumspicit : audītō vel levissimō foliōrum strepitū stupet, sēnsūsque adeō perturbantur, ut stet inops cōnsiliī ; tandem collēctīs vīribus, fugam corripit, quasi īnstārent ā tergō, nec prae terrōre respicere ausus est. At ecce repente substitit. Metus in horrōrem vertitur. Videt nīmīrum fossam rotundam, atque in mediō ignis exstīnctī focum. Quem circā, horrēscō referēns, crānia, manūs, pedēs, aliaque corporis ossa adspicit, exsecrandās reliquiās convīviī ā quō nātūra abhorret. Scīlicet tunc temporis in īnsulīs Caraibicīs ferī hominēs dēgēbant, canibālēs vocātī aut anthrōpophagī : quibus sollemnis erat cōnsuētūdō captīvīs mactātīs assātīsque immānēs epulās celebrāre, in quibus laetitiā atrōcius dēbacchābantur, saltantēs, canentēs, aut potius, satiātā feritāte, ululantēs.
Rōbinson oculōs ab horribilī spectāculō āvertit. Nausea etiam correptus, animī dēliquiō labōrātūrus fuisset, nisi stomachum vomitū levāsset. Ubi prīmum paululum refectus est, fūgit tantā vēlōcitāte, ut vix fugientem fidēlis lama sequī potuerit. Tantopere vērō mentem Rōbinsōnis timor aliēnāverat, ut lamae suī plānē oblītus, audītō sequentis sociī gressū, īnstantem ā tergō sibi canibālem fingeret, omnibusque vīribus effugere cōnārētur.
Ac nē cursum morārentur, hastam, arcum, sagittās, secūrim abjicit : quam sibi videt expedītiōrem, viam potiōrem habet ; iterātīsque per tōtam hōram ambāgibus sīc efficit, ut circumeundō ad locum eumdem, unde aufūgerat, redierit. Tunc novus horror animum ejus attonitum occupat. Quō in locō versētur nōn agnōscit, nec animadvertit eumdem esse, quem anteā vīderat ; sed putat invēnisse sē novum immānitātis eōrum quōs fugit monumentum. Itaque violentissimō impetū sē prōripit, neque prius currere dēsiit quam fessum cursū corpus vīrēs dēsererent. Tunc omnīnō exhaustus sēnsūque orbātus prōcidit. Hūc quoque lama advenit, nec fessus minus jūxtā dominum prōcumbit. Forte is ipse erat locus ubi anteā Rōbinson arma abjēcerat. Oculīs itaque nōn multō post apertīs, haec prīma in grāmine cōnspexit. Quod quidem somnium ipsī omnīnō vīsum est, nec intellegēbat quōmodo et arma sīc jacērent, et ipse in eum locum vēnisset : tantopere formīdō animum ejus perturbāverat !
Ac brevī surrēxit, ut locum istum quam celerrimē linqueret. Sed tunc paululum ad sē reversus, nec tam imprūdēns ut arma oblīvīscerētur, statuit ea jam nōn exuere quibus sōlīs vītam poterat dēfendere. Tantopere autem erat dēbilitātus, ut, licet īnstante metū, jam nōn eādem, quā anteā, pernīcitāte fugeret. Per tōtum reliquum diem cibī appetītum plānē āmīsit, semelque tantummodo substitit, ut sitim fontis aquā restingueret.
Frūstrā spērāvit sē eōdem diē ad sēdem suam perventūrum. Obscūrā jam lūce, dīmidiae circiter hōrae spatiō aberat ā domiciliō, eō scīlicet in locō quem rūsculum suum vocāverat. Quippe spatium erat clausum, et satis amplum, in quō partem gregis coercēbat, quia nempe pinguiōra ibi quam prope habitāculum suum crēscēbant grāmina. Ibi nōnnūllās noctēs superiōrī aestāte dēgerat, nē ab īnsectīs, quae eum domī fodiēbant, īnfestārētur. Sed vīribus plānē exhaustīs longius prōgredī nōn poterat. Etsī perīculōsissimum eī vidēbātur pernoctāre in locō nūllīs praesidiīs mūnītō, attamen necessitās illud postulābat. Vix autem humī sē prōstrāverat, cum neque omnīnō sōpītus, neque omnīnō vigil, in ambiguā somnī exspectātiōne, ecce subitō terrōre perhorruit.
Vōcem audīvit velutī caelō dēmissam, haec verba articulātē prōferentem : « Avē, Rōbinson. »
Rōbinson perterritus exsilit, tōtō corpore contremīscēns, et plānē inops cōnsiliī. Ac iīsdem iterum audītīs, oculōs in eum locum timidē convertit, unde vōx profecta erat. Tum vīdit, quod sānē ignāvō cuique in prōmptū esset, sī rem, priusquam animus perturbārētur, paulō attentius cōnsīderāret ; vīdit sē vānō metū territum fuisse : quippe vōx illa profecta erat, nōn dē caelō, sed dē rāmō in quō cārissimus sibi īnsidēbat psittacus. Tum vērō metus in laetitiam vertitur quod causam reī invēnisset. Manum porrigit psittacō. Ille dēvolat ; dumque mūtuīs alter alterum blanditiīs excipit, psittacus pergit prōferre dictātam salūtātiōnem.
Hic autem tōtam ferē noctem īnsomnem trādūxit, tum cibī, tum quiētis immemor, fremitum quemque auribus captāns. Ferī hominēs semper occurrēbant oculīs ; frūstrā vērō animum ā foedā cōgitātiōne abdūcere tentāvit. Tum ut sē tūtiōrem in futūrum praestāret, coepit plūrima animō cōnsilia agitāre, eaque stultissima : ex quibus ūnum, quod incrēdibile vidēbitur, hoc erat, ut diē obortō omnia adaequāret solō quae tantā dīligentiā, tantō labōre exstrūxerat, nē vel minimum quidem hūmānae industriae vestīgium dēprehendī posset.