WeRead Powered by ReaderPub
Robinson Crusoëus cover

Robinson Crusoëus

Chapter 53: Caput decimum quīntum.
Open in WeRead

Explore more books like this:

About This Book

A young man eager for travel leaves his family, embarks on sea voyages, and becomes shipwrecked and stranded alone on a remote island. He survives by foraging and cultivating food, fashioning tools and clothing, building shelter and boats, and making weapons and traps. Solitude, storms, illness, and occasional earthquakes test his endurance, while discoveries of bones and signs of other people provoke fear and investigation. He rescues and instructs a companion, teaches language and skills, and together they defend the island, exploit wrecked ships, and establish more permanent habitation. Ultimately rescue and return lead him back to a sober, industrious life.

Caput decimum quīntum.

Epulae atrōcēs. — Proelium. — Fortitūdō Rōbinsōnis. — Vendredi servātus.

Vix alma diēī lūx umbrās noctis dispulerat, cum Rōbinson rēs vīdit in aliō lūmine collocātās. Quod heri prūdentia, quod necessitās suādēbat, tunc stultum atque inūtile jūdicāvit. Cōnsilia dēmum minus cōnsīderāta quae timor ipsī suggesserat, nunc reprobat, et ad meliōra ratiōnīque magis cōnsentānea animum convertit. Nunc enim, nocte interpositā, intellegit timōrem hesternum fuisse nimium. « Dūdum, ait ille sēcum, hīc ego commorātus sum, nec ūllus umquam homō ferus in vīcīnitātem habitāculī meī vēnit : ex quō satis patet suum eōs in hāc īnsulā domicilium nōn habēre. Vērisimile est, aliam eōs incolere regiōnem, unde nōnnūllī hūc veniunt, ut victōriās atrōcibus epulīs concelebrent, eōsque ad eam īnsulae partem quae vergit ad merīdiem, appellere, atque inde discēdere, cēterīs īnsulae partibus neglēctīs. Singulārī igitur ac dīvīnō mūnere, ego in hanc steriliōrem īnsulae partem compulsus fuī, hōc ipsō tūtior. » Tum animō et vīribus cōnfirmātus, domum sē contulit, ut nova, quae inierat, cōnsilia persequerētur.

Placuit inter cētera plantāre nōn procul ab arboreō quō habitāculum mūnierat saeptō nemus ita dēnsum, ut sēdēs ā longinquō cōnspicī nōn posset. Hāc mente duo circiter mīlia ejus generis salicum plantāvit quās jam facile rādīcēs agere atque brevī crēscere animadverterat. Sed māximē cavendum jūdicāvit nē eās ōrdine aliquō dispōneret, ut silvula nātūrā potius quam arte cōnsita vidērētur. Tum statuit viam subterrāneam per cunīculum agere, ab īmā spēluncā ad alterum montis latus, ut, urgente necessitāte, habēret effugium, Quod quidem opus fuit magnī et diuturnī labōris, adeō ut ā cymbae fabricātiōne ad tempus omnīnō dēsisteret.

Sīc ille quidem satis tūtus sibi vidēbātur ab impetū repentīnō. Quid vērō ? sī hostis īnstet, obsidiōneque cīnctum teneat ? Neque hoc vānum prōrsus erat aut fūtile ; quippe quod aliquandō fierī posset. Itaque necesse esse jūdicāvit ut sē adversus hunc cāsum mūnīret, nē famē aut perīret, aut ad dēditiōnem compellerētur. Quamobrem statuit ūnam certē lamam quae lacte abundāret in ātriō domiciliī servāre, atque ad hanc alendam fēnī acervum sēpositum habēre, ex quō nihil, nisi necessitāte coāctus, dētraheret. Dēcrētum est quoque cāseī, pōmōrum et ostreārum cōpiam parāre, quam dē diē in diem renovāret.

Quibus ita dispositīs, Rōbinson aliquot annōs vītam vīxit adeō tranquillam, ut nihil memorātū dignum eī acciderit. Igitur ad rem illam properō, quae ad commūtandam ejus condiciōnem plūs valuit quam quidquid hūc ūsque eī contigerat.

Cum Rōbinson māne quōdam serēnō in cymbā fabricandā esset occupātus, magnum ē longinquō fūmum adscendentem subitō cōnspexit. Prīmō quidem adspectū obstupuit, mox autem ad montem spēluncae imminentem quam celerrimē cucurrit, causam reī inde speculātūrus. Ubi prīmum montem cōnscendit, majōrī etiam cum terrōre cōnspexit quīnque scaphulās in lītore religātās, trīgintā autem barbarōs ingentem apud focum, trucī gestū, atque inconditō clāmōre chorum agentēs. Saltābant ūnicō tantum pede ; nam alterum ērēctum et in āere lībrātum habēbant.

Etsī ad spectāculum hujusmodī videndum Rōbinson nōn imparātus erat, parum tamen āfuit quīn rūrsus terrōre exanimārētur. Vērumtamen fortitūdinem et fīdūciam celeriter in animum revocāvit : tum ē colle properē dēscendit, omnia dispositūrus quibus sē tuērētur ; cūnctīsque armīs īnstrūctus, et auxilium precātus ā Deō, cōnstituit vītam suam, quoad posset, dēfendere. Tunc iterum ad summum collem cōnscendit, hostēs explōrātūrus.

Mox vērō cohorruit atque indignātus est, cum satis distīnctē vīdit duōs hominēs ē scaphīs trahī ad ignem. Ac prīmō suspicātus est eōs necī addictōs, brevīque comperit sē nōn errāsse. Aliquot enim ex barbarīs alterum captīvum prōsternunt, prōstrātumque duo aliī adortī corpus laniant, ad epulās atrōcēs īnstruendās. Interim stābat alter captīvus, dōnec ipse quoque mactārētur. Dum vērō intentōs quisque oculōs in cruciātum et lacerātiōnem tenet, ille, tempore arreptō, fugit atque citātissimō cursū in eam regiōnis partem contendit quam Rōbinson incolēbat.

Tunc noster ērēctus suspēnsusque tum spē et laetitiā, tum timōre atque horrōre vicissim perstringitur. Hinc exsultat, cum videt captīvum aliquō spatiō persequentēs superantem ; inde tōtō corpore contremīscit, cum animadvertit cūnctōs ad habitāculum suum, anteā ignōtum, cursum dīrigere. Erat autem sinus mediocris profugō trājiciendus, nē in manūs hostium caderet. In quem statim prōsiliit, eādemque quam hūc ūsque adhibuerat celeritāte trānāvit ad lītus oppositum. Dum iī quī propius urgēbant in aquam sē quoque prōjiciunt, cēterī ad convīvium horribile revertuntur. Quantō autem gaudiō Rōbinson animadvertit, hōs illī natandō parēs nōn esse ! Miser enim jam ex aquā ēmerserat, cum cēterī nōndum ēmēnsī erant dīmidiam sinūs partem.

Tunc Rōbinson īnsolitā fortitūdine atque audāciā animātum sē sēnsit ; hastā correptā ē monte dēcurrit. Et continuō ēgressus silvā, terribilī vōce exclāmat : « Siste gradum ! » At ille, adspectū Rōbinsōnis pellibus horridī, obstupuit ; ratus esse aliquem suprā hūmānam condiciōnem, incertusque utrum sē ad pedēs ejus prōjiceret, an vērō fugam persequerētur. Rōbinson eī manū significat adesse sē dēfēnsōrem, et subitō conversus it obviam hostibus. Priōrem, cum jam propius esset, hastā percussum vī magnā dējicit. Alter, quī centum circiter passūs aberat, attonitus stupet ; tum arcum sagittā īnstruit, quam in Rōbinsōnem jam proximē accēdentem intorquet. Illa pectus ejus ferit ; sed adeō leviter pellem, quā indūtus erat, strīnxit, ut corpus ferrō esset intāctum. Tum Rōbinson priōrī victōriā ferōx, vehementī impetū ēlātus, barbarum prōstrāvit. Deinde hominem respicit, cujus vītam servāverat : hic autem timōrem inter et spem dubius eōdem in locō haerēbat, incertus utrum haec omnia suae salūtis causā agerentur, an sibi ignōtā victōris manū foret quoque pereundum. Ille autem barbarum ad sē vocat, significatque ut propius accēdat. Hic pāruit, mox autem prae metū cōnstitit ; et nunc pedem prōfert, nunc retrahit ; dēmumque lentē prōgreditur, nōn sine magnā significātiōne terrōris, supplicisque habitū.

Cum Rōbinson amīcitiam suam omnī modō dēmōnstrāsset, tandem ille fōrmam ignōtam adīre ausus est ; sed decimō quōque passū supplex in genua prōcidit, quasi grātiās ageret simul et honōrem praestāret.

Tum Rōbinson sublātā lārvā vultum hūmānum et benignum ostendit. Quō vīsō, barbarus cōnfīdentius servātōrem suum adit, tōtōque corpore sē prōjiciēns terram ōsculātur. Noster autem, quī amīcum habēre māllet quam servum, blandē hominem manū allevāns, eī quācumque potuit ratiōne persuādēre studet sē velle cum ipsō amīcitiam jungere. Multa vērō facienda supererant.

Barbarus quī prior fuerat prōstrātus, vulnus lētāle nōn accēperat : itaque cum animum sēnsim recēpisset, herbīs ēvulsīs ad sēdandum sanguinem vulnus obtūrāre coepit. Rōbinson barbarō suō hoc dēmōnstrat. Tum Indus nunc secūrim lapideam Rōbinsōnī ostendit, nunc sē ipsum, significāns sē illīus ope vītam hostī ēreptūrum. Rōbinson autem, quī ab hūmānō sanguine effundendō abhorrēbat, tunc necesse ratus ut hostis dē mediō tollerētur, secūrim porrigit, āvertēns oculōs. Indus in hostem vulnerātum irruit, illum ūnō ictū obtruncat : tum ovāns revertitur ; et secūrim, caesīque hominis cruentum caput, victōriae pignora, ad pedēs Rōbinsōnis dēpōnit.

Tum Rōbinson eī signīs quibusdam dedit intellegendum, ut, collēctīs caesōrum arcubus et sagittīs, sē prōsequerētur ; barbarus autem innuit Rōbinsōnī, prius quam recēderent, corpora dēfūnctōrum esse humī condenda, nē sociī ūlla aliquandō eōrum vestīgia reperīrent.

Cum Rōbinson indicāsset se hoc probāre, Indus sōlīs manibus magnā cum celeritāte brevī utrumque cadāver harēnā obruit. Tum ambō ad habitāculum Rōbinsōnis sē cōnferunt.