Caput decimum sextum.
Rōbinson parātus ad obsidiōnem ferendam. — Vendredi dēscrībitur. — Quārē sīc appellātus.
Incerta adhūc ancepsque erat fortūna Rōbinsōnis. Nōnne vērisimile erat barbarōs, epulīs inhūmānīs satiātōs, vestīgia sociōrum secūtūrōs esse, ut eōs, et captīvum quī ēvāserat, quaererent. Tunc vērō dubium nōn erat quīn illī, dētēctō semel Rōbinsōnis habitāculō, expugnātōque, eum simul et novum comitem occīderent. Quae cōgitātiō Rōbinsōnis animum agitābat, dum ē summō colle post arborem latēns foedam epulātiōnem chorōsque barbarōrum intuētur. Tunc dēlīberat, quid sibi in hōc rērum articulō faciendum sit, utrum fugiat, an in arce suā inclūsum sē teneat. Cum vērō mentem suam ad potentissimum illud nūmen innocentiae praesidium ērēxisset, sēsē adeō cōnfirmātum animō sēnsit, ut posterius facere cōnstituerit. Itaque inter dūmēta ūsque ad domicilium prōrēpit, sociō significāns ut idem agat ; sīcque ambō ad spēluncam perveniunt.
Tunc barbarus, domicilium līberātōris commodē dispositum intuēns, obstupuit ; quippe quī nihil umquam vīdisset sīc ōrdinātum.
Rōbinson barbarō significat, quid sit ab hostium multitūdine metuendum ; sē autem parātum esse ad vītam strēnuē dēfendendam. Quō quidem ille intellēctō trucī vultū secūrim vibrat, gestūque terribilī versus eum locum sē convertit, ubi hostēs erant, quasi illōs prōvocāret, patrōnōque dēclārāret sē ad ācerrimam dēfēnsiōnem parātissimum. Rōbinson, hāc ejus fortitūdine probātā, hastam, arcum et sagittās eī trādit, eumque ad forāmen mūnīmentī arboreī velut in excubiīs collocat, unde prōspiceret, quid in spatiō inter parietem et nemus ā sē cōnsitum interjectō agerētur. Sīc cum fortī sociō ūsque ad vesperam armātus stetit. Cum vērō post aliquot hōrās nihil usquam hostīle cernerent, exīstimāvērunt barbarōs, postquam frūstrā investīgāverant, in scaphīs domum reversōs esse. Igitur armīs dēpositīs, Rōbinson cēnam īnstruit.
Cum autem haec diēs in vītā Rōbinsōnis māximē memoranda, diēs esset Veneris, gallicē Vendredi, memoriam ejus cōnsecrāre voluit ; itaque barbarum, quem servāverat, eō nōmine appellāvit.
Nōndum hūc ūsque Rōbinsōnī vacāverat eum attentius cōnsīderāre. Juvenis erat ēgregiae fōrmae, vīgintī circiter annōrum ; colōre fuscō, cute nitidā ; crīnibus nigrīs, nōn autem lāneīs, sīcut Aethiopum, sed rēctīs ; nāsō brevī, nec eō dēpressō ; labiīs parvīs ; dentibus ita albīs, ut ebur aequārent. Aurēs ejus variīs conchīs et pennīs ōrnātae erant, quibus ille nōn mediocriter superbīre vidēbātur : nūdus cēterum ā capite ad pedēs.
Itaque Rōbinson amiculō cōnsūtīs ē pellibus cōnfectō socium induit. Tum eī significāvit, ut laterī assīderet ad cēnandum.
Vendredi magnā cum reverentiae atque grātī animī significātiōne ad Rōbinsōnem accessit ; tum in genua sē prōstrāvit, capite in terram dēmissō.
Rōbinson, autem sociō atque amīcō diū exoptātō mīrificē laetātus, blanditiīs potius illum sibi dēvincīre cupiēbat ; nīmīrum exīstimābat duplicem nōn esse generis hūmānī orīginem, nec fictōs meliōre lutō hōs quī vocantur albī, cum eōdem patre atque nigrī hominēs nātī sint. Attamen, cum putāret prūdentius esse hospitem nōndum satis sibi cognitum intrā obsequiī et venerātiōnis fīnēs continēre, honōremque ab eō velut sibi dēbitum accipere, aliquamdiū rēgis persōnam ergā hominem gerere cōnstituit.