Caput decimum septimum.
Orīgō rēgiae potestātis. — Rōbinson abundat opibus. — Habet subditōs. — Vendredi novō vīvendī genere dēlectātur.
Itaque Rōbinson signīs gestūque sociō intellegendum dedit, sē illum quidem in tūtēlam suam recēpisse, eā tamen lēge ut summam ipsī oboedientiam praestāret, atque omnibus sēdulō vacāret quaecumque dominus et rēx novus jussisset. Ideō casicum sē ipse appellāvit, quoniam eō nōmine barbarōrum in Americā prīncipēs ab istīs vocārī meminerat. Quā vōce, melius quam signīs adhibitīs, Vendredi id intellēxit quod suus eī domibus dēclārābat ; et ut patēret sē dominō in servitūtem sēmetipsum dicāre, iterum iterumque nōmen illud clārā vōce prōnūntiāvit, Rōbinsōnem manū dēmōnstrāns, pedibusque ejus advolūtus est. Quīn, ut significāret sē satis intellegere quanta esset vīs rēgiae potestātis, hastam arreptam dominō porrēxit, cuspide ad pectus suum dīrēctā, atque hōc ipsō dēclārāvit Rōbinsōnem vītae necisque habēre potestātem. Tum Rōbinson, assurgēns in rēgiam majestātem, dextram subditō porrēxit, jussitque sēcum cēnāre. Vendredi dictō audiēns fuit, ita tamen ut ipse ad pedēs Rōbinsōnis humī, ille vērō in suggestū grāminis sedēret.
Haud absimilī ratiōne prīmī rēgēs apud mortālēs exstitēre. Virī nempe fuērunt sapientiā, fortitūdine atque corporis rōbore cēterīs praestantiōrēs. Itaque īnfirmiōrēs, ut sē ab impetū ferārum, quibus initiō terrae plūrimum īnfestābantur, aut ab injūriā vīque hominum sē dēfenderent, cōnfugere ad potentiōris auxilium. Prō quō praesidiō, sē ea quae imperāsset factūrōs pollicitī sunt, datūrōsque quotannīs certam dē frūctibus agrōrum partem, ut patrōnī, quibus nōn esset quaerendum unde ipsī vīctitārent, tōtī essent in salūte subditōrum prōpugnandā. Quae quidem dōnāria rēgī ā subditīs quotannīs tribuenda, tribūta vocāta sunt. Hinc rēgum potestās, et opēs ; hinc obsequia dēbitaque subditōrum.
Jam vērē Rōbinson rēx fuit. Quippe īnsula erat prō rēgnō, lamae frūctūsque prō aerāriō, Vendredi prō subditō, ūnicō quidem, sed cārissimō, psittacusque prō aulicō, sed ferē inūtilī. Placuit saepe rēgī ad subditum ūsque dēscendere, quantum rēgia dignitās paterētur.
Cēnā cōnfectā, rēx novus dē cubiculīs rīte dispōnendīs mandāta dedit. Parum sānē Rōbinson cōnsīderātē ēgisset, sī sociō, quī tam brevī tempore tot mūnera adeptus erat (quippe quī esset subditus īdem et minister, lēgātus et mīles, praefectus cōpiārum et aedium), sī, inquam, hominī novō, nec satis probātō, sēcum in eādem spēluncā recubandī licentiam dedisset. Etenim nōn satis tūtum habuit vītam suam caecumque subterrāneae viae exitum crēdere externō et aliēnigenae, dē cujus fidēlitāte nōndum adhūc spectātā nōn satis cōnstābat. Itaque jubētur Vendredi ut idōneam fēnī cōpiam in caveam trānsportet, sibique inde paret cubīle : novus intereā rēx, ut sēcūritātī suae cōnsulat, arma omnia in cubiculum suum cōnfert.
Tum Rōbinsōnem nōn puduit in cōnspectū tōtīus populī humilī ac prōrsus agrestī ministeriō fungī. Quī ūniversae, quāquā patēbat, īnsulae imperitābat, quī in suōs omnēs subditōs vītae necisque jūs habēbat, ille nōn ērubuit, servīlem in modum, rēgiīs manibus lamās ipse mulgēre, ut rīte docēret ministrum, cui hanc prōvinciam posteā mandāre in animō habēbat. Hic vērō, quamvīs rem attentē cōnsīderāret, quō tamen spectāret minimē intellēxit. Quippe nec ille, nec ejus populārēs, ut hebetī prōrsus erant ingeniō, umquam suspicātī fuerant lac animālium salūbre aequē ac nūtriendō corporī esse accommodātissimum : numquam hoc genus alimentī labrīs attigerat. Itaque singulārem cēpit voluptātem, cum paululum lactis ā Rōbinsōne oblātum hausit.
Variīs autem hujus diēī molestiīs perīculīsque fessī ambō somnī quiētisque erant appetentissimī. Rōbinson igitur subditō mandāvit, ut ad lectum sē cōnferret ; tum ipse quoque eō sē contulit. Prius tamen quam cubitum īret, noster nōn oblītus est grātiās Deō agere, quod ūnō eōdemque diē tantīs perīculīs dēfūnctus fuisset, sibique similem suī, socium et, ut spērābat, amīcum ille mīsisset.