Caput vīcēsimum prīmum.
Rōbinson et Vendredi, īnsulā relictā, marī sē committunt. — Summa perīcula in quibus versantur.
Rōbinson, arce relictā, in tumulō imminente restitit, sēcum paulisper meditātūrus, sociumque praeīre jussit. Tum vītae sōlitāriae hīc āctae vicissitūdinēs mente repetit ; ac recordātus quanta accēpisset ā suprēmō nūmine beneficia, lacrimās grātī animī indicēs effundit, manibusque expānsīs, ex intimō pectore summā cum pietāte Deō grātiās agit.
Tum regiōnem illam, eō sibi cāriōrem, quod eam mox relictūrus erat, oculīs perlūstrāvit. Hominis īnstar quī patriam linquit nūllā cum spē illīus umquam revīsendae, oculī trīstēs madentēsque in arbore quāvīs cujus umbrā ōlim recreātus fuerat, in opere quōlibet quod propriīs manibus multōque sūdōre cōnfēcerat, dēfīxī haerent. Ab amīcīs disjungī sibi vidētur. Cum vērō tandem lamās ad īmum montem pāscentēs cōnspexisset, faciem āvertit, nē cārissimōrum sibi animantium adspectū ipse ā prōpositō cōnsiliō āvocārētur.
Tandem vīcit cāritātem animī cōnstantia. Ad fortitūdinem sē ipse exacuit, ulnīsque ad regiōnem tōtam, velutī eam amplexūrus, expānsīs, clārā vōce exclāmāvit : « Valēte, ō calamitātum meārum testēs ! valēte ! » Atque hōc ultimō valē inter singultūs ēmissō, in viam quae ad lītus dūcēbat, sē contulit.
Eundō fīdissimum sibi psittacum per arborēs volitandō sequentem animadvertit. Tum vērō victus voluntāte ejus sēcum abdūcendī, vocat Pol, Pol. Ille vērō celerrimē dēsilit, atque ē dominī manū in umerum prōvolat. Intereā Vendredi morae impatiēns in lītore exspectābat ; cumque Rōbinson ad eum pervēnisset, ambō nāvem cōnscendunt.
Trīcēsimō diē novembris, hōrā octāvā mātūtīnā, annō post Rōbinsōnis in hanc īnsulam adventum nōnō, caelō serēnissimō, ventōque māximē secundō profectī sunt. Vix autem circiter duo mīlia passuum prōgressī, ad continuam scopulōrum seriem pervēnēre longē in mare prōcurrentem. Uterque perīculōsum putāvit saxa ista superāre : itaque vēlō in aliam partem dīrēctō, circumīre nītuntur. Cum autem illī extrēmam partem scopulōrum vix attigissent, scapham summā cum vēlōcitāte abripī animadvertunt : exterritī ambō vēlum colligere, exīstimantēs quippe repentīnum esse ventī impetum. Frūstrā vērō. Scapha enim in praeceps prōna rapitur, mediōque in flūmine marīnō versārī sē intellegunt.
Tum ambō vīribus conjūnctīs rēmīs pertinācius mare verberāre, sī possint scapham ēripere. Illa vērō fūgit, īnstar sagittae, tantā celeritāte, ut brevī ōra īnsulae oculīs subtraherētur. Jam in discrīmen vītae sē pervēnisse sentiunt ; nec multō post summa quoque montium cacūmina ex adspectū recessēre. Quod sī tunc etiam impetus paululum remīsisset, āctum tamen dē illīs erat ; quippe quī, cum carērent pyxide nauticā, viam invenīre nōn possent, quā ad īnsulam reverterentur. Quid autem tētrius excōgitārī potest quam mediō in ōceanō scaphā exiguā fragilīque vectōs jactārī, et sōlō aliquot diērum vīctū īnstrūctōs !
Quantō autem praesidiō sincēra pietās integraque animī cōnscientia iīs sit quī in calamitātibus versantur, nunc documentō est Rōbinsōnis condiciō. Quibus sī noster tunc caruisset, quōmodo malōrum vim dēnuō urgentem sustinuisset ? In hāc rērum dēspērātiōne manūs sibi intulisset violentās, nē morte omnium saevissimā, famē scīlicet, necārētur.
Socius vērō pietāte nōndum satis cōnfirmātā, nec diuturnīs calamitātibus spectātā, dē salūte prōrsus dēspērābat. Corporis enim et animī vīribus frāctīs, rēmum abjicit ; vēcorsque et āmēns dominum intuētur interrogāns, annōn satius sit ē nāve sē praecipitēs in profundum dare, an morte celerrimā īnstantibus malīs sē ēripiant. Initiō Rōbinson blandīs verbīs eum ērigere firmāreque tentat ; tum castīgātor dēspērātiōnis lēnī vōce exprobrat, quod tam parum Deō benignissimō cōnfīdat, eīque revocat in mentem quae ipsum dē dīvīnā prōvidentiā docuerat. Vendredi, Rōbinsōnis cohortātiōnibus permōtus, ērubuit ; rēmīsque receptīs ambō flūmen subigere, nec bracchia remittere, etsī nūlla spēs salūtis affulgēbat. « Dēbitō, inquit Rōbinson, officiō fungimur. Quamdiū spīritus nōn dēficit, nostrum est ad vītam servandam omnibus quae supersunt nervīs ēnītī. Tunc, sī ad ultimum moriendum est, morientibus erit sōlāciō, quod Deus sīc voluerit. »
Intereā flūmen eādem cum violentiā ruit. Scapha aestū abripitur, omnisque spēs salūtis recuperandae ēvānēscit.
Vērum enim vērō cum jam mortālēs animīs dēficiunt, cum sunt ab omnī spē dēstitūtī, tunc alma nūminis prōvidentia iīs praesentius auxilium atque īnspērātam salūtem afferre solet. Rōbinson ipse exhaustus rēmum agere dēsierat, cum subitō animadvertit scapham cursū ferrī nōn tam rapidō, nec tam turbidum mare esse. Mox ē superficiē undārum intellegit flūmen eō locō dīvidī haud aequāliter, māximamque ejus partem ad septentriōnem incitātius ferrī ; alteram tardiōrem, quā scapha nunc vehitur, reflectere sē et convertere ad merīdiem. Jam incrēdibilī laetitiā perfūsus, socium exanimātum excitat hīs verbīs : « Macte animō, Vendredi ; vult Deus nōs bene spērāre. » Atque eum docet unde hanc in spem adductus sit. Tum ambō rēmōs dēnuō arripiunt, quōs propter īnfirmitātem anteā abjēcerant. Jam dulcī atque inopīnātā salūtis spē recreātī, vī summā et incrēdibilī adversus flūmen nītentēs, laetī animadvertunt labōrem suum nōn esse irritum. Rōbinson, quī diuturnā malōrum exercitātiōne didicerat nihil omittere, ventum quoque nunc secundum esse animadvertit. Extemplō vēlum expandit ; brevīque tum ventō, tum ācrī rēmigiō impulsa, in mare tranquillum scapha dēlāta est.
Vendredi prae gaudiō exsilit dominum amplexūrus. Ille vērō eum rogāvit ut nimium laetitiae impetum cohibēret ; superesse aliquid agendum, et hoc quidem nōn mediocre, dōnec essent ab omnī perīculō tūtī. Eō ūsque enim in altum dēvectī fuerant, ut īnsulam, ceu pūnctum aliquod in extrēmā parte remōtum, obscūrē cōnspicerent.
Dum sīc ambō ingentī alacritāte rēmigant, ventō secundō impulsī ad eam īnsulae partem quae orientem spectat, brevī montium cacūmina rūrsus ēminentia vident. « Macte, puer, » ait Rōbinson sociō sedentī in prōrā, vultū ab īnsulā āversō ; « macte animō ; adest fīnis malōrum. » Quibus vix etiam dictīs, novus subitō et major prīstinō terror incutitur. Scapha enim tam vehementer ācta est, ut ambō rēmigēs sēdibus in īnfimam scaphae partem dēturbārentur : illa repente haesit in vadō, undīsque operta est superfūsīs.