Caput secundum.
Robinson pergit iter. — Mala omina. — Navis incensa. — Alia fluctibus jactata. — Advehitur ad insulas Canarias. — Descriptio loci illius amœnissimi. — Inde profectus ad Americam naufragium facit.
Novum hoc Robinsonis iter faustissimum initium habuit. Jamque incolumes fretum Calesium transierant, et in ipso Atlantico mari versabantur : tum verò per plurimos dies continuos vento reflante navis Americam versùs abrepta est.
At ecce vespere quodam gubernator declaravit se flammas relucentes à longinquo conspicere ; cùmque inspectâ tabulâ nauticâ intelligeret vel ad centum milliaria nihil terrarum esse, conjectabat hunc ignem nihil aliud esse nisi navem incendio flagrantem.
Vix hæc dixerat, cùm in auras tolli visa est navis, terribili cum fragore, et mox tota undis obruta est. Cùm nox supervenisset, nihil ampliùs cerni poterat. Primâ autem luce apparent duæ scaphæ, cum fluctibus colluctantes, quæ remis pertinaciùs everberabant mare, ut ad navem accederent. Extemplò præfectus vexillum nauticum explicuit, significans se ad opem illis ferendam paratum esse. Navis ipsa omnibus velis ad eos tendit, atque intra dimidium horæ ad miseros pervenit.
Sexaginta erant, viri, mulieres et pueri, qui omnes nave excepti sunt. Erat res omninò miserabilis, cùm infelices illi faucibus mortis se ereptos viderent. Alii enim flere præ gaudio, alii clamare, quasi periculum nunc primùm immineret ; illi exsultare saltu lymphatico, hi verò pallidi manus torquere. Nonnulli stare muti et stupentibus similes. Nemo quòque inter nautas tam ferreus, quin his conspectis commotus ipse lacrymaretur.
Cùm eis paulatim rediisset animus, unus narravit quid miseris accidisset :
« Navis incensa magna quædam navis erat mercatoria Francorum, quæ ad insulam Martinicam tendebat. Exarserat ignis in cubiculo gubernatoris, flammâ tam velociter grassante, ut nulla ejus exstinguendæ spes adforet. Vix per tempus licebat se in cymbas recipere, et ab incensâ nave paululùm discedere, cùm, flammâ cameram, in quâ pulvis tormentarius sepositus est, corripiente, discerpta navis dissiluit. »
Dum hæc narrarentur, sedebat in angulo Robinson silens, pallidusque, similis homini quem malefacti remordet conscientia. « Bone Deus ! ait ille secum, si cum hominibus illis, inter quos sunt profectò quidam longè quàm ego meliores, tam malè agitur, heu ! quid mihi exspectandum, qui sic erga parentes peccaverim ? »
Cùm illi cibo aliquo refecti fuissent, tum unus qui dignitate cæteris præstare videbatur, præfectum adiit, crumenamque aureis nummis plenam porrigens, « Ego inquit, miseram illam navem instruxi ; hoc solum eripui, oroque ut pignus grati pro salute animi accipias. »
Tum verò fuit res spectaculo digna, certamen ambos inter viros, uter hinc gratior, inde honestior foret.
« Absit sanè, respondet præfectus, ut munus tuum accipiam. Cùm ego vobis opem tuli, nihil aliud egi quàm quod à naturâ homini erga hominem præscriptum est, scilicet ut homo homini, quicumque sit, consulat, ob eam causam quòd is homo sit. »
Frustrà ille præfectum urgere, ut oblatum munus acciperet ; perseveranter negavit, rogans, ut rem planè dimitteret. Tum deliberatur, quònam servati homines essent vehendi. Duplex erat causa cur ad Guineam non ducerentur. Primò quidem minimè opus erat longum iter in eam regionem facere, nihil ibi negotii habentibus.
Nec deinde tanta aderat in nave ciborum copia, undè tot navigantes in itinere victitarent.
Præfectus tandem statuit, omissâ propriâ utilitate, centum et ampliùs milliaribus à viâ rectâ deflectere, eosque in Terram Novam transportare, ubi sperabat fore, ut sese offerret opportunitas in Galliam cum piscatoribus asellorum redeundi. Eò igitur cursum direxit ; cùmque advenisset, naves Gallicas nactus est, quæ miseros receperunt. His peractis, iter suum ad Guineam prosecutus est.
Tum navis celerrimo cursu, aquas secat ; quâ navigandi velocitate Robinson noster mirè delectatus est. Post aliquot dies, ecce magnam navem conspiciunt, ad se tendentem. Mox verò audiunt sonitum tormentorum periculi instantis indicem, et animadvertunt navem esse duobus malis orbatam. Cùm ad eam propiùs accessissent, qui in eâ vehebantur, sublatis manibus, miserabiliter exclamant : « Servate infelices quibus omnibus pereundum est, nisi vos eorum miserebit. »
Tum ex iis quæsitum est quid mali accidisset ; quidam verò ex illis sic orsus est :
« Angli sumus, ex insulâ Jamaica, sacchari vecturam inde deportaturi. Ibi dum navis staret anchoris alligata, præfectus cum gubernatore in terram descendit, ad merces aliquas insuper emendas.
« Intereà exorta est tempestas, tanto turbine, ut, fune disrupto, navis ex portu in altum propelleretur. Tempestas ista tres dies noctesque sæviit : tum malis omnibus amissis, centum et plura milliaria abrepti sumus. Accedit ad hanc nostram calamitatem, quòd nemo nostrorum artis nauticæ peritus sit : novem jam integras hebdomades hinc et inde jactati, victum omnem consumpsimus, et nostri plerique jacent fame exhausti. »
Bonus itaque præfectus statim cymbam exponi jussit, assumptâque secum idoneâ ciborum copiâ, ipse cum Robinsone ad navem accedit. Erat sanè lugenda prorsùs omnium conditio qui in illâ vehebantur : universi inediâ quasi consumpti ; nonnulli vix poterant pedibus stare.
Cùm autem cubiculum nauticum intrâssent, horrendum visu ! jacebant humi mater, filius et servula, qui omnes fame enecti videbantur. Mox autem deprehensum est, reliquias in eis animæ vitalis superesse. Postquam enim nonnullæ succi è carne expressi guttæ in os cujusque instillatæ sunt, lucem oculis quærere cœperunt.
Mater præ nimiâ virium imbecillitate nihil quidquam absorbere poterat ; cùm autem innuisset, ut tantummodò filio suo consuleretur, mox illa exspiravit.
Inter hæc duo reliqui animam receperant ; atque ut erant ætate robustiores, præfecti diligentiâ feliciùs servati sunt. Cùm autem juvenis, oculis in matrem conjectis, mortuam esse intellexisset, tantus eum invasit dolor, ut deficientibus iterùm viribus ægrè ad vitam revocari posset. Vicit tamen cura, atque ille cum servâ quoque è faucibus mortis ereptus est. Deinde præfectus navem omni genere alimentorum instruxit, malos à fabris suis reficiendos curavit, ignarisque maris peritum nautam dedit, qui navem regeret ; atque ad terram proximam ipse tendit, ut novam cibariorum comparationem faceret. Hæc erat insula Madeira, una è Canariis. Robinson unà cum præfecto in terram descendit, atque ibi lætissimo fortunatæ illius insulæ adspectu satiari non potuit. Scilicet terra partim in planitiem porrecta, partim in colliculos molliter assurgens, vernantem frugiferarum arborum copiam explicat. Cœli admodum jucunda temperies : nullus enim hìc hiemis rigor ; ita vim omnem frigoris retundunt clementiores solis radii mollesque favoniorum animæ, quarum flabellis regio tota circumquàque ventilatur. Erant in oculis, quàm longè patebat prospectus, segetes in agris benè pinguibus diffusæ, juga montium continuis vitibus consita. Ut arridebant Robinsoni nostro pendentes racemi ! Ô quales ille hausit delicias, cùm præfectus ære dato impetravit, ut juveni liceret uvis pro libidine satiari. Postquam ibi aliquantùm temporis moratus esset navis reficiendæ causâ, anchoram solvit.
Per plures continuos dies felicissimo cursu usi sunt.
At ecce repentè vehemens tempestas ab austro oritur. Spumabant fluctus, et in immensam surgebant altitudinem. Navis tamen stetit invicta ; sed cùm sex dies continuos atrox tempestas sæviisset, illa tam longè à viâ dejecta est, ut nec præfectus, nec gubernator ampliùs intelligerent, quonam in loco versarentur. Arbitrabantur tamen se ab insulis, quæ Caraïbæ vocantur, non multum distare. Septimo autem die, cùm primùm illucesceret, è nautis quidam, ingenti omnium lætitiâ, terram inclamat. Tum omnes in stegam conscendere, visuri quænam sit terra illa ad quam appulsuri sunt. Sed nunc lætitia in summum terrorem mutata est. Ecce enim navis impingitur : quo ictu qui stabant in stegâ excussi omnes planè corruerunt.
Scilicet navis in syrtem tam vehementi impetu allisa erat, ut hæreret quasi affixa. Confestìm verò fluctus spumantes tantam vim aquæ in stegam profuderunt, ut omnibus in cubiculo fuerit confugiendum, ne ipsi abriperentur.
Tum flebilis nautarum oriri clamor ; tum ejulatus hinc Deum orantium, inde clamantium : alii desperantes sibi crines avellere, quidam jacere semianimi.
Hos inter Robinson erat exspiranti similis ; ac repentè exclamant navem dehiscere. Itaque in stegam omnes accurrere, et demissam quàm celerrimè in scapham omnes desilire. Tanta autem erat multitudo inconsultè ruentium, ut vix scapha palmæ latitudine undas superaret. Cùm verò terra procul obesset, cuncti de orâ unquàm assequendâ, sæviente adeò tempestate, desperabant.
At ecce ingens fluctus ad scapham volvi, montis instar : quo omnes conspecto obstupescere, remosque dimittere. Nunc, nunc instat periculum. Et jam aquæ mons scapham assequitur subvertitque ; tum universi hauriuntur.