Caput vīcēsimum tertium.
Rēs multae et magnae. — Tempestās. — Fragor tonitruum. — Sonitus aēneī tormentī. — Magna nāvis dērelicta. — Vendredi ad illam adnatat. — Ignōta animālia. — Canis. — Capra. — Ratis.
Rōbinson sociusque vix ūnam dormierant hōram, cum ille exortā subitō tempestāte expergēfactus est. Procella horrendum furit, repetītōque tonitruum fragōre terra ipsa concussa tremit. « Audīsne, Vendredi ? » ait Rōbinson. « Heu ! respondit ille, sī haec tempestās nōs in altō dēprehendisset ! » Quibus vix dictīs, repente fragor audītur tormentī explōsī sonitum referēns. Vendredi tonitrū esse putat ; Rōbinson autem prō certō habet sē tormentī sonitum audiisse, animusque ejus laetitiā simul et timōre perturbātur. Extemplō ē strātō sē corripit, taedāque ē focō arreptā Vendredi jubet subsequī. Hic autem pāruit, quamquam cōnsiliō dominī nōn perspectō.
Tum Rōbinson in summō monte quam celerrimē ignem largum accendit, quō significāret maris saevitiā cōnflīctātīs tūtum hīc esse perfugium. Nōn dubitāvit enim quīn esset in propinquō aliqua nāvis, quae propter perīculum tormentum explōserat. Vix autem flamma exārserat, cum effūsīs imbribus ignis exstīnctus est. Rōbinson sociusque in spēluncam sē ipsī recipiunt, nē aquīs abripiantur.
Tempestās, nōnnisi diē obortō, furere dēsiit. Jam Rōbinson dubius spem inter et metum ad lītus prōcurrit, explōrātūrus quemdam sonum auribus accēpisset. Prīmō autem adspectū magnus Rōbinsōnem dolor, socium vērō dēspērātiō incessit. Procella nīmīrum scapham āvulsam ā lītore in altum prōjēcerat. Et certē sī quis hunc miserum vīdisset, quī nunc dulcem patris revīsendī spem omnīnō āmīserat, ā lacrimīs abstinēre nōn potuisset. Ille expalluit, mūtus, aliquamdiū oculīs in terram dēfīxīs ; tunc subitō in lacrimās ērumpere, sibi manūs torquēre, pectus percutere, āvellere crīnēs.
Rōbinson, quī propriīs malīs aliōrum miserērī didicerat, sociī dolōre ipse commōtus, amīcīs lēnibusque monitīs studet eum ad tranquillitātem animī redūcere.
Ille intereā ōceanum immēnsum oculīs perlūstrat, sī forte nāvem alicubi possit cōnspicere. Sed frūstrā. Ex eō intellēxit sē errāsse, neque amplius dubitāvit sonitum illum, quem tormentī fragōrem ratus erat, ipsum tonitrū fuisse. Itaque trīstis domum rediit, quod spē tam laetā dēnuō frūstrātus esset.
Ibi autem requiēscere plānē nōn potuit ; quippe imāgō nāvis cujusdam ad īnsulam appulsae mentī ejus semper obversābātur. Montem igitur dēnuō cōnscendit, unde ōra orientālis cōnspicī posset ; cumque ad summum pervēnisset, aciē oculōrum orientem versus dīrēctā, bone Deus ! quam ille laetātus simul atque attonitus fuit ! nāvem scīlicet permagnam cōnspicit, tamque perspicuē, etsī satis longē aberat, ut nihil amplius superesset dubitātiōnis. Tum ille anhēlāns ad arcem recurrere, arcum arripere, sociōque obstupēscentī nihil prōferre praeter haec verba : « Ēn adsunt ! » Tum quam vēlōcissimē sē prōripit.
Vendredi dominum tantā animī perturbātiōne trepidantem, atque verba quaedam abrupta prōferentem vidēns, barbarōs adesse exīstimāvit. Itaque ille quoque armīs correptīs eādem celeritāte Rōbinsōnem secūtus est.
Jamque illī duōrum mīliārium viam percurrerant, priusquam eō pervēnissent unde nāvis cōnspicī posset. Rōbinson ē longinquō eam sociō ostendit : quam ille magnopere mīrātus est. Quamquam enim nāvis satis longē distābat, intellegēbat tamen eam centiēs superāre vel māximam nāvem quam hūc ūsque vīdisset. Rōbinson prae laetitiā mīrē gestiēns, nunc exsultāre, nunc jūbilāre, nunc socium amplectī, eumque lacrimāns obtestārī ut et ipse laetētur. « Jam licet in Eurōpam tendere, jam Hamburgum. Illīc tibi cernere dabitur quālem vītam in hāc urbe vīvant, quam magnificās, aedēs exstruant, quantīs vītae commoditātibus jūcunditātibusque sēcūrī fruantur. » Incrēdibile verbōrum flūmen fundēbat Rōbinson. Īnstābat vērō quālibet ratiōne efficere ut ab iīs quī in nāvī erant ipse animadverterētur. Quānam vērō ratiōne nōn satis cōnstābat.
Prīmum altā vōce clāmāvit, sed frūstrā ; quamquam ventus inter procellam mūtātus ab īnsulā nāvem versus spīrābat. Itaque socium quam celerrimē ignem accendere jubet, quem ē nāvī cōnspicerent. Hōc celeriter perāctō, flamma brevī altitūdinem arborum aequāvit. Interim Rōbinson oculōs in nāve dēfīgit, exspectāns dum scapha inde dēmissa ad sē tenderet. Quae tamen spēs eum fefellit.
Tandem postquam ignis per ūnam ferē hōram ārserat, cum nūlla in cōnspectū scapha esset, Vendredi ultrō Rōbinsōnī spondet sē ad nāvem, quamvīs longius distet, natandō perventūrum, eōsque quī in eā vehuntur invītātūrum ut ad īnsulam accēdant. Rōbinson annuit ; et eum amplexus, ōrat nē sē temere perīculō objectet, vītaeque suae cōnsulat. Tum Vendredi vestēs ē strāgulīs cōnfectās abjicit, viridemque rāmum āvulsum dente tenēns, quem prō signō pācis offerat, in mare alacrī animō prōsilit. Hunc Rōbinson oculīs vōtīsque ārdentissimīs prōsecūtus est.
Vendredi fēlīciter ad nāvem accessit : tum postquam nōn semel eam circumnatāsset, sustulit clāmōrem ; sed redditur ā nēmine. Tandem cum scālam animadverteret ā nāvis latere dēpendentem, illīus ope nāvem cōnscendit. Tum stegam oculīs perlūstrāns, adspectū bēstiae ignōtae exterritus est. Nigra et villōsa erat. Atque ubi prīmum illa hominem cōnspexit, vōcem prōdidit quālem ille numquam audierat. Mox autem tacuit, adeōque mītem sē praebuit blandamque, ut timōrem Vendredi dēpōneret. Supplex quoque illa adrēpit, caudam movēns, miserābiliterque ejulāns, quasi auxilium et praesidium implōrāret. Itaque cum ūsque ad ejus pedēs prōrēpsisset, eam Vendredi manū mulcēre audet ; quō quidem illa mīrificē laetāta est.
Tum Vendredi stegam pererrāvit, altā vōce inde ūsque clāmāns ; nēmō autem sē obtulit. Cum omnia stupēret quae in stegā oculīs ejus occurrēbant, dorsō ad locum quō patet in interiōrem nāvis partem dēscēnsus versō, repente ā tergō percussus fuit tantō ictū, ut prōnus caderet. Terrōre perculsus, sē ērēxit ; atque cum respexisset, attonitus haesit ad adspectum animālis satis magnī, cornibus curvīs, barbā prōlixā dēnsāque, quod iterum minācī vultū in pedēs sē ērigēbat, ut in hominem dēnuō impetum faceret. Vendredi, clāmōre ēditō, in mare prōsilit.
Prior scīlicet bēstia, nigrō colōre, erat canis villōsus, quī hominem secūtus ē nāve sē quoque prōjēcit. Ille vērō natantem ā tergō audiēns putāvit mōnstrum cornibus armātum urgēre ; adeōque exterritus est, ut vix valēret prōnatāre. Parum āfuit quīn flūctibus absorbērētur ; nec respicere quidem ausus est. Cum tamen paululum animum recēpisset, tantā vēlōcitāte trānāvit, ut vix eum canis sequī posset. Tandem lītus attingit, vōcisque et animī impos ad pedēs Rōbinsōnis prōcidit. Canis quoque nōn ita multō post terram assecūtus est.
Rōbinson nihil intentātum relīquit quō fīdum vītae sōlitāriae socium reficeret. Scīlicet illum ōsculātur, concutit, nōmine vocat. Attamen nōn nisi aliquō temporis spatiō ēlāpsō Vendredi oculōs aperuit, spīritūsque līberius meantis signa dedit. Tandem vōcis ūsū receptō, nārrāre incipit quid terribile sibi acciderit ; nāvem sibi montis īnstar ligneī vīsam fuisse, in quā stābant trēs excelsae arborēs (mālī scīlicet) ; bēstiam illam nigram sibi adblandītam fuisse, mōnstrum vērō cornūtum barbātumque irruisse, mortem intentāns. Addidit sē exīstimāre mōnstrum illud esse montis ligneī natantis dominum, cum hominem in eō vīdisset omnīnō nūllum.
Rōbinson nārrantem mīrātus, intellēxit animal illud cornūtum nihil aliud nisi capram esse aut hircum. Praetereā exīstimāvit quoque nāvem scopulīs adhaesisse, hominēs vērō quī in eā vectī essent illam relīquisse, ut in scaphās sē reciperent ; quō tamen illī cōnfūgissent, intellegere nōn potuit. Sī enim adiissent ad īnsulam, eō appellere dēbuisse vidēbantur, ubi nunc ipse et Vendredi erant ; sed nūlla eōrum poterant cōnspicī vestīgia. Quod sī autem salūtem quaerentēs cum scaphīs periissent ; aut corpora aut scaphae, aut utraque ad lītus dēbuissent compellī. Tandem meminit ventum inter tempestātem subitō mūtātum fuisse, conversumque ad orientem, cum ab occidente spīrāvisset. Quō quidem obscūram hanc rem satis explānārī putāvit.
« Quid autem nunc faciendum est ? Rōbinson quaerit sēcum. Fac illōs periisse, aut ventō tantum abreptōs fuisse ; in utrōque cāsū, optimum est ē nāve quam plūrima ēripere. Quōmodo autem, cum scaphā careāmus ? » Et jam nōn gravis minus ipsī fuit cymbae jactūra quam anteā sociō fuerat. Diū meditātus est, aliquid excōgitātūrus quō damnum sarcīret ; sed nihil mentī succurrit. Cōnfectiō novae cymbae nimium temporis requīrēbat, nec ipse audēbat prōnatāre ad nāvem ; quippe quae abesset longius. Praetereā hāc ipsā ratiōne, incertō etiam exitū, pauca admodum servāre poterat.
Subjicit ingenium necessitās. Vēnit in mentem ratem facere, lignīs aliquot ita colligātīs, ut commodē veherētur.
Tum statūtum fuit ut alteruter domum curreret, diēīque vīctum cum omnī fūnium cōpiā cēterīsque īnstrūmentīs necessāriīs peterent. Vendredi, ut erat cursū vēlōcior, proficīscitur. Rōbinson autem remānsit, arborēs interim ratī cōnficiendae idōneās caesūrus.
Vendredi nōnnisi sub vesperam rediit. Intereā Rōbinson magnopere dēlectātus est cane villōsō ; quem velutī populārem ex Eurōpā, sī ita loquī fās est, dīligēbat. Cum Vendredi rediisset, cibōrum quōs attulerat partem Rōbinson canī ēsurientī dedit. Cum vērō lūna opportūnē lūcem praebēret, ambō ūsque ad mediam noctem sine ūllā intermissiōne operī incubuērunt. Tum vērō omnīnō fatīgātī, cum somnō diūtius carēre nōn possent, in grāmine recumbunt, canīque cūstōdiam corporum committunt. Hic ad pedēs eōrum sē prōjēcit. Illī autem dulcī somnō recreātī sunt, dōnec aurōra rediisset.